Jansenius exarmatus in epistolis instructivis et AntiHexaplis seu scriptis sex columnarum adm. r.p. Pauli Lugdunensis ... contra modernos jansenismi errores, & præsertim contra centum & unam propositiones patris Quenelli damnatas à d.n. papa Clemente

발행: 1720년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tamen Mercenarius, quasi non spectaret ad iIlum de ovibus : neque enim aiebam mecum aliunde Ucendis, sed intrat per ostium Vocationis& Missionis Apostolicae, ita ut etiam inter Helvetos eorumque confoederatos oves proprias halbeat, quas vocat nominatim , ut pa at eas. .

Quid paratur, Celsissime Princeps, in hoc tripartito opere, nisi Pabulum pro diversis di versarum Dioecesum ovibus 3 quid porrigitur

nisi tam praeservativum quam curativum pha macum contra pestiferum virus novissimae haeresis , ne greges Iegationi tuae pastorali concreditos inficiat ne igitur pabuIum, ne antidotum istud spirituale nausearent aut omnino respuerent greges, quibus Pastor praesides, Patrocinio tuo approbari debuit. Dein sacra dogmata Affricam Doctoris Magni Augustini utique jungen da erant amico dedicationis vinculo doctrinae Praesulis Europaei simul & Asiatis, ut in unam sona tua Celsissima tres praecipuae orbis partes Asia, Europa & Affrica confluerent in testim

nium Veritatis.

a. Sed de doctrina Smi. Patris nostri CI mentis XI per decantatam ejus Bullam

in Diuiti os by Corale

12쪽

D EDICATO R IA

in omnem tenam exiens, in praesenti vero

Jansienis exarmato ad normam Verbi divini, Traditionis Apostolicae & Ecclesiasticae propugnata, Nominis tui fulgore illustrari, ac Nuntii

clamentini Authoritate roborari desiderat, praesertim in partibus, ubi sicut oracuIa Pontificia malo exemplo finitimorum , schismata meditantium , de facili possent exsibilari, ita a te C. P. merito strenuissimum expectant Praesidium, apprime quod BulIa Unigenitus acceptatione universalis EccIesiae jam dudum sit Canonirata. Profecto Providentia Numinis est, quae ta T. ad plagas Helvetiae Galliarum terminis cohaerentes destinaverat, ut puris in fide animos adderes, caeteris metum propiore vigi- Ianti . Neque enim fas erat , ut sola Roma aut Italia radios tuos participaret , qui selis instar non urbi tantum sed orbi natus es, ut omnes haberent oves, quod mirarentur, Pastores, quod

imitarentur.

iud itisi par re i m quine , te iam Macedonia non capis 3 aiebat quondam Philippus Macedo ad Alexandrum suum : idipsum tibi congruit C. P. aliud tibi tuaeque in sac-

13쪽

ram sedem pietati par regnum quaere, te jam

Italia non capit tametsi late patens , arista nimis est spatiosis ornamentis , quae non modo accipis a summa Cathedra , sed reddis multiplici foenore, propterea & ultramontanis &ultramarinis in hunc mundum venisti. UNbinum & Uiterbium , Ancona & Laureta, oinnesque status Ecclesiastici Provinciae, in quibus successive & Vice-Legatum sacrae. Sedis agebas , & Gubernatoris ac Visitatoris. Apostolici munus ad miraculum exequebaris, tuis haud sufficiebant amplissimis meritis. Ad ortum & occasum solis te Iarga Dei manus disposuit , nihil in. te defectuosium relinquens , nisi quod pluribus Iocis per praesentiam corporalem impar sis. Vastum Sy- narum imperium, pro quo ex obitu Emi nentissimi Cardinalis Turnonii jam segregatus eras in Evangelium Pacis, non hodie lugeret absentiam tuam , nec la Helvetia tua ga ideret praesentia , nisi individuus esses reduplicationis expers, sed oriens & occidens te frue-Xentur. Sicut olim plures Graeciae civitates .exanimem Homerum suum civem sibi vem

14쪽

dicabant, sic omnes te C. P. sed vivum &pitem volunt esse suum. Lusitania, in qua& Regis & Regni tenerrimum affectiam non ab invitis rapuisti, cum ibi Nuntii citra Ordinarii partes stupenda prorsus dexteritate eraseres , hodiedum gustat sapores tuos. VeIipsa Anglia , cui te & amica navis & inimica tempestas exposivit, ignoto licet judicio justam tamen de te, Princeps, tulisset sententiam, nisi citius' facies tua fuisset euntis contra Hel vetiam , destinatam sedem Legationis tuae

Apostolicae. Num ergo sola Gallia tuis frustararetur erga sacram sedem officiis Gallia inquam, primogenita summorum Pontificum Gallia, quae a primordiis Ecclesiae Christianis, simam semper subjectionem Romanae Cathedrae contestata est Absit: nam Gallia Orthodoxe credens hoc opere C. T. praesentato, te Patronum accipit Religionis suae integerrumae , ac suae devotionis erga D. Petri sucia cessores Testem allegat, omni Exceptione Ma

15쪽

nium adornans triumphos suos, te Principem amplectitur in Protectorem, & quidem Princi.pem ex illustrissima domo principum S. Ag

thae: nec temere aut cassi id fieri autumes Cessissime , consulto Doctrinae Ecclesiae typis mandandae Patronus quaeritur ex ea domo. & Familia IlIustrissima, in qua tot & tanta pietatis avitae monumenta versius EccIesiam perseverant in successoribus, ut merito eam primis annumeraveris , sive enim prinCipum Heroumque inde progenitorum Orthodoxam integritatem, sive sacrorum Antistitum Iongam seriem, sive Cardinalitii Culminis meritissimam Eminentiam spectes , semper Ecclesia una tecum concludet, non te posse degenerem esse. Quinimo majora Majoribus tuis argumenta praebes,

quam totus sis Ecclesiasticus , ita ut Avos jam non imiteris, sed antecelIas, ne tamen fastidio sim ex gravitate epistolari in Panegyrin prolixam defluens , abstrino: dixisse sussiciat , quod Illustrissimae Familiae tuae arma gentilitia , vitem forentem exprimentia , non duntaxat sint praesagiqsed testimonio , quam angusto nexu maneas &mansurus sis in Avita Vise Stirpis tuae tanquam

16쪽

D EDICATORIA

Palmes. Minus dixi, te Palmitem appellando ex florentissima Vite Majorum , totus mitis es, s C. P.) omnium Palmitum Domus tuae Ilimae adumbram virtuosas propagines. Totus in& proEcclesia vernans, ac proferens fructus tuos: cum hac-te appello C. R in si quis non manserit in fide, mittetur foras sicut palmes s arescet instar hodie Jansenigantium, fiet in pabulum ignis irae Dei viventis, s ardeL Sicut ergo , testante Domino a) Palmes non potest ferre fructum ex semetipso, nis manseris m Hiie: id est in Ecclesia ejusque doctrina. b) Sic

vicissim Praesenti operi uberrimos fruetus promittere licet, si palmitis instar Riti tuae Ilimae annexum manserit, & sub Vite Celsissimae Protectionis tuae requieverit.

Quod Praesectus pincernarum AEgyptius per semnium vidit, se) hoc jam non Qmnians sed vigilans de hoc opere tametsi non meo sed

alterius ominor. Video nimirum Coram me VL

um c nimirum te Celsissimum Principem , sub

- - . .

17쪽

citius Illinae Visis umbra hoc opus meridiatur 6 in ea tres 'ropagines i Principis, Archiepisco' pi, Nuntii Apostolici) crescere paulatim ingem- Avas gratiosissimae videlicet Proteistionis in pol ores uvas maturescere, id est, uvas & fruetus

fidei , credentium Veritati, contra mendacia Novatorum. Accipe igitur C. P. qua consu visti vultus animique serenitate non quod ali num , sed jam ab incunabulis Tuum erat, nimiarum doctrinam S. Augustini, Clementis XI, ac Romano - Catholicae Ecclesiae , quatenus vindicatam a Jansentiri injuriis, dc armatam in Jan- senismum, ut exarmet Jansentanos. : Accipe 'ansenium exarmatum, ut Authoritate tua CeLsissima exarmentur linguae invidae Zoilorum, dc quorum dentes sunt arma & sagittae, ne contra hoc opus dentibus suis fremant & tabescant. Non respondet Dignitati tuae Celsissimae munus oblatum respondeat offerentis animus ac Bona voluntas: jure confido, quod boni consules fiduciam & observantiam, quam Celsitudini Tuae litterario hoc monumento non meo duntaxat sed infimae Provinciae nostrae nomine

testari praesumo, quid enim non me sperare ju-

18쪽

bet experta Comitas C. T. 3 quae natura tibi gravitatem dedit, non negavit humanitatem, nec gratiosissimam erga nos licet immeritos propensioner Deus Ter Opt. Max. Celsitudinem Tuam ad nominis sui gloriam, ad EccIesiae suae sanistae exaltationem, ad orthodoxae Patriae nostrae praesidium , ad Heterodoxae reductionem, ad minia mi ordinis nostri Qtatium quam diutissime conservet florentem atque incolumem. REumae CEL si Tu DINIS Tua

Humillimus Servus

20쪽

Rev. 8. Patris Generalis Capucinorum.

Nos F: Ioannes Amonius a Fl entia orditiis Minorum S. Francisci Capucinorum Min

. ster Generalis.

um Librum, cui Titulus est, Iansenius Exarmatus in istolis Instructivis, M--: Anti HeXaptis R. P. Pauli Lugdune sis ex Ghllico in Latinum Idioma translatum ab A.V. Patre Martino Lucernensi ordinis pq-stri in Helvetica Provincia Guardiano,& olini Sacrae Theologiae Lectore : Aliqui ex ordine

nostro. ac ex eadem Provincia Theologi .serio examinaverint , & eumdem Gallicae compositioni ad amussim concordantem in Lucem edi posse probaverint ; Facultatem conced mus, ut servatis servandis&si ijs, ad quos spe tat ita videbitur . typis mandari possit. In quorum fidem &α'. ' :Dedimus Romae Die sto. Ianuarii Anni Irao.

SEARCH

MENU NAVIGATION