De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

esset, ad amicos, ut qui de se humiliter, demisseque sentiret , factum sua iseulpa fuisse scripsit, propterea quod implicatus peccatis , inque Deum ingratus esset, superbeque , rebus tam secundis elatus , viveret , quo minus id boni,

quod vehementer optarat, consequeretur. Extremo annamitico anno cum custodes ab eo pecuniam postulassent, clua comparare sibi res possent, quibus ethnici ad sacrificia uterentur , ipseque se eam ob caussam daturum negasset , tam arcte custodiis constrictus, totque contumeliis vexatus fuit, ut ei neque exco-dendi e carcere , neque respirandi potestas esset. Sed ubi nocentissimi viri nihil ab se agi animadverterunt, finem esse faciundum injuriarum , circumspiciendumque duxerunt, aliamne ullam inire possent, qua argentum ab eo extorque- Tent , viam . Itaque impendi eam ad usus oportere dixerunt, in quibus nihil esset, quod nefas , minusque honestum videretur. His ut nostri satisfecerunt, permissum Gilio est, ut primis anni diebus quatuor in domo aniculae maneret, mysteriisque christ anorum praesidio mortalibus , ac saluti esset. Inde cum nunciatum fuisset, si duodecim, quos custodibus dabat, quoque mense nummos regales argenteos quatuor addidisset, neminem posthac, qui ipsi negotium exhi,

beret

332쪽

ORDINIS PREDIC. 32

beret, futurum , paullum ut secum quid statuto esset opus cogitavit , custodes adiit, pactaque pecunia impetravit, ut sibi deinceps , quocumque in loco visum esset, versari, cumque christianis de summis religionis rebus agere liceret. XVII. Interim dies dictionis caussae constituitur. x III. kal. sextiles judices Gilium ad se adduci, ut de loco, ita quo captus erat, fateatur, jubent. Iam ille secum constituerat, se ne VerbUm ' quidem , si de ea re judices quaesissent, dicturum . Nam quod anno superiore in terrogantibus respondisset, quodque suisi responsis adjuncta quaedam mala fide ab scriba suisse intellexisset, acerbe tulerat. Cum enim ipse distincte , aperteque aifirmasset , dies fere decem, hoc ille veterator sic immutavit, ut annos duos Gilium apud Thaytinchum latuisse scriberet. Jam in atrium Gilius venerat, cum concursus est iterum puerorum factus, qui cruces, ut supra est demon .stratum, esticerent, pedibusque, eo inspectante, protererent. Qua re animadversa unus judicum irrisurus hominem, bacillos duos ad figuram crucis composuit , eique ante pedes projecit. Sed Gilius acceptam crucem veneratus , sol vit, ac judici bacillos restituit. Qui judex , cum inter Thaytinctium , christianosque , qui inter se contenderent, me

X dium

Gilitis in Iuis

dieiuni adduincitur. deque multis revus interrogat spauca responis det. de reli quis rebus ni hil se umqua dicturo confirmat . Itaque ei iudi

ces cruciatus

333쪽

dium poni Gilium jussisset, tum hune

intuens, ex te , inquit, peto, qui UO-cere , ubi ante versatus sis, quam in sacrifieuli domum venisses, atque unde te illuc contuleris Eloquere; nam si tacueris , scito te verberibus caedendum. Quid autem impedit , quin explices, uae enunciaras anno superiore ἶ Atque ic habeto: hoc te esse tacendo consecumturum, ut, qui adsunt, & mendacem te ipsum, & saliam esse , quam colis, religionem , jure arbitrentur. Ad haec Gilius t est, inquit, mihi Franciscus nomen. Annus est, ex quo in Tunquinensium ditionem perveni, quartus ἱ quo rum priores duos in promulganda christianorum lege, reliquos in carcere contrivi . Cetera ne roga et mihi quidem certum est tacere. Nam, si de religione pereuntere , intelliges, non esse in vitio hominem , situ se christianum profiteatur . Quod ii de loco, ubi captus, vinctusque fueram, dixi anno superiore , de susceptis etiam a me enunciandi Evangelii caussa itineribus palam dixi. Quare non est opus, ut esse rursum dicendum putem . Quod ais, si taceam, quae nulla caussa, ut efferam, impellit , fore aliquos, qui & mendacem me, & falsam esse christianorum legem existiment , inane est . Quae namque sit inter haec colligatio, ne suspicari quidem possum. Ac

334쪽

ORDINIS PREDIC. 3 I

Ac veram esse , quam colo , religionem, tam certum est, ut oratione non egeat.

De mendacio quod subdis, nihil moror, cum evinci a nemine, nisi calumniando, posse videatur . Hac oratione audita, Thaytinctius nostri defensionem suscepit, revocatisque in memoriam rebus , quae dictae diu ante ab eo in judicio fuerant, obtestatus judicem est, ne se Gilium umquam mendacio implicasse arbitraretur . Sed Gilius, stulte, inquit, me, cum ita loquerer, fecisse, & agnosco, & fateor . Nam qui interrogabant, ita erant animis comparati, ut per summam injuriam , qui me aluisset , puniendum, qui vero comprehendisset, atque in vincula conjici imperasset, praemiis donandum judicarent. AEgre cum haec , graviterque tulisset iudex, quaesivit, num,

si eum percuti gladio iussisset, id ille

judicaret injurium , & contra rationem

futurum 3 Ad quae Gilius , dubiumne est S inquit. Ego vero, si caedi me juseseris, non aequo animo solum, sed etiam lubens patiar . At iudex , si vera est religio christianorum , inquit, quae tanta est illorum improbitas, ut apud nostruimal iqueim accusati, innocentes , impositis falsis criminibus , calumnia perdere eo nentur φ Tum Gilius, quos mihi, inquit, christianos narras 3 his moribus si qui sunt , ii certe divinam non ita obser-X a vant,

335쪽

Vant, ut debent, legem . Placuit haec omnibus, qui in judicio aderant, Ma darinis responsio. Quamobrem inter se collocuti, eam, quasi plausum dare vellent , usurparunt. Interea judex Thay- tinctium , christianosque adstantes demonstrans, horum esse necem, vitamque in Gilii potestate , confirmat. Itaque

hominem , ut verum eloquatur , monet, ne quem innocentem, tacendo, condemnari cogat. Quod si molestus tam diuturno silentio judicibus pergat esse , minatur , militibus sese, ictibus malleorum ei ut ossa confringant , imperaturum. Sed Gilius nullam esse caussam respon det, cur hi plectantur, qui christianos sacerdotes alere solerent . Quamobrem esse utrisque parcendum. Nam ab se frustra de loco, in quo captus fuerat,

inquiri . Nihil sibi metus afferre, quae iudex de ictibus malleorum, ossifragio

que comminaretur. Id si accidat, non grave ubi,sed pergratum,ac jucundum sine dubio futurum. His acceptis responsis,judex cruocem a militibus in terra delineari, quam contendentes Thaytinchus , christianique conculcarent, jussit. Cumque Thaytinchus multas sese in carcerem iconas a militibus , dum est comprhensus Gilius , illatas vidisse, quas nostri veneram rentur , dixisset , hasque afferri, ut ab se, 'ceterisque protererentur, postulasset, tu

336쪽

' ORDINIS PREDIC. 8as

dex in posteruin diem rem esse differendam sanxit, minatusque verbera, nisi de rebus, quas scire senatus vellet, consessus esset,

Gilium dimisit. XVIII. His e stis rebus, Praefectusta E Id

carcerum defessum se ambulando esse assi r-inavit. Itaque se caussa laboris, quem, ob adductum in judicium, reductumque anus quin in custodiam Gilium sustinuisset, sex re- Euini mu-gales arSenteos nummos Poscere. Custodes, qui ad se quatuor reliquos perVentu seruat. ros sperabant, auctores Gilio fuerunt, ne plus ei duobus daret. Quorum cum noster consilium sequutus esset , iram in s praesecti concitavit, qui statim , ut in carcerem conderetur, jussit. Post in mulierem , quae prandium attulerat, com motus, eam , si rediisset, comprehendi, atque extemplo vinciri imperavit . Ea re anus perterrefacta neque vespere Uincto coenam, neque postridie ejus diei quidquam ciborum afferre potuit. Jam praese tius Gilium crassis compedibus constringi praeceperat , neque mortalium qui . luam reperiebatur , qui ei auxilio esse auderet , cum factum divina providentia est, ut ethnica mulier eorum , qui inclusic stodiis essent, miserta ad carceres veniret, eisquem oryzam coctam, me longenasque salitas distribueret , indeque etiam Gilio Partem daret. Quo tempore altera Item ethnica mulier eidem fructus quosdam il-

337쪽

lio , ut crucis imaginε pro terat , su dent. HisGiisllus pleraque

cutere jussius negant se facturum ἰ ac Thaytinchst , ne easdε perincutiat, impedire conaturo

lius generis obtulit, quos plantanot Tunquinenses vocant. Interi m qui Gilii curam susceperat, cum rescivisset quam multis ille, quamque gravibus incom-dis premeretur , sese tot nummum argenteorum praesecto , quot initio petiisset, daturum promisit, modo solvi hominem, liberumque interdum e carcere prodire pateretur. Praefectus accepta pecunia, n, hilo secius in nervo dies tres Gilium detineri jussit . Sed is, qui unde haec tanta crudelitas extitisset ne conjectura quidem assequi poterat, urgerique se tot aerumnis propterea quod tacuisset, arbitrabatur, quaecumque acciderent adversa , hilari animo serenda judicabat. XlX. xi. kal. sextiles judex, cum arcas, quibus libri, iconesque continebantur, afferri, Giliumque ad se adduci imperasset, militesque imperata continuo secissent, arreptis bacillis quatuor, imagines crucis duas firmavit, quas ingredienti martyri ante pedes per contUme

liam insultans projecit. Gilius, qui pla

ne, quorsum haec pertinebant, perspiceret, cruces collegit, atque utramque , ut chri. stianum hominem decebat, veneratus,

unam solvit , alteram , ut sibi certanti praesidio esset, retinuit. Post judex , ubi frustra de loco , rebusque ceteris , quae tritae omnibus judiciis fuerant, quaesivit,

hortatus martyrem est, ut, quoniam ta cere

338쪽

cere constituerat, imaginem saltem crucis fuste percuteret. Cumque Gilius ne-l gasset, se se , quod inique praeciperetur,l facturum, extrahi judex iconas eX arca tres, quarum prior Christum cruci assi-xum , altera vero chartacea, tertia lue

eburnea Deiparam Virginem exhibebat,l secit. His extractis Gilius, flexis genibus,

honorem adhibuit. Ex eo rursum , cum de loco , in quo captus fuerat, quaesitum esset, judex quae sint ejus generis imagines, percuntatur. Gilius amplam occasionem explicandae senatoribus religionis, doctri- naeque christianorum nactuc iconem , quae virum cruci assi xum exhiberet, Christum Dei filium, qui sibi humanam naturam communis hominum salutis caussa adsumserit, mortemque obierit , exhibere dicit. Nam duas reliquas Virginis illius iconas esse , quae eumdem peperit humani generis Servatorem . Hoc accepto responso judex , quo se nostri post mortem transserendos putent, interrogat. Cui sa- crilego multa inepte, impieque disputantii Gilius paucis satisfecit. Christianos, quii recte vitam instituerint, post mortem in

i caelum se migraturos , participesque sem piternae felicitatis futuros sperare confir mat . Errare vehementer ethnicos, qui res quasque notionibus corporum metirentur. Non enim corporibus solum homines , sed etiam animis constare. Itaque

X . sola

339쪽

solutum corpore animum , qtii concretus non est ex hac terrena mortalique natura, si recte 1e gesserit, in caelum conscendere aeternam felicitatem consequuturum. Sin

male , in inferna detrudi loca perpetuis suppliciis cruciandum. Atque a Deo quidem haec omnia christianos didicisse Non fuisse ab se, cum haec eadem hominibus dogmata traderet, auditum Deum. Tradita autem divinitus fuisse, tam esse cer tum, ut qui dubitet, nae is maximo in er- rore versetur. His a Gilio ἰexplicatis rebus , cum iterum judex quaesiisset, quo ille se abiturum post mortem confideret, eique noster iisdem, quibus ante, respon sis satisfecisset, miles, cui id negotium datum fuerat, arrepto fuste, in medium processit. Ubi Gilius ad sese hominem a cedere vidit, ratus se ita, ut minatus judex fuisset, crudeliter caedendum, Para vit sese, flexisque genibus ostendit ultro se pro religione , quaecumque judices decrevissent, laturum. Qua re animadversa , qui aderant, non eo consilio allatum fustem dixerunt, quo caedi eum a quoquam vellent, sed quo ipse leonas percuteret. Id ut audivit, cohorruit, acceptum

Ilue continuo fustem, ab se , detestatus acri legum facinus, abjecit. Μilites quod incoeptis desistendum non putarent, christiano, qui in judicium cum Thaytinchoaccesserat, fuste, ut id faceret, quod BO c ster

340쪽

ster recusasset, jusserunt. Cum is humi se prostravisset, demonstrassetque dicto se audientem non futurum , sacrificulus , ut innui sibi animadvertit, fustem arripuit. Jam cognoverat Gilius fore, ut is eburneam Μariae Uirginis iconem peteret. Itaque manibus Deiparae, infantisque Iesu Christi capita contexit, monuitque sacrilegum, ut se potius, quam sacram imaginem seriret. Riserunt judices, interque se colloquuti , caecos esse Europaeos dixerunt , flui tanto in suas iconas amore, ac

studio ferri solerent. Interim Thaytin-chus militibus ostendit, si vi illata Gilium amoverint, se continuo imaginem contriturum. Quare duorum militum c natu , nam a solo vinci nequiverat, tollere de icone Gilius manus cogitur . Incredibile dictu est, cluam acerbus homini dolor incesserit, ubi eburneam quidem imaginem fuste percussam , chartaceam autem pedibus a sacrificulo protritam vidit. Eooue magis discruciabatur, quo nullum a Thaytinctio fieri injuriarum finem cerneret Igitur cum a se paullum milites recessisse, liberumque sibi esse impedire , ne

ille chartaceam conculcare pergeret, co

gnovst , in medium Procedit, vique ima ginem ex improbi viri pedibus sublatam , veneratur . Μilites , qui nihil indignum

ferendum censent, Gilium circumsistunt, exque medio excedere coactum ludifican-

SEARCH

MENU NAVIGATION