장음표시 사용
531쪽
Oreo , in quibus floribus color purpureus potest indieare, vel ,
spersionem sanguinis Christi & communionem Crucis ejus 3 vel Iustitiam di innocentiam ex regeneratione : odor jucundus prismitias notat charismatum , salubritas saris, usum charitatis α exempli fidei, ad sanationem gentium: laetitia crescendi, gratiae divinae dc consolationis essicaciam , sinus sursum patens in lilio , spem & desiderium caelestis gratiae; teneritudo, cor molle ac patiens vel etiam infirmitatem. Dum se nominat, lilium convallium , indicat I. se peregrinam, nec dum in aeternis mansioni.
hus esse, sed tanquam in agro sub dio positam, & quidem 2. non eXtra periculum. Quemadmodum enim lilium vel narcissus in graminoso prato in quo opimi boves pascuntur , tutus non esta pede dc dente eorum, ita fideles in hoc mundo, in sua fragilitate & infirmitate non tantum exemplis corrumpi possunt, sed etiam taurorum Basanis & caballorum injuriis di violentiae expositi sunt. Vid. Psal. 22: I . Amos 4: I. & quemadmodum dicti flores in vallibus germinantes imbribus facile quassari & prosterni possunt, ita Christi sponsa variis calamitatibus & periculis objectam se reminiscitur. Saxctio, Mercero, Glassisque nostro, magis placuit verba Cantici tribuere Christo. Nec enim indecore
Sponsus seipsum laudans inducitur. I. Quia id exi sit stylus hu-eolicus , di pastorum simplicitas. 2. Antiquitus id indecorum non erat, quia sibi ipsis non blandiebantur. 3. Quia qui se ipsum celebrat & Deus est , cujus beneficia non aliter Ecclesiae patefiunt , quam ipso revelante. Lilio autem Christus comparatur: I. Propter magnitudinem. Nulli florum excelsitas major; itaque a veteribus appellatur flos regius , a Plinio corona florum. Christus a peccatoribus separatus , altior est coelis Hebr. 7: 26. Candidus & rubicundus eminensque instar vexilli e myriadibus. Cant. s. ReX regum dc Dominus dominantium, Apoc. I9: I6. 2. Lilio Christus comparatur ob pulcritudinem. Decentissimae
pulcritudinis flos est lilium , foliis soris striatis , & ab angustiis
in latitudinem paulatim se laxantibus, effgie calathi, resupinis per ambitum labris, tenuique filo & semine , stantibus in medio Crocis. Pariter unus longe ante omnes alios specie & pulcritudine insignis praedicatur Amicus sponta , Christus. Idem ipsa est pulchritudo, quia Deus est , omnis splendoris atque concinnitatis fons di author, qui di secundum humanitatem suam pulcherrimus Disitirco by Corale
532쪽
rimus hominum describitur Nai. 4s: 3. Pulcherrimus', non ideo saltem, quod sanctus, quod ab omni malo alienus, sine labe , seia
paratus a peccatoribus, Hebr. 7:26. quae summa est in oculis diuinis pulcritudo, sed etiam quod oleo latitiae, Spiritu scilicet Sancto
unctus est supra consortes. Nal. 4s. cui spiritum ejusque dona non ut hominibus ad metitur Deus, quibus spiritum tuum certa mensura distribuit , Db. 3: 3 . ex quo facile apparet non crea tam sed infinitam majestatem esse, quae secundum carnem ipsi contigit. Pulchritudinem lilii candor auget. De Christo Eucheis risur Flos campi fuit in incarnatione di passione: factus est lilium in resum ectione , candidum foris propter gloriam Corporis, intus aureum, Propter fulgorem animae; in passione minor factus paulisper Angelis, in resurrectione gloria & majestate Coronatus, PDI. 8: vers. sexto. 3. Ut suavis & jucundus ex lilio effatur odor , Sirac. 3p: I8. Proserte florem , ut lilium edite odorem: ita Iesus Novi foederis Sacerdos , quo tempore tradidit semetip. sum pro nobis oblationem ac victimam ad ipsum Deum adhibuit odorem bonae fragrantiae, Ephes s: a. odorem inquam quietis ,
quem odoratus Deus, non amplius cogitat maledicere terrae proster hominem. Gen. 8e vers vigesmo secundo. 6. Cum laudatur lium in profundis vallibus, insinuatur Christi redemtoris humilitas. tam ostendit I. in vitae ingressu. Nostri caussa de coelo in terram descendit, & submisit se in humilitatem servi hominum , similis hominibus lactus, & habitu inventus ut homo, Philip. 2: 7, 8. conceptus natusque ex humili & paupercula vi gine, Luc. I: 6. Rupersus in caput primum Matthaei: Ego lilium Convallium , hoc est , decus parentum humilium, quia humiles in terra parentes elegit. Non est flos regii alicujus horti. Non enim regem aliquem, hominum existimatione, patrem habere voluit, sed Josephum Fabrum. Vide quot montes, quot reges, Iraeterierit, in quorum hortis flos noster oriri noluit, narus in umili di neglecta urbe la, Bethlehemo. a. Demisium & huis milem se praebuit Christus in vitae progressu, Mat h. 2o: 28. Filius hominis non venit, ut sibi ministretur, sed ut ministret , detque animam suam in redemtionis pretium pro multis. Ut humili ratem suam proderet, discipulis pedes lavit, ministranti inter eos similis, ut ait Lucas 22: 1 . Uter major est, qui accumbit,
an qui ministrati itaque exemplar se ipsum proponit omnibus: Discite
533쪽
Discite a me, qui lenis sum & submissus corde. Matth. XI: Eo 3. Humilem & contemptum te praebuit in vitae egressu, obediens patri suo factus usque ad mortem , mortem autem Crucis Philip. 2: 8. Contemtus & abjectissimus virorum , doloribus affectus.& familiaris morbo , & velut homo abscondens faciem a nobis, contemtus ut non aestimemus illum. yes.s M., de quo ipse conqueritur: Ego sum vermis ac non vir, opprobrium hominum, ac Contemtus populo. Omnes videntes lubi annant me, diducunt lais hium, movent caput. Devolvit se ad Dominum, inquiunt, liberet eum , eripiat eum quandoquidem delectatur eo. PDI. 22:
, P. III. Di LECTUS INTER LILIA.Cant. 2: I6. Dilectus meus meus est, ego illius , non alterius,
qui pastis in liliis vel ita vertas: Ego ad dilectum meum, Ille ad me convertitur, qui pascit inter lilia. Dilectus meus in odoriseris pascit liliis. Totus ad splendorem & pulchritudinem virtutum,
convertitur. Ibi gregem suum curat, ubi fragrat Charitas, candet castitas, spirat concordia, halat odorem vitae veritas.
Cant. ψ: s. Duo ubera tua similia sunt duobus hinnulis gemellis capreae pascentibus inter lilia. id est: uberum tuorum c candido pectore eminentium, decor, tanta intuentium oculos voluptate assicit, quanta perfundant hinnuli, quos eodem partu simillimos edidit Caprea, pascentes inter lilia, candore & specie eximios flores. Ubera sponsae gemina intelligas Cordialem proximi amorem, quo nihil gratius aut jucundius sub aspectum sponsi venerit. Diligas Dominum Deum tuum ex toto corde, hoc est praecipuum legis mandarum 3 alterumque ei simile e Diligas proximum tuum secut teiprium. Matth. 22. Duo ubera tua , inquit sponsus , similia sunt duobus hinnulis pascentibus inter lilia. In Judari & Syria inquit Bochari. Hieroz. P. I. p. st . lilia non Coluntur in hortis ut apud nos, sed in agris passim occurrunt, unde est quod Masib. D: 28. a Christo vocantur agri lilia, aut ut habet Syra versio , suorum idiomate Christus inter Judaeos concionabatur, Lian
r Schusehan. δεδεbro, lilia destrii , id est , quae sponte proveniunt, etiam in desertis locis, dc a nullo excultis. Hinc Calphurnius in Litigio :
534쪽
--.-- En Upicis illum, Candida, qui medius cubat inter lilia cermum. V. CUM LILIIs COMPARΛTA CHRIsTI LABIA
Cant. s: I3. Genae eius sicut areolae aromatum sicut pulvini pigramenIorum. Similia sunt labia ejus liliis: labia ejus stillant m yrrham transeuntem. Pulvini pigmentorum , id est , lectuli hortenses ter-Πe eminentioris, in quibus herbae & aromata pigmentis temperandis idonea conseruntur. Similia liliis, licilicet purpureis. Rcferunt vulgo participium ad lilia. Sed constat, opinor lilia stacten stillantia in natura non reperiri. Recte igitur hunc locum verterimus : Genae ejus sicut areolae aroma.
tum: sicut pulvini pigmentorum. Labia ejus sunt instar liliorum ;sunt quas stillantia myrrhain transeuntem , sive myrrhinum liquidum. Observamus geminam in utroque lic millichio com Parationem : genae in priori comparantur arcolis aromatum , &pulvinis pigmentorum ue Labia , liliis, & labiis stillantibus myrrham. Deprehendimus etiam in vocibus & taureandem caph similitudinis vel nominis idem valituri aphaeresin. Describitur autem his verbis vultus ac sermo in lponsam placidus di benignus. Genarum pulcritudo vultum placidum Christi declarat. Lucente nobis facie ejus gratiam facit. Num. 6: 2s. δε-rietas gaudiorum es in vultu ejus , Tad GH positum pro ι N Psal. I 6: II. Beati , qui in luce faciei ejus pergunt. Psal. Ss: Io. Labia myrrhae succo stillantia eloquii suavitatem significant. Infusa es gratia labiis pulcherrimi hominum. Psal. ψs: 3. Verba , quae loquitur si ritus sunt , cst vita sunt. Iob. 6: 6o, 62. Nullus unquam hominum se loquutus fuit, ut is homo. Iohan. 7: 68. Quum praedicaret Euangelium mirabantur plenos gratia sermones,
qui procedebant ex ore ejus. Luc. 4: 22. VI. SPONs E vENTER SEPITus LILIII.
Cant. 7: 3. Venter tuus insar acervi tritici e Sepitus liliis. Tritico nihil in genere frugum fertilius. Hoc ei natura tribuit, quoniam maXime alat hominem. In bona terra satum fructum extulit partim cum centesimo , partim cum seXagesimo , partim cum trigesimo. ADttis. t 3: 8. Serit Isaacus sementem , eoque anno fruges percepit cum centesimo tantopere benedicebat ei Dominus. Gen. 26: I 2. E modio tritici, si sit aptum solum,
535쪽
M HIR OPHYTICr PARI ALTERA quale in Byzantio , Africae campo, centeni quinquageni modii
redduntur. Misit ex eo loco, divo Augusto procurator ejus, eriuno grano, vix credibile dictu, quadringenta paucis minus germina , extantque de ea re epistolae . Misit & Neroni similiter CCCXL. stipulas ex uno grano. Cum centesimo quidem & Leon. tini Siciliae campi sun dunt, aliique & tota Baetica, & inprimis
AEgyptus. Plin. His. Nat. xv m. Io. Tritici igitur acervoventer Sulamitidis comparatus, incredibilem ejus foecunditatem significat. Hinc & eundem legimus equiparatum aurorae utero, ex quo innumerae roris guttulae generantur PDI. Mo: 3. Tanquam ex utero aurorae ros juventutis tuae , id e st , Ex utero suo, velut ex aurorae sinu , Ecclefia tua , Domine, juventutem sibi liberos generabit, quorum numerus matutini roris guttulas a quabit. Notandum I literam ἐλέπειν ante tam , quia eadem
litera proxime praecessit in voce Ideo reddimus tanquam ex integre scripto tam I sicut ex utero. Sequitur: Sepitus es liliis: Reserenda sunt haec verba , non ut solent ab expositoinribus Cantici ad acervum tritici, sed ad ventrem : Uenter tuus est acervus tritici, qui venur sepitus est liliis. Nulla enim ratio
est, quamobrem tritici acervus tepiatur liliis. Nec ad rem facit, quod ex Thalmude, adserunt de frugum primitiis quas liliis florumque umbellis cinxerint ii, qui in templo illas Sacerdotibus
obtulere, nam eas quidem e longinquo attulere corbibus impositas, Deut. 26: 2, 34. in quibus acervatim se es accumulari nin
potuerunt. Quid, quod in incerto positum sit, ut pleraque omnia, quae tradunt Thalmudistae, primitias floribus exornasse Iudaeos. De ventre igitur sponsae accipiendum, quod dicitur δε- situs filiis. Venter tuus instar acervi tritici , sepitus liliis. Ventrem intelligo ventrale , seu vestem ventri aptatam & circumpo sitam , quae opere Phrygiano picta lilia complectebatur. Phrygionici autem operis vestimenta jam Deborae temporibus gestata Iegmus DG. r: 3o. Lilia sunt vel castitatis, vel, ut de tritico etiam notavimus, foecunditatis, hieroglyphicum. Foecundissimum quippe est lilium, una radice quinquagenos saepe emittente bulbos, Plin. H. N. L xx. e. r. Notat ergo lilii sepitus venter
multa prole & felicibus incrementis auctam Christi sponsam, hoc est, electorum Sanctorumque Ecclesiam. VII. AMI
536쪽
Caut. 6: I, 2. Dilectus meus descendit in hortum suum ad are Ias aromatum , ad pascendum in hortis , earpendum lilia. Defendit in horrum , laboriosum non existimavit , frequentare C tum aliquem sitorum fidelium, ad areolas aromatum , ad singulas fidelium animas donis gratiaque Spiritus Sancti instructas. Ad pascendum in hortis. Nec enim Israeliticae tantum Ecclesiae, large& copiose pastum comparat Dominus, sed & Ecclesis exteris 3 Nec una duntaxat ovium Caula, quas curat & nutricatur e Ahas, inquit, oves habeo, quae non sunt Iudaici ovilis Db. Io: I s. Ad mrpendum lilia , ut colligat virtutes & bona opera , ex quihus voluptatem ac delectationem capiat, di quae in extremo ju dicio , in panegyri omnium, qui in terris vixerunt, Celebret
VIII. FLORENI IsnΛEL uT LILIUM. f. I : r. vel 5. Ero ut ros Uraeli, sorabis ut lilium, percutiepradices suas, ut Libani arbores. Ero ut ros. Uitam , resectio nem ac foecunditatem a me habebit populus. Horebis, gaude-hit, decorabitur laude , honorabitur gloria , ut lilium , cui eximius decor , fragrantissimus odor , insignis ante alios flores magnitudo. Percuties radices, radicabitur altissime. Tam alte in animis eorum insertabitur fides & veritas , ut exstirpari nullis as fictionum procellis queat.
I Reg. 7:26. Crassitudo lacus aenei palmaris erat, labium ejus iis operi labii calicis, aut soribus lilii: bis mille bathos cominebat. Floribus litii, id est , maris vel lacus aenei labium , aut margo, sparsus erat floribus lilii, sic Chaldaeus. Bis mille hashos continebat. At 2 Chron. 4: s. cepisse dicitur ter mitis bathos. Dissonantia vel ex bathorum disserentia componenda est, vel, quod eX Hebraeoto tu Paralipomenon patet, haec est sententia : quod totius quidem lacus capacitas tanta fuerit, ut, si ad summum compleretur ter mille bat hos caperet. Sic enim ibi legitur: Comprehendem
Matth. 6: 28, 29, 3o. De Osuu quid solicitamini' Discite, vel
537쪽
bus, pulverulentis & linguae essigiem imitantibus, alterius quam
flos odoris , e quorum medio longum producitur germen , r tundo in cacumine capitulo , herbacei coloris. Seruntur lilia disiectis bulbis Martio mense : florent aestate circa solstitia. De his igitur Dominus: De vestitu qui solicitamini CONSIDERΛTE
LILIA, in quibus scilicet singularis est pulchritudo ac decor, &inprimis soliorum ordinatissime assurgentium quasi amictus , quo
vestiuntur. Addit autem AGRI, quia illa totum praebent divinae providentiae, hortensia vero aliquid humanae curae. Quomodo CREscuNT, id est, qua pulchritudine floris, qua foliorum gratia, velut vestium assurgunt Z Non enim de incremento magnitudinis loquitur, quod potius victui responderet. NON LABORANT, ad assequendum indumentum, ut solent viri ; NEQUE NENT, ut solent mulieres : hoc est , solicitudine prorsus v gant. Non e- niin, ut cir sese. Homit. XXV. opus prohibuit, sed solicitudinem, sicut & supra de satione. DICO AUTEM voBis , QuONIAM NEC sALOMON, pulcritudinis atque decoris studiosissimus , potentia, sapientia , opibus praecellens omnibus, quibus excogitantur ea, quae ad vestitum pertinent, IN OMNI GLORIA SUA , id est, etiam tum , cum in fastigio gloriae suae fuit, amictus est , si Cui UNUM Ex ISTIs , tanta scilicet vestium pulcritudine & gratia. Quod enim sericum , inquit Hierony mus , quae rellum Purpura, quae pictura textricum, potest floribus comparari quanta veritatis & fallitatis, tanta vestimentorum dc florum dimerentia est, inquit, Chrysost. Homil. cit. quia scilicet naturam divinae providentiae artificum hominum cura & industria imitatur, & non ame-quitur. DUen. Comment. in Matth. Vide mihi florem illum e calice, hunc e vagina , alium e gemma protuberantem. Denique in uno aliquo genere cultum, formam, faciem, mille modisparia & diversa. Quae illa tam rigida mens, quae inter haec non flectat se molli aliqua cogitatione. & liquescat. Iam ades curiose tu ocule , defigere paululum in nitores & pigmenta. Inspice hanc nativam purpuram , hunc sanguinem , hoc ebur , hanc nivem , hanc flammam , hoc aurum. Denique quis exhalans ille odori quis penetrans Spiritus 3 & nescio , quae pars aethereae aurae insula ab alto. Propius accedens & flores quosdam naribus o- Culisque admovens quid primum voveam p Oculus cum Argo fieri, an nasus cum Catullo ξ Lusus in Const. SI AUTEM FOE
538쪽
NUM AGRI, id est herbam agrestem , rem scilicet abjectissimam,
QUOD HODIE EST. in rerum natura, CRAs, seu tantillo post, IN CLIBANUM MITTITUR, ad succendendum furnum, DEUS SIC vEsTIT, tanto scilicet pulcritudinis excessii : QUANTO MAGis vos, Propter quos & flores, & mundum universum condidit, & quos in aeternum secum vivere voluit, M Dic E FiDEI Qua increpatione radicem anxiae illius solicitudinis succiditi dissidentia enim ista ex parva fide oriri solet. Nam ut magna fiducia in Deum ex magna fide de providentia ipsius nascitur, ita di dentia ex ejus defectu. DU. Dc. cit.
Varia Chabattseleth nominis interpretatio. Enodatur et mm. Ο flenditur ad bulborum genera spectare. Nascitur in Sarone, quies a boum frequentia adpellatus campestris Deus. odelus, cujus flos antheriem. Ad odela vetustissimi sancti reique hominam victitabant. Narcissus floris N viri vocabulum. mei Cha- baseleth non subseritur. Narcissus flos candidas vel niger exsi-
matur. Nomen trabis ἀπο τῆς νάρκης, a torpore, quem odoranti bus crea . I. CH A B ΑΥZELETH.
Duobus omnino Scripturae locis obvenit nomen rimari Cant. II: 2. Ego sum Gabat et th Scharonis , quod Chaldaeus Paraphrastes , Aben Ezra , & Valabius vertit Rosam. Rabbi Salomon vero Lilium , Graeci cum Vulgato Florem 3 Item Iesai. XXXV. I. ubi Jonathan Lilia interpretatur, Graeci, & qui hos sequitur Vulgatus & Tigurina Lilium. Liquet ex his versionibus Interpretes sibi non constare. Ut igitur in qua stirpe positum sit Hebrarum nomen eruamus, accuratius di majore Curatum Originem vocis, tum ea quae in textu sacro plantae addicuntur, investigabimus. Nomen traxit a bulbo . & a verbo III, dilexit. IV XI faemininum est , deflexum a J II quod cepam sive bulbum, cum apud Hebraeos, tum apud Arabes signincat. Hinc Disitirso by Corale
539쪽
Hinc Do est huibus scillae vel cepae marinae , quae tabulbus muris. Ex quo colligitur Gabbarzeleth ex
bulbosorum genere florem esse. Bulbos autem nominant non tantum radices rotundas, suis membranis tunicatas, quales Tuli par,
Iridis bulbosae , Coronae Imperialis, Narcissi, Hyacinthi: led etiam radices tuberosas, quales Scillae, Asphodeli, Cypiri. De Scilla Plinius e Caeterum bulbi ex aceto re sulphure vulneribus in facie medentur. lib. xx. e. s. de Asphodelo idem: Bulbi nervis articulisque cum polenta tu si illinuntur, cap. XXII. lib. XXVI. Nicander & contra serpentes, vel semen vel bulbos Asphodeli dedit in vino , tribus drachmis , substravitque somno contra hos metas. Ibidem. De Cypiro: Cypirus est gladiolus, ut diximus, i adice bulbosia , laudatissimus in insulis Creta , dein Naxo , dc pollea Phoenice. Idem H . Nat. lik. 2I. c. I 6. Iam ex Verbis Cantici intelligitur Chabaithseleth clarissimum fuisse storem, & cognatione quadam formae, habitus, & proceritatis, meruisse cum lilio memorari, quod rosae nobilitati proximum est. Memoratur etiam ceu decus, ornamentum & gloria campi, yesa. XXXV. I, 2. Exultabit solitudo ,'sorebit ur An ATE ELETH ; gloria Libani dabitur ei, ta decor arvi N Saronis , id est , post desolatioem dc sterilitatem suam numerosia prole augebitur Ilrael, omnibusque gentibus ornatior, circumfluet gloria, plurimum decoris , plurimumque dignitatis Deo adjungente. Porro Canticum designavit florem, qui in convallibus riguisque praIis progerminavit, qualia olim Saronis vireta. Ipsum quippe nomen Saronis campum explicant ex Symmacho, qui Fesia. 32: 2. haec prophetae verba, decor Carmeli , Saron, Graece reddiderat, ἐυπρεπεια ἔ Καρμήλουο πεδίου. Quod sequutus Hieronymus Pesa. 6I: IO. Pro Sarone habet Campestria. Doctissimo Liras Io vox Sharon regionem Campestrem pascuosiam denotat, dictam a n, pecora emitten do. Nostro autem judicio collactaneum fuerit nomini
quod bovem, & tam di quod pro ta προ vel ,
surpatum boves sonat. Fuit enim Saron campus Lyddam inister & Mare hinc inde longius se diffundens , armentorum parucuis imprimis aptus: in quo etiam armenta regia servabantur, quibus praeerat Schitraeus, ipse ex aliquo vicalorum Saronis oris Diuitiam by Cooste
540쪽
Hr Est op MYTICI PAR s ALvx natus: Ita enim scriptum I Par. 28: 29. Armentis Davidis pascenti bus in Scharon, campestri regione, praeerat Schitrai Saronita, aris mentis autem pascentibus per convalles Scha at , filius Hadui. Quaeritur crgo in qua stirpe ponendum sit nomen Saroniae Gabaloel thy Equidem ita sentio : Nisi commune nomen est Chabatoeletis , praecipua complectens bulbosarum plantarum genera, videlicet, Narcillos, Hyacinthos, Coronam Imperialem , He merocallidem , Xyphion , Satyrion, Tuli pas , Martagon, Lilium luteum & Lilium rubrum: nullum in bulbosis omnibus florem reperiri, qui mensuram nominis Hebraici magis impleverit. quam Asphodelus, Hastula regia & Heroton a veteribus adpellatus. Non alius magis abundat bulbis. Plin. lib. XXI . cap. II. Radix Asphodeli napis modicis similis est , octoginta simul acervatis saepe bulbis. Ea de causa similem faciunt Autores Scyllae re Gladiolo, & ei, quae Thesion appellatur , & Cypiro in Phoeni ce laudato. Matthiolus ad Dioscorid e Planta est Asphodelus spectatu jucunda , cum integra effoditur , ob ingentem bulborum numerum, qui saepe centenarium excedunt. Sed & ad similitudinem lilii proxime accedit foliorum habitu dc excelsitate. Celebratur Asphodelus liliaceus in Illyrico candidis floribus, atque, ut Tabernae montanus libro 2 Herbarii, & in Methodo Plantarum jus , docuit, Asphodelus liliaceus rubens. Lutei Asphodeli flores suavissimi sunt odoris, Jasmini aemuli , radice sunt tenuiores, solia angustiora C p. Baubis. ad MatthioI. p. ψs I. Scapus,
quem peculiari vocabulo albacum Veteres nominarunt, unice inter omnes excellit, major quam Iridis, caetera eam imitatur. Theophrastus & sere Graeci , princepsque Pythagoras, caulem hastulae regiae cubitatem dc saepe duum cubitorum , foliis porri silvestris, anthericon vocavere, radicem vero, id est bulbos, δε- sphodelon. Plin. lib. XXII . cap. 22. Rectius autem Dioscorides e Nicandro Poeta, Medico vetustissimo, Asphodeli florem 'Aν. ρενικον vocari scribit. Praecipuus ei antiquis temporibus honos fuit. Nam dc Homerus Asphodelum laudat, & Hesiodus, eoque, ante το ἐπιγομπικὸν seu concupiscentiae tyrannidem , victitabant
homines, & sanctissimi quique Philosophorum postea, quos ob id
