Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

128 Liber I. Tit. II.

Modum condendi , Ita descripsimus in AEnt. Rom. L. I. Tit. 2. g. 48. Idem mos adhuc obtinet,at sub Augusto imperatore, qui non per Senatum, sed per suffragia populi leges serebat, ne regium imperium adsectare videretur. Sed primus Tiberius callide persuasit populo molestum ait esse in unum convenire, g. 5. Inst. h. t. L. 2. s. s. f. deo. I. & hinc quasi populum onere levaturus comitia e campo transtulit in curiam. c. AnnaI. I. I. c. I 5. Id vero eo consilio secit, ut omnia posset suo arbitrio mutare: senatores enim tunc

erant serva pecora Tiberio ad omnia obnoxia. quae non auderent illi ulla in re restagari. Modus vero condendi haec SCta hic erat, ut sin frequente senatu confluente imperator praemitteret Orationem, qua novam legem suadebat; unde & ipsa SCta saepe vocantur orationes principum, vel jure orationibus principum constituta. Vid. JCtus eruditiss. Scipio Genti liis de orationibus principum. 2 Ea oratio legebatur a quaestore candidato , L. Nu. g. 2. in de osse. qu st. 5γ Hinc relatio fiebat a consule, & Senatores rogabantur sententiam. Dielis sententiis pronuntiabat Caes. qui haec aentitis, in faur, qui alia omnia, in illam partem discedite, qua sentiris. Quo facto S) senatores surgebant, & singuli in eam partem ibant, quacum sentirent.. 6 Si itaque pluribus sententiis esset probata principis oratio, tunc in eam sententiam scribebatur SCtum, idque deinde aeri incisum &publice propositum aerario Saturni inserebatur.

Obiter notandum, SC. nomina accepisse plerumque a consule, qui ad senatum retulerat, e . g.

SC tum Trebellianum, Velleianum, Tertullianum, Orphylianum. Unum est, quod ab improbo &scelesto homine, qui ΝCto occasionem dederat, cognominatum; pura Macedonianum a Macedone, improbo sceneratore dictunt L. i. pr. ff. de SCto

Macedon.

Sed quaeritur, quandiu SCta in usu fuerint λ Tamdiu quamdiu dissimulandum videbatur imperatoribus. Hinc sub Antonino Severo, Antonino Caracal

Diuitiaco Coosli

132쪽

tur lacta: post ea tempora vix eorum nomen auditur.

Nam quia i jam populus Romanus imperio monarchico adsue verat, & 2ὶ per legem regiam omne jus in imperatores contulerat : ratius SCta fieri coeperunt, & pleraque nova iura introduci coepere per constitutiones principum. Tales jam Vespasiani temporibus prodire coeperunt, & docet

exemplum L. 4. g. 6. ff. de legation. g. LI.

Quarta ergo species juris scripti sunt Constitutiones, de quibus quaeritur, i quid sint λ g. 5 i.

χ) quotuplices λ g. 52-55. 5 an vim legis habeant λ g. 56-58. quid sint privilegia, quo-tuplicia , &quid circa ea justum sit λ I. 59 - 65. I. Quid sint, brevi hac definitione explicamus e Sunt principum placita , quae si principervolunt , Iegrs habent υigorem. Tota definitio na-betur in ι. c. pr. ff. de Const. princ. Praeter .verba , si principes υο m; quae adjecimus ex g. 6. Inst. h. t. Scilicet non omnes epistolae vel constitu piones principum pro lege sunt, sed quas princeps pro lege 'ult a subditis observari. Hinc nec ejuvlitterae privatae quales Traiani imperatoris ad Plinium, Iis. X. m. Hi n. extant) pro legibus valent ; nec rescripta ad preces privatorum emanata , quippe quae semper tamquam sub & obreptitia impugnari possunt, si veritate non nitantur preces, uti infra g. 56. ostendemus. Constitutiones itaque principis pro legibus sunt, si principes

g. LII. IL Sed quaeritur porro , qnotuplices sint

Aliae sunt generales, aliae speciales. Generales Sunt, quibus princeps omnes vult o tringere, e. g. Si edictuin publicet, ut qui duellum inierint, capitis damnentur. Deciales comm , quibus extraordinem uni personae aliquid vel indulgetur vel imponitur. ita ut ad exemplum non trahatur: e. g. si princeps Titio indulget privilegium monopodi

133쪽

I ii , si unum lex e civibus extra ordinem severius punit. Exemplum habemus in L. v. fin. f. Efέis , qui sui vel alien. Et hae speciales. constitutiones etiam privilegia dicuntur, de quibus infra g. 50. seq. dicemus. Generales porro dividuntur in Hescripta, Decreta, se; de quibus in seqq. II. separatim agendum.

f. LIII. a) Rescripta sunt quibus princeps ad libellos

vel partium ves ad consultationes magistratuum respondet. Saepe enim privati litteras

supplices lene request offerebant principi , qui bus hanc vel illam injuriana sibi fieri .conquerebantur: saepe etiam magistratus, Saepe integrie universitates, municipia, coloniae principes consulebant. Quidquid ergo tunc princeps respondebat , id dicebatur Rescriptum. Sed tamen rescripta , 'pro diverso statu consulentium , m Ad notationes vel Stibnotationes, modo Epistolae, modo pra maricae dicuntur. α) Adnotationes vel Subnotata ones Sunt, quibus princeps respondet ad libellos vel partium seu privatorum. Elegans exemplum est in L. s.ff. ad L.

Ahod. de jacitu. ) Epistolae, quibus princeps ad

consultationem magistratuum respondet. EX empla plura Traiani sunt in Lib. X. m. Plin. cir L. 6. g. 5.π. de ino. Proeous. Pragmaticae sanctiones, quibus princeps rescribi ita di consultationem integrae Eniversitatis; e. g.. provinciae , urbis, municipii, collegii . Exemplum est ita L. S. g. b. de ostic..

b Jam ad Deereta, quae erant Consti tutioneS, quinus principes, caussa inter partes cognita , vel sententiam ferebant, vel de plano interloquebantur, quae definitio ex 'L. I. g. ff. de consa. Princ. desumpta est. Nimirum saepe caussae grauiore per appellationem deserebantun ad ipso; principes. , Sive ci Uiles essent, sive crinamalas. Exemplo esse poterit causa Apostoli Pauli, qui accu

134쪽

satus seditionis, quum ad Caesarem provocasset, Romam ad Caesarem mittebatur. 25. II. I 2.

Eum in finem Romae erat consilium ociorum in palatio principis , qui caussas audiebant, & principem de serenda sententia instruebant. Vid. Spartian. υit. Hadriani, c. Quum iudicaret, in consilio habuit non solos amicos, aut comites solum ,

sed Ictos, ta praecipue Iulium Celaum. Quidquid ergo auditis partibus pronunciabat princeps, id decretum dicebatur. Aliquando tamen distinguuntur decreta & interlocutiones. Decreta sunt Sententiae, quas princeps adhibito sollemni ordine &strepitu judicii serebat, exemplum est iu g. MILInst. de V Ig. substittit. Interlocutiones, quas de plano & sine strepitu judicii proferebat. Exempluna habes in L. 7. ff. ad L. DI. de vi priυat. c Reliqua sunt , quae sunt Constitutiones, quibus/princeps aliquod jus novum motu Proprio ad universorum civium utilitatem consti- ruit. Unde disserunt α) a rescriptis, quia in edictis motu proprio, in rescriptis ad preces:aliorum princeps aliquid constituit. is) a decretis, quia edictis jus novum constituit, per decreta jus ve- Ius tantum applicatur. γ a mandatis ρ quia edicta ad universos cives, mandata tantum ad certas personas pertinent. Sic,e. g. magistratibus, legatis, ducibus bellicis saepe dantur certae sermulae, quid agere debeant, hodie vocantur,instruditones , eae non sunt edicta, sed mandata , quia non omnes cives , Sed illum, cui datae sunt, obligant.

III. Ex his ergo definitionibus facile explicatur quaestio tertia: an hae Constitutiones principum ius faciant λ Nimirum a) quod ad Reseripta attriret illat

non. Semper saciunt ius, sed aliquando plane nihil valent: α si preces veritare ncm nitantur. Nequei enim non princeps mandare aliquid tenetur ad sim Nicem unius partis narrationem, nisi ea conditi

135쪽

13 et Liber I. Tis. II.

ne, si preces veritare nitantur. Evolvenda hinc & no randa L. uIt. C. de divers. princ. rescr. is si princeps non subscripserit, vel dies & Consul non sit additus, vel hodie si sillum L. S. L. 4. C. eod.; ubi notandum, principes olim subscripsisse colore purpureo ex murice cocto, qui vocabatur sacrum eucaustum, quo Praeter principem nemini uti fas erat. Cons. Sam. Strycli Diss. de sacro encausto. ,) Si rescriptum impetratum esset in detrimentum rei p. aut in praejudicium juris tertio quaesiti. Pertinet huc totus titulus C. si contra 'us υeItitii. pubi., maxime L. 6. Obiter Observandum, Ilescriptis huiusmodi vitio quodam laborantibus in foro opponi solere exceptionem, quae Stis. &Obreptionis a practicis vocari solet. b) De Decretis notanda regula: Decreta vel Sententiae principum tantum jus iaciunt inter partes, non inter alios. Sunt enim Sententiae, se ibrentiae autem non sunt leges, sed adplieatio legular; L. 2. C. de L L. Const. Ergo nec jus faciunt, nisi inter partes. Excipiuntur tamen duo casus: έαὶ Quando princeps legem Obscuram Simul exponit, tunc simul ea expositio pro lege est. L. II. c. eod. Quando princeps diserte jubet, ut eo-ilem modo &oin similibus casibus pronuncietur. L. 5. eo . Ex quo simul patet, quanto minus curiarum & judiciorum sententiae & decisiones pro lege valeant, quum ne decreta quidem principis Semper ea: auctoritate polleant. Sic e. g. Sandius Scripsit Decisiones euriae Supremae Frisiae; similes passim B. Huberus dedit in PraeIect. ad , Ac Vitampl. Zach. Huber. in Obserυat. rerum Iudicata rum e sed eae non faciunt legem, & hinc saepe hodiernae decisiones t risiae ab antiquis illis discedunt, fatente laud. Hubero, Obs. rer. iud. Obs. d. p. 4i8. , ubi cum Sandio: Variant saepe curiarum praejudicia, Sibique sunt contraria. Imo sub uno eiusdemque curiae tecto modo hoc, modo illud, etiam in pari caussa, judicatur. c De Edictis denique certa est regula, ea pro prie esse leges, & hinc in iure nostro vocantur

136쪽

De Iure Nat. Gent. Θ Cλ. . 335 leges diserte, in locis allegatis. Quum enim Constitutiones legis habeant vigorem, si princeps vult, g. II., consequens est, ut edicta habeant legis vigorem, quia , dum ea proponit, diserte iubet illa ubique & ab omnibus observari.

g. LIX. LX.

Hactenus de Constitutionibus generalibus: Sequuntur speciales, quae & Privilegia, quasi privae

leges dicuntur. Privus enim veteribus idem erat ac singularis. Ergo privilegium est lex singularis. Accuratior tamen definitio ex g. 6. Inst. h. t. dari potest, quod priυilegia sint constitutiones, quibus imperans veι ob meritum aliquid indulget, Dei poenam irrogat extra ordinem, ut tamen ad exemplum non tralatur. Ex qua definitione lacile

responderi potest ad quaestiones: i An privilegia recte leges dicantur λ Resp. Sunt omnino leges , quia sunt praescripta a summo imperante. Sed obiicitur , ea non obligare: privilegiatum enim iuri suo renunciare & ab usu privilegii abstinere posse. Sed resp. obligant omnino, sed non tamen

privilegiatos, sed reliquos cives, ne scilicet hi privilegiatos in usu privilegii sui turbent ; & horum respectu recte dicuntur leges. M An differant privilesia & dura singularia λ Resp. Haec sunt

beneficia certo personarum ordini sexuive a lege data ', Sic e. η. minores gaudent eo legis beneficio, ut possint restitui in integrum; ux res , ut ratione dotis paudeant tacita hypotheca in bonis mariti, & reliquis creditoribus in cort- cursu praeserantur, &c. Jam haec iura singularia ibidem privilegia saepe vocantur: sed differunt tamen proprie privilegia & iura singularia. a Ruia haec a lese dantur etiam non petentibus, illa a principe impetranda sunt; b illa in sin-pulas personas concipiuntur, ideoque dictae privae leges; haec in plures personas eiusdem ordinis, sexus, conditionis. Primus hoc discrimen observavit Cui acius, . o v Obs. lib. XV. e. 8.

137쪽

diυisio. Quumtenim privilegia' sint constitutioinnes, quibus imperans vel ob meritum &c. g. 6o. , consequens est, ut sint vel lavorabilia, vel odiosa. Favorabilia sunt, quibus ob merita aliquid indulgetur, e . go Ius monopolium exercendi, immunitas a tributis, &c. Exemplum habemus πω Liυ. i. 5; e. I9. , ubi Hispalae Fecenniae, ob indicium bacchanaliorum factum, datur gentis emptio , tutoris optio. Odiora sunt, quibus poena extraordinaria major, quam lege definita est, infligit tri e . g. in L. I. Fn. ff. de his, qui sui υρι alieni jur. Quaestio ergo est: An licita sint privilegia odiosa λ Bespo i, Libera republica prohibita erant per XII. tabulas, quibuS cautum privilegia ne irroganto. 2 Iis noniusos esse nisi tribunos pl. turbulentos, veluti P. Clodium, qui Ciceroni aqua & igni interdicens, ejusque uomuni consecrans privilegium irrogavit; de quo ipso queritur in orat. pro domo, e. i7. ω seq. 53. Bonos principes posse hujusmodi majorem pinnam e X-tra ordinem infligere, si vel exemplo opus siti ob sceleris frequentiam, ut in d. L. ff. de hisi qui sui Ere., vel insignis dolus severiorem ani-

madversionem mereatur, quale exemplum est ira

L. MIt. F. si quis a patre manum circ. 4ὶ Ea libertate non gaudere magistratus, quia privilegium est constitutio principis. Vide tamen exemplum apud Suet. Galb. c. s. Porro privilegia Sunt vel personae, Vel caussae Illa sunt, quae personae dantur, & hinc: etiam cum Persona exspiranr. e. g. privilegium sori: haec, quae ipsi caussae, & hine etiam heredibus prosunt,e. g. privilegium seu Tis datum, ut caussae seudales nonnisi coram patribus curiae tractentur.

f. LXIII.

Inde ergo quunt quaedam axiomata dr privilegiix observanda, quorum i primum est: privilegia solus imperans concedit ergo non magi Stra tus , quὶppe legibus ipse obstrictus. Ratio est in

138쪽

m Itire Mat. Gent. ει Cim iosco. quia privilegia ostendimus esse leges, te sislatoria autem potestas pene Solum Summum imperantem. est- 2 Secundum : Privilegia concedendi jus non est penes magistratumὐ.Ηoc ex priore fluit SI Tertium: Imperantis est Statuere quem modum esse velit beneficii sui Lo I9t. de R. L Hoc axioma observandum contra eOS, quῖ abusi L. S. V. de Const. Princ., putant inter-Pretationem extensivam locum habere in privile.

His , quum tamen illa L. Sia proprie de juribus Singulatibus. loquatur, de quibus g. 6oia diximus. LXIV. LXV. LXVI. Quinta juris, scripti species sunt,magistratuum Nimirum observandum, I magistratus ina: nqix fuisse meros judices , sed & ius illis suisse edicta proponendi ; quibus indicabant, quo

ordine quoque modo velint jus in, magistratu suo dicere. Talia edicta.sub anni sui auspicium proponebant in urbe praetore de jure dicendo, aediles de rebus. ad iurisdictionem suam pertinentibus,e. g. de rebus promercalibus Sc venalibus, de viis publicis,. &c. In provinciis autem proconsti Ies &propraetores, quibus eadem erat in: provincia sua potestas quae omnium magistratuum in urbe.

quamvis non. fuerint legislatores, tamen sensimius-vetus mutasse adiuvando, Supplendo, corri

a) nova voeabula inveniendo, e. g. bonorum possessionem, pro heredi tate; b) novas actiones introducendo , e. g. conuitutae pecuniae; c) exceptiones. dando, ubi lex negab at actionem, e. g.

exceptionem pacti d) restituendo in integrum minores, absentes, deceptos; e) fictiones intro. ducendo. 5 Haec edicta paullatim usu sori obtinuisse aiictoritatem, quam in rem elegans Cic. Ioctis ex lib. II. de λυent. e. 22. evolvendus. Initio singulis annis nova proposita edicta , quin uno amo saepe edicta mutata fuisse : postea lege Cornelia A V. C.' 586. cautum esSe, ut praetores

ex suis perpetuis edictis ius dicerent. Dio. L. 56.

c. I 2. Di iliaco by Corale

139쪽

Libor I. At. II. e. 32., Dod ell. Praetedi. Camisi. n append. Demum sub Hadriano condita sunt edicta perpetua , Praetori uni a Salvio Juliano JCto. Quis provinciale & aedilitium compilaverit, incertum. Caeterum e sunt illa edicta , quae tam saepe citantur in Pandereis.

g. LXVII. LXVIII.

Sexta & ultima species juris scripti sunt Responsa Prudentum, quae definiuntur quod sint sen-rentiae eorum, quibus permissum erat de iure respondere. g. 8. Inst. h. t. Nimirum JCti olim promiscue poterant de iure respondere, postea Imperatores non nisi certis personis per modum

privilegii dabant, & ita quidem, ut ab eorum responsis judices discedere non possent. d. g. 8.

tabantur ius, & per ratiocinationem multas conclusiones ex legibus eruebant, quae in legum verbis non erant expressae. Exemplum habemus ing. α ic. Inst. de legit. patr. tui. 2 Item in casibus controversis saepe inter se disputabant, tum in soro, tum, ut Scholiastes Juvelial, ad sat. I.

v. I 28. refert, in templo Apollinis. Exemplum est in L. de lib. c, post. 5ὶ Item Saepe consulta judicibus sententiam aperiebant, ut paullo ante g. 8. Inst. h. t. monuimus. Item & sor. mulas actionum praescribebant litigantibus. tac. Pro Muraen. c. II. I 2. i unde natae actiones legis& actus legitimi, de quibus g. 69. 7O. omnia ergo haec interpretamenta JCtorum sensim usu sororecepta & vina iuris consecuta sunt, imo & juriscristio accenseri coeperunt, postquam Iustinianus

ea Uandectis inserta publicavit. Vid. supra g. 4b. '. g. LXIX.

Diximus multa invecta esse a JCtis, eaque vocari Ius cisile, L. 2. g. 6. de O. I. In his etiam sunt Actiones legis de Actus legitimi , quorum cum saepe mentio fiat in jure nostro, de iis dicemus paullo adcuratius.

Legis bifariam accipiuntur, vel i pro actionibus earumque formulis, e. g. alitione rei

140쪽

m Iuro Nat. Gont. Θ συ. I 37 vindicatoria, hereditatis petitione, M., vel et

pro actibus voluntariae jurisdictionis coram magistratu sollemniter expediendis. Nimirum jurisdictio est vel voluntaria, vel contentiosa. Voluntaria, quae explicatur sine contradictione adversarii, e. g. manumissio, adoptio, ubi nullus est actor vel reus: contentiosa , quae exigit caussae cognitionem, auctorem & reum 3 ut, si quis asit ex comtractu, vel delicto. Illi actus voluntariae jurisdictionis pediri poterant coram quocilinque Iudis eis modo apud eum esset legis actior hi nonnisi e ram iudice competente , quia utique iurisd. volum rariae actus sollemniter erant explicandi, hinc vocabantur actiones Iegis. g. LXX. in .

Actus Iegitimi sunt negotia sollemniter, sed non coram magistratu, explicanda, e. g. hereditatis aditio, mancipatio &c. Horum sequentia sunt requisita. i) Ut fiant sollemniter, et ut non admittant procuratorem, D ut pure, x non in diem vel sub conditione fieri possint L. Ir. V. de Reg. I. e. g. i hereditas sollemniter adibatur recitatis verbis aditionis 1, 2 adibatur ab ipso herede , non per procuratorem; adibatur 3 Pure, non sub conditione, si solvendo sit, &e. 1 . g. LXXI. Smiitur ius non seriptum, vel Consuetudo. Desinitio ejus habetur in ipso s. Ad quam inteli

gendam observandum, iuris unicam in rep. caus-Sam esse, nempe voluntatem summi imperantis,

sibo is princeps sit, sive optimatum consilium, sive populus. Si itaque hinc imperans expresse a. liquid pro lege statuit, id vocatur jus scriptum.

Sin tacite concedit, ut aliquid in rep. pro consuetudine observetur, id vocatur Ius non scriptum. Ex quo sequitur, definitionem in L. St. do veram quidem esse in statu Eemocratteo vespo uiari , non in monarchieo, ubi consuetudo auctoritatem a sola tacita legislatoris voluntare 'sortitur

S. LXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION