Richardi archiepiscopi Armachani, Hiberniæ primatis Defensorium curatorum aduersus eos, qui priuilegiatos se dicunt, habitum Auenione in consistorio coram D. papa Innocentio 6. & D.D. card. ac prælatis, anno Christi 1357. nunc recèns excusum iuxta ve

발행: 1633년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I; et Defensorium

Philosophorum. Neque ergo nos temere pro-jciamui ; es enim audaciae ct tem rara tis. Neques ducamur, nos rebus vocantibus cedamus: est enim timiditatis. Sed si vocet quid praedicatio, non recus m. Et pala .lo post; Ne prouoces tentationes se ex zoto tibi procedat pietas. Cur superuacaura a trahis pericula , quae lucri nihil af runt λHaec dico,volens vos seruare leges Christi,ρπι iubet orare ne intretis intesmationem , σiubet accepta cruce eum stqus. Hac quidem non junt contrarim , sed valde congruunt ac covueniunt. Nam tu quidem rumtamquam milesfortis te parans se instruxeris, esto assidue in armis, sebrius, vigilans, hostem semper expectanae: besta autem non prouoces. Hoc enim non es mittis ,se ditis. Haec ibi. Item si mendicare ad perfectionem vitae pertineat, tunc, Ut videtur, expedit, ut fiatres substractis eleemosynas magis egeant, Vt magis perfecti sint, fal- tu quandiu habent vestes, ornamenta Ecclesiae, pannos aureos, &calices,lleso'n mos, Ecclesias suptuosas, Palatia regia, Mloca habitationis, aut hortos, quae vendC-

re libere possunt, si velint. Sic enim quidam doctor in Theologia cuidam fratri mendicanti, sed bene vestio , re-

142쪽

spondit , Absit ut tuam perfectionem imminuam, quam in paupertate arctistimans mas consistere. Ite iuxta grammaticam egestas in hoc differt a paupertate, quod paupertas potest esse honesta, sed egestas' semper est turpis. Et constat quod Omnis . mendicitas est egestas ergo mendicitaS S per est turpis: unde dicit Chrysost. super cap. VI. ad Hebr. in ultimo morali, ortet ergo, ut supra; Euid est turpius magis indecorum quam mendicare t Satius eis , mori quam mendicare. Si ergo Christus aliquotiens mendicauit, Christus aliquando CXCrcuit actu turpem, quod non videtur a Christianis dicedum, quamuis passionem si bi turpem ingestam 1ponte tolerauit siue sustinuit. 'Item Christus docuit omnia debere esse communia, suadendo ut nullus possideret superflua , iuxta illud Lucae cap. X1 ta uia superest date eleemo- , suam , ct ecce omnia munda sunt vobis. Et illud Matth cap. vi. Nolite thesaurizare mobis thesauros in terra. Et illud Lucae cap. XVI. Facite vobis amicos de mamona iniquitatis. Et ita quantum congrue fieri debuit, voluit , & opere laborauit reducere no . stram naturam ad statum suae institutionis primariae, in quo nunquam aliquis meR

143쪽

dicasset. Nunquam ergo ele it spontanee mendicare: quoniam sic doctoina ocopere contraria docuisset, quod non coq-gruit assirmare. Item mendicitas est tollerabilis, & de numero tollerabilium iuxta illud Iacobi cap. v. Beati amus eos qui

sustinuerunt. Susserentiam Iob audistis, o snem Domini vidistis : quoniam Dominus misericors est o miserator. Non est ergo de genere amabilium propter se, sed potius de genere odibilium: pulchre enim de hoc dicit B. Augustinus, lib. X. Confes-

sonum suarum cap. XXum. Nunquid non

utatio est vita humana super terram uis melit molestias o difflcultatespati Tolerare iubes eas, non amare. Nemo quod tolerat amat, estolerare amet. Auamuis enim se gaudeat tolerare , mauult tamen non σ-

se quod toleret. Haec Augustinus. At ccontra quidquid sponte & prudenter eligitur, propter se est eligenti amabile. Nunquam ergo Christus sponte mendicitatem elegit, & per consequens nunquam mendicitatem spote exercuit. Item cum Christus loculos habuit, & pecuniam,qua ege his poterat subuenire iuxta illud Ioannis cap. XIII. Et post bucestam tunc intrauit in

sium Satanas: e dixit illi Iesui quo Din

144쪽

Curatorum. a Scis faccitius.Hoc autem nemo sciuitdiscumbentium ad quid dixerit ei. diuidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus : Eme ea , quae νω sunt nobis ad die inum: aut egenis ut aliquid daret: Christus doctrinae suae suis operibus fuisset contrarius, si dicto aut facto alios mendicare docuisset. Ite fratres imponentes sanctis successoribus Apostolorum &discipulorum Christi, qui in abundantia temporalia bona habebant, saltem suo a bitrio dispensanda, scilicet Gregorio, Ambrosio, Augustino, Basilio, Chrysostomo, pern & caeteris, quod ipsi tale mendicitate spontaneam,aut mendicationem Christo, tanquam aliquid ad statum perfectionis Euangelicae pertinens, ascripserunt, ipsos de sua doctrina redarguunt, & eos assirmant hypocritas , veluti Pharisaeos, Metiam negligentes, ut videtur,aut invidos in docendo, ex quo ipsi talem mendicita

tem aut mendicationem nec opere tenue

runt, nec obseruandam ab aliis in sitis it teris suaserunt: legant quaeso si sciant ubi eorum aliquis sponte se asserit mendicasse , aut alteri mendicare suasit , Disiserte sanctum Augustinum obtendant, qui in toto libro suo de opere Mon

I iiij,

145쪽

136 Desensorium

chorum conatur assirmare contrarium

Item cum non possint conuinci Christum exercuisse actum huiusmodi nisi ex scripturis Canonicis , aut irrefragabili ratione, quod nullus doctorum, chlius dicta addu unt in iis per illos adductis , aut alibi in suis scriptis , . inuenitur egisse. Sed Augustinus in libro praetacto

egit contrarium, non tantum Videtur te

merarium , sed n: mium'Verecundum , quod Christus talem actum exercuit, talia nuda dicta literis Canonicis non vestita pro probatione adducere cum ad conclusionem contrariam sint tot rationes, &tot testimonia scripturae, quibus testim

ni is solis, non dictis simplicibus siue nudis secundum dicta B. Augustini tacta superius. & incorporata in decretis Ecclesiae , sit fides a prudentibus adhibenda. Et si quis dixerit, quod quia mendicare erubescentiam naturalem habet anne-Xam, quae Cit passio ad tolerandum difficilis , magni meriti atque humilitatis extremae esse videtur : & ob hoc conditur inferre, quod a Christo potuit &debuit exerceri propter humilitatis exemplum , & ab aliis per consequens sponte prudenter & sancte obseruanda assiimi

146쪽

Curatorum. I37 E contra etiam videntur, quod ratione co- simili assirmari poterit improbe a maiori, quod Christus nudus incessit, ut quondam

Gymnosophista: quod Christus seipsum usque ad effusionem sanguinis quotidie se

flagellat ,ut quaedam sectae conficta atque peruersa, non est diu, exercuit: quod Christus lanceolis aut cultris more sacerdotum Bahat,ut legitur IV. Reg. cap. XVIII. seipsuincidit: quod Christus proptet castitatem seruandam seipsum castrauit: quod Christus oculos sibi eruit, aut alia eius membra praescidit, ut Marcus legitur minus prudenter egisse: Item quod multa alia egit in naturalia istissimilia. Cum ista sint dissicilioris tolerantiae,quam spontanee mendicare,& humilitatem maiorem quoad opus ost dant. Et quod fratres cpnsequenter possent sibi sancto & prudenter assumere perpetuo obseruanda,quod nefas est dicere, cum nihil prohibitu aut dissuasum asacris literis, qualia haec existunt,ab aliquo poterit prudenter & sancte assumi spontanee obseruandum.Quae vero a sacris literis hon sunt aliqualiter reprobata, aut sunt approbata, praecepta, siue concessa, poterunt sancte obseruanda in casu assumi. Si vero quis di-Xerit , quod mendicitatem spontanee ob

147쪽

seruantes sunt ab Ecclesia approbati; & in

sanctorum catalogo numerati,sicut S. At Xius,& S. Franciscus,ex hoc volens inferre,

quod eorum mendicitas fuit sancta, & ad vitae persectionem pertinuit: inferat simili ratione quod ditatio ad vitae perfectionem pertinuit,quia sancta mater Ecclesia ruste& sancte Reges plures &diuites approbauit , & quod quicquid in vita egerunt illi

mendici siue bonum,sive malum, propter ipsarum personarum canonigationem, ab

Ecclesia approbatur,quod quia no possunt de istis. de mendicitate minus solide inses xe conanturItem ςsto,quod Franciscus, NAlexius homines laici & indocti excusabiles saltem a peccato mortali super ignoratia scripturarum reprobantium mendicit tem spontaneam , quia mendicantes siue mendicos propter Dei amorem se sponte fecerunt,fuerunt ab Ecclesia approbati. In hoc debent intelligi approbati, propter meritum,quod, in sic volendo dura sustinere propter Deum, habebant, non prQ'pter improuidam voluntatem mentiendi: iuxta Apostolum ad Romanos ca. X. Testimonium eri erhibeo illis,quod aemulatione Dei habent, sed non secundum scientiam.Sicut obstetriςes AEgyptiorum,&Raab me

148쪽

Curatorum. 13'

retrix approbatae & remuneratae erant a Deo propter piam Voluntatem qua pueros& nuncios Domini saluare volebant, non propter improuidam voluntatem mentic-diseu propter mendacia quae dixerunt. Evsicut Marcus Euangelista, iuxta praetacta, duas habuit voluntates;Vnam reprehensibilem qua volitit sibi policem praescindere;& aliam Deo gratam,qua propter Dei dilectionem voluit Deo placere:quas Vol n-tates si quis distincte attendat, mendicitate spontaneam propter canonizationem seu approbat nem personae mendicantis esse meritoriam,non concludet. Haec praemissa,& ea,quae hic iam & etiam in propositione de mendicitate adhibui,eo sine expressi,ut nec clerus,nee populus decipiatur, ulterius aestimando hos fratres imitari Christum, ut ipsi confingunt,in mendicatione spontanea,quam Christus nunquam eXercuit.

Item ad alium finem sςilicet, ut perdissinitivam sententiam reuerendissimorum meorum Dominorum Cardinalium, quibus totum negotium est commissum, medicitate huiusmodi reprobata,si eis plicue- Iit,tanta priuilegia procurata a fratribus, &eis concessa ipsius mendicitatis spontaneae sanctitate cir uentiue praetcsa,reuocentur

149쪽

I o Defensorium

atque cassentur. Et ipsi fratres ad sanctum statum suae institutionis reuocentur, quod nobiscum gratiam in praesenti, & gloriam in futuro praestare dignetur Omnipotens,t Trinus,& Unus, qui est benedictus in saeculas,culorum, Amen.

IN homine Domini Amen; Anno natiuitatis eiusdem millesimo tercentcsimo quinquagesimo septimo uadictione decima die Martis decim . quarta -mensis Novembris Pontificatct fricti si 1 mi in Christo Pathis & Domini nostri In nocentaj Papae VI. anno quinto,in praes

tia nostrum, notariorum, ZO testium,ac partium subscriptarum, Reuerendi Patres &Domini Guillelmus Episcopus Tusculanus, Petrus S. Martini in Montibus, de H lias S. Stephani in Caelio monte titulorum presbyteri Cardinales in palatio Apostolico,in loco videlicer,ubi Consistorium fieri consiletum est, de mandato pro tribunali sedentes,dixerunt,quod die Mercurij fro-Xime transacta scilicet, octava dicti mensis Novembris,per Reueredum Patrem Dominum Richardum Archiepiscopum Ar- machanum Hyberniae Primatem,nonnub

150쪽

Curatorum. I ilis promsitis in publico Consistorio coram

praefato Domino nostro Papa &sacro Collegio Reuerendorum Patrum &Dominorum, Dominorum Cardinalium , contrastatrem Ioannem de Ardene Priorem iratrum ordinis Heremitarum: S. Augustini Londoniensium, & Priorem fratrum Cata

melitarum, ordinum mendicantium Lon- Adoniensum se procuratorem praetendentCna,&contra alios religiosos mendicantes

Vbique constitutos, &huiusmodi proposi , iis diligenter intellectis per praefatum Dominum Papam, & Dominos Cardinales: i idem Dominus Papa hodie in camera sita

existens causas ipsas motas cic mouendas inter dictas partes eis ac Reveredo Patri de Domino Domino Francisco tituli S. Marci Presbytero Cardinati,tunc absenti, vel tribuS ex eis vivae vocis oraculo commisit, tu ta secundum tenorem cuiusdam Cedulae nobis notariis per ipsos Reuerendos Patres Dominos Cardinales tradita re paulo ante coram eis, & de mandato eorum,praesentibus dictis partibus, videlicet, eodem Domino Richardo Archiepiscopo pro se sibi adhaerentibus, id sibi adlicerere volentibus, & fratre Guillelmo Militis ordinis Praedicatorum sacrae Theologiae

SEARCH

MENU NAVIGATION