장음표시 사용
231쪽
homini facultas est manendi in carceribus sine vinculis , permissus christianis ad eum aditus, invisendi caussa; eidem copia facta adeundi cujusdain viri Sinensis domum, cibique apud eum capiundi; Poenitentiae , atque Eucharistiae sacra nam multo magis cum ipse , tum christiani reliqui de confirmando animo, quam de recreando corpore laborabant administrata . Quo tempore ministro sacrorum virtus Josephi singularis magnam movit
admirationem . Filius Vero , quem Vuang- Thaddaeus moriens reliquerat, parentibus in itinere orbatus , etsi, multae erant impetrandi difficultates, tamen impetratum est, ut ne in exilium duceretur. Itaque traditus est matris sobrino cuidam , a quo in Fo-Κienam Provinciam reduceretur . Josepho autem Ρe ingenses christiani pecunia etiam subvene-Tunt; quos inter eximia fuit , & incredibilis christiani cujusdam pauperis munificentia , qui cum an eum , dum ad tribunal adduceretur, incidisset , christianumque esse audisset, miseratione in eum tanta est affectus, ut exiguas finitas monetas tres donaret, quas, quoniam mendicando victitabat, fortasse solas habebat. Denique Iosepho. Ρe-Κingo , ubi tanta christianorum liberalitate, & beneficentia erat usus, proficiscendum fuit in Tartariam . quemadmodum , constitutum de-
232쪽
creto Imperatoris fuerat; ubi multa eum
incommoda, aerumnaeque manebant; qua .rum tamen metu ille ne commoveri quidem significabat se , contemnereque, pro pterea quod exilio locus dictus sibi esset Xan-hai-quan, quo in loco & consuetudine christianorum, nam sunt ibi christiani multi , & mysteriorum frequentia , ministro sacrorum Sacerdote uno, qui cre bro soleret ea loca invisere, futuram sibi utendi facultatem prospiciebat. CXI. Haud multo post martyrum, Filii Chin. mortem, quo antea Paulus Yuenus, qui 2
res eorumdem martyrum tanta diligen- pisinoco tia, fideque curaverat, divinitus auctus fuerat maximo beneficio, idem tota ejus do mus accepit. Nam kal. decembribus filius illius natu maior , cum annos ageret
X XXI., cujus fideli opera in omni officio
erga martyres pater perpetuo usus fuerat; at usque annorum XXV., ab Iohanne a S. Maria, sumto alter Josephi, alter Ioha nis nomine, nostris mysteriis sunt initiati. Sunt etiam initiati baptismo Chin-Anna annos nata XL Ul , X in-Μaria an. XIX., Chin-Petrus an. XXV. Is in oppido FO-chinga erat natus ; cumque inter suisset martyrio Venerabilis Μauricastrensis Episcopi, mox domum reversus simulacra deorum, quae habebat , omnia confregerat . Tandem vi I. kal. januar. con
secrati baptismo sunt ab eodem Johanne
233쪽
Mandarini de Antonii filio, deque Iohan. ne a S. Μaria
Dominicanis diligenter quaerunt. Huis us hospes Iuliat ira captus atque in tuis dicium adauis ius alapis emditur.
Chin-Vincentius Pauli filius natu minor iannor. XX., Lau-Thomas an . XXVI.& infantula an . IV., quae Chin-1 rene appellata est . Tali ratione Deus o. M. , iquae maxima sua erga homines misericor- dia Per martyrium , collectasque reliquias Venerabilis Episcopi Petri Martyris Sansii inchoari voluerat, eadem Johannis a S. Μaria opera perfici, comPlerique voluit. CXII. Dum his rebus augebatur res
christiana, nostrisque mysteriis singulari studio plerique alii initiari se flagitabant ; contra hostes christiani nominis insensissimi nihil praetermittebant, quineam, si possent , sunditus profligarent.
Ergo delata suerant Chang-cheum man data Pro-Regis ad Mandarinos, ut, quod Imperator jusserat , diligenter conquirerent , revera ne Dominicanorum insti tutum Manilae Nien-linus suscepisset. Itaque Μandarini cum sua ipsi sponte, tum Pro-Regis jussu ad exitium christianoruni animati , compluribus institutis quaestionibus , rem explorare coeperunt ἰ neque
id soliim, quod fuerant jussi, sed etiam de Johanne a S. Maria studiose investigare , ia um venisset in Sinam , ibique maneret . Quem cum apud christianuin quemdam Chin-Julianum , qui nuper Μanila venerat , latere arbitrarentur ,
domum hujus aggrediuntur. Sed iactum
234쪽
divina providentia est, nihil ut rei in ea domo invenirent, ex quo seu de Iohannis adventu, seu de suscepto a Nien- lino instituto, qui in Ordine Petrus appellabatur , cognosccrent. Verum deprehensa cruce una, quod satis erat apertum christianismi indicium, comprehensus Iulianus est, raptusque in tribunalia
ad quaestionem . Ibi cum jussu judicum
erebris alapis caederetur , eo consilio , ut ab eo , quae vellent, extorquerent; tan ia usus est sortitudine , ut tormenta νperferre maluerit , quam aut fallere is
mendacio judices, aut sacerdotes prodere . Itaque interrogatus , ubinam esset Sacerdos, qui Manila discesserat , ita respondit: scio equidem navi advectum sacerdotem quemdam fuisse ; at is in Sina non constitit, nam eadem navi rem vertit Manilam. Neque erat id falsum. Erat enim sacerdos, quem Julianus ale bat, ille, qui in navi Capellani, ut VO
cant , munere fungebatur, isque revora cum eadem navi reverterat. Tum de
Nien-lino cum judices ex eo quaererent, novi ego, inquit, Manilae Nien quem .dam , qui textorem sudariorum agit. Tali modo cum malum ingenium judicum Iulianus sua prudentia elusisset, quod ita iacto esse opus arbitrabatur ἔ post, ubi res majores spiritus postulare visa est. aperiti imis est usus relponsionibus , TO
235쪽
gatusque sacras imagines conculcare, facturum se umquam , etiamsi foret servanda constantia vitae impendio, sortiter, strenueque negaUit. Ethitieusqui- CXIlI. Μandarini, quum extorque-jeri in qui re ab Juliano nihil potuissent, ethnicumstionem voc quaestioni subjecerunt , cui erat eo Mandathii nomen Puan-Peng-Κua , qui captus unaquhis uni Nien Antonio fuerat, eoque nomi- Anio F ne accusatus, quod subsidia , quae Sacerctfer missu, missa fuissent ; in Emu--pe interro- yensi portu e navi extraxisset, recepisset pso inqu L . Qui etsi ethnicus erat, tamen fide, dius,ae deniq; & constantia Juliano non cessit , neque
h.h hiu adduci umquam potuit , ut de duobus fixonius 2- Dona inicanis confiteretur . Quinimmo su uet: ih cum interrogaretur ab Μandarinis , ubi-ώ.E . sacerdos ille ageret, qui navi
virtute, te Andreae advectus fuisset, atque in scribuntur. remansisset; instituit magno animo,
declinato mendacio, suspicionem dimovere . Itaque quisnam, ajebat, sacerdos e navi se, quasi volatu , potuit Proripere , si Μandarinus Hay-LOngensis &nquias, & peregrinos, ubi primum e navi descenderunt , singulos recensuit,ideinque, cum iterum navim conscenderent, reversuros Manilam omnes numeravit 3 Nimirum reticebat, Iohannem , intequam in portum Emuyensem veni Dset navis, ab ea descendisse . Neque sua ipse diligentia, & fide contentus, qua per
236쪽
per quaestionem judices de sacerdotibus celavisset , christianum praeterea nescio quem hortari, monereque coepit , sorti ut animo esset, & constantiae, quod ipse modo dedisset , exemplum imitaretur ;neu metu tormentorum vinci se pateretur , malletque mori, quam novi Sacerdotis Dominicani adventum prodere . Atque ipse quidem Puan-Peng-Κua , quam primum ostendit in christianam religionem, christianosque homines benevolentiam , eamdem Postea neque vinculis perterrefactus , neque gravibus impendiis commotus, quae per tribusalia facere cogebatur , perpetuo retinuit .
Μandarini, etsi duobus hi sce quaestioni bus induci posse videbantur, ut inquisitione desisterent; tamen secus accidit; nam Nien-Antonium Fo-cheum mittendum putarunt, ubi in carceres praetorios contrusus est , redintegrataeque saepe
raestiones, crebraque de eo iudicia in- ituta . Die Iv. kal. januar. initio quaestionum facto , primum judices tentare christianam hominis constantiam, pete reque , velletne jam dimittere christianismum, sacrasque imagines conculcare . Cum ille se omnino postulatis hujusmodi satisfacturum negasset, tum judices interrogare , quot habeat filios , quamque teneant rationem vitae . His Antonius percuntantibus ita respondit , ut neque P men
237쪽
mendacium diceret, & institutum Nien- lini filii constanter celaret. Igitur Pro- Rex, quod neque ex professionibus testium, neque ex conseilione Antonii invenire poterat, quibus argumentis Hu Guan-Κie accusatio confirmaretur, filium Nien-Antonii majorem Augustinum Cha nychei comprehendi, Fo-cheumque abduci justit. Sed hanc cum Mandarini capere nequivissent, quod commodum inde se proripuerat, soceruin ejuS, Patruosque duos , & Raymundum Chay-Cua quemdam christianum intercipiunt, omnesque vicenis in tagula bidua verberibus condemnant . His rebus cognitis Augustinus , tot malis suos premi non tulit, propterea quod ipse abesset; Chang-cheumque revertit. Ibi confestim comprehensus, ac denique vi kal. martias anno Μ DCCXLIX. Fo cheum ductus est . Eit autem cognitum hactenus viri cujusdam, qui magistratu fungatur , drmo eum pro carcere inclusum detineri ,& quantum quidem conjici ex quaestionibus poterat, non suturum admodum gramve malum, quod sibi metueret; omnem enim severitatein in Antonium reservari, de quo nondum essent absolutae quaestiones. Neque vero . aut recens Antonio est
studium religionis, aut nova in perferendis tormentis animi fortitudo. Nam ejus domus sedes , hospitiumque 'sacerdotum chri-
238쪽
christianorum perpetuo fuit: ipseque pro 'pagandae religioni diligenter serviens, ese secit sua opera, ut ad christi fidem homines plerique adulti converterentur , insantesque plures quam mille, saepe occasionem nactus , quod medicus erat, uos certo novisset proxime morituros,
uis ipse manibus baptizavit . Anno Μ DCCXXV. accusatus, quod Iohan nem a Cruce Dominicanum, qui per id tempus in Sina versabatur, hospitio excepisset, ejusque studeret partibus, car 'tus Chang-ci ei fuerat II. kal. novem D. ductusque Fo-cheum una cum eodem sacerdote, ut a provinciae Pro-Rege, causesa cognita , poena decerneretur . QUO tempore ab uxore a filiis , a matre, quae gravi erat aetate , Qta discessit , ut neque horum lacrimae , neque malorum
metus , quae impendere jam iis perspiciebat , animi ejus virtutem imminuerint . . inimmo ex maximis calamita tibus majores sibi spiritus sumens , ab Francisco Saengio Dominicano, quocum una in carcere detinebatur, ut se in tertium ordinem Praedicatorum cooptaret, flagitavit, summaque suae virtutis admi- 'ratione in ipso Saengio commota, impe travit . Pertulit item invicta patientia triginta verbera, quibus, vestibus nudatus, acuta arundine caesus est ; inflictasque
bubalinis eortis viginti alapas , & tor
239쪽
mentum ad talos sexies, quo acerbissimo quaestionis genere adigere hominem nitebantur , ut, spe quaestus Europaeos sacerdotes venire in Sinam , fateretur. Denique in Tartariam perpetuo exulatum missus, quod exilium plerique morte ipsa gravius existimant, ne commoveri quidem est visus. Post cum Imperium Sina- Tum is, qui nunc obtinet, Κien-Lungsuccessione adeptus esset, in patriam reditionis iacultate impetrata, eamdem vitae Tationem, quam antea susceperat, constanter retinuit, ut nihil omnino de pristino studio remitteret ; neque perterri tus tot, tantarumque poenarum acerbitate , quibus , quod nostros iuvisset . damnatus suerat, filium suum ipsum MDnilam misit , nostrisque tradidit in disciplinam , ut liberalitate, & munificentia Catholici Regis altus, doctusque, Do
minicanorum postea instituto suscepto, dederet se curandae saluti hominum sem- Piternae. Atque haec quidem caussa fuit, quamobrem ethnici ita , uti dictum est
supra , rursus amigendum , cruciandumque hominem arbitrarentur.
CXIV. Jamvero Μagistratus, quibus
certum erat nihil praetermittere , quod ad exterminandam christianam religi nem conserret, ad seminas, quas temtium Praedicatorum ordinem suscepisse,& virginitatem Christo consecrasse suam
240쪽
dixeramus , furorem convertendum putarunt , easque adigere ad conriri Ria . ethnicorum statuerunt, parentibus, eo
gnatisque , ni dicio audientes fuissent, gravillimis constitutis Poenis. Itaque, ut est ab Johanne a. S. Μaria nunciatum, decretum a mandarinis est factum , quo magnis minis seminae Dominicanae omnes , quacumque aetate essent , ad eos conserie se j ibebantur , nimirum eo con filio , ut, dimissis quae aetate essent graviori , juniores nubere cogerentur. Virgines bis rebus cognitis , quae juvenes erant , incensae omnes studio servandae
virginitatis, continuo variis artibus usae, lineamenta , sormamque mutare, ut aeta apparerent, conatae sunt.
Id et ii nonnullis accidit, minus tamen aliis evenit, ex quibus quatuor coactae sunt nubere . Ac fuit harum Virginum una, quae Agnes appellabatur, annumque agebat quintum ac trigesimum, tanta sortitudine, ut, quamvis Mandarini juberent, & parentes cogerent , tamen quidvis perpeti satius duxerit , qUam
alteri se sponso tradere, quum Christo nam ita ajebat jamdiu nupsisset. ami cum parentes invitam ethnico viro spopondissent, domumque illius vi induxissent, ipse ethnicus renuentem, atque μhorrore quasi extra se raptam, manibus
