Hierophyticon sive commentarius in loca scripturae sacrae quae plantarum faciunt mentionem distinctus in duas partes, quarum prior de arboribus, posterior de herbis dicta complectitur. Auctore Matthaeo Hillero ... Cui accedit praefatio Salomonis Pfis

발행: 1725년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3M H ivno PIIYTICI PARA PRIOR effectus : scilicet, quia longe nobilius & persectius influit, immistit in palmitta suos succum , vigorem, alimentum dc Vitam, quam vitis naturalis in sarmenta sua. Corn. uensentus. Pater meus est agricola , qui vineam sibi in mundo elegit , pax mites curat, & omnibus ad exquisitam culturam necessariis instruis Tit. Co ejus. Quum igitur videbitis me ad palum crucis exaltatum, memineritis hoc a meo Patre vero agricola profestium , qui probe

novit quid faciendum viti, & quid vobis palmitibus, ut fructum

capiat. Userius in HarmonIa. Σ. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit'. ct omnem qui fert fructum, purgat, ut plus frustus adferat. Omnem paLmitem , omne corporis mei, hoc est , Ecclesiae membrum vel omnem , qui se semiorem meum profitetur , qui non tulerit in me fructum , qui in pietatis operibus non exercetur , etiamsi per me sit o spiritus copioso potiri post)t, eum tollit, a mea communione

sejungit, & indurari indurationis judicio sinit ; ct omnem qui fructum tulerit licet exiguum , modo ex Spiritus Sancti succo , adinstar meorum fi uctuum nascatur , purgabit putando & pampinando , hoc cst, pravas cupiditates supprimendo, Quibus caro adversus spiritum concupiscit. Quod imprimis fieri taci verbo, cruce, gravibusque afflictionibus externis , ac rentationibus inremis. Ut plus fructus adferat , ut frudtim edere pergat usque ad persectionis starum. Usserius. Eli & alia Patris circu Palmites cura. Infrugiferos tollit, sepanat a fidelibus. Ita separavit Deus ab omnibus tribubus Ili actis illos qui suis consiliis utentes sibi benedicebant, & saturitate Novi Testamenti donatos persequebantur , juxta verba Mosis ,

Deut. 29: I9, ΣΟ, ΣΙ. Consequenter regnum coelorum ablatum est

a Judaeis. madmodum vanno palea a frumento , ita illi ab Ecclesia Dei vivi sunt amoti. Alii scandalifantur cruce dc recedunt. Agatth. I 3: 2I. Alii ad errores noxios declinant & vcritatis dese sores relinquunt. Porro circa frugi serum palmitem ita versatur Deus, Ut cum rc urget; Habet enim quivis palmes, qui in Christo est , etiam aliquid vetusti hominis: deinde societas ct conjunctio, cum non veris palmitibus ipsis incommoda est. Deus minuit ipsbrum Errores, & ignorantiam corrigit, & cupiditat resecat, etiam liberat eos a consortio scandalorum , ut a borem frustum ferat, Qecundior fiat, tum in doctrina sapientiae & prudentiae, tum in vitae probitate di charitate , tum in patientia. Cocce7us.

332쪽

DE ARBORIBU s. CAP. XXXII. gw

r. 3. Iam vos puri estis , propter sermonem , quem loquutus sum vobis. Puri estis , instar palmitum novellorum , qui surculis pampinisque nondum luXuriant, succo autem tument. Propter sermonem quem loquutus seum. Verbum meum & spiritus meus succus est, qui ex me vite in vos palmites scilicet meos transiens mihi conjunctos natu ne meae facit Participes. Usserius. p. q. Manete in me, GV ego in vobis , sicut palmes non potest se re fructum a semet ipse , id est, nis mansierit in vite ; ita nec vos , nisi in me manseritis. Manete in me. Persevcrate in fide, ct ego in vobis: non deseram vos cum omnibus beneficiis meis sandtissima

conjunctione vester futurus. Sicut palmes non potest serre fructum a semet ipso , nisi manserit in vite , ita nec vos nisi in me manseritis. Nisi manserit in vite, nisi succum ex vite , & vim sciendi fructum acceperit: nisi in me manseritis, nisi mr fidem prius mihi uniti insitique fueritis fructus bonorum operum serre non potestis. p. s. Ego sum vitis, vos palmites : A qui manet in me , ct in quo ego maneo , hic fert fructum multum , nam sine me nihil potestisfacere. Id est , nisi in me manseritis , non potestis quicquam boni operari , ergo id operam date , ut in me mancatis. CaVCndum igitur ne vita scelerata fidem dc Spiritum Sanctum excutiamus. Non enim simul stare possitnt fides in Christum dc scelus contra conscientiam admissum , nisi agatur poenitentia dc ad fidem redeatur.

p. 6. Nisi quis in me manserit ahestus extra vineam , statιm retpalmes arescet s deinde congregantur isti palmites , ct in ignem convecti ardent. Quemadmodum vites palmitesque inutiles a vinitore e

cita arescunt, dc colledii in fasciculos exuruntur, ita qui in Christo non manent, a Christo avulsi , semper in deterius ruunt, donec in

aeternum ignem conjiciantur. Auclluntur autem homines a Christo tribus modis. Primo, cum totam religionem Christianam abjiciunt,

ut si quis ex Christiano fiat Turca. Secundo si quis in hypocrisin illam inciderit, ut sentiat, sc meritis operum suorum condra Deo justificari. Gratia enim Dci excidunt , & a Christo alieni fiunt , qui operibus justificari praesumunt. Gal. s. Tertio , quum quis belluinam vitam agit, atque in Epicurismum sese demergit. His omnibus nisi resipuerint) satius fuisset non cognovisse viam justitiae , ut Petrus loquitur , 2 ep. 2: 2I. Luc. inander. XI. UI vis ECCLESIA.'rem. 2ἰ 2I. EGO te plantaveram vitem generosim , totum sim

333쪽

na. Fidele . id est, bonum , non vitiatum semen fuit , quo ini lium te plantandi seceram in Abrahamo omnium credentium in praeinpiatio Patre Rom. 4: II. & in Sana matre multarum gentium, Iudaeorum imprimis , quos peperisse dicit, Iesa. FI: 2. murata es mdegeneres palmites vitis aliena , degenerasti a majorum fide ec probitate , tanquam nata eX aliena vite , ex vite scilicet Sodomaea dc G morrhaea Deut. 32: 32. Ecclesia Dei comparatur viti ; nec faciIe reperias similitudinem , quae aptius illius naturam exprimat. Vitis

infirmior quam ut a se ipsa sustincatur , ridicis palisque alligatur : Si iam Εeclesia , si mundana respaeias impcria , infirma est suler que & pedamenta protectionis .divinae nunquam non indiget. Praealtis lignum vitis aspectum habet deformem : fructus autem aliis omnibus praestat : Ita Ecclesia mundi quidem judicio , dedecoris plena, dc in oculis hominum contemta, fructu laudatissimo, aliis

quotquot usquam nascuntur frustibus, ad laudem & nobilitarem anteccllit. Fructus enim ejus est cultus atque laus Dei. Ea est matura Viti , ut antequam germinet floreatque , lacrymcturr Sic Deus lacrumas movet Ecclesae, dc amictionibus eam premit antequam reficiati psam, rebusque' secundis & prosperis frui patiatur. Notum est, quo calidior vineae aestus incumbit, co generosius vinum nasci: ita Ecclesia, durante assiictionum aestu , opera profert meliora. Quod

de Ecclesia dicimus , id intelligendum quoque de singulis. Preces in lectulo doloris stita sere sunt ardentiores iis , qui peraguntur in

templo. Intentius mari quam terra invo tur Deus. Fides atquo relus adversariorum contradictionibus accenditur. Et quemadmodum Ddie. 9. dictum, quod Rubus imperium sibi super vitem , ficum & oleam, arrogarit, ita tapius contingit malos dominari in bonos, dc Ecclesiam Dei durissima premere servitute, secundum id quod Val. Ia: 9. dictum , ubi observantur impii, quum emta luntur apud homines hominum vitillimi. Vitis cst Ecclesia, quam ipse Deus plantavit, quam manu sua colit, super quam oriri facit solem veritatis , dc pluviam gratiae demittit, ec quum degenerans malos ediderit fructus , sepimentum ejus dirui scititur . ut vel por

EMBLEMA.

334쪽

DE Anno a Inus. CAP. XXXII. 3i Dd. 9: 8. Aliquando iverunt arbores , ut crearent sibi regem , id est , desiderio habendi regis vchementi agebantur , Uumque

primum oleae , eximiae inter frugiferas arbores speciei, ec limitatis,& ad victum liquoris utilissimi, hinc fico, postea viti, animis illud

destinarunt. Regem scilicet optantes qui lc opibus eos juvaret, &necellaria ad degendum vitam lautiorem praeberet. Oleae enim ad luxus quoque materiam utilis liquor, in thesauris olim repositus ; Ficus dulcedine fructus pnestans cibum praebuit, vitis suavissimum potum. Quum autem secum ipse reputarent, quemadmodum ii, quos imperio dignos judicarunt, dotes suas pm necessiatibus subditorum in commune collaturi non esscnt ; nec enim oleam sua pinguedine , qua Deus & homines honorantur arborum caussa caritunam nec adeo vitem commissi liram , ut dulcedinem reditumque suum ad se transserant arbores ; nec vitem denique adducendam , ut relicto arboribus musto , exhilarare Deum lc nomines desinat. pertinax habendi regis desiderium ad Rhamnum ire compulit, cu- Ius fructus cum in alimoniam verti non posset, neque vita: ω sitatibus conveniret, umbra saltem ejus consolari se latis habuerunt. Quod diximus e verbis liquet, quibus olea, ficus dc vitis ab ambitione regni alienas se testantur. Dixit arboribus oliva , vel dictura ad regnum vocantibus videbatur , 'nesmri , id est, composita voce in simplices reseluta , 'Mnnm 'm'inriri an cestare facta tan , aut cestare stci, praeterita loco suturorum posta, an cessans ego reddar aut ccssare faciam λ id in , an cogar iudicare , vel nemine cogente abdicarem pinguedinem meam , oleum per quod Driis homin2sque honorantur , ut arboribus eam impertiam & vagatum eam propter arbores, id est, ut iterata cursitatione lassata, amorum negotia geram. Ficus dixit, vel dictura videbatur : An nemine cogente, me abdicarem dulcedine mea, dc reditu meo optimo, ut ad ambores ea deservem, eorumque negotia ultro citroque cirrsitando citrarem. Vitis denique repulsa hanc excusationcm habuit : An nemine cogente meo me musto abdicarem, ut eo in arbores distributo, res earum agendo, huc illuc fatigata transcurrerem. Haec ita factiuniri audientes arbores , vel, ut dictum in , animo percipientes ad Rhamnum se contulerunt. Rhamnus iste Abimelechus intelligitur, humilis stirpo , ex serva natus. Umbra, qua obtegi Sichemitae voluerunt, significat tem inanem, quam in Mimclechi sortitudine , consiliis atque valcitie posucrunt. Fuisse enim manu str

335쪽

ῖi2 HIERO HYTICI PAns PRIOR nuum, consilio promtum, ac decipiendis hostibus paratissimum , mi is liquet, quae de eo a scriptore sacro memorantur. Is igitur re gni administrationem haut deprecatus, in fidom Sichemitas recepit, exitium minatus , si datam fidem fallerent. Si vere, inquit, si integre cons comma I 6. I9. vos creatis me in regem supervos , Venite , obtegite vos umbra mea ; utimini opera, consiliis, ductu, dc auspiciis meis : Sin minus ; exeat ignis . exitium Ec interitus paretur , qui absumat non humiles modo stirpes , vulgus vestrum , sed dc eedros Libani , Principes urbis vestrae.

XIII. V1 Tis TZEDE KIAE MATER. Ezech. I9: II, I 2, I 3, I . IN quiete tua , Mater tua , similis erat viti plantata secundum aquas, frondifera ct frondosa erat ab aquis multis : Erantque ei scipiones robusti, ad virgas dominantium, ct alta erat stasura e s , supra intercurrentes ramos denses : ita ut consρι-

cua esset altitudine se , cum multitudine palmitum seorum. Sed avunsa per excandescentiam in terram Gyecta est, ct eurus arefecit fructum ejus s defregerunt siese , ct aruerunt scipiones robusti ejus , ignis consumsit eos. Et jam nunc , plantata est in deserto , in terra sicca ct ficulsa : cr exiens ignis e scipione ramorum Πus , fructum Uusconsumsit , adeo ut non sit in ea secipio robustus , virga dominaetura :Hac lamentatio est , qua futura est pro lamentatione. Lamentatio

haec est super fata Matris Tatachiae, Viduae Iosiae Regis. In quiete tua , antequam res Iudaeorum ab AEgyptio dc Babylonio Rege turbarentur, diater tua, Chamital quae & Chamutat , Iosiae R

gis Conjunx , similis erat viti plantata seecundum aquas , frondifer 2 fronaosa erat, ab aquis multis . abundavit divina benedictione , & liberorum stirpe. Erantque ei scipiones robusti ad sic tra dominantium , filios peperit regno idoneos. Et alta erat statura ejus supra

AIercurrentes ramos densos , proceritate & amplitudine conspicua .

excellcbat aliis matribus indignitate , & liberorum nepotumque multitudine. Sed avulsa per excandescentiam Dei & Regis Chaldaeorum, in terram dejesta est, depressa est gloria & cxcclientia ejus, ct eurus arefecit frustum ejus , fatum gravissimum cjus sobolem afflixit, defrastos see prabuerunt, avultis a matre sua liberis, aruerunt scipiones robusti e us, ad incitas redacti filii & nepotes, foeptrum seu regnum gerere amplius non pollunt, ignis conseumsit eos. Et jam nunc plantata est in deserto , in terra sicca ct siticulos. Jam nunc cj ceta ex

patrio solo in Babylonium, non habet, unde augeatur. Cum I , jachimo

336쪽

Dg ARBOR Inus. CAP. XXXII. 3i; Νchimo & illius uxore deportatam ante hoc vaticinium fuisse matrem Traderiae , hinc datur intelligi; de uxore Iosechini Regis .

vid. Ierem. 29: z. ct Σ Reg. 2 : I7.ὶ Et exiens ignas e scipione ν morum ejus , ostitura pernicies a TZedehia perfido & rebelli, -- Iut incendio ,fructum Uus , stirpem ejus, co 'met , adeo, ut non sit in ea amplius sicipio robustus , viza dominatura , ut nulla principatus aut regni restituendi spes relinquatur. Haec lamentatio lugubris est , qua impleto dc TZeschia vaticinio . fuerit pro lamentatione.

Host. I : 8. REVERsI in patriam Isaaclitae ab exilio, sedebunt in umbra ejus, Dei protectione & praesidio tuti, vivo dabunt, id est, parient, ut terra frumentum mina auctum tacunditate , ct es reficent tanquam vitis , quae post longam flavamque hyemcm regerminat , & putata fructum fert uberrimum. lo 'n' vivos prael e-bunt ut frumentum , d ante a , organi ejusdem literam aufurtur.

XV. SUBDITI DE PAUPERATI , VINEA DEPASTA.'sa. ΙΑ. DOMIN Us ad Iudicium adveniet contra seniores populi sui ct principes ejus. Vos enim depavistis vineam , spoliastis , atque nudavistis omnibus bonis populum ; rapina pauperis est in domibus vobis. XVI. UITIs INCREMENTUM , GENTIs IUDAICAE

Psal. 8o: 9. UITEM ex ε rapto transtuleras , Israeliticum populum in Canaanitidem ex AEgypto deduxeras , expuleras gentes, sePtem istius terrae excidio devotos populos , ut plantares eam , ut ei possidendam dares terram eorum , stabilemque sedem dares. st. Io. Expediveras ante ipsam, complanando facilem fecisti viam , seceras, que ut ageret radices, ut firmiter contra hostes stabilirentur, ct -- pleverat terr m , operuerat hominum frequentia terram. Ex ea mnim gente Davidis tempore in aciem educta legimus tredecies cenis tena millia virorum. 2 Sam. 2 : P. st. II. Operiebantur montes Μ-bra e us, in immensium pene aucti, Camanitidem, montosam regi nem , fiominum multitudine obtegebant, ct palmitum ejus umbra operiebantur Cedri maxima, altituesne superabat procerissimas cedros; hoc est, evexit Dcus Israelitas ad summam potentiam , Reges quis que exteros ei subjiciendo. p. I 2. Emittebat ramos Uyue ad mar

337쪽

Hi EROPHYTICI PARS PRIOR

Euphratem , teneros ramos ejus, id est, versus occidentem & quilonem imperium ejus extendit. Dominabatur enim Salomo in omnia regna, a flumine ad terram Philisthaeorum , & usque ad terminum australem AEgyptiorum. I Reg. 4: 24. Ipse dominabatur ita tota citeriore parte Euphratis , a Thapsaco ad Gazam , in omnes Reges, qui erant citra flumen.

XVII. Uxon v ITIS FRUCTIFER A. Psal. I 28: I. UxoR tua ut istis fructifera ad latera domus tua

Visis imaginem prebre uxoris. I. in infirmitate. Imbecille enim lignum in , dc adminiculo eget : Ita dc mulier parum firmamenti, parumque roboris habet , eaque de causa infirmius vasiculum Petro dicitur , I Epist. c. g. 7. Vasculi autem adpellatione Conjux comes dc adjutrix viri esse demonstratur , quam merito suflerre, sustentare dc honorare debet. 2. In amoenitate , ut palmitum suorum gratissima viriditate domos ambiens vitis domibus decori est , ita gratia dc amabilitate viri familiam condecorat inor. Mulier grati seontinet honorem. Prov. ἔI: I6. q. Mecunditate. Nullo fine crescit vitis, scecunditate laudatissimi fructus facile aliis arboribus antecellens r Ita uxor hominis , qui Deum reve tur , liberorum partu . factisque ingenuis , quae memorantur Prov. 3I. corporis dc animi cunditatem probat. XVIII. UITIs FRUCTIFER A. IOSEPHUS, IACOBI

FILIUS.

Gen. 49: 22. Fiti ius foecunda Vitis Iosephus; filius foecunda. Ita verterunt ex Hebraeo Onhelos ic author Thargum Hierusolymitani , ac Chaldaei Interpretes; m D enim vidctatur ipsis natum ex ri crevit, dc quia n adjectivi loco positum, desiderari putarunt nomen vitis substantivum. Sed omnino melius ad verbum interproteris : Filius racemi est Isephus , Abus rami juxta fontem : Uterque

ramus ejus procedit ultra murum n P deflexum est a ri ramus

m in n mutato , ut in n nt aliisque plurimis. Filiui rami, hoc est , ramosius , ut i in se filius pinguedinis , id est , pinguis. Ym lafilius graminis. id est, graminosus, graminis sem. λὶmosus per metaphoram dictus Josephus , quod gens illius in multas dividere tur familias, quae vocantur myriades Ephrajimi, dc millia Menasas

' Um pampinis fructuque onustae alligatus Asinus, laute de geni lite

338쪽

DE ARBORI Bus CAP. XXXIII. 3isIiter vivit. Igitur, quod Genes 49: II. de Iudae filio , Messa dictum ; Ligat ad vitem asellum sevum. ct ad tenerosam vitem pullum asina flua , id significat, miseros & laboriosos, & peccatis oneratos, efficacibus a Christo Elatiis recreatum iri. Dicunt partem Tribus Ichudae , quam in terrae haereditate sustepit , ita resertam fuisse vineis , ut, tanquam nulla alterius generis cxistante stirpe, tanta vi, tis esse copia videretur , ut ne asinum quidem alligandi, ad aliud genus arboris daretur facultas.

CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM.

DE LEGI Bus UINEARUM. LEX de heterogeneis in vinea non ferendis. Lex de non esserendis uinvis ex vinea aliena. De immisso in vineam oumento. De eo , qui ob vineam plantatam a militia vacat. De vineis Regum dono. Mutis Sodoma. Tugurium in vinea Vpus vastitatis. L LEX DE HETERO GENTIs s TIRPIBUS IN VINEA

NON SERENDIS.

EUT m: p. ct Levit. Is: I9. NE consterito vineam tuam duobus generibus p ne sanctus , id est , pollutus, seu contaminatussit, illius 1ructus maturus, Hebr. pi nitudo ejus, ) nimirum semen alterum, quod severis stproventus vinea. duo heterogenea , vel duo

altera significat. Apud AEthiopes Antainos Res notat alium, alterum, amicum, socium. mpn id est , pollutum seu Contaminatum sit. Prohibitio est generalis. Quod hic in vinea dicitur , idem in arvo locum habet. Agrum tuum non feres diverso

femine. Deut. I9: I9. Theodor. quaest. 2.3. in Deuteron. Praecipit ne

que permixta semina mitti, neque varias vites inseri. Ratio I. Deus non Vult, ut species in creatione distintae temere misceantur. Σ. Vetat onerari tellurem, nimio quasi labore proventuum. 3. D et naturae inimicum esse dissimilium communionem. 6. Ne terra C sequenter efficiatur sterilis , dum unum alterum impcdit & suta-Cat, aut etiam succo terre exhausto interimit. s. Ne in avaritiam Proni, nimio lucro inhiarent. Typic morale: Dicuntur diversa s Rr 2 mina Disitirco by Corale

339쪽

Euphratem , teneros ramos ejus , id est , versus occidentem & quilonem imperium ejus extendit. Dominabatur enim Salomo in omnia regna, a flumine ad terram Philisthaeorum , & usque ad terminum australem AEgyptiorum. I Reg. A. 24. Ipse dominabatur in tota citeriore parte Euphratis , a Thapsam ad Garam , in omnes Reges, qui erant citra flumen.

XVII. UxoR VITIS FRUCTIFERA. al. I 28: I. UXOR tua ut istis fructifera ad latera domus tua

Vitis imaginem praebct uxoris. I. ln infirmitate. Imbccille enim lignum in , & adminiculo eget : Ita & mulier parum firmamenti, parumque roboris habet , eaque de causa infirmius vasiculum Petro dicitur , I Epist. c. 3. 7. Ualculi autem adpellatione Conjux comes Zc adjutrix viri esse demonstratur , quam merito sufferre, sustentare dc honorare debet. 2. In amoenitate , ut palmitum suorum graistissima viriditate domos ambiens Vitis domibus decori est , ita gratia & amabilitate viri familiam condecorat uXor. Mulier gratiosaeontinet honorem. μου. ἔI: I6. g. Foecunditate. Nullo fine crescit vitis, foecunditate laudatissimi fructus facile aliis arboribus antecellens r Ita uxor hominis , qui Deum reveretur , liberorum partu . factisque ingenuis , quae memorantur μου. 3I. corporis & an rastecunditatem probat. XVIII UITIs FRUCTIFER A. IOSEPHUS, IACOBI

FILIUS.

Gen. 49: 12. Fi Lim foecunda Vitis I ephus; filius foecunda. Ita verterunt ex Hebraeo Onhelos & author Thargum Hierusolymitani , ac Chaldaei Interpretes; n No enim Vidinatur ipsis natum ex macrevit, & quia n ηs adjectivi loco positum, desiderari putarunt nomen vitis substantivum. Sed omnino melius ad verbum interproteris : Filius racemi est Isephus , Abus rami juxta fontem : Uterque

ramus ejus procedis ultra murum in deflexum est a mRB ramus,

ri in n mutato , ut in nrat aliisque plurimis. Filius rami, hoc est,

ramosus , ut i in a filius pinguedinis , id est , pinguis. Ym lafilius graminis. id est, graminosus, graminis sem. Ramosus per metaphoram dictus Josiephus, quod gens illius in multas divider tur semilias , quae vocantur myriades Ephrajimi, & millia Mentita Deut. 33: I7.

XIX. As INUI AD VITEM.' Vixi pampinis fructuque onustae alligatus Asinus, laute M veni lite

340쪽

DE ARBOR 1hus CAP. XXXIII. 3 is liter vivit. Igitur, quod Genes 49r xi. de Iudae filio , Messa ductum ; Ligat ad vitem asellum suum, ct ad lenerosam vitem pullum asina sua , id significat, miseros Sc laboriosos, & peccatis oneratos, efficacibus a Christo Elatiis recreatum iri. Dicunt partem Tribus Iehudae , quam in terrae haereditate sustepit , ita resertam fuisse vineis , ut, ranquam nulla alterius generis existente stirpe, tanta .violis esse copia videretur , ut ne tisinum quidem alligandi, ad aliud genus arboris daretur facultas.

CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM.

DE LEGI Bus UINEARUM. LEX de heterogeneis in vinea non serendis. Lex de non efferendis uinvis ex vinea aliena. De immisso in vineam. jumento. De eo , qΜι ob vineam plantatam a militia vacat. De vineis Regum dono. Hiatis Sodoma. Tugurium in vinea upus vastitatis. L LEX DE HETE ROGENEIs s TIRPIBUS IN VINEA NON SERENDIS. EUT 22: s. ct Levit. I9: I9. NE confierito vineam

tuam duobus generibus p ne sanctus , id est , pollutus, seu contaminatusfit, illius 1 ructus maturus, sHebr. pi nitudo ejus, ) nimirum semen alterum, quod severis Oproventus vinea. duo heterogenea, vel duo altera significat. Apud AEthiopes Α ssinos re a mistat alium, alterum, amicum, socium. mpn id est , pollutum sini Contaminatum sit. Prohibitio est generalis. Quod hic in vinea dicitur , idem in arvo locum habet. Airum tuum non feres dives, femine. Deut. I9: I9. Theodor. quaest. 23. in Deuteron. Praecipit ne que permixta semina mitti, neque varias vites inseri. Ratio I. Deus non vult, ut species in creatione distinine temere misceantur. Σ. Vetat onerari tellurem, nimio quasi labore proventuum. 3. Docet naturae inimicum esse dissimilium communionem. 6. 'm terra CDΠ- sequenter efficiatur sterilis , dum unum alterum impedit & sus Cat, aut etiam succo terrae exhausto interimit. s. Ne in avaritiam Proni, nimio lucro inhiarent. Typic morale: Dicuntur diversa se-R r 2 mina Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION