장음표시 사용
341쪽
bello, anathema dicerent Arianae perfidiae , & Nicaenam
Synodum profiterentur. Quo tunc demum annuit, ut Siciliam peragrantes , ceteras que occidentis , & Asiae Provincias, mutuo darent, reciperentque Pacificas. Sic Ualens,& Ursacius in Mediolanensi primum Synodo , deinde in
Romana proniinciati sunt a communione alieni, nisi scripto libello Arianam perfidiam anathematismis confoderent, admitterent Nicaenam formulam , & palinodiam calumnia-uum recantarent, quas Athanasio imposuerant. Sic, ut alia mittamus, quum Johannes Antiochenus Patriarcha tempore Schismatis Paulum Emes senum direxisset Alexandriam , ut ineundae paci prospiceret, minime suscipiendus videbatur Cyrillo, quod nec in epistolis Iohannis , nec in illis, quibus jura legationis Paulo concedebantur, suscipi ab orientalibus anathematismos deprehenderet , quos in Nestorium Oecumenica Ephesina Synodus Conciliari decreto sanci verat . Duo hinc egit Cyrillus , quorum alterum fuit, propriae fidei professionem a Paulo exigere, anteaquam ad audientiam admitteretur; a Iterum decernere, quid a Iohanne, & orientalibus , in Synodo Antiochena adhuc congregatis, esset agendum,ad laesam Eccleti allicae pacis unitatem
X. Sed rem subactius expendamus. Paulus, ut AIeXandriam advenit , delegationis quidem scripta protulit, sed absque necessaria , ac sussicienti tunc a Catholicis receptae post vulgatam Ephesinam Synodum unius fidei professione.
Quare, eo haec in Ecclesia recitante , ac proponente, obstitit Cyrillus , ct abrupisset sane communionis commercia ,
nisi Paulus, oblata in scriptis pro sessione, catholicum dogma ibidem coram populo testatissimum fecisset. Rei hujus& in superioribus dedimus aliqua , & alia in praesentiarum addimus documenta,ex epistola praesertim ipsius Cyrilli,data Apocrisariis suis , Constantinopoli degentibus apud Imperatorem , Theogno sto , di Charmosyno Presbyteris , SLeontio Diacono , qui scripserant , traduci eum vulgo , quod iis omissis , quae in suscipiendis Encyclicis necessaria sunt , Paulum, & orientales praepostere ad communionem suscepisset . ostendit iccirco Cyrillus, se Paulum minime suscepisse, ante aquam ratam haberet Maximiani Constanti
342쪽
nopolitani Episcopi electionem , ct Encyclicae de eadem
'ditae , atque ubique subscriptae consentiret : quippe qui post Nestorii depositionem electus , a Coelestino, ceterisque Catholicis Episcopis communicatorias acceperat , licet a
Sehismaticis statim post Ephesini Concilii celebrationem, inpia Synodo Antiochena fuisset depositus, imo & fuissent
sepositi quotquot i Ili communicarent. Insuper ostendit, se illud quoque a Paulo exegisse, ut prosessionem scripto ederet , distincteque profiteretur, Virginem dicendam esse Dei- param : quod erat Ephesini Concilii fundamentale dogma. Scribit itaque, in Cod. Cassin. cap. I s. omnia sunt formata suaυiter quidem , atque pacificὸ, caute vero , sed sicut oportuit. Nec enim depositionem Dei colentismi 'dcopi Maximiani receperimus , aut communicatores habere, aut absolυere a sententia P quae prolata est super eis. Neque si Iiciter praefato Pau-
Io communionem dedimus pro sua persona tantummodo, nisi obtulisset prius cbariam , conprens, quia Dei Genitrix es Sancta Maria , quia anathematizar NGorii dogmata . Sumens υero dicendi in Ecclesia Iocam , magna voce aixit: suia Dei porticem Sanctam Virginem confitemur, ct quia anatbematizamus eos, qui non dicunt hoc , ερο qnia unus Gristus Dominus , non duo. Clarius id urget , & luculentius in epistola ad Donatum Episcopum , quae E. in eodem Cod. c. 1 4. Mitιunt ad Akxandriam Emesenum Episcopum Paulum ferentem literas
ad me , communicatorias quidem, non Iamen valde comperenter dictaras . Simulabant enim, reprehensiones inferre , Iaxquam
non recte quaedam dicta, ct gesta in Sancta S)nodo fuerint. Et epistolas quidem tales miκime attendi, sed dixi, quia illi, qui ct wniam pHlulare in bis, quae acta suat, debuerunt, quoniam es Iecundus urias inferunt. Excusante autem praedicto religiosissmo Epi-lcopo, cum Sacramento afrmante, quod talem non babuerint
ιηIenIιonem , sed potius ex simplicitate ad bas venerint literas, pro ebaritate S illud omisimus. Non aut m prius ei Missas nobiscum celebrare conces , nisi libellum dans in scripto, anatbematit esset Nestorii dogmata, ct confessus 164set, eum se habere de positum , S consentire ordinationi revereatiFmi , ct religiosi mi se scopi Maximiani . Haec quidem cum Paulo Eme Diano acta sunt publice, sollenniterque , & specimen sunt nobilissimum prisci moris , quo tum de ordinationibus , tum aliis Disitigod by Cooste
343쪽
aliis de rebus ad subscribendum dirigebantur Encyclicae. Quod autem ad Johannem, ejusque epistolas attinet, reisiecit eas quidem Cyrillus ; caussas vero proponit ipsemet in epistola ad eosdem Apocrisarios, scribens in υero non Uenit ebartam habens, quod anatismarietaret Iobannes Nestorii dogmata , et confiteretur, quod depositum haberet , sed erant simpliciter epistolae, qMae ab eo dire lae sunt , no I necessarium
habentes, dixi , quia non ei possumus communionem reddere , nπι eaquam faciat baec Scripsimus communicaIorias literas: dictata est vero ebana cum consilla re renossim 'scopi
Pauli, iκ qua debent subscribere oe Antiocianus. Et mih cum adistrandillim Aristolao duos Clericos , itaui si subscriberet δε-bannes deje Itoni, vel damnationi Nestorii , oe anathematizaret dogmata ejus , daret et commun catorias laterat, altoquῆndetineret eas . Et in epist. cit. ad Donatum . Subscribente igitur relu osissimo φθcopo Bbaηne, o bis, qu cum eo sunt elarioribus f Metropolitanis videlicet Antiocheni tralius 4 Sanathematizantibus Nestorii dogmata , S confitentibus, eum se habere depositum, consentientibus quoque ordinationi reIliosissimi
Episeopi Maximiani , commis onem reddidimus . Et mox . Scripserunt vero eandem epistolam, quam direxerunt ad me , Sad Religiosissimos , o Sancti mos Episcopos tam xxtum magnae Romae , quam Maximianum Sanctae Ecclesiae Constant nopsitanorum. Et necessarium fuit, ut de bis subtiliter docere. tur perfectio tua. Subjecit deinde exemplaria epistolarum, quibus de istiusmodi Encyclica Episcopos omnes edoceret. Quum vero loquens de Iohannis Antiocheni epistola, scribit, eam a se omissam , quod nibit necessarium haberet , sat innuit, caruisse illam signis, S characteribus, quibus Communicatoria judicari posset, atque Pacifica proindeque communi dogmatis professione, quae potissima id genus epistolarum nota erat, caruisse . Atque adeo dubitabit nemo, cum in Communicatoriis reliquis inseri eam consuevisse , tum merito Antiocheni Concilii epistolam abjecisse Cyril-him , ut receptae in his suscipiendis epistolis consuetudini obsequeretur . Quare necesse fuit, ut in Encyclicis, quae mittebantur subscribendae, controversi dogmatis clara ades.set, distincta , minimeque sucata prosessio. XI. Itaque Pacificarum , quibus in universa Ecclesia pax Diqitigod by Cooste
344쪽
3o Ianetebatur, fideique unitas , & inter Episcopos concordia servabatur , conditio haec potissima erat, ut sancito in illis
controverso dogmate , utraque dissidentium pars conveniret , atque ambarum una esset certa professio , dc ab omni
suspicione tunc vigentium praejudiciorum libera . Ex quo dc illud statuendum est , tam in Encyclicis , quam in Pacificis tradendis de his enim loquimur , quae publicam saetebant fidem duo haee imprimis fuisse renuisita . I. , ut Suffraganei , consulto Primate Episcopo , subscriberent, ne videlicet dissonae circumserrentur Episcoporum ejusdem Diaeceseos subscriptiones , sed quam fieri poterat , Prima. tem inter & Sustra ganeos unitas servaretur . Quod pluri-ribus jam a nobis expensum est . II. ut , si vel Clericis , vel Fidelibus , vel etiam Episcopis peregrinantibus episto.
Ia Pacifica , Communicatoria , aut Formata tradenda es.set , id ab Episcopis illis tantummodo fieri posset , quibus a Primate , vel ab antiquiori in Provincia Episcopo qui
apud Latinos primae Sed is Episcopus , apud Graecos Protothronus dicebatur jus factum esset earumdem tradendarum . Nec immerito quidem eautio haec fuit adhibita. Quum enim peregrini Epileopi cum Civitatum Episcopis , apud quos diversari contingebat , sacra eoncelebrarent , atque ad Populos sermones haberent , necesse erat , ut Civitatis Episcopus fidem illorum, doctrinamque posset dignoscere. Quod secus , quam per Formatas, ab Episcopis Provinciae concessas , fieri haud potuisset. Pariter quum Clerici, & Cur res peregrinantes, hospitalitatis ossicia apud Fideles , quibuscum diversabantur , di incredibilia experirentur chari
ratis munera , ne sub eo praetextu maleferiati Homines fidei candorem contaminarent , cautum est dc circa fidem Episcoporum , hasce epistolas concedentium , dc circa Formam , qua pro Personarum qualitate uterentur . Unde in Concilio Turonens II. can. 6. decernitur . Nullus Clarisorum , vel Laicorum praeter Episcopos , episesas facere praesumat . Quod oc antiquissimus Canon inter Apostolicos XXXIII. iubet c quum ea , quae hactenus disseruimus , constituisset , rationem subjungit hanc inter alias . Multa enim per subreptionem funi . Et in veteri Scheda de ossicio , dc ordinatione Episcoporum, quam vulgavit Bal ullius,
345쪽
rum , quae Formatae dicuntur .
Inter multa autem epistolarum genera , ii Iae, de quibus diximus , quasque Communicatorias prior aetas indigetavit,
frequenter occurrunt . Hae autem prae ceteris eo collinea bant , ut mutuam animorum concordiam , charitatisque vinculum servarent . Hinc eaedem pro rerum tractandarum
qualitate dicebantur aliae Commendatitiae , aliae Formatae , Canonicae aliae , & similes , quarum multa vestigia in Canonibus , & apud sacros Ecclesiasticae disciplinae Tractatores deprehenduntur . Harum aliquas ad eorum , quae dicta sunt , confirmationem, breviter expendemus, easdem isque directas considerabimus ad fidem , doctrinaeque unitatem statuenda in .. XII. Ab ipso nascentis Ecclesiae primordio Communica toriarum origo est repetenda . Meminit autem Apostolus Commendat itiarum epistolarum , easque asseverat datas , ut ad communionem susciperentur quicumque iis munitide una in aliam EccIesiam commigrarent . Scribit enim in epist. Σ. ad Corinth. c. 3. v. I. Incipamus iterum nosmetipsos commendare λ aut numquid egemus , sicut quidam, Commenda- titiis epistolis ad vos , aut ex υobis. Supponit h3c apertἡ obtinuisse ab eo tempore , ut epistolas hasce Commendat itias darent alii , alii reciperent , ad dogmatum , & communionis unitatem , & ad ministeria obeunda . Respicit insit per ad morem, jamdudum apud Hebraeos vigentem . Pontifex enim , seu quis alius Patriarcha dictus , aliquos deligebat , qui & Apostoli nuncupati sunt , di ad Synagogus missi pro eleemosynis corrogandis quorum meminit Epiphanius , & L. I . C. Theodosiani de Iudaeis . Qui ad
extendum aurum, atque argentum a Patriarcba certo tempore diriguntur . Unde , ut in superioribus commemoravimus ,1-o quoi Novatianus miserat Dominicos Cursores ad usurpatae Pontificalis dignitatis nuncia perserenda , Apostolos nuncupat Cyprianus . Commendatitiarum sanὰ epistolarum specimen quoddam exhibitum videtur in priori ad Corinth. c. I 6. , ubi idem Apostolus . Si autem venerit Tmotbeus , videte , ut sine timore sit spud vos e opus enim Domini operatur, sicut ego : nequis ergo ilIum spernat : deducite autem illumin
346쪽
in pace . Et in epist. ad Rom. c. I 6. Commendo autem vobis
moeben Sororem nostram , quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris : ut eam suseipiatis in Domino digne Sansiis :S HUaris ei in quocumque negotio vesri indigueris . Haud aliter de onesimo ad Philemon m . Tu auIem illum , MI mea υ cera, suseipe . Et mox. Si ergo babes me socium, suscipe sium, sicut me . Si autem aIiquid nocuit tibi , aut debet , Me misi imputa . Ego Paulus scripsi manu mea . Subscriptio porro haec , distincte a Paulo proposita , sat innuit , quod aiebamus , dantem scilicet istiusmodi epistolas , manu propria debuisse subscribere , ut dignosceretur , eum tradendi autoritate frui , Proindeque in omnibus secure commu
XIII. Commendatitiae autem a Communicatoriis sunt secernendae . Inae enim communiter Christianis omnibus exceptis Haereticis , S Poenitentibus dabantur: iis autem tantummodo Commendatitiae , quorum perspectam haberent fidem , mores , & opera : & suscipientes ex illarum Iectione agnosce boni , quemadmodum esset cum peregrinis agendum , di qua eos donari communione oporteret . Unde Canon Chalcedonensis XI. statuit . Omnes pauperes , O indigeηtes Ecclesiasticis auxiliis , cum proficiscuntur, sub probatione epistolii, sive Pacificis , quae dicunrur Ecclesiasticae , tantummodo commendari statuimus, o non Commendatiatiis epiROIis e quim Commendatitias epistolas , quas dicimus, eos tantum accipere convenit , qui in opere sunt cIariores. Et jure sane optimo . Erat squidem communio ad Sacrificii participationem , quae dicebatur persecta , & plena communio ; erat & illa , qua venientes cum hisce epistolis adorationes tantummodo admittebant , non vero ad Sacramentorum , di mysteriorum praesentiam . participationem
que . Qua de re exstat Dionysii Alexandrini epitiola apud Eusebium l. 7. c. 9. , ubi de quodam peccatore locutus , subiungit . Verum ille nuIlum legendi finem facit , S ad mensam accedere penitus exhorrescit : vixque rogatus , interesse arationibus sustinet . Erant hae itaque distinctae communiones , ad mensam simul & ad publicas orationes , & adorationes tantummodo . Cujus discriminis clariora reperies
347쪽
tri Episcopi Alexandrini exstant , quaeque legitur in Codice Canonum Ecclesiae Graecae . Sed & insuper erat Peregrina , atque Laica communio , de quarum discrimine disiserit Gabriel Alba spinaeus observation. I. I. c. 3. Omnibus enim Peregrinis cujusque status , cum hisce epistolis venientibus , victui necessaria subministrabant Ecclesiae , in. humanum censentes , eos sine hospitalitatis ossiciis dimit.
tere . Ad communionem tamen admittebant neminem , nisi prilis , discussa epistolarum Forma , agnoscerent , cujus esset communionis dignus . Quapropter de istiusmodi Peregrinantibus in Canone, vulgo Apostolico. 33. , cautum est. Cum scripta detuleriat , discutiantur attentius, o ita suscipian-
tur , si praedicatores seritatis exstiterint . Atque eandem ob caussam Iohannes Chrysostomus,quum Monachos Origenistarum Dogmatum sequaces, ex Aegypto venientes , eXciperet, iidemque se manifesta calumnia premi, conquererentur, reperspecta . Ibannes vero illos honori e excepit ,-d preeum
communione minime exclusit: Sacrorum sero masteriorum communin m indaturum se, negaυit,antequam caussa cognita esset . Ut scribit Socrates l. 6. c. 9. Clarius autem SOZOmenus I. g. c. II.
Iobannes Wrὸ illos ad se vinientes benigne excepit, oe in pretio ba-buir , ct in Ecclesia orare nequaquam probibuit. Cum illis tament haudquaquam commanicandum sibi esse extimaυit , propterea quod ante caussam cognitam id ferr non Iiceret. Atque hinc Concilii Venetici Canon V. lueem foeneratur non modicam , statuentis . Gerieis fine Commendatitiis epistolis Episcopi fui,Iicearia non pareat eυagandi e S in omηi Ioco , ad quemfine episοIis Episcopi sui, vi dictam est, isnerint , d communione babeantur alieni . Et Concilium Epaonae habitum, quae celebris olim in Sabaudia Urbs,vicus hodie tenuis est ad Rhodanum, Penna vulgo dictus , statuit Can. VI. Pres tera , vel Diacono si ne militis sui epi Iis ambalanti, communionem nullus impendaι. Scopus itaque & finis Communicatoriarum is erat , ut qui vel sui, vel aliorum caussa dissitas perlustrarent regiones , Ope earumdem ab Episcopis agnoscerentur, cujus fidei essent, di instituti ; Formam autem quum exhibuiment, iura obtinerent aut pIenae, aut a Iterius speciei communionis , qualem ipsa mei Communicatoriae epistolae Forma exigebat . Hinc decreverat jam Arelatense Concilium I. Can. 7. , ut Praesides
348쪽
ips, qui ad munus suum obeundum, Ionginquiores Urbes ad ibist , a proprio Episcopo Literas accipiant Ecclesiastieas Communieatorias . Quatenus scilicet loci Episcopus, ubi Magistratum acturi erant , qua dignus quisque esset communione , dignosceret . XIV. Inter Communicatorias primum sane locum sibi vendi eant quae in primitiva Ecclesia Formatae epistolae sunt
nuncupatae . Nomen autem Formatae traxisse videtur originem a publicis illis epistolis , quas Imperatores pro Reipublicae negotiis emittebant. Has Formales vocat Suetonius in Domit. c. II. Pari arrogantia quum ProcuraIorum suorum nomine Formalem dictaret epistolam , sic coepit : Dominus Deus nostersie fieri jubet. Qua notione apud Ciceronem l. 7. epist. Ιχ. legimus . Ubi porro illa erit formula fiduciae, ut iηter bonos bene ter oportet. Ad quae verba Scholiographus annotat. me est Lex fiduciaria : Formula enim pro Iege, ct institutione ponitur. Unde & a. de orat. Norma juris, aut judicii Formula . Et ibidem occurrit e Praescriptaem aliquod , aut FormkIam exprimere . Nee a Iiter pro Cecinna . Formula pacti , ct comenii. Et q. contra Verrem . PostuIationum Formulae usitatae . Atque eodem sensu Ammianus l. l . scripsit. Ut Formula missa lat IaIi , ocei retur . Ecclesiae itaque,& Ecclesiarum Pastores, quibus jus istiusmodi tradendarum epistolarum ad publicam faciendam fidem , concessum erat, ne fraus intercurreret ulla, verisba quaedam , & eertam formulam inserebant: unde & Epistolae genus , & conscribentis autoritas dignoscebantur
pariterque Formatarum nomen manavit .
XU. Formam porro epistolarum attendisse Ecclesias, Episcopos , di Concilia , docet Facundus, qui quum laudasset tres Synodi Antiochenae sub Iohanne epistolas , Proclo, Cyrillo , & Theodosio Imperatori datas; nec non ejusdem Procli Ton um ad Armenios transmissum quae sane scripta omnia erant Encyclica asseverat,illas ex Forma a Chalcedonensi Synodo in Adlocutione ad Marcianum fuisse laudatas. Sic enim ii Ie l. 2. c. 2. Et quum Johannes Antiochenus , ct cereri orientaIes 'Ueopi . . . . in eisdem epistolis , quarum Formam se attendisse in suis definitionibus, Chalcedonensis Gnodus fatetur ,
tanquam ApostoIieam declarantem doctrinam, ut epistolam B. Leonis aeeiperet . Synodus itaque ex modo , seu Forma , quae I ILA. C. TO
349쪽
ab Antiocheno Concilio servata in scribendo est , coI legit, epistolas sui me Encyclicas . Hinc in eadem Cha Icedonensi Synodo Aist. XIV. , ubi dimidium de Perrhenorum Episcopatu inter Athanasium , dc Sabinianum compositum est , Athanasius, qui Sedem primo sponte repudiaverat, di repetere deinde contra Sabinianum volebat, haec habet de Literis Formatis, quas a Cyrillo Alexandrino, & Proclo Constantinopolitano ad Domnum Antiochenum eo fine obtinuerat. Mea caussa a longo tempore inchoata est: oe banc audierunt Bentae
memoriae Grillus , o Proclus, S cenas Formas scrinerunt Domno , qui fuit Antiocbenus Episcopus. Et mox de Sabiniano. Et quum cognoυisset mortem Beati Carilli, resilisit, j ad judicium me vocavit: ego res ripsi , quia si υellet permanere in datis sententiis ab Arcbiepiscopis , paratus essem : β wro υellet aliud aIiquid,
mn audire me ejus citationem . Semel enim praecedemes Episcopi rem certissimam decreυerunt. Quas supra certas Formas appellaverat , hic Sententias indigetat, iisdemque adeo fidit , ut Synodicas citationes spernere se hinc posse a me veret. Imo & illae Formatae Cyrilli, di Procli epistolae in plena Synodo ibid. relectae sunt , ex Collect. Hard. Tom. II. p. 37s. Quae autem esset istiusmodi Forma, vix determinari potest. Quidam vo-Iunt, si tam eam fuisse in certis, conceptisque verbis, di sollennibus sormulis, quibus epistola ab aliis discriminaretur: alii a notis quibusdam ; ab apposito Sigillo alii: unde & veteres Glossae , ubicumque vox Formatae occurrit, explicant, Sigillata . Verosi milius putaverim, a Cursore Dominico , ab epistola Diaconica , 1 Metropolitani subscriptione, & simi- Iibus Formatas hasce discriminari potui me . Eo vel magis in hac sententia confirmor , quod Sigilla sub mediam Ecclesiae aetatem coepta sint adhiberi . Sed de his Carolus Labbeus ad Synopsim Basilic., Franciscus Bernardinus Ferrarius de antiquis Eecte Epist. , Bignonius in Formulis Ueter. ,' Stepha nus Baluzius in Appendice ad Capitularia Regum Francorum,& in nova Collectione Formularum , ct Philippus Priorius in
Differt. de Literis Canonicis. Non tamen abnuerim, VarioS fuisse pro diversa epistolarum Forma characteres . Atque ut
in ceteris, ita in Pacificis potissimum , & Communicatoriis ab ipso Christianae Religionis exordio signum illud opinor usurpatum , quod e primis Graecis literis nominis Christi
350쪽
compactum est , dc. ab eruditis Antiquariis monoia gramma Christi appellari solet . Neque enim arbitrandum est , quod multis Placuisse novimus , sigmim illud sub Conia
stantino primitus aut revelatum , aut inventum . Namquedi Eusebitis in ejus vita lib. I. c. 32. hoc monogramma abso- 3Issolute,ac generatim σω πρι'ου--μ φλεν gnum salaeriferae
appellationis indigetat ideoque rem vulgo notam , exploratamque inmiter oc Constantinus in Occidente natus, ct commoratus , non Graecis, sed Latinis characteribus invexisset. Igitur divinare lubet, hoc monogramma tunc primum a Fidelibus excogitatiam , quum Antiochiae , dc per orientem
Christiani appeti in coeperunt : Insuper ad illud I hannemici Apoealypsi respexisse , ubi de insigni Electorum, quod cap.
y. v. a. signum Dei vivi , & cap. r . V. I. ipsum Agni nomen appellat, mentem hauddubie referens ad literam T. ab Ezechiele cap. 9. praedictam,quae a veteribus Samaritanis pinge
batur , velut nostrum X , leviori discrimine ab eo , quo de agimus , monogrammate Christi. Equidem hujuscemodi tesseram in Epistolis commendarunt Apostoli e dc si id ii
loco ageremus, monumentis vetustissimarum Inscriptionum
docere in promtu esset, eandem sepulchris Martyrum fuisse insculptam , tit in pace , di communione Ecclesiae obiisse illos ignosceretur. Quod dc in Gemmis annularibus Antiquorum viderunt non semel Antiquarii; dc proclive est observa tu in Titulis sepulchralibus Marii sub Hadriano, Alexandrisiab. Antonino Ρio, Cati sub Diocletiano, aliorumque apud Bosium , Severantim , Arringitium , dc Fabretum . Romae in vetustissimo B. Constantiae Templo volumen opere musit vo expressum visitur , quod Redemtor nescio cui Apostolorum tradit, additis hisce verbis : DOMINUS PACEM DAT . Unde artificem ad formam Literarum Pacificarum mentem intendisse, acute conjiciebat Vir multa eruditionis laude insignis, Philippus Buonarotta . Quamobremutium diu ante invectam Orientalis , dc occidentalis Ecclesiae divisionem pro Symbolo communionis , dc pacis , dc pro Areani disciplina servanda adversus Ethnicorum fraudes, di criminationes , sacrum illud monogramma inter Fideles obtinuerit , nullus dubito , quin illud ipsum inter ceteros Pacificarum, Communicatoriarum , aliarumque id genus Li-Diuili od by Corale
