Jus ecclesiasticum universum antiquae et recentiori disciplinae praesertim Belgii, Galliae, Germaniae et vicinarum provinciarum accommodatum ... auctore Zegero Bernardo VanEspen presbytero, J.U.D.SS. canonum professore in Academia Lovaniensi. Tomus p

발행: 1766년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

TRACTAT SH IS TORICO - CANONICUS

C ENS URIS ECCLESIASTICIS

Pristina Disciplina a recentiore secemitur: Et quo spistu in Censuris instigendis procedendum: Nec non qualiter timendae

ac observandae Censurae.

PRAEF AT ID. CUM multus esset sermo de Censuris, praesertim occaasione eorum, quae agebantur in Belgio Contaderato, non inutile judicavi, hanc Censurarum materiam penitus examinare. Eam quidem apud plerosque Scholasticos , de Decretalium Commentatores fuse tractatam reperi, quin &plures de ea speciales Tractatus conscriptos. At observavi, a plerisque eorum vel non satis animadversum , vel non sat dilucide expositum, quid in hac materia Censurarum habuerit pristina Ecclesiae disciplina ,& quid recentior , sive quae in hac materia successu tem

poris varietas intervenerit.

Qui enim vel solam loquendi phrasim attenderit, fatori debebit, multo aliter de Excommunicatione Ueteres quam Recentiores esse loquutos . Per Excommunicationem quippe simpliciter postam V teres nequaquam intelligebant Excommunicationem majorem

sive Anauema, sed potius medicinam , qua poenitentes 2

32쪽

. P R AE F A T I O. Communione Eucharistica , vel a consortio Fidelium ad

tempus removebantur: cum tandem recentiore jure inductum sit, pes Excommunicationem intelligi majorem sive

mortalem , qua mediante Excommunicatus rescinditur a Corpore Ecclesiae tamquam Erbnicus oe Publicanus. Quam disterentiam vocis Excommunicatio non advertentes, in pluribus a genuino Canonum sensu deviarunt.

Ad haec distinctio illius inter Clavem Iurisdictioni. &

ordinis, recentioris est disciplinae, antiquis ignota. Unde ab una eademque Clave & potestate ligandi &solvendi procedebat inflictio Censurarum , a qua procedebat 'impositio poenitentiae, & absolutio a peccatis in Foro poenitentiali. Ignotum quoque suit pluribus seculis discrimen inter Tribunal Ecclesiasticum Fori contentiosi, & Fori poenitentialis,

quod etiam in hac Censurarum materia tandem invaluit. Cumque antiquitus una eademque persona absolveret a

Censuris & peccatis , haecque absolutio quoad utrumque

Forum tam contentiosum sive externum, quam poeniten

tiale sive internum , suum plenum sortiebatur effectum ;simpliciter absolutus a Censuris , habebatur absolutus iu

utroque Foro.

At sensim introducto utriusque Fori discrimine , dive sae utrique quoque Tribunali personae propositae suere atque inflictio Censurarum ad Forum externum sive contentiosum Tribunal, personasque eidem praepositas relata suit: impositio vero poenitentiae ad Forum internum sive poenitentiale, & Sacerdotes huic Tribunali addictos. Hinc ulterius invaluit , ut nonnumquam auctoritas infligendi Censuras, & ab his absolvendi competat illis, quibus nulla est auctoritas in Foro interno & poenitentiali ;econtra saepius auctoritas competat alicui in Foro poenitentiali , cui nulla est in Foro externo sive judiciali.

arae

33쪽

P R AE F A T I O. smare & tandem necesse suit , ut absolutus a Censuris in uno Foro debeat recurrere pro absolutione ad eum, cui est auctoritas absolvendi in altero Foro : quae omnia pristinis seculis fuere incognita. Praeterea postquam Censurarum inflictio assixa fuit Tribunali Fori externi sive contentios, etiam necesse fuit, ut in Censurarum inflictione ordo judicialis Fori observaretur, adeo ut desectus hujus ordinis nullitatem inflictionis Ce

surarum Operaretur.

Si praeterea attendamus hodiernas Censurarum . famosas tres species , Excommunicationis, Suspensionis, & Interdicti ; nescio num: .ante seculum duodecimum reperietur , duas posteriores pro Censuris suisse reputatas, atque a caeteris poenis Ecclesiasticis hoc ex capite suisse separatas. Speciem Excommunicationis hodie notissimam & nimium frequentem, quae dicitur latae sententiae, esse recentioris disciplinae indubitatum est : neque ulla hujus E communicationis formula in pristinis Canonibus occurrit . Excommunicationem . quae hodie minor vocatur, & sola passiva Sacramentorum participatione privans , pro specie Censurae, recentioris esse instituti nemo ignorat ; licet antiqui

tus nonnullae fuerint Excommunicationes, quae minores Vere

dici possent, non tamen inter species Censurae censebantur. Effectum Excommunicationis , signanter quoad evitationem Excommunicati pro temporum S locorum diversit te, varium suisse compertum est.

Haec aliaque pristinam inter & recentiorem disciplinam

in hac materia discrimina annotare animus suit atque tam veterem, quam recentiorem disciplinam proponere a que una annotare, quod haec veteris disciplinae & recentioris

confusio, sive non lassiciens,& dilucida utriusque distinctio occasionem dederit recentioribus Scholasticis & Decretalium Commentatoribus a genuino Canonum sensu aberrandi.

34쪽

PRAEF ATIO. Nec tantum pristina Ecclesiae disciplina discrepat a recentiore; sed quorumdam particularium locorum consuetudo, S inveterati mores quaedam specialia in hac materia observanda praestribunt; uti de Belgio in hoc Tractatu ostenditur. Hoc tamen praenotandum , quod tametsi notabilis in

hac materia circa varia puncta successu temporis contig rit mutatio , eam omnem mutationem & varietatem uni-ine spectare disciplinam; adeo ut de omnibus illis dici pos.

sit, quod de varia disciplina , quae contigit circa necessitatem evitandi Excommunicatum dixit Christianus Lupus : Omnis haec res non es dogmatis , sed disciplinae ; adeoque per Ecclisiam potes dispona varie, atque mutari.

At ipsa auctoritas ligandi & solvendi 'a Christo Ecclesa concessa semper mansit invariata; uti unus idemque spiritus Ecclesiae in Censuris infligendis ab exordio Ecclesiae usque modo suit , & usque ad consummationem seculi mansurus est immutabilis. Nec enim hodie aliud intendit Ecclesa per inflictionem Censurae , nisi quod Christus & Apostoli intenderunt ;cum eodem semper spiritu Ecclesia animetur S regatur. Quo spiritu si & modo procedant Praelati in usu Cen

surarum, ac notanter Excommunicationis, reperient veris.

si me dictum a Synodo Tridentina , Sesi. 25. cap. 3. De Reformatione, quod gladius Exeommunicationis nemus sit Ecelesiasticae disciplinae, o ad continendos in oscio populos vati de salutaris, modo sobrie magnaque cum circumspectione exera tuν o uti in decursu hujus Tractatus demonstrabitur.

35쪽

TRACTATUS

CENSURIS ECCLESIASTICIS

AC NOTANTER

EX COMMUNICATIONE.

CAPUT PRIMUM.

De varia specie Excommunicationis. f. I. Communio haee , qu homines mutuo sibi eommunicant, & inter se colligantur , De υνιι Excommunieationibus, qua ad in primis alia eth eivilis & politi ea , alia Censuram Ecclesiassicam re- vero Ecclesiastica. seret non pinunt. Civilis eonsistit in extemis actionibus &exercitiis, quae ad humanam societatem peris XcOMMUNICATIO idem so- tinent, ut sunt mutuae inter se confabul nat, quod extra communi tiones , commercia, mutuae salutationes , nem: & Excommunicatuς di- communis mensa, aliaque similia externa , titur, quasi extra communi quibus civilis & politiea communio & s nem fastus . sive segregatus a cietas intertinetur. communione. Eeclesiastica vero sive sacra Communio eo Si euti ergo varia est speetes communi sstit in actionibus & exercitiis externis Reliis nisi qua homines inter se eommunieant , gionis, quibus homines tamquam unius Reliis sve ut membra eiusdem Communitatis s. gionis, Ecclesiastieae Societatis membra in-hi iuncti sunt, Jc quasi inter se colligantur, ter se eommunicant,& exterius colligantu ita varia pro varietate talis communionis p Huiusmodi externa: actiones seu exercitia test diei Exeommunitatio ; prout nimirum sunt, exempli gratia , usus externus e ab hac vel illa specie communionis separat. rumdem Sacramentorum , assistentia , se prae

36쪽

a Tractatus Hlyorἰc Canonlius praesentia externa in publicis Religionis onficiis & exercitiis, quibus ipsa externa s

cietas membrorum eiusdem Religionis intertinetur, & sibi unita manet. Quamvis autem civilis communicatio peractiones mere civiles, videatur plane ei vilis& politica , atque omnibus hominibus etiam Ethnicis & Publicanis communis; adeoque non videatur ad hanc materiam Excommunicationis, ut lolis Fidelibus propriam , pertinere e nihilominus in quantum inter Fid Ies intercedit, & ad finem spiritualem ordinari potest, etiam ad hanc Excommunicationem referri valet sve per Excommunicationem, ut est Censura Ecclesiallica extra hanc eivilem communionem pollunt Fideles segregari, uti infra ostendetur. Igitur ut sunt variat species Communi

viς Ecclesiasticae , se & varia dici potest

Exeommunicatio, pro varietate communi

nis, a qua quis segregatur. Hae ratione segregatio sive excluso a participatione Eucharilliae , vel publicis officiis , omnibus , vel aliquibus ,. quae olim

pro varietate graduum Poenitent latium , p

nitentibus in poenitentiam imponebatur , Excommunicatio dici potest , & saepius a Patribuq dicta suit: utpote , qua mediante ,

Poenitentes extra communionem cum reliquis Fidelibu; in participatione Eucharistiae,

aut aliorum Sacrorum exercitio ponebantur.

Unde & recte advertit Morinus De Poenitentia lib. 6. cap. 23. quod hae Poenitentium segregationes merito dici queant suisse minores Excommunicationes . Quin & o servat Suareet De Censuris Di p. 24. fees. I.

num. 6. Interdum vocari Excommunita.

. tionem in antiquis Canonibus lotam priis vationem Eucharistiae, cuius usus per anis tonomasiam dicitur Communio is .

Cred: tque Suaresius , de hae segregationesve Excommunicatione loqui concilium Meldense apud Gratianum Cain. Ir. Quaest. 3. Cau. I. ubi statuitur, ut is Nemo riis piscoporum quemlibet tine certa & ma is nisella peccati causa Communione privetis Eeclesiastica is . Et lane, cum ibidem Concilium manifeste hane segresationem a Communione Eeelesiasti ea diisnguat ab Anathemate , nullatenus potest haec segregatio accipi pro Excommunicatione maiore, prout haec ii die sumitur. Certum enim est, omnem illam Exeommunicationem , quae Fidelem abicindit a corpore Ecclesiae, & tamquam Ethniciam σPtiblicanum habendum pronuntiat, olim ab Anathemate non fuisse di itinctam i sed omnem Excommunicationem , quin hodie maior vocatur . dictam fuisse Anathema , ut infra probabitur. occurrit & alia species Exeommunic tionis veteribus notissima, qua Episcopus

sine legitima eausa non accedens ad Conis ventum sive Synodum Epitcoporum, segregatur seu privatur communione suorum Fratrum seu Coepiscopomm, iubeturque Εαυ- sis suae communione esse contortis , uti ex Coneilio Carthaginens V. refertur Can I diu. I 8. apud Gratianum.

Et Concilium Arelatense ibidem Can.

I . relatum , hunc Episcopum pronuntiat

Hienum a Fratrum commvuione. Ac denuque Synodus Tarraconensis ibidem Gn. i . hune Episeopum usque ad futurum Concilium cunctorum Discoporum claritatis comin

Similis Excommunicationis sive segregationis meminit S. Augullinus, Di . 2ost. πουπEditi ad C ellinum Papam , scribens de Victore Episcopo Provinciae Caesariensis ;cui, relicto eidem suo Episcopatu, in poenam nus am nise in Disces eius ab alia

quo communicatur Episcopo. in haec segregatio a communione cinterorum Epit coporum potuerit diei quaedam Excommunicaris, dubium non est; quandoquidem revera hic Episcopus per hane s gregationem privaretur , sive poneretur exintra communionem , quam Episcopi eiusdem Provinciae inter se habebant; atque ita r spectu eorum erat quasi Excommunicatus , sive extra communionem positus. Cuius Excommunicationis effectus erant,

quod Episcopus se a communione segrega tus , a caeteris Episcopis nulla visitationis officia reciperet , nec vicissim Episcopi ab illo. Secundo , Sacra solemnia in aliorum

Dioecesi obire non sinebatur. Tertio , mutuo litterarum formatarum sive Commendatarum eommercio interdicebatur . Denique ad Concilia, aliosque Ecclesiasticos con- veatu; simul cum caeteris Episcopis non

37쪽

De Consuris Daesaskli. CAP. I. conveniebat, & omni in illis iure suffragii& auctoritate censebatur spoliatus . Plura

de his videri possunt apud Paschalium Que sinellum in Notis ad Epistolam fo. S. Lemnis. & Morinum ibidem citatum. Tametsi haee segregatio sano sensu p tuerit diei Excommunicatio, M pro tali apud

veteres fuerit habita ; nihilominus certum est . quod haberi non voluerit pro Excommunicatione , ut est Censura separans Excommunicatum a Corpore Erasiae e quandoquidem hujusmodi Episcopo permitteretur communio suae Ecclesiae , sive communicare cum Clem & populo suae Dioecesis, cui permittebatur tamquam proprius Episcopus praeesse. Itaque haec segregatio , quae Sc ad cem

tum tempus pro varietate culpae reliringebatur, iuxta hodiernam phrasim & disciplinam non tam erit Censura, quam quaedam

Poena canonica.

Hoe & recte notavit Stephaniis inaranta in Summa Bullarii, verbo Concilio Provinciali , quaest. 18. Et id ait trius monitio tu ea non requiritur; secus in Extommunicatione , quae eis Censura EcAesasi. o. De qua differentia latius infra, ubi de Canonica monitione agitur. Frequens quoque occurrit mentio Ex m.

municationis in Regulis Monachorum , aenotanter in Regula S. Benedicti , qua pro qualitate culparum , Monachi ad tempuς, in totum, vel pro parte privabantur, & l,

gregabantur a communione caeterorum M nachorum .

Et quidem eap. 24. huius Regulae praecipitur: Secundum modum eti*.e , Excommunieationis vel disciplinae mensura debet extendi , qui culpartim modus in Abbatis petaeatii vitio . Deinde subjungitur: Si quis tameu Frater in letidiribus culpis invenitur , a me aesarticipatione privetur. Evidens est ex isto contextu , & titulo capitis , qui eii , si alis debeat esse modus

Excomm&nicationis, hanc a mensae communis participatione privationem, a Benedicto habitam suisse pro Excommunicatione , non secus ae illa, qua Monachus, qui gravioris culpa uoxa leuetur, Doeuditur a mensa μVan-Eoen Tom. IX.

Excommunicatio huius generis legitur quoque prima parte Constitutiouum , quas sequuntur Ca

muI ab Oratoris, prout cap. 23. praesol-hitur: vel quI Monachus contumax aut in bediens , nec post trinam monitionem se corrigens, Excommunicationi subiacere maudatur , cap. 27. Licet enim separationes hae pro gravitate eulparum a communione caeterorum M nachorum , & communi conversatione , &exercitiis communibus extenderentur ,& plus minusve Monachum a taeterorum tonsortio separarent; nihilominus , omnes hae separa tiones duntaxat reputatae sunt , & reputari potuerunt tamquam poenae Monasticae , nequaquam vero pro Censuris Ecelesiasticis a Clavium potestate procedentibus O . Unde 3c videmus, has Excommunicati nes infligi pro culpis levioribus praeteritis, nulla ex illente in corrigendo contumaciae eum tamen Censura infligi nequeat , nisi contumaci & se cerrigere nolenti, uti recte notat Iosephus Mege Monachus Benedictinus Congregationis S. Mauri in Commentario ad cap. 23. Regulae S. Benedicti, qui pluribus argumentis ibidem evincit, has M nachales separationes nequaquam ad Cens eas Ecclesiastiea relatas fuisse ; tametsi fateatur, eaes in aliquibus quamdam eum Censuri et conformitatem habuisse, & simpliciterfuisse dictas Excommunicationes ; eo quod

reUera Monachos extra cominunionem cum

caeteris Monachis in totum vel pro parte separarent. Quod & notavit Suaresius De Censuris dio. 2 . fe i. r. num.& is In Regula L- Benedicti ait multa leguntur de Ex- is communicationibus Regularibus ut ita se dicam ) quae in poenam Monachis imp

nebantur , quae Censurae non erant , sed se prohibitiones & separationes quaedam ,, . Itaque hae de similes separationes olim etiam Excommunicationes dictae surre, ta-

metii essent simplices poenae Canonicae, quae etiam ab iis , qui usum Clavium nullum habebant , imponi poterant , & a Censura Ecclesiastica in multis disserebant ; uti in decursu hujus Tractatus notabitur. I.

nanici Regulares congregationis Gallicanae.

38쪽

ne ει --nisatione minore prout hodie accipitur , o quando Excommunicatio

pro maiore '

amvis olim pleraeque pinibitiones &

separationes a communione in poenam

culpae, vel in latiffactionem delicti impos tae, dictae & habitae fuerint pro Excommunieatione , & Excommunieationes minores dici potuerint; hodie tamen ex recentiori di- seiplina & phrasi loquendi , nulla separatio seu pinibitio a Communione habetur &mputatur pro Excommunieatione , nisi sit species Centurat Ecclesiasticae. Hine Uictoria, aliique nonnulli Seholastici tametsi fateantur, quod omnes illae separationes , de quibus f. praecedenti, poterant

vocari Excommunicationes minores ἰ -- gu

rem ait V ictoria una tantum es Excommunicatis minor , quae privat usu pristis δε-

amentorum.

Similiter Maresius disp. 24. ses. I. num. 7. quamvis non obscure fateatur, olim plures suisse speetes Exeommunitationis minoris, observat tamen r Nune certum est , nullame e propriam rensirem , quae privet receptio ne unius Sacramenti , nis omnibus μαι privando: quae est hodiema Excommunic tio minor, species Censurae Eeclesiasticae . Haec enim Exeommunicatio minor definiri solet : Censura privans passua S

cramentorum partitistatione.

Quae definitio desumpta est ex cap. p ntili. De Seutent. Excommunicat. ubi declaratur , quod minor Excommunicatio a perceptione Geramentorum separet , majora Fidelium communione. Et in eap. M. De Clerico excomm. mnni supponitur minore ricommunicatione ligatus, a participatione Sacramentorum e clusus . Declaratur enim eius eleEtio irriutanda , pro eo quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptioue a n. Patriabus es privatus. Haec Excommunicatio ineurritur de iure ob communicationem peccaminosam cum Excommunicato maiore Excommunicatio.

ne , uti expresse supponitur in cap. 3. De

Sentem. Excommunicat. 1n 6. Notatque Suhresius disp. 24. I r.3. num a. post Navar-

rem hune esse unicum casum, quo de iure haee Exeommunieatio in eurritur : se Quia is c ait reliqui nec sunt in usu , nee in is eis intervenit pmpria Excommunicatio

minor is a

. Observat praeterea num. I. quod etsi nihil obitare videatur , quin haec Excomm nieatio ab homine ferri queat ἔ tamenis raro ac fere numquam Judices Eccles is silai utantur hae Censura in sententiis ab is homine serendis Notandum merea , huius Excomm

nieationis minoris ob participationem eum Exeommunicato, nullam apud veteres mentionem fieri. Et licet verisimiliter ei αλ tempora Gre-orii VII. aliqua invalescere coeperint, quae die Excommunicationi introducendae Occa. sionem dederint uti infra ostendetur, ubi de effectu Excommunicationis agetur tamen non reperitur ullum huius Censurae mentionem expressam fecisse , ante Gregorium IX. qui est Auctor utriatque Decretalis praecitatae in cap. penuit. De Seuten. comm. & in cap. fin. de Clerico excommmini Recte proinde notat Morinus De Adminis . Poenit. lib. 6. cap. 23. num. II. ta

metsi veteribus notae fuerint plures Excommunicationes minores, hane tamen speciem Censurae ignotam fuisse , eamque esse re eentioris inlinuti, licet a multis amis ait penitus prope obsoletam. Et Christianus Lupus tomo t. Scholiorum in Canones par Gr. observat, quod curia altus nulla esset Goommunicatio minor, sciliret quae contrahetur ob participationem

cum Excommunicato et is Sed quivis ait

is Excommunicato eommunicans incurrebato idem penitus vinculum , quomodo nuncis communicans in crimine,, . Μonetque Vir eruditus Franeiseus Floren in Notis ad Paratilla Decretalium Alexandri Cassanaei , tit. de Sentem. Excommuniacat. Minor Excommunicatio recens est , nee

locum habet in Gallia . Sed nee in Belgio

ejus usus apparet.

Ait Excommunieatio , quae hodie massis appellatur, veteritas notissima fuit, & unuca pene species censura: reputata a potesta-

39쪽

so Matth. I 8. intellecta , hodie quoque ab omnibus pro censura agnoscitur , & prima inter species Centum reputatur: de qua potissimum & hoe Tractatu agendum . Haee est illa Censura, qua mediante quis auctoritate Clavium ab Ecclesia rescinditur,& t1mquam Ethnicus edi Publicanus habenisdus declaratur. Et quidem adeo vulgaris ecepit esse haec Excommonicatio, ut tandem invaluerit, nomine Exeommunicationis simpliciter potite intelligi hane Excommunicationem ms rem : quod pinsertim receptum fuit , postquam prodiit moderna meretalium Colle-etio auctoritate Gregorii IX. qua in tua D ere tali relata in citato cap. peukh. De Sent. Excomm. declaravit : is Si quem subis hae forma verborum illum excommunico.

- uel simili a Iudice suo excommunieariis contingat , eum non tantum non min

is ri , quae a perceptione Sacramentorum , is sed etiam maiori Exeommunicatioue quae is a communione Fidelium separat esse lu

Hine uno consense conclusere meret lium Commentatores ,& hos sequuti Theologi Scholastici , nomine Excommunicati

nis intelligi Excommunicationem maiorem. Dubium non est, hane Excommunicationis interpretationem esse recentioris aevirquandoquidem apud veteres passim Exeommunicatio simpliciter expressa , pro separ tione a Communione Eucharistiea, vel alia particulari acciperetur, non autem pro Excommunicatione majore , qua quis a communione Fidelium , sive torpore Ecclesiae tamquam Ethiactis oe Publicanus separatur, quae antiquitus Avathema, vel Excommunicatio mortalis vocari consuevit , uti j. δε- uenti notabitur. Id recte observavit Emmanuel Gonrales in Aeademia Salmaticensi Canonum Professor , notis ad eitatum Capitulum penulutimum; notans, quo Gregorius IX. hic u vam ediderit Conllitutionem: is Nam ait is cum olim Excommunicatio simpliciteris prolata de minore acciperetur Gn. EN-is GELIRUD AM Caus R. quae β. 4. Can. CUM is ExCOMMVNiCATlo Cain. II. quaest. 3.

, tamen ipse noviter statuit, ut si simpliciis ter proseratur Excommunicatio , intelliis gatur de mairet , qdae Fidelium eomm

is mone privat, & magis timetur ,, . Ad hane divertam Exeommunicationis nomenclaturam non satis reflectentes recen tiores Canonum Interpretes , in multis agenuino Canonum sensu deflexerunt, N. --

vas eorum Interpretationes reduxerunt, quae sensim communiter receptae, occasionem de

derunt novam & antiquia ignotam discipli nam introducendi, uti in decisa huius Tr ctatus videbitur.3. III.

Vox Auathema proprie est vox Gmea,ti in Saetis Litteris usurpatur pro Vince Hebrea Horma , quam vulgatus Inter pres exposuit per Anathema , Numer. est 2 I. vers. 3. & Iudicum cap. I. vers 27. Descendit' autem vox Hebraea a radice Haram , hoc est, occidit, deImit, extrem navit . Igitur Anathema proprie & seeundum usum I udaeorum, est res, quae execratione & min 1 digna est 1 ia verbum An thematicare , est rem abolere, & diris dein

Sie in libro Numerorum eap. I 2. Urbes Chananaeorum, quae traditae sunt Filiis Israel, ut delerentur , dicuntur Anathemati M. Et in libro Josue eap. 6. vim t6. de CLvitate Ierichontina, quam mandaverat fundiatus deleri cum omnibus, quae in ea inveni bantur, dicitur: Sit Cloitas haec ANATHE. MA, ν omnia quae in ea sunt. Similiter in libro Iudicum east. I. vers. VI.

de hae ipsa Civitate legitur : Vocatumques nomen Urbis HORMA , tu es , AMA, THEMA ; quia stili mi landitus deleta erat. Igitur Anathematizare apud Iudaeos son bat idem quod penitus delere. Dicere autem , Anathema sit, idem sonat , atque diris devovere , seu optare ut penitus deleatur.

H1e significatione accipitur & in Novo

Tella merito. De Petro Marci I veg7 r. legitur: Ille autem coepit anathematizare iurare, quia nescio hominem isti m , quem dicitis : hoe est. eoepit seipsum diris devovere. Et vox Anathema siepius sumitur pro re execranda vel execrabili. Sic Paulus od Rom. B a 9.Uers.

40쪽

nassatus Hi οδω-Canonscus tis. vers. 3. dioens e Cupἰebam AMATREM A esse pro fratribus meis, nihil dicere voluit, quam quod desiderasset diris devoveri pro

fratribus suis. Et quod dicitur I. Con ea 16.-U. 22. Si quis non amat Dominum n

strum Iesum Christum, sit Anathema ; idem

sonat, quod in execratione sit omnibus, &deleatne de Libro viventium. Et ad Gala eas I. ver 8. Licet nos aut Angelus de coelo

evanget et vobis, praeterquam quod Gang

Iietavimus vobis , ANATHEMA sit , idem ell, ae si diceret, maledicitis, execrabilissi. Cum igitur qui ab Ecclesia tamquam Ethniei & Publicani rescindebantur, & S tanae in ioteritum camis tradebantur , eo nomine ab omnibus quasi execrabiles & ma- Iedicti reputandi essent, a quibus di se se- arare deberent; ideirco Episcopi in eos, quosae Excommunicatione maiore plectendos censebant, hae voce Anathema usi sunt. Hac proinde ratione Anathema in Eeelesia iam pridem pro Excommunicatione maiore recepta suit. Et quidem , cum per omnem & talam Excommunicationem majorem quis tamquam Ethnieus 8c Publieanus ab Ecclasia reiiciatur & abscindatur, etiam a Patribus omnis taee & sola ab Ecelesia separatio & expulso Anathema dicta suit. Ulterius, cuia per eam Excommunicatus tamquam Etlnietis o Publieanus quasi de

Libro vitae eradebatur, & Satanae tradebatur , atque ita in mortem aeternam traditus censebatur, idcirco & haec Excommunicatio non tantum mathema, sed dc mortalis appellabatur. Exc mmunicatio vero, qu nonnulli in Poenam alicujus culpae a Communione E charistica, aut ab ingressu Ecclesae , vel a consortio Fidelium ad tempus in totum, vel Pro parte separabantur, nequaquam dicebatur Anathema, aut mortalis e eo quod hac Excommunicat inne percussi , non tamquam

Ethiaci & Publieani a corpore Eeclesiae e sent resciis & in mortem traditi, sed solum tamquam aegri & lauciati ad tempus sequestrati, & operibus poenitentiae subjecti: quos etiam non ut Ethnicos & Publicanos a tua cura abiiciebat , sed ut filios sui, Eeeselia fovebat, Sc curabat: nee a taeteris Fidelibus tamquam maledicti & execrabiles reputabantur ; sed ut aegri & sauciati , qui remedia eurationis & a Pastoribus tamquam spiritu libus Medi eis sibi applicata libenter susciperent, & vulnerum suorum curationem desi

derarent.

Unde similis Exeommunicatio passim ducebatur medicinalis, ad distinctionem maj vis , quae mortalis appellabatur ..Huius distinctionis meminit S. Augustinus,

Iem. 37. num. IO. in ult edit. Benedictorum, dicens: se Nos vero quemquam a Commu-

se nione prohibere non postumus , quamvisis haec prohibitio nondum mortalis sit , sedis medicinalis . nisi aut sponte consessum, aut is in aliquo sive ferulari, sive Ecclesiastico se iu8icio nominatum atque convictum is . Et in Libro post Collationem contra Don tillas, ait et se Neque a populo Dei separa-- mus, quos vel degradando, vel excommuisse nicando ad humiliorem poenitentiae locumis redigimus is . Evidens hine est, separationem Poenitentium ab Eucharistia, aut ingressu Eeelesiae,& consortio Fidelium, dictam fuisse ab Au- uitiuo Excommunicationem , sed medicin

em , non autem mortalem, qua Excommunicatus a populo Dei separatur, sive ab E clesia resemdreor. Quod autem solus ille, qui per Exeommunicationem mortalem ab Ecclesia abscindebatur, Anathematietatus, vel Anathema diceretur , fusius expcinit S. Chrysostomus Hom. 16. in Epist. S. Pauli ad Romauos, in illa verba et Optarem ego ipse Anathema esse a

Christo. - uid igitur eis Anathema Audi ἡ ait ipsum ita loquentem : Si quis nonis amat Dominum nostrum Jesum Chriseum. - is Anathema sit e hoc est ab omnium

is commercio segregetur, alienus ab omnibus sit. Nam quemadmodum mathema, is donumque id quod Deo oblatum dedica-- tur, nemo est qui temere manibus eonis tingere audeat, neque ad id propius ac- is cedere ; sic & eum, qui ab Ecelesia sepam ratur , ab omnibus abscinditur , ae tam- is quam longissime abducens , hoc nomine, is a contrario scilicet appellat, magno cumis terrore omnibus interminatus , ab eo ut is leparentur, ac pedem reserant se. Agnoverunt & hoe recentiores Theologi, atque inter alios Suaresius Di p. 8. feci. a. postquam modo supra expresto exposuisset vocem Auathema, concludit num. 3. is A s, que

SEARCH

MENU NAVIGATION