Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

rissima bella iam inde a Constantii temporibus notum, inecessitas in crimen traXerat, non Voluntas. 9. Μaiore linque noctis parte consumpta, cum a Vespertino ortu Iuna praelucBns in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum fortuna Expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, Telato iam die ductus ad castra, Imperatori Oisertur reticens atque defixus: Statimque abscissa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum: qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paul- Iisper potitus, a frutectis, ubi latebat, eXtractus, δε- latusque Pompeio, eius iussu est interfectus.10. Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxeriant, confestim, non pensata ratione, sunt interfecti. Nam si Principem Iegitimum prodidissent, vel ipsa iustitia iure caesos pronuntiaret: si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur; amplas eis memorabilis facti oportuerat.

deserri mercedes. 11. Excessit autem rita Procopius anno quadra gesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro, nec mediocris staturae, subcu vus, humumque intuendo semper incedens, Perque morum tristium Iatebras illius similis Crassi, quem in vita semel risisse Lucillius adfirmat et Tullius: et, quod est mirandum, quoad vixerat, incruentus. X. l. Iisdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit: cuius mors saluti plurimis fuit. 2. Νam si victoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate conflagrans, Valenti

392쪽

que ob similitudinem morum et genitalis patriast vicinitatem acceptus: occultas voluntates Principis introspiciens ad crudelitatem propensioris, multas innocentium ediderat strages. 3. Quo interfecto, idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos Vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit gemina ratione fallenter quod et Gothorum tria millia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam praetendenti

necessitudinem, quae ad societatem suam parva mercede traduci possc eXistimabat: quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant. 4. Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Equitius doctus conversam molem belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem reserare

magna vi conabatur, urbem admodum DPPortunam,

et impedituram eius adventus, si pone relicta, adiumenta Valenti laturus snondum enim apud Nacoliam gesta cona pererat) festiuare ad Aemi montum cogeretur. 5. Verum paullo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt. Unde po8t dies productus, Iateribus sulcatis acerrime, Pariaque perpessis eoia

sortibus interiit, hoc favorabilis solo, quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, ' illi otilli fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis in-uvibus praeteXebat. 6. Ex stirpatis occasu ducis lanerIbus belli, saevitum est in multos acrius, quam errata nagitaverant vel delictar maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt. I. Ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui le-ΑMMLANus. Bb

393쪽

nius: inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exim starum ardore adeptus ambitu praefecturam:oet Agi- Ione inteFcedente genero supplicio insulari multatus, Breve po si tempus evasit. S. Euphrasius vero itQmque Ρhronenuus missi ad Occiduas partes, arbitIrio obiecti sunt Valentiniani: et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur, inclementius in eodem punitus negotio, ea re, quod divo Iuliano fuit

acceptus: Cuius memorandis virtutibus ambo fratres Principes obtrectabant, nec similes eius nec Suppares.

9. His accedebant alia graviora, et multo magis quam in proeliis formidanda. Carnifex enim et unci et cruentae quaestiones, Sine discrimine ullo aetatum et dignitatum per fortunas Omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu iudicium detestandum agitahatur, infaustam victoriam eXSecrantibus universis, internecivo bello quovis. graviorem. 10. Nam inter arma et lituos conditionis aequatio leviora facit pericula: et Martiae virtutis potestas aut id, quod ausum, occupat; aut inopinata mors, si acciderit, nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et Ieges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur autem, quod agitur, ad Voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidina incedentium vitae. necisque momenta pensantur, ibi capitalis Vertitur pernicies et abrupta. 11. Νam, ut quisque ea tempestate Ob quamlibet voluerat causam, regiae propere accedens, et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem arcessens, ut familiaifis suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis. 12. Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et sunereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit: sententiae illius Tullianae ignarus

docentis, infelices esse eos, qui omnia sibi licere ex-

394쪽

istimarunt. 13. Haec in placabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo caput incurvos, aut icti carnificis torvi substravit: quibus, si pater turnatura, vel denas animas profundere Praestabat in pugna, quam lateribus sodicatis omni culpa immunes, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte. 14. Exin, cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proseriptiones, et exsilia, et quas leviora quibusdam Videntur, quamquam Sint aspera, viri pertulere summates: et ut ditaretur alius, genere nobilis et sorte meritis locupletior, actus patrimonio

praeceps, trususque in exsilium consumebatur ungore, aut stipe precaria victitabat: nec modus ullus exitialibus malis impositus, quamdiu Principem et Proximos opum satietas cepit et caedis. 5. Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus

multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum

Kalend. Augustas, consulo Valentiniano primum cum Datre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, quales nec fabulae nec veridicas nobis antiquitates exponunt. 16. Paullo enim post lucis exortum, densitato praeria sulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retria fluctibus ex lutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, spe cies natantium multiformes limo cernerentur haerontes: valliumque vastitates et montium Dinc, ut'Opini idabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub immensis gurgitibus amandavit. 17. Multis igitur navibus velut arida humo connexis, et lirenter per exiguas undarum reliquias palantibus lilurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus vcIut gravati repulsam, versa vice consurgunt, per lus ada serventia insulis ot continentis terrae porrectia

395쪽

spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitati- lbus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt: ΡIO- inde ut elementorum furente discordia, is Voluta fucam lmundi miraculorum species ostendebat. 18. Relapsamna aequorum magnitudo, cum minime SPeraretur, millia multa necavit homhum et submersit: recurre tiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naVes, postquam humentis substantiae Cousenuit tumor, Pes aumdatae Visae sunt: exanimataque naufragiis corpo- ra supina iacebant aut prona. 19. Ingentes aliae Iim ves sxtrusae rabidis statibus, culminibus insedere t lctomni, ut Alexandriae contigit: et ad secundum Iapidem fere procul a littoro contoriae sunt aliquae, ut lLaconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem.

RERUM GESTARUM

LIBER XXVII.

Alama=hH, fusis acie Romanis, Chariettonem et Severium Comites inuinciunt. C. I. Iovinus magisfer equi tram per Gre uas. unam et Gyterani Ammantiorum in ranamparat in cσ- lvit; tertium barbarorann partem timu Catalaunos proelιο su- inerrae. sex hostium millibras virerfectis, quatuor vulnerretis. I l. De tribus praefectis urbi, Symmacho, Lumpunto, et Inventιο. θ εο Danimi et Ursini de e copatu Romano consention . III. Deserninitur populi, et sex provinciae Thraciaraim, si lariumque elarae urbes. IV. Vulens Aug. Gothis, ροι uuaeim Procopio contra jatnn miserans, bellum infert, et post triennium pacem eum ris facit. V. Gratianum situm Valentinianus consentiente exercitu Au stum nunctipat, et Purpur misi tum ad fortiter facient hun hortatur, militibusque comm pilae. VL Falentiniani A. iracundia, Dritas et suentilo. V M. Fietis, Attacottis, et Seottis, post ducem et Comitem raueri

396쪽

clos, Britanniam impune vastantibus, Theodosius Comes fuispraeclum excussit. VIII. Mauricae gentes Africam popu tur. Isaurorum Latro eisiti Valens compescit. De Praetextiata pruefecturα urbana. IX. Valentiniunus A. Rhenum transit, et Alamannos, qui in celsissimos montes fugerunt, non incruento

utrimque certamine funale fugatque. X. De Probi nobilitate opibus, ilignitiatibus et moribus. M. Rom ni et Persae αε Ariamenta et Hiberia inter se pugnant. XII

l. Dum per Eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et Vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, Uilfibus tandem resumptis licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra, Gallicanos limites formidati iam persultabant. Statim- quo post Kal. Ianuarias, cum per glaciales tractus hi mis rigidum inhorresceret Sidus, cuneatim egressa multitudo licentius vagabatur. 2. Horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam Comes, Occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem Iabolfis Severiano itidem Comite, invalido et longaevo, qui apud Cabilona Divitensibus praesidebat et Tungricanis. 3.

Proinde confertius agmine in unum Coacto, pontequabrerioris aquae firma celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant. q. Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu ho-' stium acriore concussa, nec resistendi nec faciendi

sortiter copiam reperit, cunctis metu compulsis in sugam, cum SeverianuuI Vidissent squo deturbatum, missiIique telo peroffensum. 5. Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis iurgaturio sonu audentius pertinet, pudendumquo diluero dedecus fiducia diu standi conatur, oppetiit telo letali confixus. 6. Post cuius interitum, Erulorum Eatu-vorumque vexillum di pium , quod iusultando tripu-

397쪽

liantes barbari crebro subIatum altius ostendebant, post certamina raceptum est magna.

II. l. Qua clade cum ultimo maerore Comperta, correeturus seeius gesta Dagalaiphus a Parisiis mi titur. Eoquc diu cunctante, causanteque, dissusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoquQ' paullo post, ut cum Gratiano etiam tum privato sus ciperet insignia consulatus; Iovinus equitum magister accingitur: et instructus paratusque, cautissime Observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna: ubi inopinus Ialaiorem barbarorum ple-heIn, antequam armaretur, temporis brevi puncto Praeventam ad internecionem exstin it. 2. Exsultantes innoxii proelii gloria milites ad alterius globi

perniciem ducens, Sensimque incedens rector eximius

speculatione didicit fida, direptis propius villis vastatoriam manum quiescere prope numen: iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum Oh- Ecura, Videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more, Potantesque nonnullos. 3. Et nactu

horam impendio tempestivam, signo repente per li- vos dato latrocinalia castra perrupit: contraquct Uermani nihil praeter inesticaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec DXpedire arma dispersa, nec Omponere aciem, nec resurgere in vires permiti bantur, urgente instanter rictore. Quocirca forati

pilis et gladiis cecidere complures, absque iis, quos versos in pedes texere neXuosi tramites et angusti g. IIoc prospero rerum essectu, quent Virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia Iovinus militenidueens diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum, qui restabat, propere castra commovit: et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit ad conorediendum promptissimum. 5. Et vallo opportune nietato, suisque Pro temporis copia cibo recreatis et somno,

398쪽

primo aurorae eXortu in aperta planitie composuit aciem dilatatam arto sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiparare Romani hostium multitudinem adparerent, inferiores numero, licet riribus pares. 6 Signo itaque per buccinas dato, quum pede collatores agi coepisset, sueta vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. Quibus hebetatis parumper, reparatisque confestim, adusque diei extimum concertatione protenta, validius imminens miles fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus magniloquentia socordi conlitus, propinquante iam Vespera cessisset incondite. Quem si sequutae residuae cohortes abiissent, ad tristes exitus eousque negotium Venerat, ut nec acta nuntiatarus quisquam posset Superesse DOStrorum. I. Sed resistens animorum acri robore miles ita lacer-

is eminuit, ut hostium quatuor millibus sauciis, sex alia interficeret millia: ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantummodo vulneratis.

8. Νoctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis, prope confinia lucis ductor egregius in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum comperisset occultantibus tenebris barbaros lapsos: securus insidiarum Per aperta camporum sequebatur et mollia , calcando semineces et constrictos, quos Vulneribus frigorum asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo. 9. Exin progressus ulterius, revertens, ubi nullum repererat, didieit regem hostilium agminum cum paucis captum ab

Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica, suffixum patibulo. Ideoque

iratus in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore secisse: eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox, documentis evidentibus constitisset.

. Et post haec redeunti Parisios post claritudi-

399쪽

nem recte gestorum Imperator laetus Occurrit: eumque postea consulem designavit: illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod iisdem diebus Procopiinus ceperat caput a Valente transmissum. 11. Praeter haec, alia multa narratu minus digna conserta sunt

proelia per tractus Varios Galliarum, quae superfluum est Explicare, quoniam neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam Producerct per minutias ignobiles decet. III. l. Hoc tempore vel paullo ante, nova portenti species per annonariam adparuit Tusciam: idque, quorsum evaderet, prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. In Oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam spectantibus multis asinus tribunali adscenso audiebatur destinatius rugiens r et stupefactis Omnibus, qui aderant, quique didicerant reseruntisus aliis, nulloque coniectante Ventura, postea, quod portendebatur, evenit. 2. Terentius enim humili genero in urbe natus et pistor, ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eamdem provinciam correctoris administraverat potestate. Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut serebatur, periit curnificis manu, regenie Claudi O ROInhni. 3. Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius

solito fruebatur: set ambitioso ponte exsultat atque firmissimo, quemJ condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit ingratorum, ut res docuit apertissima. 4. Qui, consumptis aliquot annis, domum eius in transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re per

citi, quod vilis quidam plebeius infixerat, illuni dixisse, sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio esti

400쪽

carias exstincturum, quam id venditurum pretiis, quibus sperabatur.

b., Advenit post hunc urbis moderator Lampadius ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum

Eustinens, Si, etiam Cum Spueret, non laudaretur, ut

id quoque Frudenter praeter alios faciens: sed nonnumquam severus et frugi. 6. Hic cum magnificos praetor ederet Iudos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis; ut liberaIem se et multitudinis Ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentos opibus ditaverat magnis. I. Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum su1nciet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus. Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum Principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat: non ut Veterum instaurator, sed conditor. Quo vitio laborasse 'Gaianus dicitur lyrinceps: undo, eum herbum parietinam iocando cognominarunt. 8. Hic Praefectus exagitatus est motibus crebris: uno omnium mari mo, cum collecta plebs infima, domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et lamiliarium veloci concursu a summis tectorum culmini. bus petita saxis et tegulis abscessisset. 9. Eaque vi territus ipso primitus crebrescentis seditionis in maius, secessit ad Mulvium pontem squem struxisse superior dicitur Scaurus) adlenimenta ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis. 10. Aedificia erigere exoriens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas: sed, Si serrum quaerebatur, utit Plumbum, aut aes, aut quidquam simile; adparitores immittebantur, qui vetueementes diversa, raperent species nulla pretia persolvendo r unde accensorum iracundiam pauperum damnadessentium crebra aegre potuit celeri vitare digressu o

SEARCH

MENU NAVIGATION