Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

est. Non se autem retinens a propriis passionibus, sed contentus ab ipsis digne obtentus est: δc a seris exterioribus. Co- intravit nanque δc istorum laesio, cum peccato. Quod autem verum sit, hoc manifestum est ex his, qui optimam vitam ducunt. Nam illaesi reperti sunt a ferarum rabie, ut a leonibus Daniel, dc Paulus a morsu viperae. Quis igitur digne miretur nobilita tem hujus animalis, colligantis in seipso mortalia cum immortalibus, de rationabilia conjungentis cum irrationabiliabus, Se serentis in sua natura omnis creaturae imaginem Et propterea homo crocosimus Graece nominatur. In tantum sublimatus ad Dei praesentiam, ut propter eum sint omnia Sc praesentia Ec futura. Propter quem Deus homo factus est, pertingens ad incorrupti

nem. mortalitatemque ignorans, in coetis regnat homo ad imaginem de similitudinem Dei factus, cum Christo degit, filius Dei est, omni principatui ac pote stati praesidet. Sed quis enarrare Val hit hujus abundantes possessiones t Pelaga transit. cceium Contemplando transcendit, astrorum motus de distantias ac mensuras novit. Terram 8c ma-xe usufructu possidet, fera dc cete decipit, omnem disciplinam de artem & r gulam dirigit,literis,quibus voluerit, exinponit. A corpore in nullo impeditus, prophetat futura. Omnibus principatur, omnia tenet: gaudet in omnibus. Angelis de Deo loquitur, creaturae jubet, . daemonibus imperat, existentium naturam disponit. Dco cooperatur, domus Ee templum Dei fit; di haec omnia per virtutes acquirit de beatitudinem ι Sed ne videamur nimis accuratἴ in 44 laudem hominis prorumpere, Zc naturam non exponere, secundum quod proposuimus, hic sermo claudendus est: sed maxime naturae abundantias dicet tes, naturam exponamus ipsam. Videntes igitur , quantam ingenuitatem percepimus, dc quod planta sumus coelestis , ne degeneremus a natura, ut i libus donis non appareamus indigni. neque nosmetipsos tanta privemus p testate dc gloria ; ne pro modico tempore brevique delectatione, omnium sempiternorum amittamus gaudium; sed per hona opera dc abstinentiam ma lorum de rectam intentionem, cui maxime divinum coopcrari solet, nec non 8c frequentibus orationibus ingenuitatem conservemus. De his igitur susticiant haec. Sed quia hominem ex anima est e Se corpore, praecedens sermo proposuit. prius de anima narrare incipiamus, derelinquentes ea, quae valde sitne subtilia

Zc difficilia, plurimisque inquirentibus

ignota. De anima jententiae philosi horum non

Non ignotum est, antiquorum o nium sententias de anima esse di Versas. Democritus nanque de Epic rus, & Omnis Stoicorum secta, animam esse corpus fatentur. Et isti idem hoddicentes, de ejus essentia discordant. Stoici nanque spiritum eam dicunt, talidum de inflammantem; Critias V ro, sanguinem eam dicit, Sc Hippon philosophus dicit aquam : Democritus verindicit esse ignem. Nam secun dum eum, rotundae figurae ex atomis compositae, ignis id aer, animam per- ficiunt. Heraclitus autem totius animam vaporem ex humidis esse dicit; eam vero animam, quae est in animalibus, ex genere nasci exterioris vaporis

dicit, & ejus, qui est in ipsis.

Iterumque dicentium, animam esse incorpoream, inepta est discordia facta. Alii nanque substantiam eam, Zc immortalem dicunt. Alii vero incorpoream, sed nec substantiam neque immortalem. Thales autem primus d xit, animam esse, quod semper est mobile, Si a seipso mobile. Pythagoras autem ait, esse animam numerum, seipsum moventem. Plato vero inquit, eam esse substantiam intelligibilem a s ipsa mobilem, secundum numerum conVenientem. Aristoteles vero eam dicit esse explementum primum, C μ 4 poris naturalis ossicialisque potestate vitam habentis. Dinarchus quoque es

eam esse harmoniam quatuor elementorum, hoc est,temperantia Sc concordia elementorii, non constante e DC

42쪽

hus, sed in calidorum corpore, & frigidorum, Zt humidorum, & siccorum

concordem temperiem.

Sciendum vero, quod de horum alii animam substantiam esse dicunt. Arbstoteles vero de Dinarchus non substantiam dicunt. Item alii quidam dicunt, unam Sc eandem omnium animam esse diversiam per singula; & iterum in s ipsam redeuntem, velut Manichaei, &quidam alii. Alii vero multas & differentes secundum speciem. Alii vero unam & multas. omnia vero si dicantur his objicienda sententiis, necesse est sermonem producere.

Contra eos, qui dicunt animam esse eo M.

Contra omnes, animam corpus esse dicentes, sufficiant, quae ab Hammonio magistro Plotini & Mummii Pythagorici dicta sunt. Sunt autem haec: Corpora propria natura mutabilia de convertibilia esse, & divisibilia, dc omnino ad ignotum exsecabilia, nulloque in

ipsis indissolubili permanente. Indigent aliquo componente, &conducente, & velut constringente, δc continente ipsa, quod animam dicimus. Si igitur Corpus erit anima, ut etiam si sit tenuissimum, quid iterum erit, quod eam contineati Monstrarum est nanque es.se, corpus indigere continente, & sic ad inconveniens, donec pertingamus adesse incorporeum. Quod si dicatur, velut Stoici asserunt, robustus modus circa corpora esse, imtrorsus & extrorsus movens: & qui movet extrorsus, qualitatibus & quantitatibus sit determinativus qui Vero introrsus unione 3c essentia, interrogandu est eos, quum omnis motus ab aliqua virtute sit, quae virtus sit illa,& in quo essentieturZSi igitur virtus materia quaedam sit,eisdem iterum utemur rationibus, quod sine materia est, sed materiatum : aliud quiderit a materia materiatum. Quod enim participat materia, materiatum dicitur. Quid erit igitur, quod participat materia 3 utrum materia illud idem, an imateriatum8 Si igitur materia, quomodo materiatum, dc non materia t46 Quod si non materia , immateriatum ergo. Si vero est immateriatum, non est

corpus. Omne enim corpus materiatum est.

Quod si dicatur, quod corpora tripliciter dimensibilia sunt; Anima vero per totum corpus diffusa, tripliciter dimensibilis sit ; ideoque & corpus :omnino respondebimus, quod omne corpus sit tripliciter dimensibile. Sed non omne tripliciter dimensibile, est

corpus. Denim locus Sc qualitas, incorporea existentia secundum seipsa, secundum accidens in quantitate quantificantur. Similiter autem dc anima per

se ipsam adest indimensibilis. Secum dum accidens Vero, in quo est existente tripliciter dimensibili, conspicitur de ipsa tripliciter esse dimensibilis.

Amplius, omne corpus si extrorsus movetur, inanimatum erit: si vero introrsus, animatum. Si igitur corpus est anima, & si extrorsus movetur. inanimata erit: si vero introrsus, animata. Sed est inconveniens, Zc animatam Zc inanimatam dicere animam. Non igitur corpus est anima. Amplius, si anima nutritur, ab incomporeo nutritur. tam nanque disciplinae nutriunt, sed nullum corpus ab i corporeo nutritur: non igitur corpus est anima. Xenocrates sic conclusit: Si autem non nutritur, quum omne cor pus animalis nutriatur, non erit corpus anima. Et hoc quidem communiter contra eos, qui dicunt, corpus esse ani

Contra eos, qui dicunt, animam esses-guinem vel spiritum. DIcamus etiam nunc contra eos, qui probant, sanguinem vel spiritum esse animam: pro eo, quia spiritu Vel sanguine separato, moritur animal. Non est sanguis dicendus anima, quod quidam dignoscentes esse, sic scripserunt de dicunt. Igitur si sanguis est anima, quando pars sanguinis emuit ἔemuit de pars animae. Vaniloquia namque sunt haec. Quia de homiomeris, id est, de consimilibus pars ablata, idem est, quod δc totum. Est enim aqua Semulta Sc minima. Similiter di argen tum Scaurum, de omnes horum parte non disserunt ab invicem secundum es sentiam. Sic igitur δc ablatus sanguis,

43쪽

non minus erit anima, quam remanen sanguis.

Sed illud est magis dicendum, quδd

si sanguis ideo est anima, quia eo ablato, moritur animal, omnino & phlegma nima erit, & cholera utraque. Quese-Cunque nanque eorum defecerit, finem vitae hominis conducit. Amplius D que; Si horum quodlibet anima est, &hepar & cerebrum Ze cor & stomachus& renes dc intestina, & alia multa sunt anima. Quolibet enim horum ablato, moritur animal. Sed & multa sunt nimalia non sanguinea r animata Vero, ut quae dicuntur selachia & malacya, velut sepiae marinae & uligines & similia, de omnia ostracodermata , Sc molles hahentia cochleas, ut locustae & cancri &astati. Si igitur sunt animata, & non sanguinea, manifestum est, quod non sit sanguis anima. Contra itis, qui dicunt animam esse

aquam vel aerem.

Hoponamus rationes etiam contra eos, qui dicunt animam aquam es.se, eo quod aqua vivificare videtur omnia, & ea absque vivere sit impossibiale, sed omnia deficianti sed nihil absque nutrimento vivere putant. Igitur& escas omnes animam dicunt. Contra quos dicendum est, quum multa Mnimalia sint non bibentia, ut de quibusdam aquilis dicitur & perdicibus, possintque vivere absque potu, cur magis aqua erit anima, quam aer l. Ab aqua

nanque possibile est abstinere in longum, anhelare vero aerem, nec Per modicum: sed nec aer est anima. Multa nanque sunt, viventia, sed aerem non anhelantia, velut apes & siphicas, & foris micae, & reliqua non sanguinea. Et marinorum multa, & omnia, quaecunque pulmonem non habent. Nullus nanque pulmonem non habens, anhelat aerem, quod & convertitur. Nam nullum non anhelans acrem, pulmonem

habet. Quia vero & Cleanthi Stoici, &Chrysippi, referunt rationes quasdam, exponendum est harum solutiones, ut eas Platonici dissolverunt. Contra istias, qui dicunt animam esse

OCcurramus illis nunc, qui dicunt

animam esse corpus. Cleanthes

nanque talem colligit syllogismum: Non solum inquit similes enicimur parentibus secundum corpus, sed etiam secundum animam, passionibus, moribus ac dispositionibus. Sed corporis est, simile atque dissimile, Zenon incorporei. Corpus igitur inquit anima est. Sed si secunJum animam similes & dis.

similes, non dicimus ex partibus : LO- tum non constabit. Sed falsum est, simile & dissimile non esse incorporei. Dicimus nanque numeros similes esse, quorum latera sunt similia, ut sex & viginti quatuor. Latera nanque sex sunt duo, & tria &quatuor. Et senarius numerus hanc habet analogiam, duo quidem ad quatuor, & tria ad sex, dupla ratione referuntur. Nam quatuor, dupla duorum sunt, & sex trium: sed incorporei sunt numeri. Et figurae quoque figuris similes erunt, quaecunque angulos rectos habent, & latera secundum eandem rationem, circa rectos angulos. Sed & ipsi iidem figuram incompoream confitentur esse.

Amplius, sicut quantitatis est principium, aequale & inaequale: sic δc qualitatis simile de dissimile proprium est: sed incorporea est qualitas. Erit igitur

etiam incorporeum incorporeo mmile. Iterum inquit; nullum incorporeum

compatitur corpori, neque incorporeo corpus. Compatitur autem anima corpori. Condolet enim infirmanti, de exciso; Sc corpus etiam animae, tunc scilicet, cum rubescente fit rubeum, pallidumque pavens. Corpus igitur cinquit est anima. Sed alterum concensorum est falsum. Quod autem nullum incorporeum corpori compatiatur,

nunquid nam in sola anima hoc aderit 3 Hoc enim tale est, velut si quis dixerit;

nullum animal superiores genaS moveri Crocodilus autem superioreS genas mo Vet: non erit igitur animal crocodilus.

sed falsa propositio est, quae dicit, nullum animal superiores Senas moVet. Ecce

44쪽

AI Ecce enim crocodilus animal est, & s periores genas movet. Eodem modo se habet, quum dicitur; nullum incorporeum corpori compatitur. Accipitur enim, quod quaeritur in demonstratione, quod si quis concesserit verum elle, nullum incorporeum Corporeo compati: tamen quod consequitur, non erit manifestum: quod compatiatur scilicet anima infirmanti corpori,&exciso corpori. Dubitatur enim, sive

corpus sit,quod dolet, accipiens ab antima sensibilitatem, maneatque ipsa impassibilis , sive etiam condoleat anima

Corpori. Prius autem tenetur magis hsapientioribus: sed nullus ex dubiis colutigit syllogismos, sed ex manifestis. Ex his quoque, quae sunt circa substantiam,

ostenditur, quaedam incorporea Compatientia esse corporibus. Qualitates δ' enim incorporeae existentes, patientibus corporibus patiuntur, & ipsae indicsolutione & generatione simul permutatae corporibus.

De eodem.

CΗrysippus vero dicit: Mors est dis

junctio animae a corpore. Nullum autem incorporeum a corpore disjungitur, neque corpori conjungitur : sed anima &conjungitur corpori& disjungitur. Anima igitur sinquit non erit incorporea. Sed horum verum est, momtem esse disjunctionem animae a corpore. Non autem adjungi incorporeum corpori, falsum quidem est universaliter dictum, & in anima verum. Falsum quidem, eo quod litera incorporea existens, εc adjungitur corpori, &disjungitur a corpore. Similiter & albedo. In anima autem Verum est: non

enim adjungitur corpori anima. Si enim adjungitur, manifestum est, quod adjacet ei. Si autem adjacet, non toti adjacet. Impossibile est enim, corpus Corpori totum loci adjacere, &sic non erit totum animatum animal. Ut si adjungitur corpori, corpus quidem ex

parte erit animatum, sed totum non erit animatum animal. Quod si totumst animatum, nec adjungitur, nec CD

pus est anima. Sed animal totum est animatum ; Igitur neque adjungitur, neque corpus erit, & separabitur, incorporea existens. Quia Vero non sit anima corpus, manifestum est ex jam dictis. Quod vero non sit harmonia. deinceps dicendum est.

Contra Hos, qui dicunt animam esse harmoniam.

JAm impugnemus etiam illos, qui dia

cunt, animam harmoniam esse. Quia

igitur Dinarchus harmoniam esse dim-

nivit animam : contradicens enim S

crati, animam harmoniam dixit esse; dicens imitari animam harmoniam. corpus vero lyram : Exponendum est

hujus solutiones, quae sunt in Phaedone

Platonis. Una igitur est, quae constat ex prae- ostensis ab eo. Praeostensuin est nanque, quod disciplinae sint rememorationes: hoc igitur acceptum Velut manifestum, explevit rationem hoc modo: Si disciplinae rememorationes fiunt,erat anima

nostra, antequam in homine fieret. Sed si harmonia est, prius quidem non erat, sed posterius facta est, adaptato corpore. Omnis enim compositio non aliter se habet . quam illa, ex quibus constat. Nam communio quaedam est compota sotorum compositio, harmonia existens,& non impedit eam, non praecessisse ea,

ex quibus est composita, sed potius su sequi. oppugnae igitur harmoniam animam esse animam; & disciplinas Mrememorationes elle. Sed hoc verum est. Falsum igitur est,animam harmoniam esse.

Amplius, anima & repugnat corpori, & principalem obtinet rationem, dominans ei; sed harmonia neque praecedit, neque oppugnas: non est igitur anima harmonia.

Item harmonia ab harmonia magis &minus est harmonia: in remittendo & intendendo rationem harmoniae. Impossibile nanque est, magis & minus habere, nisi in noritate. Si enim acutus sonus& gravis deinceps permutentur, rationem quidem eandem servabunt in magnitudine vocum: sed permutatio nem suscipit harmonia, secundum sonoritatem magis & minus extensa. Α-nima autem ab anima, non erit magis

45쪽

& minus: harmonia igitur non erit ani- dum alias vero inaequales, alia animalia ma. secundum speciem, cum intensione &Αmplius ; anima virtutem & maliti- remissione, secundum magis & minus. am suscipit: harmonia autem concor- Sed inveniuntur novem crases etiam indiam & discordiam non suscipit: har- animatis, secundum magis & minus t ut monia igitur non est anima. ipsemet iterum in haptis , hoc est, inlisItem anima suscipiendo contraria, se- bro Simpliciumὶ demonstravit. cundum partem est substantia & subje- Amplius; si anima crisis est, cum cra-oum. Sed harmonia qualitas est, & ses permutentur secundum aetates Min subjecto: substantia autem a qualita- tempora & diaetas, & anima permutabite aliud est. Igitur anima ab harmonia tur. Sed si permutabitur , non ean- aliud est. Harmonia igitur participare animae, nihil inconveniens est, sed non propter

hoc harmonia erit anima. . N que C-nim quia Virtute participatur, virtus critanima. Galenus autem testari videtur in demonstrativis sermonibus,tanquam

nihil de anima appareat loquens: sed est videre ex his, quae dicit, ut magis veliteri sim id est temperantiam) elle animam. Hanc enim consequuntur mΟ-xum differentiae, ex dictis Hippocratis Confirmans rationem. Sed si hoc est, manifestum est, quia & mortalem eam

cssie noverunt. Non omnem autem animam, sed irrationalem solam; animam hominis rationalis dubiu est hoc dicere. c Quia vero non possit corporis crisis esse anima , ex hoc manifestum est. omne corpus animatum & inanimatum ex quatuor elementis Constat: nam horum crisis , id est temperantia, Corpora constituit. Si igitur corporis 3 I crisis est anima , nullum erit inanimatum. Et sic colligitur ratio ; si crisis corporis anima est, cum omne corpus ita habeat , omne corpus animam habet. Sed si omne corpus animam habet , nullum corpus erit inanimatum. Nec lapis ergo, nec ligna, nec serrum, nec aliud quid inanimatum erit. Quods non univerialiter omnem crisin corporis dixerit animam esse, sed quandam: anquirendum est, quaest illa Crisis, quae facit animal, animae locum hahens. Quamcunque nanque dixerit crisin , hanc eandem inveniemus & in Mnimatis. Novem enim existentibus crisibus, ut ipsemet de crasi loquens, demonstrat; octo quidem inaequalibus &una aequali . secundum aequalem quidem, dicit constare hominem; secumdem habebimus animam, velut & cr sin: sed modo erit leonis, modo pecoris, modo vero alterius cujuslibet, quod est inconvenienS. Item crassi non repugnat desideriis corporis, sed cooperatur; ipsa enim ea desideria movet; sed anima oppugnat; non igitur est crasis anima. Item si crasis est anima, quum crasis si qualitas: qualitas vero & adsit & absit praeter subjecti corruptionem; & nima separabitur absque subjecti corruptione. Sed hoc non est verum: non igitur crasis vel qualitas est anima. Nam

nec etiam ut alterum oppositorum naturaliter ineste dicunt animali, ut igni calorem. Inseparabile nanque est hoc. sed crasis apparet separabilis. Praeci pue ipsi enim medici medicinali arte

commutant cras .

Amplius; omnes corporis qualitates sensibiles sunt : anima autem non est

sensibilis, sed intelligibilis ; qualitas igitur corporis non erit anima. Item corporis & spiritus cum dispositione carn um & nervorum , aliorumque bona temperantia, est fortitudo : & calid rum & frigidorum & siccorum & h midorum bona temperantia, salus est et 1 a& moderatio membrorum cum bono Colore, pulchritudinem emcit corporis. Si igitur harmonia hoc est concordia salutis & fortitudinis atque pulchria ludinis anima est, necessie esset hominem viVentem nec infirmari, nec debilitari , nec deturpari. Sed frequenter Venit, non unam solum, sed has tres mmuleucrasias deperdi, & tamen viver: hominem. Contingit nanque,eundem simul & turpem esse, & debilem & infirmum. Non igitur eucrasa corporis est anima. Quomodo igitur naturales

46쪽

quaedam malitiae εc virtutes hominibus adsint. Hoc tantum verE contingit ex asi corporis. Nam sicut naturaliter sunt salubres ex crasi εc morbidi, sic quidam naturaliter existentes picrocholi, hoc est, constantes a malis choleribus,

irascibiles sunt, alii vero pigri, alii vero taciti. Sed quidem obtinent crasin &refiunt. Sed aliud est,quod obtinet, aliud, quod obtinetur. Aliud est igitur

crasis, Ac aliud anima. Corpus nanque organum, id est instrumentum existens animae, si quidem congruE coaptaretur, cooperatur animae, ipsumque convenis enter habet. Si verb incongrue obstat, de tunc usus rerum animae oppugnatur ab incongruitate organi. Et si nimis repugnaverit, ad illud quoque convertitur : quemadmodum musicus simul Peccat cum distortione lyrae, nisi prius eam bene correxerit. Ideo igitur usus animae est ex Congruitate corporis, uecomponat illud organum sibi congruum. Hoc autem facit ratione & moribus, haec quidem intendendo, alia vero remittendo: velut in harmonia, ut ipsa sibi eongruum illud componat, eoqu

tura

Contra Hos, qui Peunt animam esse explo

mentum corporis.

ΗΙeresistamus Aristoteli. Aristoteles

autem animam explementum dicens, nihil plus confert, qu1m hi, qui di-Gunc qualitatem eam esse. Sed demonstremus prius , quid dicat explemen-Lum Substantiam vero tripliciter dicit: hanc quidem ut materiam subjectam, quae potestatem habet ad generationem : aliam vero formam & speciem, secundum quam specificatur materia : tertiam Vero ex utrisque, hoc

est ex materia & specie factam , quae relinquitur , ut sit animata. Est igitur materia quidem virtus , species 3 3 vcro explementum: & hoc quidem dupliciter: uno, ut scientia; alio vero, ut contemplari 3c studere, quod est in amiesse scientiam: & quoniam in consisten do animam de somnus est, & vigilia. ad hanc rationem vigilia erit contemplari. Somnus vero habere scientiam 8c non operari. sed prior est scientia , quis a stus. Ideoque primum exemplum v cat speciem, secundum vero actum, u Oculus de subjectionem 3c speciem. Et est quidem subjectum in ipso, quae r cipit visum materia oculi. Uocatur Mipsa aequivocε oculus. Species vero sive sorma, & explementum primum oculi, est ipse visus, qui dat ei posse videre. Secundum autem explementum est actus oculi, secundum quem videt. Ut igitur mox genitus catulus nec unum habet explementum, potestatem vero habet explementum recipere: sic oportet accipere inanimam. Ut enim ibi adveniens visus explet oculum, sic dein corpore nata anima explet animal et ut sine corpore nunquam sit anima,

nec corpus absque anima. Corpus cretam non erit absque anima, quia comporis erit anima, δc propter hoc in corpore consistit. Et in tali quidem corpore per se ipsiam non existet, sed primam quidem passibilem partem animae

animam vocat, separans rationabilem Sed oportuit totam simul accipere animam hominis, 3c non secundum partem; dc hic debilissimae partes de toto

apparent. Deinde corpus dicit hahere potestatem vivendi, etiam antequam fieret anima. Dicit enim, corpus potestate vitam habere in scipso, sed oportet corpus potestate vitam habens esse prius actu corpus. Sed actu corpus esse non potest. antequam suscipiat formam Materia nanque est informis & non corpus. Impossibile igitur est, quod non est actu. potestatem habere, ut m eo fiat aliquid. Si vero de corpus pol state fit, quomodo, quod est potestate corpus, potestate vitam in seipso h here potest Aliter enim est in aliis, possibile habentem quid, dc non uti ipso: sicut visum habentem, non uti visu. In anima autem impossibile est hoc.

Nam neque dormiens erit absque operatione animae. Etenim nutritur de augmentatur Zc imaginatur, 3c anhelat,

quod praecipuum indicium vitie est. Ex his igitur manifestum . quod potestate vivere non potest inesse alieni, sed F a omnino

47쪽

s4 omnino actu. Principaliter enim quod informat animam, nihil est aliud nisi

vita. Vita enim innata est animae , co pori vero consequenter.

Quod dicit igitur, salutem idem esse

quod& vitam, non vitam animae dicit, sed corporis. Et sic cavillatur; corporalis etenim substantia, secundum partem contrariorum est susceptiva, secum dum speciem vero nequaquam. Si tam secundum speciem diversa mutatio esset, permutaretur & animat: ideoquesuhstantia, secundum speciem contra riorum, non est susceptiva, sed quae est secundum subjectum, hoc est corporalis. Anima igitur, secundum nullum modum potest explementum corporis esse, sed erit substantia incorporea, suimet expletiva esse. Secundum partem etenim suscipit contraria , ut virtutem& vitium, quae non potest species suscipere. Deinde dieit; explementum existem tem animam immobilem esse secum dum seipsam. Moveri autem dicit socundum accidens, nihilque inconveni ens esse , immobilem rem existentem, movere nos. Etenim pulchritudo immobilis existens, movet nos; sed hoc est, quod est immobile, & movet. Sed quod naturaliter habet movere, movet,& non immobile. Si igitur corpus per se motum haberet, nullum esset inconveniens, ipsum moveri ab immobili. Unde igitur corpori est moveri, nisi ab anima Corpus enim non est per se mobile. Primam isitur generationem motus volens Ostendere, non Primam, sed secundam ostendit. Si enim immobile movit, primum fecit motum :si vero mobile, per se & aliter movit, sic motus generationem expetiit. V de fit prima generatio motus corpori Dicere nanque a se ipsis moveri elementa. haec quidem levia natura. haec vero gravia, falsum est. Si enim levitas 3e gravitas motus essent, nunquam starent levia & gravia: sed stant, proprium aD sumentia locum. Non igitur gravitas& levitas causae sunt primi motus, sed qualitates elementorum. Si autem Echoc concedatur, quomodo posset esse

ratiocinari, oc laudare. dc discernere Opera levitatis & gravitatis 3 CertE si concedatur, nec harum discernerwtur op ra , nec elementorum, nec corporum. Amplius, si secundum accidens m Vetur anima, & corpus per se, etiam nea existente anima , per se corpus movetur. Si autem hoc est, & animal erie absque anima. Inconvenientia autem haec sunt. Inconveniens ergo dc ante

Sed nec verum dicere est; omne quod est natura mobile, etiam a viole tia moveri, nec esse violentia mobile etiam a natura moveri. Mundus enim natura mobilis, violentia non m Vetur. Neque iterum est secundum naturam mobile, hoc idem 3e secundum naturam quiescit. Mundus etenim, sol de luna secundum naturam mobilia,secundum naturam quiescere non possunt. Fodem modo & omnia secundum naturam mobilia secundum naturam quiescere non valent. Quies enim corrupcio est animae , omniumque

semper mobilium. Ad hoc, & quod

quaesitum est in principio,insolutum remanebit: hoc est. Unde Corpus contineatur natura ditarui, natum. Sum ciant autem haec pauca ex multis de monstrare; animam non explementum esse, existentem nec immobilem nec in

corpore nascensem. Contra eo qui dicunt, an am est-- - si1 um moventem.

DYthagoras autem consulte assimi-x late semper & DΕum 8c omnia numeris assuetus, definivit, animam incnumerum seipsum moventem. Quod de Xenocrates imitatus , mponit: non

quod 3c numerus si anima, sed quod in numerabilibus sit Si in multiplicatis,& quia anima est, quae discernit res, formas & figuras singulis apponendo. Ipsa enim est, quae species a speciebus discernens, diversas eas msistrat alteratione specierum de multiplicatione numeri. Sed per se mobilem 3c ipse testatus est. Quia vero numerus non sit,manifestum est ex hoc: Numerus quantitas est, anima Vero quantitas non est, sed substa tia. Igitur anima numerus non est. ει

si per plurima dc numerum in intelligi bilibus

48쪽

hilibus substantiam esse velint, ut dicemus in sequentibus. Amplius, anima continua est. Numerus autem continuus non est. Numerus igitur anima non est. Item, numerus aut par est, aut impar: sed anima nee par est nec impar: anima igitur numerus non est. Et iterum; numerus secundum appositionem crescit; anima vero secundum appositi nem non crescit. Amplius; anima per se mobilis est; numerus vero descriptus est immobilis. Numerus unus dc idem natura manens, nullam qualitatem numeris contingentem mutare potest: sed ε anima una eademque manens, sed su stantia permutat qualitates , ex india sciplinatione ad disciplinam perveniens,& a vitio ad virtutem. Antiquorum igitur sententiae de anima tales sunt. Contra eos, qui dicunt animam esse tam

pore conditam.

Emomius animam esse substantiam

dissitavit incorpoream, incorpor conditam: non dignoscens, ut Perac tus existens, quod temperet, ad idem conferre inconvenientia. Omne enim, quod ortum habet corporalem. simulti temporale corruptibile est&mo

tale

Conveniunt quoque hi de quae a M se dicta sunt. Sensibilium etenim g nerationem describens, nullam in ea i telligibilium manifeste posuit naturam. Sed putantes quidam haec sentiunt, quibus non conveniunt. Si vero quis ex eo, quod post plasmationem corporis immittitur anima, dixerit, post corpus eam fieri, peccavit a veritate. Neque enim Moses tunc eam condi refert. quum corpori immittitur, neque secum dum rationem sic habetur. Si igitur mortalem eam dixerit, velut Aristot les, qui dicit, eam in corpore nasci; Zeut Stoici, qui dicunt substantiam incor poream e prohibeo dicere in corpore conditam , ne nobis accedat opinio mortalis animae, & omnino irrationabialis

Et citer; secundum eundem . non dum repletus est mundus, sed semiplenus . nunc bc semper appositione indigens, sed quinquies milies, ut minimum substantiarum intelligibilium, unoquoque die fiunt ei. Et quod est deterius;

quando expletur, tunc dissolvetur , se cundum eundem, perfectis hominibus in resurrectione, animarum numerum explentibus: quo quid erit irrationabistius dicere, mundum tunc corrumpi, cum perficitur 3 Ualde enim tenerorum puerorum est modus iste : in arenam Campi, mox ut compleverint dissolventium facta. Nam dicere; non providentia Sc crea toris fieri animas, non substantiam n vam, nec aliam quam existentem esse , inducere est, sed existentem animam per providentiam multiplicari. Ignorantibus eis, esse differentiam creationis & providentiae. Providentiae et nim opus est, ex uniuscujusque semine conservare corruptibilium animalium substantiam. Dico autem, eorum,quae fiunt per putredinem, sed non creantur, sicut fit in seminibus: quia horum generationem alia iterum putredo conservat. Creationis vero optimum opus est, ex non hxistentibus existentia face re. Si igitur ex uniuscujusque semine animae fiunt, ratione providentiae fiunt, Et corruptibiles sunt , ut alia, quae ex progenie generis fiunt. Si vero ex non existentibus inducuntur, ratione creationis fiunt, Zc non erit verum , quod Moses ait: Requievit Deus ab omni opere sis. Sed utraque sunt inconvenientia. Non igitur modo animae fiunt. Illud enim, quod ait: Pater meus operatur Inon ad creationem, sed ad providentiam dictiam esse ei placet. Contra Hos, qui dicunt, animam de anima

procreari.

ridetur autem Apollinario, animas V ab animabus gigni, ut a corporibus

Corpora. Propagari nanque animam per generationem ait a primo homine, in omnes, qui sunt ab ipso, ut 8c corpus; εe neque praeexistere animas , neque modo creari. Hoc nanque dicentes, cooperatorem faciunt Dominum mc

ehis, quum ex his pueri nascuntur. Derit falsum quod ait; Requievit Deus ab mribus σπώμυῶν ut si iterum de modo

F 3 animas

49쪽

animas creat. Sed quia omnia, quae nascuntur, per generationem uniuscuiusque seminis ostenduntur mortalia: ideo enim generant & generantur, ut corruptibilium permaneat genus : ne- Cesse erit. aut mortalem dicere animam ex uniuscujusque semine nazam, aut per generationem eam fieri seminis. Quod autem ex adulterio generatur . providentiae rationi relinquitur , ignotum nobis existens. Sed qui novit,quomodo libet rimari, quae sunt providentiae, novit omnino,quod generatur, vel per vitam suam, Vel per seipsum,utile ad futurum: & ideo concedi illi inanimationem. Hujusque rei sumciens accipimus indicium , Salomonem de uxore Uriae & David genitum. Constra Manichaeos, qui E cunt,emnium hominum unam est animam.

ne dicamus contra Manichaeos.

Consequitur enim, ut Manicha: rum sentenciam perscrutemur, quam de anima habent. Fatentur vero eam immortalem & incorpoream, atque uisnam solam esse omnium animam diaspersam ac divisam per singula corpora, inanimata quidem & animatae hoc quiadem amplius participare, hoc vero minus. Amplius animata, minus vero imanimata , multoque amplius coelestia: ut sic universialis animae partes essent animae singulorum. Et si quidem individu8 dividi eam dicerent, ut. ocem in audientibus , moderatum esset malum. Nunc autem ipsam substantiam animae dividi dicunt; &, quod omnibus est doterius , principaliter eam in elementis esse volunt, & dispertiri cum ipsis in ortu corporum. Iterumque ad se reverri dissislucis corporibus, ut aqua dispersa, itemque' collecta & commixta. Et dicunt, puras animas tendere ad lucem, lux existentes. Graves autem 1 ma ria tendere in elementa, & ab elementis in plantas & animalia. Sicque substantiam ejus dividentes , & corpoream ostendentes, ac passionibus suppone tes, immortalem esse dicunt. Sed incidunt in contraria. Dicentes enim, das. currere graves animas ad elementa . ipsisque commisceri . iterum eas, post incorporationis separationem. fatentur damnari, juxta magnitudinem pecca torum unientes eas , iterumque per se separantes: eo quod & umbrae , luce praesente, dividantur. & accedente nu-halo uniantur..Sed impossibile est,hoe in natura intelligibili fieri. Etenim umbrae sensibilium sunt: & si concedat eas quis & dividi & iterum uniri.

Contra Platonem , qui unam ct multas ani mas esse firmat.

Plato vero philosophus & unam esse.

& multas animas docet. Unam esse totius animam, multas vero partium,ut ad totum animandum totius anima sit propria. Iterumque ad eam,quae secum dum partem sit propria uniuscujusque anima. Et dicit; totius quidem an mam distendi a centro terrae, usque ad coeli terminos: non localiter eam distem di dicens , sed intellemialiter. vinci quoque animam esse circunferentem circulariter totum & concinentem &constringentem, quod est mundi corporeum. Indigere autem corpora continente , in superiori hus monstratum est. Facere vero hocpropriam ait animam. Vivere enim unumquodque propria vita . & corrumpi solutione propria. Nam tibi continetur & constringitur, corpus esse dicitur: quum V in dissolvitur , corrumpi. Et viver quidem ait omnia , non autem omnia esse animalia. Discemuntur enim ab animatis plantae, quia crescunt & nutria utitur , hoc est. nascibili & nutribui violute. Irrationabilia vero animalia hplantis sensibilitate , de rationabilia ab irrationabilibus rationabilitate. Et ne omnia vivere dicentes , distare faciunt uniuscujusque naturam. Vivere igitur dicunt omnia inanimata per creabilem vitam , sed quod continentur a tocius anima, ut solummodo sint, & non dissolvantur. Hanc autem esse animam, quae gubernat totum, & quae mittit pa ticulares animas, prius a Creatore factas. Ostendit enim ab ipso creatore leges mbi datas . quibus oporteat hoc totum eam dispensare. Quas & generatorem vocat,& dantis virtutem sussicienter dis.

50쪽

pensare nos. Dicuntur autem haec in his, quae fiunt degeneration . Communiter igitur omnes Graeci Mnimam immortalem ostendentes, incorporationis denudationem docent.

Sed dissentiunt de speciebus animarum: hi etenim unam speciem , rationalem scilicet, & hanc in plantam & in corpora irrationabilium procedere. Et horum hi, qui secundum quosdam certos temporum circulos, si vero, ut accidit. Alii autem non unam speclcm animalis, sed duas rationales. Quidam Vero multas, & tot, quot animalium species, hi vero maxime a Platone circa doctrinam hanc inserti sunt. Dicente etenim Platone; turiosas & irascibiles &Capaces animas , luporum & leonum Corpora induere: eas Vero, quae sunt impeditae circa inertiam, asinorum, & similium suscipere corpora. Alii quidem proprie intellexerunt lupos &leones,&asinos. Alii vero figurate eum dixisse

intellexerunt, mores per animalia de

monstrantem.

Chronius autem in libro de Generatione sic dicit, denudationem incorpo-

Tationis, ut rationales omnes esse velit

Similiter autem ait Theodorus Platonicus, in libro, quod anima omnis species sit. Et Porphyrius similiter. Iamblicus autem econtrario his ii cedens, secundum species animalium, animae species esse dicit, hoc est, di flerentes species. Scriptus est ab eo unus liber, in quo designat, quia non ab hominibus ad animam irrationabilia, neque ab animalibus irrationabilibus in homines denudationes incorporati Oris fiunt: sed ab animalibus in animalia,&ab hominibus in homines. Et mihi videtur, quod iste hac de re sit melius

Contemplatus: non solum quae sunt co sententiae Platonis, sed & ipsius veritatis,

ut ex multis aliis Ostenditur e maxime autem ex hoc, quia nec una rationabilium motionum apparet irrationabilibus animalibus. Necue enim arte nec disciplinae, vel consilia, nec Virtutes,

ncque aliud ad intellectiun pertinens, in ipsis est. Ex quo patet, quod non

convertatur in ipsis rationalis anima.

Etenim inconveniens est dicere irrati nabilia rationalia. Quamvis enim valde novellis infantibus solus irrationalis

adsit motus, rationalem tamen animam

eos habere dicimus, eo quod crescentes, rationalem patefaciunt actum, sed irrationale in nulla aetate demonstrat rationalem actum. Superfluo igitur ha- huisset rationalem animam, inutili omnino futura rationali virtute. Sed nec cum his superfluum a Deo factum esse. sinul omnes confitentur. Si autem hoc, bestiis atque seris rationalis anima esset immis. superfluo, nunquam V lens opus suum demonstraret, & esset

reprehensio dantis animam non necessariam corpori, neque artificis opus, nec ordinem, vel adaptationem scientis.

Si vero quod dixerit, moveri secundum dispositionem rationabiliter animalia, sed figmentum eorum non esse susceptibile operationis artificiosae, firmans dictum ab hominibus, quia excisis solis digitis manuum, plurimas artes disperdant: non solvet, quod quaeritur. Erit enim iterum hoc inconveniens ; Ut Deus inutilem animam adaptasset corpori & superfluam 3c ociosam, impeditam per omnem aetatem, ad operati

nes proprias. Ad hoc rationem quo que firmare tendant ex ignotis & non

manifestis. Unde enim habent, quod secundum dispositionem moveantur animalia tMelius est igitur dicere, comenientem unicuique corpori adaptare an mam , nihilque habere secundum dispositionem animalia, amplim apparente in operibus eorum naturali simplicitate. Unaquaeque enim species a nimalium , secundum proprium placitum, movetur in usum & actum, ad

quem facta est ab initio: & secundum

hoc, figmentum hoc est vere inco gruum. Haec creator reliquit ea omnino absque juvamine, scd unicuique naturalem & non rationalem tradidit notitiam. Quibusdam enim astutiam indidit, velut artis imaginem & umbram rationalitatis, ut praesentia declinent pcricula & futura caveant, & Ut congregetur creatura ad invicem, ut jam di, 6 Ictum est. Quia vero non rationaliter

hoc faciunt, patet, quod unumquo qua

SEARCH

MENU NAVIGATION