장음표시 사용
121쪽
non poterat, praedicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quae una ministraturaeessent apud mulieres quae domos custodiebant: per quas etiam in gynaeceum, absque ulla reprehensione malave suspicione,
ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quaecunque do feminis diaconis in altera ad Timotheum praestantissimus docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: Non est regnum
Dei esca et potus : ' neque vero abstinentia a vino et carnibus ; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. in
Quis eorum, ovilla pelle indutus, gona pellicea accinctus, circuit ut Elias ' Quis cilicium induit, caetera nudus, et discalceatus, ut Isaias vel subligaculum tantum habet lineum,ut Jeremias ' Joannis autem vitae institutum gnosticum quis imitabitur Τ Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati. prophetae. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui aeque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: μ Te potentides; V subjungit: Et eum, qui velit mutuo accipere, ne
averseris; V hane docens communionem, non autem illam
incestam et impudicam. Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat si det mutuo ' Quid vero ' quando dicit Dominus : Esurivi, otme pavistis; sitit, et potum mihi dedistis; hospes eram, cime collegistis; nudus, et me vestiistis; V ' deindo subjungit: Quatenus fecistis uni horum minimorum, milii fecistis. ' Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Tostamento Qui dat mendico, scenoratur Deo.' si Et: μ No abstinuerisa benefaciendo egeno,' ' inquit. Et rursus : Eleemosynae et fides no te deficiant,' y inquit. Paupertas' autem se virum humiliat, ditant autem manus virorum.' ' Subjungit autem: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.'Et: Pretium redemptionis anima, propriso judicantur divitiae.' ' Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et
sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt ' Et
122쪽
Boox HL rursus cum dixit: μ Si vis perfectus esse, Vende quas habes, et da pauperibus,' refellit eum qui gloriabatur quod omnia a juventute praecepta servaverat; ' non enim impleverat illud: Diliges proximum tuum sicut teipsum : tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impe tiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste es inexplebiliter. μ Ρossessio enim, quae cum iniquitate acceleratur, minor redditur.' Sunt enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.' ' De quibus scriptum est: μ Dispersit, dedit pa peribus, justitia ejus manet in saeculum saeculi.' ' Qui enim seminat et plura colligit,' is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et aeterna. Est autem alius, qui nemini impertit, et incassum thesauros in terra colligit, ubi aerugo et tinea destruunt.' μDo quo scriptum est: μ Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.' ' Hujus agrum' Dominus in Evangelio dicet μ fuisso fertilem : ' deinde cum vellet fructus reponere, et esset majora horrea aedificaturus,' sibi dixisse per pros popoeiam : Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, laetare: Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam a te repetunt; quae ergo parasti, cujus erunt '
QUA IN RE CHRISTIAΝORUM CONTINENTIA EAM QUAM SIBI VINDICANT PHILOSOPHI ANTECELLAT.
HUMANA ergo continentia, ea, inquam, quae est ex sententia philosophorum Graecorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in sactis ei non inservire; quae est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari contia
123쪽
-E MISCE AMES. 111nentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: μ rilite, ot dabitur vobis.' in Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo
corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est Sanum esse, quam aegrotantem disserem de sanitate: ita lucem esse,
quam loqui do luce; et quae est ex Veritate continentia, ea quae docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebrae: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescata corporea operatione, at memoria cum eo, quod non est Praesens, congreditur. Generatim autem nobis procedat oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, Velimus autem ea sola, quae sunt necessaria.
Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui
uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere opo tet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat inorem, quam debet diligere, honesta et moderata Voluntate operam dans liberis. Non enim μ carnis curam gerere ad concupiscentias ' didicimus; μ honesto autem tanquam in die, Christo, et Dominica lucida vitae institutione, ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus. Verum-
enimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus Venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, quas luxuriosa concupiscit anima, non contenta nece
sariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam
despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione quae sunt
mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum suissent incontinentes, Victi cupiditate, huc o coelo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem : μ Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, noureddens cibos; tanta ei inerat vis continentiae, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.' Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, μ propter
124쪽
BOOK III. regnum coelorum seipsum castrare V ' ab omni cupiditate, et emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum
Deo viventi. Qui autem propter odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliae gentes plurimae. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili saciunt; credunt enim esse regenerationem raliqui autem colunt Heculem et Panem. Qui autem ex Indis vocantur Σεμνοί, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt : ii veritatem exercent, et futura praedicunt, et colunt quamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque Vero Gymnosophistae, nec qui dicuntur
Σεμνοί, utuntur mulieribus, hoc enim praeter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos Castos conSe vant. Virgines autem sunt etiam mulieres, quae dicuntur Σεμναί, hoc est, venerandin. Videntur autem observare coelestia, et per eorum significationem quaedam futura praedicere.
LOCA S. SCRIPTURAE AB HAERETICIS IN VITUPERIUM MATRI IONII ADDUCTA EXPLICAT ; ET PRIΜΟ VERBA APOSTOLI RΟΜ. VI. 14, AB HAERETICORUM PERVERSAIΝTERPRETATIONE VINDICAT.
QUONIAM autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suae voluptati eas suffragari existimant; tum praecipue illam quoque: Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;r' et aliquas alias hujusmodi, quarum post haec non est rationi consentaneum ut faciam mentionem non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum argumentum
125쪽
THE MISCELLANIES II 3 perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in Verbis, quaep dictae dictioni subjungit, intentati criminis asseret sol tionem : Quid ergo ' peccabimus, quia non sumus Sub lege, sed sub gratia sit. J Adeo divino et prophetice evestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intellia gunt ergo, ut ridetur, quod omnes nos oportet manifestarianis tribunal Christi, ut reserat unusquisque per corpus ea quae fecit, sive bonum, sive malum ' ut quae per corpus fecit aliquis, recipiat. Quare si quis est in Christo, nova creatura est,' nec amplius peccatis dedita: μ Vetora praeterierunt,' vitam antiquam exuimus : Ecce enim nova facta sunt,' ' castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. Quae est enim participatio justitiae et injustitiae ' aut quae luci cum tenebris societas quae est autem conventio Christo cum Belial quae pars est fideli cum infidoli ' quae est autem consensio templo Dei cum idolis ' Has ergo habentes promissiones, mundemus nosipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. si
DICTUM CHRISTI AD SALOMEN EXPONIT, QUOD TANQUAM IN VITUPERIUM NUPTIARUM PROLATUM HAERETICI ALLEGABANT.
QUI autem Dei creaturae resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoquo dicunt, quae ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus : habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum AEgyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: μ Veni ad dissolvendum opera feminae; Vseminae quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint' Desiit haec administratio Non dixerint: manet enim mundus in eadem oeconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit
126쪽
cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriae cupiditatem, mulierum insanum amorem, paedicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quae sunt his similia. Horum autem ortus, est animae interitus : siquidem delictis mortui V ossicimur. Ea vero semina est intemperantia. ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesso est, usque ad persectam distinctionem et rostitutionem electionis, per quam, quae etiam sunt mundo permistae et confusae substantiae, proprietati suae restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: Quousquo morientur homines Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam ; et eum rursus, qui Servatur, et eum qui non. Mors autem animae dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: μ Quoadusque pepererint mulieres,' hoc est quandiu operabuntur cupiditates. Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccatum quoque mors ad omnes homines perVasit, quatenus Omnes peccaVerunt; et regnavit mors ab Adam usquo ad Moysen,'' inquit Apostolus : naturali autem divinae oeconomiae necessitato mors sequitur generationem : et corporis et animae Conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est
autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa mortis, propterea, quod pariat: ita etiam dicetur dux vitae propter eamdem causam. Proinde quae prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata,' propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui pe cant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum ablio rere Vitam, quae est in carne, cum dicit: Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore Ineo, sive per Vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo:
127쪽
1 Ibmulto enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter Vos.' ' Ρer haec enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem praesentiae in carne, eX grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero' non etiam ea, quae deinceps sequuntur, ex iis, quae
dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potiusquam quae est ex Veritate, evangelicam regulam sunt secuti 'Cum ea enim dixisset: Recte ergo feci, quae non peperiscilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: omni herba Vescere, ea autem, quae habet amaritudinem, ne vescaris.' Per haec enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione praecepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, praeterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: colatra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile serre non Valens, expetit matrimonium : quandoquidem res grata, qua qriis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreare. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prae- sextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non con-Venienter sanctae cognitioni ad inhumanitatem et odium
hominum defluxerunt, et perit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac Voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, assimilati jumentis.
128쪽
VERBA CHRISTI MATT. XVIII. 20, MYSTICE EXPONIT.
QUIΝΑΜ sunt autem illi duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in V quorum modio V est Dominus y annon virum et multorem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur' Quod si accinctus quis esse
velit et expeditus, non Volens procreare liberos, propter eam, quae est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, maneat,' inquit Apostolus, absque uxore ut ego. Quidam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus quidem esse Creatorem ac praesidem generationis Deum; Cum uno autem, nempe eleeto, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ita habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honesto ac moderato in matrumonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium: visi autem etiam cum eo, qui Secundum logon, seu rationem, fuit continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio: caro autem at anima et
spiritus, alia ratione. Forto autem et Vocationem et ele
tionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quae omnia considerat, Dei potestas, absquo divisione cadens indivisionem. Qui ergo animae naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quae sunt conV
nientia, odio autem habet ea, quae laedunt, sicut jubent mandata: Benedices ' enim, inqui benedicenti, et mal dices malodicenti.' Quando autem his, ira scilicet et cupiaditate, superior factus, et creaturae amore Vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam
instituerit, et Salvatori similis evadens, tacilem temperantiae habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et Vere spiritalis sactus, nec earum, quae ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso
129쪽
ME MISCELLANTES 117 artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui
frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo duo et tres' in eodem congregantur,' nempe in homine gnostico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus aestimata, cum quibus est Dominus, significam unam
Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno
quidem Judaeo erat Dominus, cum legem tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam eos qui erant ex gentibus Vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus creatur in novum hominem, quo inambulat et inhabitat' in ipsa Eeel sta' Et lex simul et prophetas, una cum Evangelio, in nomino Christi congregantur in unam cognitionem. Qui
ergo propter odium uxorem non ducunt, Vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.
LEGIS ET CHRISTI MANDATUM DE NON CONCUPISCENDO
HIS sic ostensis, age Scripturas, quae adversantur sophistis haereticis, jam adducamus, et regulam continentiae secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quas Scriptura cuique haeresi contraria sit, eam tempe tivo adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, Non concupisces uxorem proximi tui, prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quae dicit ex sua ipsius persona: μ Αudibuistis legem praecipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces.' ' Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum Suscertionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum captiva ' habere consuetudinem.' Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa
fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si
130쪽
autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum qine dominatur impulsio, probata sit praefinito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scriptura ostenderis, qui cum praegnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantem Moysis patrem, cum triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturae legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum Viri quidem seminant, legitimo juncti matrimonio: exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a laeto depulsionem. Undo merito Moyses, quoque Judaeos paulatim provehens ad continentiam, cum se tribus diobus V deinceps consequentibus a Venerea Voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. Nos ergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus,' si ex praeceptis vitam instituamus, Sive singuli nostrum, sive tota simul Ecclesia. Quare ogredimini e medio ipsortim, et separamini, dicit Dominus, ct immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero Vobis in patrem, et vos eritis milii in filios et filias, dicit Dominus omnipotens Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quae adhuc vivebant in fornicatione, praeterea autem a prius quoque dictis haeresibus, ut immundis
et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Paulus quoque verba dirigens ad eos, qui erant iis, qui dicti sunt, similes : Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti:
Inundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et
spiritus, perficientes sanctitatem in timors Dei. Zelo enim vos gelo Dei; despondi enim vos uni Viro, Virginem castam exhibero Christo.' Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum habeat : sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam inorem, in primis, inquam, nuptiis. Vereor autem, Iact