장음표시 사용
271쪽
Rinta, quorum tres supra triginta Apostolicum munus in Sinensi item Missione exercuerat. Pater Ioannes Alcober annos habebat quadraginta duos , hovum veTO duodeviginti in obeunda Sancta eadem Μissi me exegerat. Pater Franciscus Diagtertium supra trigesimum numerabat annum , spatio autem annorum novem Divini verbi Praeco ibidem suerat. De la-horibus eorum , de serventi asserendae
Christianae Religionis studio , ipsarumque Μissionum fructu, in Tabulariis Congregationis Propagandae Fidei negociis prinpositae plurima extant monumenta , quo rum opportuno tempore erit ut debita ratio hancatur: quoniam, licet pro Μarty- fio satis sit mors inChristianae Fidei odium illata ; eademque pro Christi ipsius amore sancte obita ac tolerata, non inficiam dum tamen est, diuturnam Christianarum ab virtutum seriem in anteacto vitae cursu heroice exercitarum, ad Veram Μartyrii declarationem permultum conferre .
Neminem autem, nisi Ecclesiasticae Historiae admodum imperitum , ignorare arbitramur , Tyrannorum morem fuisse, ut enormis cujuspiam delicti nota Μάν- Ures infamarent, ad odium contra ipsos
272쪽
concitandum; ut scilicet illam, quae inde redundabat , invidiam effugerent,
quod propter solum Christianae Religionis
exercitium, ac professionem, eosdem in terficiendos mandarent. ca)Idem etiam in quatuor horum Sacerdotum Μartyrio evenisse comperimus'; eo tamen discrimine, quod, cum alii Tyranni in eorum calumnia obstinate usque per stiterint, eademque fulti mortis sententiam pronunciaverint; hic contra Ethni ei Iudices , de idololatrae minime veriti sunt Sacerdotes nostros innocentes declarare quoad ea pertinebat, quae de enormibus
vitiis talis ipsis objecta fueranti quibus
rebus Tyrannus minime deterritus,& co tra Christi Fidem insensior effectus, laqueo eosdem interimendos crudeliter mandavit Cum inter sententiae pronunciationein , ejusdemque executionem , aliquod temporis spatium intercessisset , ex quo Sinecisis Imperator illam suspendi mandaverat ; fama non inanis percrebuit, & quae ad piorum usque sacerdotum , qui in vinculis detinebantur, aures pervenit, fore Et capitalis poena in exilium a Regni fini-bas commataretur . Magna autem in hoc nuncio vis inerat, ut de eorumdem an μ
273쪽
mo , ac proposito vere dijudicari posset. Nam , si ipsit hujusmodi nuncio laetati so-rent , id quodammodo minoris roboris, ac sortitudinis indicium esse potuisset, & cujusdam affectionis , qua temporali vitae
adhaererent ; quae omnia heroicae Martyris sortitudjni opposita sunt et contra vero, si contri itati essent, suspicio quaedam exoriri inde poterat vanae cujusdam gloriae, quam in morte torriter oppetenda Iidem
sibi proposuissent ; a) qua vana profecto
gloria Pseudo-Martyrum haereticorum mortes inquinatae sunt. Verum, eorumdem Acta dei crjpta, atque huc transmissa, dum leguntur heroica in quatuor hisce Religiosis Viris ad Divinam voluntatem confirmatio elucescit; paratus aeque ac Promptus, sive ad exilium, sive admoItem animus, prout Divinae voluntati complacitum flaret, cui vitam suam, mortemque pariter consecraverant. Postremo autem nemo Vestrum procul dubio est, cui illa ignota sint, quae celebri Fischerio Rosensi Episcopo acciderunt. Hic Henrici VlII. Angliae Regis jussu in angusto carcere cum detineret , rod legi illi adhaerere recusasset, qua lex supremum se Anglicanae Ecclesiae
caput constituerat, purpureus eidem Ga
lerus b) a Pontifice Paulo III. per idem
274쪽
tempus transmissus fuit. Nos Patr m . Franciscum Serranum jam carcere in
odium Christianae Religionis conclusum, datis Apostolicis Litteris, Episcopum Tipasitanum constituimus , de Pro inciae Fokientis Apollolicum Vicarium designavimus , addita declaratione Coadjutoris cum futura succellione in locum Anti stitis Mauricastrentis. Pontifici Paulo III.
Rosensis vincula nota erant ; ignotum vero Nobis erat, Serranum item vinctum teneri. Hoc dumtaxat discriminis inter unum atque alium intercedit. Caeterum
utriusque idem finis fuit; cum quemadmodum Cardinalitia insignia nihil aliud Rosensit tribuerunt, nisi ut profundae humilitatis actum exerceret, & praeclarum testimonium acciperet , quanta virtutis illius ratio apud Pontificem esset; sic ex
No stris Apostolicis Litteris nihil aliud Serrano tributum est . nisi argumentum , quanti etiam Nos illum merito iaceremus;
quae quidem Nostra de illo aestimatio praeclaris humilitatis praecipuae testimoniis aucta est, & obsequiosae obedientiae suae, quam Nobis per idem tempus exhibuit. Et quemadmodum Cardinalitius Galerus a Paulo lII. Rosensi transmissus, vitam illi incolumem minime praestitit, quam idem paulo post pro Sancta Religione libenter devovit; sic neque Episcopalis , ac Vi cariatus. Apostolici dignitas Serrano a
275쪽
Nobis collata, gloriosae eumdem Martyrii palmae expertem fecit. Haec praecipua sunt Venerabiles Fratres , quae de strenuis hisce quatuor Jesu Christi Athletis Vobis exponenda esse censuimus. Caeterum eam nos quaestionem in medio relinquendam existimamus, uter duorum ordinum, Dominicanus , an Franciscanus , primus fuerit, qui Sanctas in Sinensi Imperio Μissiones perage ret . Illud quidem certe assirmabimus , ad haec usque tempora decem ex Domanicana Familia Viros numerari, a qui in Sinensi Μissione mortem pro Christi Fido
per inaudita tormenta oppetierunt ὸ quo rum quidem causae in Sacrorum Rituum Congregatione aliae jam introductae, aliae vero proximae sunt , ut introducantur. Quamobrem, venerabiles Fratres niain nemini Uestrum ignotus est infelix status , quo propter atroces persecutiones Sancta illa Missio in praesens redacta est, restat jam, ut serventes pro illa conjunctis votis Divinae Majestati preces porrigamus , magna spe freti, ut Eadem de excelso gloriae suae Solio Nobis benigne annuat; quoniam Abrahamo interroganti: b suid si insenti ibi fuerint decem 3 respondit: non delebo propter decem
sa) Sex memorantur is citata nosyra allocutisne habita dis 6.sept. I 48. f. Vulgata, & communis uatuor alii sunt qui In hac allocut, recensentur. b Gc ies cap. 18.
276쪽
Reverendissimi P. M. Generalis ordinis Praedicatorum ad PP. & FF. eiusdem ordinis, qua eos allo- qitutionis SS. Domini Nostri BENEDICTI XIV. P. M. certiores facit. I, Dei Filio sibi dilectis unisersis
Patribus, ae Hatribus ordinis Fratrum Praedicatorum
Sacri e Theologiae Professor, ejusdemque ordinis humilis Magister Generalis , & Servus Salutem o Fidei propaganda gelum.
Um eximio , atque immortali Dei optimiΜaximi beneficio contigi sese arbitremur, ut regiminis nostri primordia
Christi Fide consessione auspicaremur, id unum ad faustissimi ominis, laetitiaeque
277쪽
nostrae cumulum fore reliquum videbatur, ut sanguine partam ab illustris imo , ac Reverendissimo D. Fr. Petro Μartyre Sans Episcopo Mauri castrensi, Ecclesiae, ac Familiae nostrae gloriam ceteri ejusdem Apostolatus Socii proprio implerent, atque amplificarent Martyrio , ca) ut quos vinculum confessionis, bosphium carcerissimuljunxerat, jungeret etiam consum- anatio virtutis , in Horiae caelestis. Quo Apostolicae charitatis aestu, qua votorum conliantia , qua exercitatione virtutum ad supremum agonem, beataeque mortis complexum Martvres jam designati sese Componerent, ex litteris Illustrissimi. ac Reverendissimi D. Fr. Francisci Serrano Episcopi Tipasitani, ac Provicarii Apostolici cumulate intelleximus . Ex ipso carcere, quo cum aliis ad necem servabatur, Epilcopi Mauricastrensis passionem,& exitum ad Nos scripssit diligentissime, tum Apostolicis sensibus , quo mortem pro Christo obeundi cum sociis flagrabat, dessiderium luculenter adeo expressit, ut in ejus verbis cor ipsum loqui videretur. Parati jam sibi optatissimi Martyrii expectatione suspensus, & anxius propriis culpis , quae ejus modestia fuit, injectam passionis moram , dilatamque sibi, ut videbatur , nondum satis parato coronam de-
278쪽
putabat, patienter interea expectans beatam spein & adventum gloriae magni Dei, quo i e prorsus indignum praedicabat. Quae dum obortis prae gaudio lacrymis legere mus, videbatur Nobis veterum Ecclesiae Martyrum fidem , constantiam , flagrantissimam charitatem, beataeque immortalitatis sirmissimam spem intueri, ca) nec invenimusq uid in eo praedicare Hus deberemus gloriam Suiseram, an verecundiam
morum , quod honore virtutis insignis esset,ao quod pudoris admiratione laudabilis, itas dignitate excelsus erat, er humilitate
Interea destinatorum cum ipso Μartyrum in tam illustri agone certantium diu , noctuque obversabatur menti nostrae imago , & praesentia, ac beatissimo eorum carcere , si n0n corpore & vinculis , animo certe , votisque conclusi
Deum jugiter precabamur, b ut initiis ad fumma pergentibus quos facerat confiteri, fateret coronari . Favii meritis , & precibus suorum Μilitum .& Confessorum, favit expectationi nostrae divina clementia, & praeconceptam ex praeclarissimo Episcopi Mauricali rentis trium pho exultationem ejusdem Sociorum pal- nis cumulavit. Recentioribus quippe
279쪽
litteris , certisque nuncias accepimus , prae laudatum Illustri itimum , ac Reverendissimum D. Fr. Franciscum Serrano
Episcopum Tipasitanum , RR. ΡΡ. FRJohannem de Alcober , JOachi munia Hoyo& Franciscum Dia Z Hispanos, Philippinarum Provinciae Alumnos, post
diuturni carceris pressuras , e o nobilius , quo longius, certamen passionis, vitaeque cursum feliciter consummasse , ac
plaudentibus Angelis ad amantissimi Fratris Episcopi Mauricastrensis complexum evolasse . Universam eorum Μartyrii si riem neque aptius , neque luculentius exhiberi posse arbitramur, quam gravisse simis, atque amplissimis verbis , quibus eam Sanctissimus Dominus Noster BENEDICTUS Papa XIV. Eminentissimis Patribus in Consistorio secreto die I . hujus mensis nunciavit. Sapientissimi PontificisorationemApostolicae ejus eloquentiae, atque eruditioni incomparabili parem, inter pietiosiora Familiae nostrae monumenta perenniter adservanda oculis' vestris subjicimus. Jam vero intelligitis Fratres quas divinae erga nos largitati gratias debeamus, quod ex Dominicanis alumnis hac etiam aetate suscitaverit , atque elegerit sibi ab homines divites in virtute, domi
280쪽
nantes in Potestatibus , nundiantes in Prophetis , sortes in bello, contemptores vitae, mortis triumphatores , quos ca ludibria, & verbera ea pertos , insuper& vincula, & carceres c ba, nec tribulatio , & angustia, nec fames, ac nuditas, nec periecutio , nec gladius separare potuerunt a charitate Dei, sed in omnibus superaverunt propter eum , qui dilexit nos. Est profecto, cur iis, eurnobis ipsis gratulemur, quod illorum nomina iam in caesis descripta novum, aeternumque decus fastis nostris attulerint , ac nova adjecerint nobis incitamenta virtutis . Quis enim praeclaris adeo non excitetur triumphis, & quasi admotis stimulis sese impellere non sentiat ad eam ineundam Apostolicam viam. quam suo sanguine impressam gloriosissimi Fratres signarunt φ Nonne cor nostrum, dum haec audimus, ardet in no
bis , ut fidei zelo succensi c) eamus &
nos, & moriamur cum illis Haec sunt, dilectistimi, Apostolicorum hominum
Vota; haec eorum merces magna nimis:
haec Instituti, quod profitemur, gloria, a Majoribus nostris parta , ab aequalibus aucta, ac novillime ad emulandum nobis
