Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

cumque Petulantibus Celtas, et Iectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos accelerare, ut adesse spossint armis primo vere movendis in Parthos. 3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conventus est solus,

transisse ad Britannias nondum compertus: de scut

viis autem et gentilibus excerpere quemque Prompti Simum, et ipse perducers Sintula iubetur, Caesaris stabuli tunc tribunus. . Conticuit, hisque acquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. Illud tamen nec dissimulare potuit, nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc

venerant pacto , ne ducerentur ad Partes umquam transalpinus: Verendum esse adfirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eiusmodi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur.

querelas Caesaris ducens, Augusti iussis obtemperabat et et lecta expeditiore manu, vigore corporumque I vitate praestanti, cum hisdem Profectus est, spe PD-

liorum erectuS.

praeceptis agi deberet, perque varias curas animum Versans, nitente negotium tractari Oportere Censebat; cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praesectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digres- .sum, ut s8 militari eximeret turba. I. Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse , abstrahendos a Galliarum defensione pugnaces numeros, barbarisque iam formidatos. 8. Qui, cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire acceleraret, rempublicam eonsiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat: ea ratione pavore menti

192쪽

co ΝSTΑΝΤ IUS ET IULIANUS. 360. 185

consusa, quod aperta scripta Significabant, ab Imperatore nusquam ditiungi debere praefectum in ardore terribilium rerlini. Adiectumque est, quod, si procurare dissimularet, ipse propria sponte proiiceret insignia principatus: gloriosum esse existimans iussa murte oppetere, quam ei provinciarum interitum ud- signari. Sed vicit praefecti propositum pertinax, bis,iquae rationabiliter poscebantur, Parere contentione

maxima reluctantis

9. Inter has tamen moras absentis Lupicini, motusque militares timentis praefecti, Iulianus consilio runt adminiculo destitutus, ancipitique sententia fluctuans, id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e Stationibus egressos, in quibus hiemabunt, maturare disposuit. 10. Hocque comperto, apud

Petulantium signa famosum quidam libellum humi

proiecit Occulte, inter alia multa etiam id continentem: Nos quidem ad orbis terrarum eat rema ut noetii pellimur et damnati: caritates vero noatrae Alamannis denuo εervient, quas captinitate prima post interneei-τas liberarimus pugnas. 11. uno textu ad comitatum Dei Iuto lectoque, Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad Orientem proficisci Praecepit, clavularis cursus facultate permissa: et Cum umbigeretur diutius, qua pergerent via, placuit notario suggerente Ducentio, per Parisios homines transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus. 12. Et ita factum est. Iisdemque adventantibus in suburbanis Prineeps Occurrit ex more, laudans, quus agnoscebat, factorumque sortium singulos monens, anim ut lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu Pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima. 13. Utque honoratius procul abituros tractaret, ud convi'

ium Proceribus corrogatis, petere iure, si quid in

Prompt9 esset, edixit. Qui liberaliter ita suscepti.

193쪽

dolore duplici suspensi diseesserunt et maesti, quod

eos fortuna quaedam inclemens sti moderato rectora et terris genitalibus dispararet. Hocque angore impliciti , in stativa solita recesserunt. 1 . Nocte vero coeptante in apertum erupere dissidium: incitatisque unimis, ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus: fremituque ingenti omnes petivere palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes: exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi eompulerunt. Quia viso, iterata magnitudine sonus Augustum adpellavero consensione firmissima.' 5. Et ille mente sundata universis resistebat e singulis, nunc indignari semet ostendens, nune man tendens, oransque et Obsecrans, ne post multas felicissiniasque victorias agatur aliquid indecorum; neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiam materias eXcitaret. Haecque adiiciebat, tandem edatos leniter ullocutus: l6. Cesset ira, quaeso, pauia Iisper: absque dissensione, vel rerum adpetitu noNarum impetrabit ur faeile, quod postulatis: quoniam vos dulcedo patriae retinet, et insueIa peregrinaque metuitia Ioca, redite iam nunc ad aedes, nihil visuri, quia displices, transalpinum. Hocque apud Augustum cap cem rationis et prudentissimum ego competenti satis. factione pumabo. 1 . Conelamabatur post haec ex omni parte nihilominus,'uno parique ardore nitentibus universis: maximoque contentionis fragore, prOMo et conviciis misto, Caesar adsentire coactus CSt. Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens. nullo silente Augustus renuntiatus, iubebatur diadema Proferre: negansque umquam habuisse, uxoris colli

vel capitis poscebatur. 18. Eoque adfirmante, primis uuspiciis non congruere aptari muliebri mun , equi

194쪽

phalera quaerebatur, uti coronatus speciem saatem obscuram Superioris praetenderet potestatis. Sed eum id quoque turpe esse adseveraret: Maurus nomine quidam, postea Comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, eapiti Iuliani imposuit confidenter: qui trusus ad nece Bitatem extremam, iamque periculum praesens Vitare non posse advertens, si reniti perseVerasset, quinos omnibus aureos, urgentique singula pondo promisit. l9. Hisque gestis haud minore quam antea curaco trictus, futuraque coleri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere Seria, quae nimis urgebant. 20. Sed cumnd latebras secessisset occultas accidentium varietate

Perterritus Iulianus; aliquis palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Ρetulantium imgressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declar lum, clam interemptum. 21. Hocque comperto, milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, Pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis j cliis , diverso vagoque sut in repentino solet excursu occupavere Volucriter regiam: strepituque immani excubit0res perculsi, et tribuni, et domesticorum C mes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati. 22. Viso tamen Otio summo, quieti stetere paullisper a mari: et interrogati, quae causa esset inconsulti m tus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute Principis, non antea discesserunt, quam acciti in qOnsistorium fulgentem eum augusto habitu consperi

sent.

V. l. IIis tamen auditis, etiam illi, quns ante e sos retulimus ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque, uit futura luce cuncti

195쪽

con Venirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal adscendit, signis aquilisque circumdatus et Verillis, saeptusque tutius armatarum cohortium globis. 2. Cumque interquievisset paullulum, dum alte contemplatur praesentium Vultus, alacres Omnes visos Et laetos, qviisi lituis, verbis ut intelligi possit) simplicibus incendebat. 3. Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et sdi, qui mecum pro statu

provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum Frmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei rata colligantur et cauta.'4. V dum adulescens specie tenus purpuratus sui no' alis9 vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum: vobiscum in omni labore perspicuus, eum dispersa gentium con-sdentia, post civitatum excidia, peremptaque innumera hominum millia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis immensitas persultaret. Et retexere su persuum puto, quoties hieme crvda, rigentique caelo,

quo tempore terrae ac maria opere Martis vacant, indomitos antea eum iactura virium Suarum reptilianus Alamannos. 5. Id sane nec praetermitti est aequum

nec taceri, quod, cum prope Hr entoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodammodo Galliis perpetuam libertatem, inter eonfertissima tela me discurrente, ros vigore ususque diuturnitate fundati, relut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superas res ferro prostratos, vel suminis profundo submersos, Pauci8 relictis nostrorum, quorum exsequias hones animus celebri potius laude, quam luesu. 6. Post quae Opinor tanta e talia nec poster. .ulem tacituram de vestris in rempublicam meritis in gentibus eunetis, si plene, quom aDiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, εi quid adrersum ingruerit, defen-

196쪽

datis 7. Ut autem rerum integre praemiaque virorum fortium maneant incorrupis,

- LIS QUISQUAM IUDEX, NEC MIL IT- E-.CTOR, ALIO QUODAM PRAETER MERITA νυν-- FRAGANTE, AD POTIOREM VEN AT GRADUM, NON SINE DETRIMENTO PUDORIS EO, QUE PRO QUOLIBET PETERE TEΝTA ERIT, DIS -

8. Hac fiducia spei maioris animatus inferior mi-; Ies, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis

.seriendo clypeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope- .anodum ore dictis favebat et coeptis. 9. Statimque, . ne turbandae dispositioni consultue. tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Pet . . Iantes et Celtae, recturi, quas pIacuisses provincias, mitterentur: quo non impetrato abiere nec ossensi,

ua 10. Nocte tamen, quae declarationets Augustae praecesserat diem, iunctiὀribus proximis retulerat imperator, per quietem aliquem visum, ut formari Genius publicus solet, haec obiurgando dixisse: olim, Iuliane, restibulum aedium tuarum Ob8erno fatenter, augere tuam gestiens dignitatem ἰ et aliquoties tamquam repudiatus abscessi: aed, si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum,. ibo demissus et maestus. Id tamen retinet imo corde, quod tecum

non diutius habitabo. VI. l. Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini aω Ventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constuntius, armis multiplicatis et viribus transniisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram milite usuique congruis omnibus, ut aestimavere, qui

197쪽

regionibus praeerant, abunde munitam. 2. Cuius propugnatores Viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica Congerentes, cunctisqu' praestructis Stabunt omnes armati, multitudinem parati propellere, Si moenia Subire tentasset. 3. Adventans itaque rex, cum Per optimates Suos propius admissos, Pacatiore colloquio nectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit: et matutinae lucis exordio, signo pernamineum erecto vexillum, circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis componentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subinvertenda. q. Contra haec Oppidani superstantes propugnaculis celsis, lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius Se proripientes arcebant. b. Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis: postremo fervente certaminum mule, et pro Pinquante iam vespera, inter machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim seriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus. 6. Ad quam conversa plebe dinia cnbatur artissime: facesqu cum taedis ardentibus et malleolis ad exurendum imminens malum undique conVOlabant, nec sagittarum crebritate, nec glandis hinc inde cessante. Vicit tamen onitio brohibendi commentum acumen arietis, eoagmenta fodiens lapidum recens structorum, madoreque etiam tum infirmium. I. Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos Periculi disiecerat magnitudo, Persarum agmina undiqqus ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant: caesisque promisce sau cissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi com-

198쪽

prehensi, ad regiones Persidis ultimas minit δε --tati. 8. Tvebantur autem hanc civitatem legiones duae, prima Flavia, primaque Parthica, et indigenae inseres, cum auxilio equitum ilico Ob repentinum malum inclusorum: qui omnes, ut dixi, vinctis manibus ducebantur, nullo iuvante nostrorum. 9. isibin enim

sub pellibus agens pars maior eXercitus custodieba intervallo perquam longo diseretam: alioquin numquam labenti Singarae vel temporibus priscis qui quam ferre auxilium potuit, Rquarum Paenuria cumctis circum arentibus locis. Et licet ad praesciscen- dos aversos subitosque motus, id munimentum portune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, aeum defensorum iactura aliquoties intem

VII. 1. Exciso itaque oppido, rex Νisibin preMinconsilio vitans, memor nimirum, quae saepius ibi pedi tulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis: Be-Eubden, quam Phoenicam quoque institutores veteres adpellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio valis dum, in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque, ubi loca suspecta sunt ea humilia, duplici muro vallatum: ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia, secundaquis Armeniaca, et Ρarthica itidem secunda, cum sagitta'. riis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est municipium positum. . 2. Primo igitur impetu eum agmine cataphracto. iram fulgentium rex ipse sublimior caeteris, castrorum ambitum circumcursans, prope labra ipsa lassarum venit audentius: petitusque ballistarum ictibus certia et sagittarum, densitate opertus armorum in modum testudinis contextorum, abscessit innoxius. 3. Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex mo.

199쪽

re, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque Portis egressi, Supplices Victori gentium semet offerrent. q. Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo PPpercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant hisdem notos ingenuos, Sing

rae captos: Eorum enim misoration. telum nemo conis torsit, nec Super Pace respondit.

5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante

alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus aride vallum, acriterque minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat vi magna resistentibus Oppidanis. 6. Quare sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii Opponentes Vimineas crates, veluti caeci pergebant introrsus, nec nostris ini cui. Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant: partibusque post Solis occasiim aequa iactura iligressis, adpetente postridie luce ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis: nec

minores strages utrobiquo visae sunt, ambobus Obstinatissime colluctatis. I. Iterum sequuto die, otio communi adsensu Post aerumnas multiplices attributo, cum magnus terror circumsisteret muros, Persaeque paria formidarente Christianae legis antistes exire se ustile gestibus Ostendebat et nutu; acceptaque fide, suod redire permitteretur incolumis, adusque tentoria regis accessit. 8. Ubi data copia dicendi, quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores ait firmans, forsitan adventuros. Sed per stabat incassum haec multaque similia disserendo, effernta

vesania regis Obstante, non ante castrorum PXcidium

digredi pertinaciter adiurantis. 9. Perstrinxit tamen auspicio Vana quaedam episcopum, ut opinor, licet

200쪽

co ΝSTAΝTIUS ET IULIANUS. 360. 193

adseveratione Vulgata multorum, quod clandestino colloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra, ut fragilia intrivsecus et invalida. Hocque exinde Verisimile visum est, quod postea intuta

loca carieque nutantia cum exsultatione magna, velut

regentibus penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles. 10. Et quamquam angusti calles dissiciliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium SaXOrum sagittarumque metu arcente: nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti: quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae

destinatius eXurebant.

11. Sed cum haec ita essent, caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti Opere munitum Oppidum ante brumale sidus eXscindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. Quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi caeteros ab audacia parili revocabant. 12. Sed diu cum exitio de-

Cernentes postremo, periculis obiectavere semet abruptis: et agitantes arietes, denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis, ire protinus vel hantur. 13. Verum unus aries residuis celsior, humectis inurinis Opertus exuviis, ideoque minus casusne meos pertimescens nut tuta, antegressus Omnes repsit nisibus magnis ad murum: Vastoque acumine

coagmenta lapidum fodiens, turrim laXatam evertit. Qua sonitu lapsa ingenti, superstantes quoque repentina ruina deiecti, diffractique vel obruti, mortibus interiere diversis et insperatis: inventoque tutiore ad-ECensu armata irruit multitudo. l . Trepidis deinde superatorum auribus ululan:

SEARCH

MENU NAVIGATION