De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a; o DE MARTYR. SINENS.

sermone, quibus verbis integritatem animi praeseserebat , repugnantem, tamen vitiavit. ipsa, ubi vinculis soluta est . quasi insana dolore, quem animo ex ea re maximum ceperat, ethnicum conviciis insectata, linteisque thalami, a quo tantopere abhorrebat, sorcipe in frustra concisis , quindecies e domo aufugit. Quo cum vi perpetuo reduceretur, tandem minatur aedes se igni incensuram , magnamque daturam calamitatem. Quibus minis ethnicus perterres actus , V Titus , ne rem exequeretur, domo pro insana ejecit . Itaque Agnes ad parentes revertit ; ab hisque saepe rejecta , quod jam ut alienam habebant , saepius rediens , atque ad paternas aedes Perpetuo confugiens, vicit sua constantia parentum leveritatem, obtinuitque, ut liceret jam sibi apud eos liberae manere . Quare Vehementer laetata , gratias caeleiti Sponso, quas potuit, maximas egit, cui, ipsius ope , atque auxilio, servasse se animo integerrime fidem existimabat. CXU. Hoc eodem anno nam ante

ne hos eventus, de quibus proxime diximus , an post, incertum est Fo-Κienses christiani summo praesidio, Johannes vero a S. Μaria praecipuo adjumento , mortuo Matthia Fu , sunt destituti . Quanta is fuerit in christianos tot aerum-nii , calamitatibusque ea agitatos caritate.

242쪽

tate , quantoque imprimis erpa martyres

studio , & pietate ; qua sortitudine, qua

opera , quibus laboribus propagare religionem contenderit, cum ex his, quae saepius in hoc Commentario de eo demonstravimus, tum ex litteris Sinensium sacerdotum omnium cognoscitur, qui ejus laudandi, eelebrandique finem nullum faciunt. Attulit hujus mors omnibus, ac

Johanni imprimis summum dolorem ; qui Μacaum , datis prid. hal iunias litteris , id nuncium misit. Decessit Fo-chei die

v. kal. iunias, magnis relictis, praeclarissimisque sanctitatis argumentis ; eritque ejus memoria perpetuo pretiosa uni-ἰ verso ordini Praedicatorum; atque in conspectu Domini, quemadmodum sperare licet, in aeterna benedictione. CXVI. Interea dum tot angustiis pre- Ethniel communtur in iis regionibus christiani, omnique conatu ethnici adducere in contem- gioni nomentum, & contumeliam . profligareque pauiu, 'ut sanctissimam Christi religi mem contendunt; contra Dei O. Μ. providentia , &Pietate crebro contingit, ut, aucto nu- mero christianorum, magnae martyrib fiant, qui in ea re suam operam consum serunt, gloriae accestiones. Nam earceris custos, quo in carcere Serranus fue rat, totaque ejus familia, reusque capitis quidam, qui in carcere una cum Myomanserat , martyrum hortationibus in- '

243쪽

exilium peti

situra

ducti, tandem, deorum superstitione relicta , Christo suam fidem obstrinxerunt. Haec nos ex Johannis a S. Maria litteri cognovimus, quas ad P. Guglielmiun ordinis Clericorum Regularium Sacrae Congregationis de Propaganda Fide in urbe Macao Procuratorem dedit. Constantia item, & pietas celeberrimi viri Pauli Vl-Yueni . cuius ad sanitate Loconversio sanguini Mauricastrensis Episcopi accepta reserenda est, adeo insignis est facta, ut laboribus non contentus, qui hus , uti supra est demonstratum , plurimis , assiduisque functus est, jam Macauni etiam commeet quemadmodum ex ejusdem Guglielmii litteris ad diem prid. kal. januar. anno MDCCL. datis accepimus subsidia inde sacerdotum supportaturus , in tot se discrimina conjiciens, quot dissicillimo muneri circumstare necesse est, rebus adeo affictis, atque impeditis .

CXVII. At Μagistratus Sinenses,

oculos sua ipsi voluntate avertentes ab

radiis lucidissimis Evangelicae veritatis, nil in christianis, nisi improbitatem, &scelus, videre sibi videntur. Quorum sententia vir fortissimus Antonius Nienus, post diuturnas quaestiones , & squalorem

carceris , cruciatusque innumerabiles, exilio damnatus , idibus novembr. ejusdem anni in Tartariam prosectus est.

244쪽

ORDINIS PRAEDIC. 23 I

Atque hic quidem , hactenus quoad

cognovimus, status est, in quem postre ma acerbissima tempestate in Fo-Κiena provincia deducta res christiana filiti hae angustiae, in quas Sacerdos Dominicanus conjectus, quem unicum in Sinam , post

contrusos in carcerem martyres, mittere

provincia Philippinarum potuit. Neque

vero , quod ei pericula metuamus, moleste id serimus i quin potius justo pe fundimur gaudio , opemque ei divinam imploramus, ut pro dignitate suo munere fungi possit . Denique ordo Praedicatorum , animo demisso , atque humili, supplex Deum laudat optimum , atque Μaximum , eique gratias & agit, & habet

maximas , quod immortali beneficio, brevi quatuor annorum spatio, septem ex filiis suis martyrii gloria ornaverIt, quo rum in Tunquinensi Regno duo , in Imperio Sinensi quinque , vitam pro Christo , sanguinemque profuderunt et eumque precatur , orat, atque implorat, reliquis ut filiis sitis omnibus spiritus addat, ut imitati majorum sortitudinem, fratrumque exemplis praeclarissimis incitati, pari virtute, diligentia , & Dietate inflammentur , ac pro instituti sui gravitate in extremas quasque , ac remotissimas orbis partes sanctissimum Christi nomen , veramque religionem inserre curent. PRO-

245쪽

PROTESTATIO. i

lDEcretis summorum Pontificum o ltemperans, testatur ovi brevem,

hunc commentarium descriptit, ubi quin- lque hos Dei servos vocabulo martyrum, aliisque ejusmodi nominibus appellavit, leo se consilio appellasse, non ut Apo- istolicae Sedis iudicium anteverteret , ad iquam ex integro res ipsa spectat, neque ut cultum illis quasi martyribus, aut sanctis conciliaret; verum ut recenseret res praeclare ab iis gestas, ea ratione, qua privatis Seriptoribus licet; atque ita plane , ut est ab Sanctissimo Domino Nostro BENEDICTO XIV. explicatum in ora tione , quam de eorum morte ad S. R E. . Cardinales in Consistorio habuit, quam hic describendam putavimus. 3

246쪽

BENEDICTI PP. XIV.

Habita in Consistorio fereto die I 6. Septembris I 748.

: DE PRETIOSA MORTE

MARTYRIS

Edit Ordine Praedicatorum , Discopi Mauricastrensis, Vicarii ostoliet Provineia 'hiensis in Regno Sinense.

VENERABILES FRATRES.

Onsentaneum magnopere arbitramur , si ex hoc loco vobis exponamus ea, quibus Sancta Catholica religio magna cum laude praedicatur . Itaque notum facimus Vobis, accepisse ex litteris, quae nuper ex Sinensi regno ad Nos pervenerunt, Episcopum

247쪽

Maurieastrensem Vicarium Apostolicum Provinciae Fo-Κien , Petrum Μartyrem nuncupatum , ex ordine Praedicatorum , pro Fidei Christianae defensione vitam

amisisse ; qui propterea, si veteri Ecclesiae

vocabulo uti velimus, g Martyr consumma'.

appellari potest. Significatum est iiDdem litteris , alium ejusdem ordinis virum Religiosum, & ejusdem Episcopi Coadjutorem designatum, una cum tribus aliis ex ipsa eadem Familia Sancti Dominici inclusum carceribus detineri, inustasque fronti singulorum Sinenses notas, quibus rei mortis indicantur et qui sane omne Spro vetusta Ecclesiae loquendi ratione , Mar res designati vocari possunt. ubi episeolam in manus sumpse, eam que legi saepius, ac redundantem in ea gratiam sipiritus perspexi; l mihi videbar pristis temporibus ver fari , eum Norerent E clesiae Dei. His verbis scripsit Sanctus Basilius ca) ad Ascolium Episcopum Thessalonicensem , qui Μartyrium recensuexat, quod plures Christiani a Barbaris ultra Danubium degentibus constanti animo pertulerant: iisdem Nos verbis utimur ; & rei, quam exposituri sumus, libenter accommodamus. Porro res ita se habuit.

248쪽

Κien contra christianos tempestas excitata suisset, ob quam territi percussique plurimi a Catholica Fide misere desciverunt, Μauricastrensis Episcopus, qui Vicarii Apostolici munere illic iungebatur, latendum sibi censuit in privatis aedibus,& a violento illo turbine paulisper declii nandum . Sed imminentem sibi ruinam pertimescente hospitii Domino , cum Episcopum diutius tueri latebris domus suae recusaret, vix ipse in lucem prodiit. captus fuit, & in carcerem detrusus , ex quo tamen Christianam Fidem verbis, &l exemplo , quoad potuit , praedicabat .l Quinimmo ante Judicem constitutus, ipsi

libera voce denunciavit, futurum aliudi in fine Μundi judicium, ubi vitae anteactael rationes erigantur , & pro meritorum i conditione praemia, vel supplicia decemnantur aeterna. Quamobrem conviciis &injuriis primum oneratus , deinde toto vultu ob iteratos colaphos contuso, ac

liventi, tandem capitis reus iniqui Iudicis sententia declaratur. Illam Episcopus aequo animo libenter excepit, & Sacra mentis expiari magno studio postulavit. Αt, licet quidam Sacerdos , qui summa . fide , & amore Episcopum suum proseque' hatur , nihil inientatum reliquerit , ut Eucharistiae Sacramentum ad ipsum deser- Tet, vani tamen illius conatus irritique cesserunt . Postremo, cum dies illuxisset,

249쪽

a38 ALLOCUTIO

qua capite plecti debebat Episcopus,earce. re eductus, & magna satellitum turba

stipatus , ad supplicii locum processit

quem Gentilium multitudo, & non exiguus Christianorum numerus sequebantur. Collo suspensam gerebat tabellam, cui mortis causa scripta erat, videlicet, quod manu carnificis caput illi obtruncandum esset , ut hujusmodi supplicio reliquis exemplo esset, eo quod suis mendaciis , uti ferebatur, plurimos decepisset . Incredibile est , quam eximiam virtutem , animique magnitudinem praeseserret, cum ad mortem subeundam duceretur . Curis omnibus abjectis, assiduas in itinere preces Deo fundebat ; & quo poterat maximo studio se ipsum commendabat .

Cum pervenisset in locum supplicii, jussus a carnifice , ut in genua provolveretur , dicto paruit, & soluin ab illo tantum temporis spatium exoravit , donec coeptas jam preces absolveret . Quibus peractis, carnificem ipsemet admonuit, ut rem suam perficeret, qui vibrato gladio caput ab humeris ipsi praecidit. Gentiles ipsi virtutem tam singula rem admirati sunt, cruentoque spectaculo se commotos ae perculsos magnopere ostenderunt ; Christiani vero mortem Pa 1 oris sui lacrimis ac moerore proseeuti sunt; ita tamen ut animum non desponderint , sed corpus decenter efferentes ,

250쪽

SS. D. N. BENED. XIV. 23seo quidem loco prius condiderint, quorei homines sepeliri consueverunt e sed paulo post in Coemeterium Fidelium idem corpus deserentes , suaeque dignitatis insignibus exornantes , decenti loco illud posuerunt. Cum in fieret, Christiani pietate ac religione ducti, particulas aliquas, praesertim vistium, quae sanguine aspersae

fuerant sibi comparantes , in varias etiam partes miserunt, eo fortasse consilio, ac voluntate , ut publicae venerationi exponantur. Cum hujusmodi Martyrii sama longe , lateque pervagaretur , Pechini Episcopus pro gratiarum actione canticum Te Neam universis suae Diti nis Ecclesiis edixit . Eadem celebritas peracta fuit ab Episcopo Amacaumensi, cui Episcopus Ecrinensis vicarius Apostolicus Provinciae Yunnamensis, Gubernator Lusitanus cum Senatu, & multa Regularium frequentia praesentes interfuerunt . Insuper tota Civitas triduo sub vesperam, funalibus accensis, hilaritatem suam testata est. Si haec ita se habeant, quemadmodum litteris suis commendavit Sacerdos secularis , vir probus , atque honestus, qui non solum omnia , quae superiuς commemoravimus , accurate ac diligenter

descripsit; sed plura ipse oculis suis perspexit, qui etiam, uti iam dictum est . captivam Episcop- .dc morti proximum

SEARCH

MENU NAVIGATION