De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

aio DE MARTYR. SINENS.

Ahobe- CIV. Horae spatio interjecto, obten' tu visendorum carcerum, conserunt

satellites in quaesitorios, in quibus P. Johannes Alcoberus, qui Pro-Praesectuinis provinciae Philippinarum iu Sinis agebat,& P. Franciscus Diagius detinebantur. Hi ex impetu, quo irruperunt satellites , animo illorum cognito , confirmati eo spiritu, qui tribuit martyribus sortitudinem, leniter eos ita sunt allocuti: Laeti*mis nobis contingit mori r sed prius sinite nos Deo gratias agere , adorare . rum de nobis licebit, quod bis libuerit , facere . Non potuerunt satellites , quin concederent postulata, brevique interposito spatio, Alcoberum humi prosternunt, ligatisque manibus , ac pedibus, laqueo ita, uti Serrano se-Cerant , occidunt. Confestim Diagio eo dem mortis genere vitam adimunt. Cum jus labia non secus cpiam Alcoberi; quamdiu vocis iacultas fuit, nihil inte miserunt, quin adstantes de suscipienda Christi religione hortarentur, pro cujus

veritate asserenda ipsi moriebantur. Ηora a morte eorum elapsa, apparuere Ca davera tanta oris pulchritudine , tamque composito ad suavitatem vultu , ut intuentibus magnam moverent admiratiovem , vivorumque hominum magis corpora esse viderentur, suam adeo violen to mortis genere interfectorum.

- . CV.

222쪽

ORDINIS PRAEDIC. altCV. Eodem tempore Μin-Hiensis Diniqua qearcer satellitibus completus est , ubi erat Royus, qui conitantiam sociorun ν imitatus , ubi primum mentem sateli litum perspexit , continuo hortari , uti Christum sequerentur, coepit. Hunc alio: supplicii genere interemerunt . Nam is humi prostrato, & vincto, oculos, os, nares, alique aures charta, quam spiritui vini imbuerant, obduxerunt, imposito- que faciei sacco calce pleno , praecluso halitu, interfecerunt. iTali 'tione ceteri post sansium Do-

minicani, tot, tamque acerbis cruciat, ibus, aerumnisque per menses octo & vi- li ginti invicta ibrtitudine toleratis , i , IChristi cynsessione . consummato martyrio, feliciter obierunt. . CVI. Neque contentus pro- Rex, A artyraesi qui tantopere in martyres , atque in eam quam vindicarant religionem , sae- & cineres in, viisset, in ipsa etiam cadavera saevire con- ita in Ti

' ' stituit. Ea igitur, illius jussu, obtecta,

i ne facies paterent, die iv. kalendas diluculo e carceribus per foramina nam sunt ad eum usum in carceribus foramina educta, seretris singula imposita sunt, ae. denique satellitibus tradita . qui in comstituta loca deserrent . Serrani Episcopi corpus satellites duo una cum Μin-Hiensi Μandarino in agrum, de quo supra est demonstratum, qua parte in occidentem

223쪽

' solcm spectat, intulerunt, ibique , clau-' sis januis , combusserunt , ossaque, & cineres eamdem in fossam , in q iani fuerant Sansii reliquiae conjectae , projecerunt . Corpora item Alcoberi, Diagii, ac Royi pari ratione ab aliis satellitibus, quibuscum erat Mandarinus Heu-Κuonensis , ad orientalem ejusdem agri partem allata , tribus distinctis locis cremata sunt, & pro jecta in fossam ejus agri communem ossa , atque cineres. Itaque ethnici ii praesecti, quod diu fuerant moliti, ut Jesu Christi ministros penitus perderent, compleve

runt .

Iohannes a CVII. Haec quemadmodum fuissent ge- fit, si adita sta, ubi Iohanni a S. Maria, & Μatthiae r xxx ni primum nunciatum est, dolore increis iliteme, dibili sunt affecti. En , ajebat Μatthias, ' data ad amicum epistola, orbatos noHro Episcopo nos , nostrisque satribus e evase runt ir quidem ex omnibus malis, mise ' retque eos jam nostrum , quos tenet pro cellofam mare . Accedebat etiam ea res ad summum dolorem , quod, quemadmO dum obtineri possent reliquiae martyrum , Omnino non apparebat; intelligebantque uterque , quidquid in eam rem tentavi

sent, id si ab ethnicis cognosceretur quod, rebus adeo impeditis, facile fieri poterat futurum majori malo. Qua cum diu sol,

citudine tenerentur , neque ratio perfi ciendi esset ulla, die x I. kal. decembres. ' Johan-

224쪽

. Iohannes,qui non esse animum despondens dum arbitrabatur, & spem in Deo maxit mam collocaverat, quem sciebat suorum res summa voluntate curare, christianos quosdam admonuit , ut assiduis precibus jejunio adjecto a Deo peterent, ut, im-

plorante B. Μaria Virgine, significaret, quid jam facto esset opus, ut ne remanei rent in potestate ethnicorum reliquiae martyrum, quos ipse ad gloriam sempiternam evocasset. Quorum adeo valu runt preces , ut brevi a Deo , quod rogarant, impetrarent. Nam custos occidentalis agri Chi Paulo-Ul-Yueuo, cui agendi cum eo datum ab Ioanne negotium' fuerat, pecunia illectus, promisit incultatem daturum se extrahendorum ab ea fossa' Episcopi Serrani ollium: Itaque venirent ad diem vi I. kal. , curaturum se , ut hora sex ta a meridie, agri, lassaeque ostia paterent . Igitur proxima spe ejus rei, quam rem dissicillimam existimasset, summopei re laetatus Johannes, erectusque animo, sociis adscitis Paulo-Ul-Υueno, ejusque m a-jori natu filio,&Yuen-Simone, ad diem hora constituta , in agrum occidentalem contendit. Eo ut venit, fossam ita, uti, cum custode convenerat, apertam roperit,

atque in ea ossa Serrani, quae tametsi igni cremata fuissent , adhuc tamen humore quopiam madebant , erantque insignia sprae ceteris membris cervix, cerebrum, M

225쪽

particula , quae esse cordis videbatur , quod adue ea stillaret sanguinem . His colligendis Johannes, sociique amplius horam morati sunt, maxima usi diligentia, ne quod os colligerent, quod minime ad corpus Episcopi pertineret: neque tamen dissicile factu fuit certo discernere, quod Zt recentia erant ossa, neque ullius post Serrani eo suerant conjecta. Re diligenter, cauteque administrata, pii chri itiani domum reverterunt onusti sacris pignoribus: tum noctis majorem parte fecernendis ossibus, & cineribus, quae indistincta vasa immitterent, consumserunt. Denique die ii I. Ral. , quod maxime cauto esse opus videbant, domi Y uen- Simonis ea vasa terrae insederunt. Irem is, CVili. Serrani reliquiis receptis, ma-: 'I 2 ximo desiderio tenebatur adhuc Johannes

M' - recuperandi pignora trium martyrum re liquorum . Verum videbatur res imprimis

dissicilis propterea quod putabantur illorum ossa immixta ollibus impiorum hominum fuisse, quae in lassa orientalis agri erant magno numero ; simul etiam quod praeerant ei loco nonnulli Bongii. Tamen Deus, qui desunctorum etiam corporibus prospicit, res ita disposuit, ut die v II. idus decembres , Paulus-Yuenus homo diligentissimus in lictorem incideret illum ipsum, qui tria cadavera martyrum cremaverat, Lin-lo-Ny nomiRe eI quo

226쪽

cam de ossibus Europaeorum quaereret,

qua ratione immissa suissent in sessam,

haec reperit..idquid actum est in eo loco, alabat Κi lo-Ny , per me scilicet, & custoclem Sy-Tay actum est. Ad diem I v.

kal. novembres hora post mediam noctem . quarta , custodi, cui est Nun-Siano nomen,ut orientalem sessam mundarei, jussi;& cogeret in unum locum Sinensium maleficorum ossa, ut Europaeorum tribus distinctis in locis ponerentur, quo,si redime re christiam voluissent, lucrum ex iis sacere possemus; nam si reliquis immiscuissemus,qui vellet redimere, futurum neminem . Praescripsi etiam,ut ipse in fossa maneret, dum eadem ego illi ossa tradidissem. Haec ita uti fuerant a me instituta, facile fuit perficere, propterea quod, cum fossa male oleret, ab ea Mandarinus abstinuit , licuitque custodi omnia facere, quae imperaveram. Ubi cremata Berunt feretra, collegi ego ossa primum magni corporis nam ita Alcoberum , qtDd maxime erat corpulentus, vocabant) et tum custodi tradidi, qui admonitus a me cu jus essent, media in fossa collocavit: post eius, qui suerat in Hi Hiensi carcere Royi ; haec custodi praecepi, ut dextrorsus poneret: ac illius denique, qui socius magni corporis fuerat c erat is Di 3-

227쪽

sti s DE MARTYR. SINENS.

strorsus . His addebat lictor, habuisse se

in animo multis ante diebus de tota certiores christianos quosdam facere; n que tamen fecisse, propterea quod nesciret , quemadmodum essent ii animis ad eam rem comparati. Erant vero hi chri- stiani, quorum domi latebat Johannes a S. Maria . Haec ubi ex Paulo Johannes cognovit , non esse continuo his, quae lictor narrasset, fidem habendam exi1timavit, certiusque ea de re cognosci oportere statuit . Itaque eidem Paulo mandavit , ut easdem res ex custode ipso agri Chin-Κun - Siano diligenter percuniaretur . Quod cum Paulus secisset, eademque omnino ex custode accepisset, quae antea is 'ex lictore audierat; Johannes jam certarei veritate cognita, summo gaudio, summaque fiducia animatus, die vi. idus decembres , una cum sociis tribus , quibuscum, quemadmodum supra diximus , . ad agrum occidentalem prolectus fuerat, domum custodis adiit, ibique se ad octavam a meridie horam continuit . Quo tempore Iohannes ipse, christianique, &lictor , ac custos, fratresave custodis duo , domo egressi in orientalem agrum contendere instituerunt. Est proximum ei l co Bongiorum templum . Itaque, ne hi possent animadvertere, e via diverterunt, qua iri consuerat, & in quam crat aspes,us cx portis templi ; perque collem,

228쪽

ORDINIS PRAEDIC. 2IT

qui prope eundem agrum, perrexerunt . Eo cum occulti venissent, tum fidenter lumen accendunt , & scala de- inissa , in fossam descendunt. Heic jam Ossa martyrum inveniunt, seorsim ab ossibus ethnicorum , distinctis locis posita , ita uti lictor, & custos narraverant; 'cognitasque reliquias corporum, quas quaeritum venerant, continuo singulos in sa culos immittunt. Re persecta, domum reverterunt , tanta usi itineris facilitate, ut seque militum, neque exploratorumquemquam offenderint, qui in custodiam civitatis solent noctu frequentes incedere. Domum reversi ossa a cineribus cum honore separare , & separata , in vasa sex Cretacea colligere ; quae postea vasa humi sepelierunt eodem in loco, ubi reliquiae fuerant Serrani in fossae , expectaturi dum Μacaum , & Μ anilam commodum trans

ferendi facultas fieret. His administratis rebus, cognitum est, Pro-Regem habuisese in animo impedire , ne colligendi copia christianis relinqueretur. Nam scribae tuo mandaverat , ut extrahi ossa Europae rum ex fossa, inque mare projici curaret. Sed scriba, quum eodem in loco sepulta Europaeorum ossa fuisse sciret, in quo Sinensium, confusa esse utraque, atque una permixta, respondit, neque serio-mnino, quod Pro-Rex vellet, posse. Ni

mirum factum id est divino prorsus consi

229쪽

lio ; neque enim serebat Deus destitui iustis honoribus corpora suorum marty-

ni, ekulibu, CIX. His descriptis rebus , quae fortunatam martyrum mortem pertinent , piumque christianorum studium . quo de acquirendis eorumdem reliquiis non minus diligenter, quam seliciter laboraruntmon sunt jam silentio praetermittenda , quae christianos eos spectam, quos fuisse in exilium pulsos supra est demonstratum: quosque eorumdem martyrums& filios , quod eorum operaveram religionem susceperint.susceptamque fortisti me retinuerint, & socios dicere possumus , quoniam una cum illis & ipsi capti amictique , quidvis perpeti, quam a christianismo desciscere , maluerunt . Nam etsi pleraque mala ante magistrorum

triumphum sustinuerunt; nos tamen, cum, quo quidque tempore pertulerint, ignoremus , hunc maxime incum idoneum existimavimus, in quo omnia describeremus ι maxime vero, quod per id tempus , nimirum a. d. kal. Decembres scripta epistola est, qua omnino ex epistola de rebus

Exules viri illorum cognovimus.,ζε' u ' 2 CX. Ergo Focheo prosecti christiani

in itinere mo- tres, Lucas, Thaddaeus, Josephus, prio' ephus sui rumque duorum UIores 1 hecla , & Uau- ...', infans unus, quemadmodum supra milium 'dua dixeramus , Per Xan- tungensem , seu Chan-

230쪽

Chan-tongensem provinciam , ut erat iter Pe-Κineum versus , transierunt e gravissimo autem per ad tempus peltilenti Κingi aliqua- morbo incolae conflictabantur , magno- CPque numero interibant. Hune in mor- tariam pros-bum Lucas, Thaddaeus , ambaeque mulieres inciderunt. inibu i etsi Chin-Joseph , i Prout erat medicinae , eritissimus, omni studio , & diligentia praesto esset, nihil, que Praetermitteret pro sua in eos singulari pietate , quod ad levandam . resetituendamque valetudinem pertineret ;vis tamen tanta fuit morbi, ut omnes coriatus fefellerit , hominesque ad mortem omnes adegerit ; qua morie nam pie palandum est beatiorem vitam sint consequuti, atque ab exilio in patriam, eujus solius singulari studio tenebantur . demigrarint . itaque sua ipsi virtute animati, confirmatique Josephi hortationibus, subiicientes se penitus divinae voluntati, libenti di me obierunt. Paula Thaddaei uxor, t ubi tres ex sociis mortuos vidi quum intellige et sihi etiam prope instare sapremum diem, filium annorum sex, quem hactenus secum perpetuo duxerat, Josepho tradidit, & majorem in modum commenda - . Vit . . Is pueri curatione humanissime siste- , Pta, mortua Paula, Pe-Κingum ire con- . tendit . Eo ubi venit, magnam retulit ex 'chri stianorum' picta te partem commodO- runt . Namque horum. Opera impetrata in bomi

SEARCH

MENU NAVIGATION