De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tur, irridentesque magnum ab icone fustis ictibus acceptum dolorem assirmant . Sed ille suscepta defensione religionis, Jesum, ac Mariam eo in loco esse respondet, in quo neque doloris quidquam, neque incommodi pati possint. Nostros imaginibus memoriae caussa uti docet. Denique eos, ut lacessere, atque obloqui desinant,

hortatur .

XX. His rebus ultro citroque dictis, dimisso senatu, Gilius in carcerem reducitur . Eo ut pervenit, tam graviter agitari febri coepit . . ut, qui aderant, brevi decetarum arbitrarentur. Pro-Praesectus Dominicanorum, ut de casu viri certior est factus , negotium sacerdoti cuidam Tunquinensi dedit, ut quam magnis diurnis , nocturnisque itineribus posset, in metropolim proficisceretur, ac laboranti opem sacris christianorum ferret. Sed quum ante hujus adventum Gilius convaluisset, dies est iterum judicio constit tus . Senatores, quod magnopere dissiderent , ac pars quidem esset eorum in christianos, pars vero in Thay tinctium propensior, caussae totius unum esse arbitrum

statuendum , quodque is censuisset, jus, ratumque habendum judicarunt. Arbitro disto, qui prodesse christianis cuperet, XII. kal. Octobres judicium instituitur. Judex cum ex Gilio quotidiana illa de caussa , cur se in Tunquinum contulerat,

342쪽

ORDINIS PREDIC. 3 φ I

de tempore, quo primum venerat, captuseque fuerat, inque sacrificuli aedibus manserat, quaesisset , scribaeque imperasset, ut , quae dicerentur, in tabulas reserret, tum monuit Gilium , ut sese a sole adumbram reciperet. Μonenti senator ex eorum numero supervenit, quos aequiores

Thayt incho fuisse ostendimus. Is, advocatis christianis, & sacrificulo , nostro , ut medius consisteret, imperavit. Ubi omnes, quod jussi fuerant, fecerunt, ex te, inquit, Francisce, inquiro, quae teres impulerit, ut, patria relicta, in hoc tibi regnum esse veniundum arbitrarere φEgo ne δ inquit noster; religionis promulgandae caussa veni. Sed judex, ecquid, inquit, auxilii afferre cuiquam ista tua

religio poterit 3 Qui nostram, inquit Gilius , observant, coluntque religionem,

his solum effugere supplicia , sempiternaque felicitate potiri licet. Nam sectae e

terae , quaecunque tandem sunt, maximis in erroribus , atque in summa rerum divinarum ignoratione versantur. At in

tum , inquit judex, legibus Tumuine sium fuerat, ne quis istud religionis genus in hoc regnum inferre auderet. Ad haec Gilius, jus esse nemini, dixit, leges con

dere , quae cum ratione pugnent. Pugna re autem sanctiones principum ., siquae umquam contra religionem divinitus datam scribuntur. Λtque ea , quae consen t3nea

343쪽

tanea rationi non sint , in legibus poni non oportere . Quemadmodum enim eam legem appellem , inquit , quae apportet confusionem, perturbationemque legum IPost . quum multa ex eo judex percuntatus esset, tum demum, quorum opera is

Captus , contrictusque vinculis fuisset , quaesivit. Inde iratus, quod interroganti sibi nihil Gilius respondisset, ejus dixit&orationem mendacem fuisse, & salsam esse, quam coleret, religionem. Negavit noster ostendi a quoquam posse , quae de mendaci oratione judex assirmaret . Quod si mentitus ipse , cum interrogantibus satisfacere conaretur, esset, non tamen esse consequens , quod ethnici calumniando de religione christianorum concludere auderent. Hujus namque re

ligionis legibus vetari , non probari mendacium . Ubi senatores nihil agi intellexerunt , propterea quod Gilius de

loco, deque viro , a quo primum com prehensus fuerat , tacere constituisset , haec solum scribae, ut in tabulas referret,

imperarunt: Franciscum Gilium jam useque ab annis quatuor in Tunquinum venisse . Annos duos, quin ullas stabiles sedes haberet, regionem Tunquinensium peragrasse, incolasque docuisse christianorum legem . Dies in sacrificuli aedibus decem constitisse. De rebus aliis interrogatum noluisse respondendo judicibus sa-

344쪽

tisfacere. Cum haec agerentur, animadversum ab Gilio est , usum fuisse litterulis duabus scribam, quae duae litterae pravae religionis praesidem, & veluti caput significarent. Quare monuit judices, nisi Culitteram deleri jussissent, numquam se tabulas signaturum . liaque ea deleta , scriptisque boa lang litteris , quae Lusithniensem legem indicant, quo nomine christianam religionem Tunquinenses Vo-Cant, senatores manum tabulis ab Gilio

imponi secerunt, ut digitorum longitudine descripta , hoc enim signo , qui scribere tunquinice nesse iunt', uti consueverunt, obsignari acta , caussaque omnis ex jure

cognosci, dijudicarique posset . Ea quaestione habita , quin lata in reos sententia suisset, dimissoque senatu, judices militibus , ut Gilium in carcerem reducerent, jusserunt. XXI. Interim crebri ad regem rumores afferebantur, permultos in regno con-jurare , resque eas parare audere , quae ad bellum pertinere viderentur. Rex his nunciis commotus, dat negotium finitimis, ut, quae apud eos gerantur, cognoscant, seque de his rebus faciant certiorem. Nun ciantibus manus cogi, exercitumque ii tinum locum conduci, ut re cibaria provisa, Oppida muniant, delectumque militum habeant, jubet Dent operam

senatores, praesecti provinciis, magistra

Μagistratus belli rumoribua dis inenis

Gilius sacra

christianis ad . ministrate deis nIque anne custodiis aio servatura

345쪽

tusque regni omnes , nequid respublica detrimenti capiat. Hoc tam gravi, tamque diuturno, quod . ad annos fere quatuor productum est, bello distentis judicibus , nihil est crudelius in Gilium imperatum . Postrema anni luna tam arcte custodiis asservandum judices statuerunt, ut ei ad diem usque , quo animadversum in aIiquos reorum fuit, quos illi capitis condemnaverant , neque noctu , neque interdiu egredi e carcere liceret. Hoc anno expiati a martyre poenitentia trecenti, ac pueri, adultique aliqui baptismate sconsecrati a quique suprema aegritudine laborantes aut cistis , ut Pauperes apud Tunquinenses solent , aut retibus inclusi ad cum asportabantur , extremae tinctionis sacris initiati sunt. Dites regales nummos argenteos tres custodibus caussa mercedis dabant; pauperes unum . Qui bene valebant,Giliique visendi gratia ad eum frequentes ventitabant, nisi una cdum ille rem divinam faceret, mansissent domi, ne obolum quidem solvere cogebantur .

Dissenti, tau XXli. Anno Μ DCCXL. cum Tun- Io magistratis quinum intestino bello arderet, ac noniae , id 'th: mδgistratibus modo de causis cogitandi, strate pergit. sed etiam nostris invisendorum, confir- mandorumque in fide christianorum ademta potestas esset, qui in metropoli agebant , ad Gilium frequentes venire, lacraque

346쪽

ORDINIS PRAEDIC. Hs

craque suscipere curabant. Itaque mille, ac ducenti poenitentiae, triginta baptismi mysteriis initiati, expiatique fuerunt.

XXIII. Post, cum an. jam Μ DCCXLI.

neque oryza, quod accidere tam diuturna quenter facio.

civium dissensione necesse fuit, neque reli--h:ρε, qui commeatus supportari, interct ussis iti- .neribus , possent, fame , pestilentiaque ' .is: incolae conficiebantur . Christiani, cum vastatum regnumis seque in summum vitae

periculum deductos viderent, enitendum sibi omni studio putarunt, ut, quoniam corporum nectuirent , sacrorum ope , quod esse potitiimum expetendum arbitrarentur , saluti animorum sempiternae consulerent. Quamobrem majore numero , quam ante consuessent, ad Gilium convenerunt. Itaque confessiones auditae

MMDCCLXVII., mulieres, virique baptizati XCII., extremaeque unctionis mysteriis expiati LXXXVIII. Extremo

anni tempore custodes avaritia permoti plurimis, Iravissimisque contumeliis mulierem, cuius proximae carceri aedes erant, nostrumque hospitio excipere solebat, Vexarunt, virosque duos, quos esse Gilii familiares cognoverant , ceperunt , &vinctos in nervo retinuerunt. Hos cum noster, curato custodibus argento, liberasset, in judicium vocatur, inauditusque dimittitur. Μanat interim rumor in vulgus , esse Gilium brevi ad supplicium du

347쪽

cendum. Ea re intellecta, christiani pie - , late , misericordiaque erga hominem , quem parentis loco habebant, Permoti, quid actum, statutumque a senatu esset , inquirunt. Cognita judicum voluntate,

suos , ut ne timeant, utque bono sint ani- .mo, hortantUr.

desii in XX lv. Die jovis, qui dies ante Pa

rem divinam schalia erat quartus, anno Μ DCCXLII. Gilius apud regis fratrem sextum Orth ligione dis, doxa matre natum rein divinam secit.

Is quamquam bene in nostros animatus erat tamen quod sibi ab rege metueret, initiari mysteriis christianorum non audebat . Die sabbato, qui dies sanctus hebdomadae magnae fuit,Gilius flumen transivit, eoque in oppido, quo magnus erat co cursus christianorum factus, sacrum peregit. Septembri mense in avunculi regis domum, illius rogatu, venit, ubi ad horae dimidium de religione disputavit. Cumque ille interdum capere , quae a Gi-1io dicerentur , non posset , auctorque huic, ut nonnulla rurium explicaret, fulisset; tum, his, quae audierat, probatis , libros christianorum, quorum se aliquoS legisse a jebat, nihil aut pravi, aut absur di; contra eos, qui perscripti ab ethnicis fuissent, multa continere , quae cum ratione pugnarent dixit. Inde nostrum intuens, multis se negotiis impediri adjunxit, quin de iis rebus diutius colloqui

348쪽

ORDINIS PREDIC. 3IT

posset. Itaque abiret. Nam cum tempus vacuum , ae liberum nactus esset, eum se rursum ad colloquium vocaturum . Actum quidem, si quem haberet de religione librum , sumeret, & ad se adserret. Eum praeterea, qui Hispanus ellet, Tunquinice neque satis distincte interdum, ne inque satis commode loqui posse .. Quamobrem interprete opus esse . igitur ex familiaribus unum aliquem secum adduceret , qui utraque lingua multa uteretur. Esse namque sibi in mandatis a rege datum , iri de chri ilianorum legibus cognoscat. Paullo ante, quam Gilius in colloquium venisset , cum domestici avunculi regis esse illi in animo dixissent quaerere, ullumne christiana religio doceret perduellium tollendorum , pacisque resti tuendae modum . ita esse nostros institu tos respondit, ut ab his, qui restipuissent, quique susis precibus ad unum verum Deum confugerent auxilium postulatum , impetrari facile pacem posse confiderent. Ac regem quietiorem fortasse, si innocen, tes odio persequi cessasset a sin autem in eos saevire pergeret, turbulentiorem, seditiosioremque populum habiturum . XXV. Jam regnum inopia rerum ' Ch istiani omnium , ita uti supra demonstravimus i

premebatur , magnoque numero incolae te per matris

pestilenti morbo correpti interibant. Qui

morte sibi, quos carissimos haberent, eri sed propte

349쪽

mulieris inε-ilacia non imis petrant Deianique Gilius

amplius meis se continenter in carce

ibus detineo

pi videbant, quod neque eas res interdum parare , quibus famem sustentarem , viresque risicercnt, alioque cadavera asportarent, neque auxilio quemquam accersere possent, propterea quod vel languerent ipsi , atque egredi domo nequirent , vel vicini pcriissent vel sibi quisque, suisque prius, quam alienis subveniendum arbitraretur, soli inedibus brevi & ipsi

interituri suum casum misere lamenta-hantur. Alii ei si bene valebani , tamen aut male sibi, quod improviso perplures labri oppressos, extinctosque cernerent, metuebant; aut amisit, parentibus, fratribus, filiis, ami eis incredibili moerore, luctuque conficiebantur. Ita oppida, agrique pleni fletuum , & clamorum erant . Rex, qui urbes, vicosque eravi annona conflictari , vastarique cultoribus agros ali piandiu tulisset, communium tandem

misertus infortuniorum, OmneS maina

cum significatione voluntatis, clementiaeque erga illos suae, quibuscumque rebus Usset, juvare coepit. Ea re incitati chri- 1liani, ratique advenisse Oplatum , Opportunumque ad L ilium liberandum tempus, uno omnium, impii in isque Pro-Praesecti provinciaeTunquinensium Dominicanorum consensu,matris regis sororem ad unt, petuntque majorem in modum hoc apud regem agere ne gravetur Id sempetrarit, daturos ei sese quadringentos argen

tuos

350쪽

- ORDINII PREDIC.

teos regales nummos promittunt. Gilius, qui mori pro Christo cuperet, aegreque o eos chri itianorum conatus ferret , et ii Pro-Proesecto jubenti, ne conantibus impedimento esset , paruerat, tamen horta- ius omnes etiam , atque etiam est, ut ne

quid principi mentirentur . Haec de se pauca regi proponi velle . Sese in Tun- quinum promulgandae religionis christianae causta venisse. Eam ob rem captum se tandem , senatusque consulto fuisse capitis condemnatum . Nunc esse multos, qui solvi ipsum , emittique e carcere, in eoque regno libere versari rogent. Nostri, ita ut conventum fuerat, secerunt.

Nihilo. laetus mulier pecuniae cupida , quod aliter se argentam comparaturam diffideret, rem esse mendaciis implican dam duxit. Itaque regi exponere decrevit. mercatorem esse Gilium , qui merces in regnum ex Hispania convexisset. Nihil apud eum christiani repertum fuisse ab his , qui odio in religionem commoti , comprehendi hominem, atque in vincula conjici imperassent . Quare Thaytine hum , qui incommodi a Francisco accepti auctor fuerat, S.C. ad elephantorum curam esse damnatum . Orare proinde se regem,ut virum innocentem abire liberum patiatur. Id ut rescitum ab Gilio est, continuo ad mulierem milit': qui dicerent, di

SEARCH

MENU NAVIGATION