장음표시 사용
351쪽
imprudens meditaretur. Igitur caveret, ne fraudibus regem falleret. Nam si sesellisset, sciret,srustra se a christianis,qtiam speraret pecuniam, petituram. Illa, etsi Francisco nihil secus, quam sibi esset a christianis mandatum, facturam receyit ἔ tamen mutandum consilium non putavit. Rex , accepto libello, postulatis respondit, modo vera essent, quae dicerentur, sese li-henter sorori matris satisfacturum. Interim eunucho cuidam negotium in renuis inquirendi, & , quae comperisset, ad se reserendi dedit. Lectis, expensisque actis, eunuchus instructam regi fraudem retulit, atque in caussa fuit, cur mulier non solum nihil eorum , quae peteret , impe iraret , sed etiam rubore suffunderetur. Eodem anno eo inessiones a Gilio auditae Μ DCCXI., baptismo initiati mares , feminaeque, LIV., extremoque chrismate uncti LII. fuerunt. Postremo anni tempore , cum Ortae inter custodes dissensiones, Contentionesque essent, plus inense Gilium in carcere clausum detinuerunt. XXV l. Ad v. non. martias anno MDCCXLIII. eum Franciscus adductus sextuin in judicium esset, seque a Praeside Vocatum arbitraretur,ut de contentionibus custodum diceret, paullo ante, quam ad patres adiret, a scriba senatus dictum sibi eum esse diem intellexit, ut cujus Pri mam opera in potestatem mil tum venis set a
352쪽
set, confiteretur . Haec nuncianti importune agere judices restMndit, qui se toties de iisdem rebus interrogarent, de quibus nihil deinceps dicere constitui siet. Se namque ob religionem vinctum , de religione saepe , si vellent, de auctore autem poenarum , quas libentissime penderet , numquam dicturuin . Scriba , qui frustra ab se tempus inquirendo teri animadverterat , de signis esse christianorum quaerendum existimavit. inamobrem rogavit , ullum ne religionis indicium secum adveniens attulisset. Gilius visum ab eo sui sie arbitratus, quod collo circumpositum ferret, neque satis caute occultasset, Vinarium c hoc enim nomine appellamus globulorum minorum CL. seriem , majorum XV.,qui omnes pertussi cum sint,
trajecto filo , itaut decimis quibusque mi noribus singuli majores inserantur, serti quoddam genus essiciunt praeter hoc aliud se signum habere nullum respondit. Hoc accepto responso , scriba discedit, moxque ad judices ingrcssus, de sario
proponit. Senatores rem certius cognituri Franciscum introduci jubent . ille, cui datae instituendae quaestionis , dijudicandaeque caussae partes erant . ostendi
sibi ab Gilio Rosarium postulat. Franci scias, qui fore, quod accidit, ne suspicaretur quidem, quaerit ex judice, num illud continuo se restituturum pollicea Y a tura
353쪽
tur , ac Rinarium annuenti tradit. Judex amuleta aenea duo Rosario appensa cernens, ecquid ea sint , Percuntatur . Ubi impressas amuletis imagines martyrum duorum cognoscit, nostrum , eas ut pedibus conculcet , hortatur. Recusantem , cogi oportere non censet. Aderat Thaytinchus. Huic, quem esse ad qui libet contra christianos audendum paratum videt, ad se ut accedat, arreptumque Neosarium in terram projiciat, prO- eratque simul amuleta , jubet. Gilius , quod iacrificulo ad sacrileguIn sacInus a
nefario , impioque judice stosarism porrigi videret, conandum sibi esse, ut illude manibus ethnicorum hominum exto queat, arbitratur . Itaque commodum
adpropinquat. Deprehenso viri consilio, senatores eum, ut absistat , sibique caveat , jubent. Nolentem obsequi milites vi per crines arreptum retrahunt, sicque retentum , quae ab impiis in sacras ima pines perpetrentur, intueri cogunt. Hasalle conspui, proterique indigne serens,
injurias religioni christianorum illaias
caussam esse clamat incommodorum , quibus respublica premeretur. Jam fine in ethnici faciunt contumcliarum , Imperant Gilio judices , ut genua flectere ne. cimctetur. Fit, quod jubent. Qilaeritur ex custodibus , ecquis ei alimenta in camcerem apportet . illi ab anu ispe,' inter-
354쪽
dum vero ab adolescentulis duabus, afferri confirmant . Reprehenduntur . Capieas oportuisse decernitur. Negant custodes id sibi umqtiam fuisse imperatum . iod si tunc judices praeciperent, imperata se continuo iacturos , pollicentur. Haec judex serio ab se dicta negat . Nam si captae mulieres fuissent , Europaeum fuisse fame in carcere periturum. Inde se
ad Franciscum convertit . Percuntatur, quis consilii mittendorum militum , ejusque comprehendendi princeps fuerit. Tacentem minis perterre sacere conatur. Denique, ubi sortiter hominem in sententia manere , acerbissimosque cruciatus perpeti malle, quam efferre , quae sibi initio acciderant χdversa , videt, torqueri ima gines imperat . Quod ut noster audivit: ne puta, inquit, o iudex , affici sensu doloris iconas posse . Non enim tam hebetes , tamque inepti sumus, ut aes , ebur , lapidem aut laedi contumelia, aut cru clari malleorum ictibus arbitremur. Verum hoc tibi persuadeas vehementer o lim , obtinere cum , quem imam exhibeat , ulciscendae injuriae, sumendique de
te ipso supplicii potestatem . Irritatus his verbis judex , conviciis Gilium exagitat, ac si male senatori , qui paries in iudicio
primas teneat, precatus esset. Fran cistus non eo se animo locutum res Pon det, quo male cuiquam precari vellet ,
355쪽
sed quo ab omnibus id, quod res erat , in telligeretur . Post id factum dimissus Gilius in carcerem ab custode reducitur. L. Iris . XXVII. Jam capto apud Luc-thu- com- yenses ab hostibus, ita ut ante docuimus, Gilio , Pr Praefectus provinciae Tun-mis. .. . 'uinensium Dominicanorum christianos eustodia hac in fide confirmaturus Matthaeum Alonsum
ditur. Chri- Leginianam Luci thuuum miserat. Cum numerata mis is nihil ab incolis sibi metuendum arbitraretur, quorum egregiam in se voluntur, rogant. Iatem perspexerat, ethnicus quidam sum-
homo improbitatis, & audaciae, qui,
natus. It ut sustentare pauperiem posset, ludima- P a in proximo vico erat, cumque Puem mum magi- ris christianorum in Alonsi domum inter: 'inm m in venerat, omnesque aedium aditus, recessus, exitusque cognoverat, ad exercitum proficiscitur, ac duci, qui adversus majestatis reos missus cum imperio in Provinciam fuerat, persuadet, si milites sibi subsidio dederit, Europaeum , qui Luc-thuyenses deciperet, in regis potestatem venturum . Dux , qui comprehenso Leginiana magnum se lucrum , Praedamque iacturum putaret, naves parari, iisque armatos milites imponi, & Luc-ihuyum, cum visum ludimagistro opportunum ese, set, deduci jubet. His paratis rebus, cum Luc-thuyenses christianos oryzae metendae caussa in agris versari sciret, ludimagister secunda sere vigilia solvit, ac prima luce
356쪽
luce Iv. kal. decembres Luc-thuyum pervenit , quo tempore LeZiniana rem divinam facere consueverat. Is pane, vinoque consecratis, quod ex strepitu , ac tumultu ad se ire milites, remque esse in extremum casum deduciam cerneret, rePentino periculo perturhatus, implicatusque. calicis obliviscitur , ablatoque Christi
Servatoris Corpore, in locum proximum coquinae perfugiens , vescitur . Interim es- fractis soribus, in domum milites irrumpunt, atque huc illuc concursantes , ubi ad sacellum venerunt, inventum in calice sanguinem effundunt. Alonius, qui obsistendum temere non putaret, spemque evadendi omnem in celeritate positam arbitraretur , descendit , & qua sors primum Obtulit, erumpens, circumspicit quae sit Opportunior fugae capessendae via. Erat prope domum piscina . Hanc si transnaseset, facile se aut locum , in quem se abderet , reperturum, aut ad vicum aliquem christianorum, in quo tuto consisteret, perventurum censet. Quo capto consilio, sacras vestes , quibus erat indutus, de ponit. Ea re cognita ludi magister accur rit , adortusque hominem, per crines ar' reptum in atrium reducit . Convocati deinde milites , omnes Alonsum circum
sistunt, eumque, solis semoralibus relict is, vellibus , quas rabie incitati disciderant, indusioque ipso expoliatum verberibus
357쪽
erudelissime caedunt , eique tam graviter caput seriunt, ut inde magna copia sanguis emuat. Post per hortum , aquosol que campos Pertractum crinibus , atque in propinquum vicum deductum , uvida , laceraque Veste , quam ludimagister dedisset, induunt , & navarcho , qui navi imponat, deseratque ad ducem, transdunt . Nauarchus commiseratione viri permotus, adfert i sibi medicamenta , eidemque , ut sanguis cohibeatur, applicari jubet. His paratis , applicatisque rebus , arundinum , quae permagnae esse in ea regione solent , partibus veluti torquem conficit, quem torquem ab incolisgoum 8ppellatum Alonso, ac si reus sceleris suisset, in collum imponit, atque ad
ducem , qui tunc apud Pro-Praefectum provinciae in castris erat, deducit. Dux , qui Leginianam ob verbera , quibus caesus fuerat, cum in manus militum venise
set, dolore lateris premi intellexit, solvi eum continuo, militibusque in custodiam tradi imperavit. Cum his custodiis Alonsus asservaretur, dux simulatione ossicii extorquere sese ab christianis pecuniam posse sperans, ei, quem ad se interdum adduci fecerat , multis significationibus
ostendit, curaturum se, ut ei libertas ad suos revertendi detur. id ut homini persuadeat, fabrum lignarium senem , quem
milites christianum in aedibus Alonsi re-
358쪽
pertum, vinctumque ad exercitum devexerant , dimittit. Circuitis una cum Le-giniana, ejusque famulo christianorum vicis , confirmat animos Luc-thuycnsium: pollicetur sibi eorum salutem curae futu- ram. At Luc thuyenses, qui mores ethnicorum cognitos haberent, timerentque, ne ducis simulatione, atque persidia circumvenirentur, vocati in castra , veniundum non arbitrantur. Itaque alios e finitimis oppidis christianos mittunt, qui restitui Alonsum , libique ignosci petant.
Accepta horum oratione , dux comiter, daturum se operam , ut ne Luc- huyenses in sallitis, fortunarumque periculum Ue niant , respondet. Postulat sibi, ut argen-leos nummos, quos Tunquinenses taςleos vocant, ducentos Utuaginta numerent, Hac pecunia redimi Leginianam, Vmiamque christianis impetrari posse . Ea spe adducti nostri, quod ille petiisset, argen tum deserunt. Dux auctus pecunia , fidem fallit, ac prid. idus decembres, qui dies
quartus, ac decimus a capto LeZinia nata,
ruit, arcte eum in custodiis teneri jubet. Vereri se multitudinem christianorum ostendit. Hos, qui navibus venerint, vi forsitan erepturos, quem ipsius voluntate libere reducere nequirent . Interdicit, atque imperat militibus, ne cui nostriam ad custodiam aditum patere, & cum eo
colloqui sinpnt. Inde pulia jam Nocte
359쪽
nervo Alonsum coni tringit, navique una cum famulo imposivim in regni metropolim ad supremum magistratum mittit. Le-Ziniana quaindiu apud ducem mansit , non moderate solum, atque alacriter injurias sibi ab hostibus illatas , verbera , atque nervum tulit , sed etiam quaerentibus quem se esse profiteretur, incredibili animi constantia, sortitudineque respondit, christianum se , ac magistrum esse, institutoremque Tunquinensium christianorum . Q Io etiam tempore illud quoque boni eidem divinitus concessum ferunt. Nam cum multis, gravibusque infirmitatibus corporis conflictaretur, ubi in hostium venit potestatem , ita sanatus re pente est , ut ad mortem usque incointa modum valetudinis sentiret nullum .p .heris. eb XXVIII. Interea Gilius, qui nun- ethnicis Mat- cium de capto iisdem in aedibus Legi-icit; magnq. Diana, In quibus Ipse ante annos fere
Id. '' 'l' comprehensus fuisset, acceperat, magno dolore afficiebatur , propterea quod prospiceret, nisi hostes ab injuria sibi, & maleficio temperassent, plebem christianorum dissidiis , contentionibus que in aeternae salutis periculum venturam. Sed res aliter, atque ille putaverat , evenit . Nam ita divini numinis beneficio constituta omnia, atque com posita suerunt, ut nihil detrimenti christiani caperent.
360쪽
XXIX. Sed Alonsum in regiam urbem xi I. kal. januarias delatum milites Praetori tradiderunt. Praetor caussam co- iatur. Ipsagniturus, quamobrem ille Uinctus, inque 'hi P d. judicium adductus esset, & quo tempore omnibus re Din Tunquinum venisset, quaelivit . Ubi annum esse ex quo propagandae religionis cun iudi inr. causia venerat duodecimum intellexit, quem ea religio coli praecipiat , sciscitatur. Ad haec LeZiniana, unum modo esse respondit caeli , terraeque condit . rem, atque parentem Deum . Ei 1 oli legibus christianorum cultum , honore1-quei divinos adhiberi oportere. Tum Praetor, cum cautum , inquit, ab rege iit, ne squis Europaeorum hoc genus religionis in Tunquinum inferre audeat, quid fuit, caussae, cur tanto tuo pericu
lo huc tibi veniundum arbitarere ἶ Sed Alonsus, novi , inquit, quae sint ab rege decreta contra christianorum legem. inare clam hortari, idque jam noctu,
mortales consueveram , ut Veritatem a
cognoscerent, vitium sugerem, unam que virtutem consectarentur . Μox jussus, decem decalogi praecepta numerat. His, aliisque rebus , quae minoris Ino menti essent, breviter explicatis, in catenas conjicitur . Vinculis, majoribusque compedibus constrictum milites in carcerem deducunt. Cum in eas angustias redactus esset, tametsi improbitate
