De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Eucharistia recreare conatus est ; si, inquam , res ita se habeant , prout novis , aliisque recenter acceptis monumentis confirmantur , Μartyrium , & causa Μartyrii , cum tempus postulaverit , facili negotio ostendentur . Nam facile constabit , Tyrannum adductum fuisse odio in Catholicam Religionem , ut Episcopum reum mortis pronunciaret: argumento est tabella, quae pendebat ipsius collo, & mortis causam inscriptam praeferebat; argumento est sententia mortis a Tyranno prolata, in qua Episcopus obtruncandus carnifici traditur, eoquod hominum multitudinem perversa religione seduxerit ; argumento pariter erunt infelices illi, qui a Fide Catholica deficientes , ab omni discrimine immunes evaserunt. Postremo accedit, quod larente tempestate illa persecutionis, & alias quoque Provincias pervadente, nempe Xerxsensem , & Xansensem, quae Portimensi Episcopo vicarioApostolico subjiciuntur, illud compertum , & exploratum Nobis est, Sacras Christianorumaedes in illis locis dirutas , & solo aequatas fuisse, ita ut ipse Episcopus, si fieri possit, Amacaum confugere cogitaverit.

Porro Episcopum pro Catholicae ridet . amore labiisse mortem , & nihil omnino eorum ipsi defuisse , quae ad id proban- . dum requiruntur, apertissime quoque de

252쪽

SS. D. N. BENED XIV. et tmonstrabitur. in inpe in ea tabula, quam paulo ante indicavimus, nomine seductoris appellatur, eo quod plurimorum tenebras Evangelii luce depulerit, eosque ad Christianam Fidem converterit. Siquidem amantissimumRedemptorem nostrum Seductoris quoque nomine Judaei nuncuparunt , quod i pie libenter tulit, ac perin, sit, ut suo exemplo voluptatem , ae laetitiam perciperent famuli sui, quos eodem titulo vocitandos pro iciebat . Insuper mortis sententiam Episcopus libenter amplexus est ; conatus omnes impendit, ut pie, sancteque cursum suum consummaret; imminentem jam corporis sui dissolutionem , uti Martyrem decebat , sorti animo adspexit, & usque ad finem in hac virtute perseveravit. Equidem initio su-rentis procellae lucem publicam devitans,

se latentem continuit ; verum non timori, vel animi imbecillitati, sed christianae prudentiae illud est tribuendum. Nam , praetermissis exemplis , quae plura a Scriptoribus Ecclesiasticis recensentur. Cleri Romani judicium huic rei maxime sitffragatur; cum enim Sanctus Cyprianus Cartsaginensis Episcopus ad illum litteras dedisset , quibus nunciabat ab Ecclesia sua paulum se recessisse dam tyrannorum persecutio in Christianos serentissimn debaccharetur, Romanus Clerus magnope'

re probavit, quod se ab illo discrimine

253쪽

a a ALLOCUTIO

proripuisset, ut inde majori cum utilitate animarum, quae ipsius curae traditae fuerant , cum propitium tempus id postularet, ad Ecclesiam suam reverteretur. Haec quidem omnia Μauri castrensem Episcopum , ejusque pretiosam morteln summopere commendant, si, ut antea di- .Ximus , veritati consentanea sint , quae scripta ad Nos pervenerunt. Attamen alia multa requiruntur, ut idem Episcopus inter eos Μartyres adscribatur , quos Ecclesia Marores vindicatos appellare consuevit. Quapropter ex iisdem rei m numentis , quae accepimus , ea decernere,& perscribere non omittemus, quae ne'. Cessaria sunt , ut causa hujus Μartyrii pro jure , & legibus Ecclesiae instituatur; ita quidem ut locorum maximae distantiae ratio habeatur . Illud quoque in dubium revocari pose cognoscimus , utrum Sinenses Christiani cultus privati limites Praetergressi fuerint, defunctoque Episco po ante Sedis Apostolicae judicium cultum publicum exhibuerint. Qnamobremo'

Portune consulemus, uti fas est, ne ob hanc rationem, labente cursu temporis,

ejusdem Episcopi causa aliquid detrimemeti patiatur. Porro significationes hujus-m sei publici cultus, quem Fideles, licet immature, ipfi praestiterunt, Nobis argumento sunt, illos in ea sententia firmissis me versari, quod Episcopus Martyris cin.

254쪽

s S. D. N. BENED. XIV. 243 ronam, & gloriam sit consecutus. Nemo vestrum miretur , si ipsum Μartyrem

nuncupavimus, neque ullo modo Canonicas Sanctiones a Nobis violatas existimet. quarum adsertores, & custodes Nos ipsos semper fatebimur: Episcopum quidem Μartyrem, haud viudicatum, ted con- suismatum appellavimus, quod etiam rerum scriptoribus, licet, qui posteris illorum vitam , & res gestas commendant, suos pro Crhistiana Religione hoc mortali spiritu deiunctos arbitrantur; modo tamen lectores admoneant, haud revera Μartyres habendos , nec colendos ob ea

solum , quae ipsi suis in libris commemo- morant. Haec susius explicavimus in Nostris . de Canonigatione Sanctorum Commentariis , & Nos ipsi praescripta fecimus, dum Episcopum Μ auri castrensem mar

rem eo ummatum, non autem vindiea

tum nominavimus, cum publicus cultus Μartyribus tantum vindicatis debeatur vulgata , & communis omnium

opinio huic Mauricastrensi Episcopo primi Martyris Sinensis gloriam impertitur.

Nos tamen certis documentis adducimur , ut contrarium omnino sentiamus .

255쪽

periori tempore sui sie delatas, quarum prima quatuor Presbyteros complectitur , qui pra Fide Christi supremum diem obie-TADI ; altera vero causa consecta est pro Sacerdote Francisco de Capillas, qui Catholicam Religionem sanguine suo confirmarat. Causae vero hujusmodi jussu V hani VIII. Praedecetaris Nostri traditae fuerunt examinandae Congregationi Sacrorum Rituum,cujus etiam Decreta Nos apsi perspeximus , ad causam martyrii Francisci de Capillas instituendam consecta. Alia quoque Decreta non ignoramus , quae pro causa eadem prosequenda edita fuerunt, cum Clemens IX. Praede- cetar Noster Summum Pontificatum administraret. Haec veritatis amoro dicta

sint, non vero, ni nomen , & gloria is

Episcopi Μauricastrensis , aut ordinis Sancti ca Dominici laudes imminuantur ; cum praesertim Uenerabilis Dei famulus Franciscus de Capillas , & alii

quatuor Sacerdotes, quos paulo ante recensuimus, ex eadem Sancti Domi nici FD milia prodierint . Finem huic nostrae Allocutioni imponimus , spem Nostram declarantes, quae reposita est in sinu Nostro. Quemadmodum 'enim singulari virtuti, & sanguini

256쪽

ni Martyrum, quos modo recensuimus,& aliorum fortasse, quos ignoramus, tribui posse videtur , quod superiori tempore Christiana Religio tantopere apud Sinenses floruerit; ita speramus futurum, ut Si nentis eadem Missio , praesenti hac tempestate composita , ac depulsa, i ius pristinum gloriae statum restituatur , ob virtutem & sanguinem, quem Episcopus Vicarius Apostolicus nuper effudit; cujus etiam exemplum, uti confidimus, quam tuor alii Sacerdotes ex eodem ordine, quos pro Christiana Fide captivos Vobis antea memoravimus, pari animi magnitudine sequentur. sta sane futurum speramus , ducti auctoritate, & unanimi Patrum Ecclesiae sententia , qui scriptum Nobis reliquerunt, tunc potissimum tem poris Catholicam Religionem magis ele-Vatam , & amplificatam fuisse , cum in illam Tyranni majori surore , immanitateque desaevirent, ita ut ex Μartyrum, sanguine , veluti ex sinciando semine , Christiani in dies augerentur . Ita secundo saeculo ca) Sanctus Justinus Martyr testatus est : Sed quanto magis marisque talia uobis infli euutur , eo plures alii per nomen yesu Fideles, S pii fiunt; quemadmodum vitis . si quis partes illas a utet, quae fructus ferunt, ita prosicit , ut alios

257쪽

alios florentes . oe' fructiferos palmites rursus proferat, idem quoque nobis evenit : plantata enim a Deo, o Salvatore christo vitir populus ejus eΗ . Idem quoque Tertullianus initio tertii saeculi con-hrmavit c a in suo Apologetico: Plares ocimur quoties metimur a vobis r μmen es sanguis Christianorum . In libro autem ad Scapulam a Nee tamen cinquit deficiet his e secta nempe Christiana Religio quam tu ue magis aedificari scias, cum eaedi midetur. Idem Lactantius saeculo tertio labente tradidit in libro suarum cb institutionum: Est saliaeaasa , eur adversus nos persecutiones fieri sinat, ut 'Dei populus augeatur et quod fusius prosequitur, certisque rationibus declarat. Plura alia in hane sententiam

testimonia proferri possent : sed illud Sancti Leonis Magni Praedecessoris Nostri, qui saeculo quinto Pontificatum gerebat,

satis erit , ut res plane comprobetur rminuitur inquit ipse in sermone de Sanctis Apostolis Petro, ac Paulo 'Non minuitur perseeutionibus Ecclesia , sed augetur , s Iemper Dominicus agerseeete ditiori vestitor, dum grana, quae singula cadant, multiplicata uascuutur . EPI-

258쪽

EPISTOLA

Reverendissimi P. M. Generalis Ordinis Praedicatorum ad PP. & FF.' ejusdem ordinis, qua eos alloquutionis SS. Domini Nostri BENEDICTI XlV. P. M. certiores facit. I, Dὸλ Filio sibi dilectis universis

Patribus, ae Fratribus ordinis Fratrum Praedicatorum

Sacrae Theologiae Prosesser, e)usdem-- que ordinis humilis Magister Generalis, & Servus

Salutem ,-Hdei propaganda gemm . Ut DominicanaeFamiliae,

immo Ecclesiae univer sae decora, & ornamenta ita ex animo pendit, ac reputat, quemadmodum decet optimae M a tris amantissimos Filios, is effuso prorius, ac intimo gratulationis sensu novissime partos intelli stet ψ ab

259쪽

ab Apostolicis Viris Urdinis nostri in e tremis Orientis plagis pro Catholicae Fidei

propagatione triumphos. Alter jam annus absolvitur, cluo certis nunciis accepimus RR ΡΡ. Fr Franciscum Gil de Federicis, & Fr. Matthaeum Alphon sum Leginiana Hispanos ambos Provinciae nostrae Sanctissimi Rosarii Philippinarun alumnos in regno Tun-Κini post diuturni carceris pressuras , constantemque

ante Praestides, & in vinculis ipsis Evangelii praedicationem gladio percussos gloriosam pro Christo mortem oblita a .

diuos nimirum vinculum eonfessonis, hospitium eareeris simul junxerat, junxit etiam consummatio .irtutis, in glorialestis. Eorum passionis acta ab Episcopo Coricensi litteris excepta, ac Romanis typis vulgata ad plerosque vestrum per venisse arbitramur. Paullo post excitata in Provincia Fo-Κiensi Sinarum Imperii gravi admodum adversus Catholicos, atque in primis Evangelii Praecones persecutione prehensum ab Infidelibus, atque in vincula conjectum audivimus Illustrissimum. ac Reverendissimum D. Fr. Petrum Martyrem Sans Episcopum Μauricastrensem, ac Vicarium Apostolicum ejusdem Pro-

260쪽

vineiae , eodemque tempore una simul carceri mancipatos Illustrillimum , ac Reverendissimum D. Fr. Franciscunias Serrano Episcopum Tipasitanum Provicarium Apostolicum, ac RR. ΡΡ. Fr. Johannem de Alcober , Fr. Joachimum Royo, & Fr. Franciscum Diag Μissio. narios ordinis nostri, jamque latam in omnes capitis sententiam ab Sinarum Imperatore mox confirmandam . Recenti

ribus demum litteris nunciatum est, prae- laudatum Illustrissimum Praesulem Fr. Petrum Μartyrem Sans post toleratas invicta roboris Sacerdotalis constantia durae custodiae angustias, vexationesque gravissimas, illustre, & gratii imum Deo,& Angelis spectaculum exhibuisse , Rique obtruncato capite Apostolatus sui cursum ad annos sere triginta sex in Imperio Sinensi productum feliciter consummasse, illustremque viam, atque expe ditam Evangelii asserendi, ac propagan di ceteris o ndisse, quam ejusdem quoque Socios pari alacritate, & sortitudine, vel jam absolvisse , vel brevi subituros speramus . Eximium Religionis nostrae triumphum verbis amplioribus persequi ,

aut exornare vix possumus , iis vere aureis, vere Apostolicis, quibus S S. D. N.

BENEDlCTUS X lv. Ρ. Μ. die XVI. hujus mensis Sacro Cardinalium Senatui secreto in Concistorio rei gestae seriem

SEARCH

MENU NAVIGATION