장음표시 사용
611쪽
coghaec leger, eompater carissime, fac memor sis, quantopere petieris hoc', adeoque imperaris mihi. Ego rerum Germanicarum scriptorem quempiam optarim exoriri magnis ritus, consilii, est artis, qui ingentia dictuque vix credibilia facta hujus populi altiore quopiarulano celebret, quique tot insignα victoriar hexametro sono esserat. Sed nemo mortalumnsia orationis mi tinquam consequetur. Si Germani facultate dicendi, quemadmodum bes lica armorum virtute, Romanos Graciaque Fuperassent, dii immortaler, quantae essent reae, quae jam ignotae est obscurae pleraeque jacent. Dolendum profecto, tali materiae se iam hae- tenus dignum fabrum contigisse. Idcirco ego nun magis causa, tuo imput , tanta molis Oniasse. bimi, quam quia 'ei nonnihil est, aliquem majoris seritin est oris, meam duili tatem , onere viribus longe potentiore sigpressam, levaturum, qui possit digne res amnibus
nominibus maximas e tenebris eruere. Spero enim, ubi apparuerit, qualisnam materia sit, aliquem peritum fabrum manus a Murum. suam ob causem nultam auritim Dis
cinium adhibuimus ,seodem sancte, quod es palmarium hisoria, observaismus . nisi a quopiam siriptore falsi μου, quod tamen in Ducissimi fieri potuit. Miraristis non posisPm, Pod hanc nationem multiscriptorci ita pratereunt, ceu nulla essit mundipars, etiam aut res, qui quoque desiribere conatisiunt, quid apud Antipodas ct in terris non habitati tibus agatur , nec amo verbo vel nominant Germaniam. Porro quod hic locus alis at re
quisere iidebatur de utilitate historiae, seces deculi est m gistra mortalium Utae ,svὸ iis times adtesiribere, qui in illis jucundissimis, quae inter no frequentissima De Metaliquiis , mecum s esapienter disseruisti, quam sella re promptiuu animi prudentia pririatur, melius judicium formetur, directius vita instituatin, quam M accurata hsoriis Gis obse atione se frequenti lectione. ER enim hiporia hominum vitae imago. Hisne oti titatem υeteras haud dubie viderunt, qsi pro i iteratis multa monumentorum genera, trapaea, imaginori statuas, e . posuerunt in locis, in qui ν hominuν maxime consentant. E
his rebus magis us ιnt, cum actuc μῆ- usitas erat iste rum. GUS, si exseris lis γὰdetrahis histariam, quid reliqui erit ' Si auferaου ex stucis literarum historiam , Did si ero, manebit, quia magnopere afui esse possit f suid canitur a doctis, ct a ιut ' Did si
quuntur homineου in rebus seriis se ludicris, in omni conventibus ' nonne si demin histi riam, omnia muta erunt ' Sed nihil opus his ad te, ut ZMi. Accipe igitur, tit petiim, brem bis, quicquid Germanis torα memorabile halent, de Germanorum rebus: bonique eos. ltis Ρides ruditis, aberior eque loco dictum. Viae in Domino, tuam aliarumque valetudinem curans o conservans quamdiutissime. Basilia anno M. D. X IX, Mense Augusto.
612쪽
DE GERMANORUM RITIBUS, MORIBUS . LEGIBUS, ET OMNIBUS GESTIS
OMNIS PRAETERITAE AETATIS CHRONDCORUM LIBER LsENVS ET ORIGO GERMANORUM A TUIS CONE FILIO NOS
Unt autores, inter quos est & Nauclerus & Berosus, qui tradunt, post diluuium Noe inter reliquos filios genuisse & Tuistonem gigantem, qui Germanorum progenitor, genuit Mannum. Manno assignant progeniem hanc: Mannus genuit Ingaevonem, qui produxit Istaevonem, ex quo Hermionem natum dicunt , cuius filius Blarius; ruris huius Gambrivius, ex quo genitus fertur Suueus, qui pater Vandali est;cui prolem adscribuntHunnum,patrem Herculis Hercules autem factus parens. Teutone filio. Haec fere etiam Tacitus habet. Hinc vocitatos Ingaemones proximos Oceano, medios Hermiones, caeteros Istaevones,Marsos, Gambrivios,sumos. Vandalos. Iohannes Viterbiensis tradit, Noe numerosam prosapiam habuisse a Tuistonem autem Germanorum & Polonorum Dariorumque autorem Sc patrem esse. Idcirco genus Tuistonis ad Noe, sicut Enos ad Adamum recte refertur. in
xor Noe , quae peperit illi Tuistonem, tribus nominibus, Vesta scilicet, Terra, &Titea appellatur. Atque ita pulchre Berosus Cornelio Tacito consentit, Tuisic ni matrem fuisseTellurem. Longeque fallitur hoc loco Diodorus Siculus, exist mans, propter haec nomina, Noe multas fuisse mulieres. Nam tres appellationes unum unius mulieris nomen est. Suntque absque dubio synonyma. Quemadmodum etiam Noe appellatus est Ianus, bifronsque pingitur, quod bina secula vidit. Eodem Beroso, non dubiae fidei autore. Sarmatia & Germania Tuistoni λrte obtigit. Cui Berosi opinioni astipulatur&C. Tacitus. Scribit enim, Germanos sedem&nouam regionem quaerentes, post longos variosque errores, in oceani li toribus terram primum attigisse. Propter has causas , diu Germani ab Italis MGallis Tuisti vocati sunt, quod nomen adhuc non solum in Germanorum, sed fero omnium gentium ore est. Berosus quem quidam, inter quos est etiam Metasthenes, Persicarum rerum scriptor, fide dignum authorem ducunt . quemque Iosephus libris antiquitatum saepe citat, libro historiae suae quarto scriptum reliquit, quod ii diluuio post ce tum triginta unum annum, prima & potentissima urbs Babylonia aedificari coepta sit. Tunc etiam temporis Noe, qui&Ianus est vocitatus, Tuisconem filium suum in Europam misisse , dc illi tradidisse regnum a flumine Tanae ad Rhenum usque. Sicut & Tacitus scribit , Tuistonem deum terra editum, & eius filium Mannum . autorem &conditorem sentis. Item scribit Berosus, quod anno Nini regis Assyriorum, Tuisto Germanos circa Rhenum legibus Scinstitutis correxit, & in o dinem redegit, quemadmodum Iubal apud Celtiberos, & Samotes leges tulit Celiatis. Secundus Germanorum rex fuit Mannus, Tuisconis filius. Scribit enim Ber sus: Sexto anno Semiramidis reginae Assyriorum, iuxta Rhenum, Mannus Tuistonis filius, Germanorum regnum obtinuit. Tertius Germanorum rex fuit Ingaevo. filius Manni, tempore Nini, filii Nini. Hermionem, quartam seruat Germano
613쪽
ει orum regem fuisse, tempore Arati, septimi Assyriorum regis. Quintus eorum rex fuit Marsus, tempore Balei, octaui regis Assyriorum: a quo dicti sunt Mars, hincque est regnum Marsorum, testibus Plinio & Cornelio Tacito. Gambri uiuin sextum regem in Germania faciunt historiae, tempore Belachi, Assyriorum regis. Ille Gambrivius strenuus & fortis bello fuit. Ioannes Annius quibusdam coniecturis colligit, hunc primum coronatum regem Germaniae fuisse. Sueuum septimum regem scribunt, Baleo, undecimo rege Assyriorum seu Babyloniae, imperium obtinente. Ab hoc putantur Sueui nominati. Hic Tigurinae non ignohilis urbis conditor sertur. Uandalus Germaniae octauus dicitur rex, Aliada duodecimo in Assyria regnante. Nonum tradunt Τcutonem fuisse huius nationis regem. Ab hoc sunt Germani dicti Teutones.Fuit autem temporeMannici,tredecimi Babyloniae regis, qui primum diis sacrificare instituit. Decimus rex Hercules fuit, tempore Ma- calet, decimi quarti Babyloniae regis. Hunc omnium virorum fortium primum in praelia ituri Germani, carminibus cantuque celebrabant, autore Cornelio Tacito. Haec de regibus Germanorum, autoribus citatis. Verisimile est, sicut iudicat etiam Ioannes Viterbiensis, quod, quemadmodum Germani a Tuistone nomen acceperint, ita Alemannos a Manno, Tuistonis filio,secundo rege suo, vocatos. Et a septimo rege suo Sueuo nominatos Sueuos, sicut a nono rege Τ tone appellati sunt Teutones. Germani vero longo post tempora ab exteris nationibus, Gallis scilicet&Italis, dicti sunt. Cuius nominis causam arbitror fuisse, quod belli tempore tam fraterno animo semper partiti sint pericula&successiis : & quod ii, qui domi remanserant, pascentes, rusticantesque, uxores& liberos pro communi patriae salute militantium alebant: post annum, qui in bello fuerant, reuertentes domum, vicissim rura colebant, nutriebantque familias, qui in eorum locum exire, lege institutoque in bellum cogebantur. Haec vicissitudo & mutua mutatio cum magna germanaque fide fiebant. Nec autem usquam germani fraternique animi magis apparent, quam in praeliis, ubi vitae capitisque agitur periculum. Hanc causam hujus nominis esse, idonei sunt autores. Porro ex nominibus omnibus illis nouissimum est Germanus; nec muItum, quod sciam, ante Christum natum in usu fuit: quanquam hoc nomen etiam sit apud Titum LN uium primae decadis libro 6. Iulius quoque Caesar in Commentariis cum lib. 3. tum aliis quibusdam locis, huius nominis meminit. Facit & Cornelius Tacitus mentionem huius nominis. Item Strabo Geographiae lib. I. Trans Rhenum, inquit, versus Orientem Germani habitant, gens forma & moribus non prorsus dissimilis Gallis. A Romanis vero frequentius Teutonici vocati sunt. Ita sine dubio vocabulum Germani minus est vetustum. Quando autem aut per quem primum sic appellati sint, scribit Nauclerus se nescire. Quanquam vero minus vetus sit reliquis nominibus; tamen quam vetustum sit, videmus ex Liuio. Post enim urbem Romam conditam, anno centesimo sexagesimo, fuerunt Germani in Italia, quo tempore Brennus Romam incendit.
Omnes, qui digni sunt, quibus fides habeatur,cosmographi, nempe PtoIemaeus, Hegesippus, Cornelius Tacitus, Berosus, Strabo, 8c si qui sine alii huius loci consentientes, scribunt, Rhenum Germaniam a Galliis separare, esseque utriusque nationis terminum. Nec est dubium obscurumve, Gallos olim usque ad Rhenum occupasse omnia; atque se Rheno diuisas Germaniam & Gallias. Hinc palam est, Argentinam&Moguntiam& maiorem Basileam, reliquasque in ea Rheni ripa urbes in Gallia sitas. Germani enim virtute roboris, armisque praestantiores suis non contenti, Gallos expulerunt. Ferunt etiam quidam scriptores,Gallos aliquan do Germanica lingua locutos, sed bellis omnia confuse. Solinus in collectaneis ad Augustum dicit, Germaniam esse populosam, pertinereque a Polonom siue Sar matiae montibus per Hercyniam sylvam usque ad fine Rheni, & ortum Danubii. Plinius lib. 4. cap. I 3. suis quoque finibus Germaniam describit. Sed nobis parum
cognitum, quid sibi velit. Adeo per temporis bestorumque iniuriam, nomina ciui-
614쪽
61 Izatum & regionum partim interciderunt, partim mutata sunt. Vixque est inueni-ro aliquid, quod suum pristinum nomen tueatur. Ptolemaeus & Corn. Tacitus libro de Germaniae situ & moribus similiter scribunt, Germaniam este imprimis nobilitate dc magnitudine insignem: Rheno & Danubio a Gallis, Rhetis, & Pannonii S; montibus vero a Sarmatis Dacisque separari. in veterum Germanorum fines sunt. Sed nunc singulari armorum animique robore ad sua adiecerunt multa, versus meridiem, orientem & septentrionem, transgressi, possessoribus fugatis, flumi na & montes, omnes superarunt dissicultates. Cuius rei testimonio sunt Germa- sni transthenani in Gallia, ut supradi etiam est. Tantumque accessit Germaniae, ut duplo hodie maior sit, quam Strabonis, Ptolemari , Pliniique tempore habita est. Nam Germani omnes regiones & populos, qui lingua Teutonica cuiuscunque idiomatis utuntur, si bi asserunt: quantumuis varia sit huius linguae dialectus. Germaniae omnes naturae dotes tantum variant cum iis, quae olim illi, si credimus Romanis & Graecis scriptoribus, fuerunt, adeoque fere omnia aliter habent, ut haec abunde possint tale argumento si scriptores non mera mendacia & somnia mandarunt literis coelum & regionum naturam mutari: etsi philosophi physici
non concedant. Sed Domini verbo obediunt omnia elementa, faciunt omnia haec, iuxta iussum & imperium Domini exercituum. Hoc benedicente, & aperiente manum, terra fert fructum suum, fertilitateque omnia implentur: maledicente, Ec manum claudente, sterilis redditur terra, & omnia pereunt, ut Pal. Io . Dante te illis, Giligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Aue tente autemtefaciem, turbabuntur. Auferes stiritum eo rum, sed cient, ct in puluerem suum revertentur. Emitte siritum tuum, eb creabuntur: ct renoua faciem terrae. Et
Psal. 32. Misericordia Domini plena est terra. Aeria Domini caeli firmati sunt: ct siritu
oris eius, omnis virtus eorum. Hoc genus sententiis tota est plena scriptura. In hune modum solet esse vicissitudo in donis Dei: mutanturque sic artes, animi, ingenia, ®na, fierique solent mortales post varia dona & victorias successusque, arroga
tes &molles, vitiisque infinitis inquinantur. Quare post longam patientiam, non perpetuo ferens Dominus Deus, puniensque ingratos, dat fructum ferentibus. Sic est mutata fertilitas, propter populi peccata; terrae promissionis, quae prius fluebat melle, vino & lacte, iam vix spinis & tribulis ferendis est habilis. Notum est, quales fructus in testimonium & signum Israeli Iosue & Caleb ex illa attulerint terra, quae jam est desolata, deserta, & colono prorsus non respondens; sicut etiam Sodoma& Gomorrha ante maledictionem omnibus rebus abundauerunt, ut iure habitae 1int paradisus dc pinguedinis domus. Propterea Ezechiel cap. x6. perditionis eorum nullam aliam reddit causam, quam omnium rerum amuentiam sine magnis operis, & luxum, qui sciet comitari ocium, & fructuum absque labore copiam. Sic verum existimo, Germaniam aliquando fuisse harbaram, horridam, & iniscundam; semper tamen bellicosam, aliisque populis fortiorem, quemadmodum consueuit esse gens laboribus indurata & exercitata, parumque ciuilibus mollioribusque moribus imbuta. Sed Dominus iam tandem quoque hanc terrarum Orbis partem respexit, ita, ut ex verbo & gratia Domini vix unquam fuerit regio vel femtilior , magisve habilis ad omne genus fructus producendos, vel felicior ingeniorum a norumque bonitate, magnitudine&praestantia. Quibus enim gentibus, quaeso, in ulla cedit arte ξ imo quos populos, qui & sunt & fuerunt, non longo intervallo post se relinquit Iam incipiunt Physici disputare de temperie media de summa, cui ascribuntillam benedictionem Domini in Germania, quatisolim m. buerunt Assyriis, Perss. Terrae promissae Isiraeli, Medis, Graecis, Italiae. Iam illud ver illamve Domini benedictionem in Germania Omnes mirantur cum stupore populi. Nihil in hoc mundo vanitati obnoxio solidum, immutabile, & incorruptis hile. Fuerunt alia olim etiam secula apud AEgyptios, Graecos &Romanos, erudiatione & artibus omnibus excellenter dotata & exculta, sed temporis iniuria , quae
omnia consumit, artes &homines interciderunt. Id quod sine dubio nobis potest . LI. Hli h li a me-
615쪽
euenire, si ingrati fuerimus Domino Deo , omnium bonorum largitori. Etiamnunc causae paulo oculatioribus non sunt obscurae. Et nisi Domino , qui omnia propter sese facit , ascripserimus in vera humilitate & timore Dei, in despectuin harbariemque maiorem priore relabemur. Nam Dominus propter peccata,cum alia, tum potissimum superbiae, molliciei & luxus, transfert animos & regna, ita ut repente leones immutentur in lepores. Quare ambulandum in lumine , ant quam praetereat. Ne quis sibi in illis donis placeat , arroganterque alios despiciat; Dominus deiicit superbos de sede, exaltat humiles. Qualis aliquando Germania fuerit, est apud L. Anneum Senecam in lib. de gubernatione mundi. Dicie enim, errare eos incertis sedibus , perpetuas hyemes illic esse, solum intacundum, nullas aedes, venationibus vivere, ubicunque nox fessos laboribus deprehendit, cubare sub frondibus aut in speluncis foveisue ; pellibus vestitam aut etiam nudamo gentem eme; miram illis esse frigoris patientiam. Non dissimilia scribit δc Tacitus: Quis porro praeter periculum horridi Sc ignoti maris, Asia, aut Astica, aut Italia relicta, Germaniam peteret 8 Informem terram, asperam coelo, tristem cultu consipectuque, nisi si sit patria. Addit post pauca: Terra etsi aliquanto specie differt,in uniuersum tamen aut sylvis horrida, aut paludibus isda, humidior qua Gallias, vemtolior qua Noricum ac Pannoniam aspicit, frugiferarum arborum impatiens, pecorum tacunda: sed plerumque improcera ; ne armentis quidem suus honos aut gloria Dontis; numero gaudent, eaque solae de gratissimae opes sunt; argentum de aurum propitii an irati Dei negauerint,dubito. Nec tamen ammauerim, nullam Germaniae Venam argentum aurumve gignere, quis enim scrutatus est i possessione de usu haud perinde assiciuntur, &c. Haec Tacitus. Talia de Germania refere etiam Strabo, & alii plures ex Graecis & Latinis. Nae ista videntur mera mendacia, εc figmenta omnibus, qui hodie haec legunt aut audiunt. Nam quo loco M statu sint hoc tempore Teutonicae res ad astra sublatae, nouit totus mundus. Sed si autores grauitate dc doctrina insignes excusari pollunt, iudicio Domini, de quo paulo ante. Si iam cernerent isti rerum scriptores germanas res , non possent non suffundi rubore. T. Liuius putat, Germaniam totam nihil nisi horridam siluam esse, ad quam nullus unquam mercator veniat; nec quisquam ad eos accedere propter feritatem auderet, nisi cum valida militum armorumque manu. Idem quoque demonstrat, in iis Italiae locis, in quibus nunc sunt pulcherrimae urbes , Bononia &Mutina di aliae, desertum Zc sylvam fuisse. Iulius Caesar tradit, neque agriculturam neque usum belli intermitti apud Germanos : sed priuati ac separati agri apud eos nihil este; neque longius anni tempore uno in loco incolendi causa remanere concessum esse ; neque multum fiumento, sed maximam partem lacte atque pecore vitam degere, multum in venationibus esse. Et hoc vitae genus 6c quotidi nam exercitationem , libertatemque vitae, ab omnique ossicio ac disciplina vac tionem, vires alere, dc immani corporum magnitudine homines emcere. Addi
que in eam consuetudinem adductos, ut locis frigidissimis nullis vestibus, exceptis pellibus, utantur. Quae Caesar in Commentariis de Sueuis scribat, cuilibet in promtu est legere , ut nihil opus sit pluribus. Facile est videre eo loco, quomodo i durati fuerint ad laborum 6c bellorum incredibilem patientiam, quam fiugali vita fuerint contenti, modo salua esset auro preciosior libertas. Ex quibus causia barbariei patet. Nec mirum, terram a Domino statim post Adami lapsum maledictam, sine diligentibus cultoribus nihil produxisse quam tribulos & spinas; omnia erant obsita sentibus, quae iam sunt vestita pulcherrimis de tacundissimis vinetis de pomariis. Nihil est tam felicis ingenii, quod non cultum, fructum producat sumum. Quamquam sint autores pbysici , qui opinentur ex reuolutione coelestium Virtutum, dc per hoc temperies mutatione regionum tacunditatem mutari inst rilitatem,&sterilitatem rursum in iscunditatem: idque adeo,ut ubi nunc est mare, aliquando terras; dc ubi terra, illic maria fuisse. Sterilem autem fieri tacundam cenam, indicant etiam Romani scriptores, qui queruntur, non eandem esset
616쪽
suarum terrarum foecunditatem ue disputantque in eo, num etiam terra senescat, emetaque reddatur senectute, ut animalia. Quae mutatio facta sit in Canaan, sciamus. Natura rerum infirmis Hementis subiectarum est fragilis, corruptionibus Mmutationibus exposita ; nihil est tam splendidum & magnificum, quod non redigatur ad nihilum, & in contemptum Veniat; omnia veterascunt, ut vestimentum.
Dominus solus immutabilis manet,& qui in eo sunt, unum cum illo facti. In Asia& Africa, aliisque memorabilibus locis iam multa iacent neglecta , infrugifera, &deserta,quae vix serpentibus iam alimentum sufficiunt, ubi fuerunt ingentes ciuit
tes populosissimae. Ubi fuit Babylonia Z Ubi fuit Niniuet Ubi Troia Z Ubi Thebae rubi reliquae, de quibus tam magnifice loquuntur historiae t Ecce rerum humanaiarum miseram conditionem l Quid miseri extollimuri quid caeci inflamur in tam caducis rebus 8 Babyloniae urbis amplitudo & altitudo nota est : sed ubi fuerit, ignoratur locus; est iam habitatio Sirenum, draconum, crocodilorum & veneficarum aliarum ferarum. Dic mihi campum,ubi Troia fuit, & eris mihi magnus Apollo AEgyptus , quae ex Nili exundatione paradisus erat, iam suas laudes non tuetur . nec respondet colonis suis. Quid igitur mirum, si ex Germaniae eremo factus est hortus, omnibus 8c ad voluptatem & necessitatem sufficientibus plantis consitus, omniaque pene dixerim, ferens sine culturae disciplina Quem in modum omnia sphaerica reuolutione mutentur a Domino , in sacris literis cum aliis Flocis pluribus, tum elarissime Solomon in Ecclesiaste tradit. Multa faciunt,ue ego persuadear, Germaniam felicitate non ulli orbis parcium cedere. Quanquam enim sunt, qui praedicent Asiae, Africae, Indiae, Italiae, aliarumque dotes; tamen cum Plismo judico felicissimam regionem, quae suis contenta, alienis nihil opus habet; cuique est temperatus aer. Concedo aliis hyemes minus rigentes: sed caloribus mstatis magis ferventibus affliguntur. Fructibus alii aliis abundant, sed habet & Getiamania suos peculiares; taceo de animalium aliarum regionum nocentiore Veneno. Non facile est conferre in hunc modum terrarum felicitatem: nam nullam partem est inuenire, quae ferre omnia possit; semper negatum est alii, quod in aliam coli tum videas; non dico in praesentiarum, quam diues auri & argenti, aliorumve me tallorum sit Germania: quamque omnibus rebus ad vitam laute degendam copi
se sibi sufficiat, nihil prorsus externi egens, si vellet: quid enim opus est de his pli ribus dicere, quae in oculis omnium in claro die constituta sunt i Italiae, Hispaniis, de Galliis sere prorsus omnia metalla negantur , nisi quae a mercatoribus Germanis
De Germania scriptum Cornelius Tacitus reliquit, Germanos indigenas, mini meque aliarum gentium aduentibus & hospitiis mixtos, qui olim non terra, sed classibus aduectos: dc aliquot populos Tacitus , Plinius, Orosius, Strabo, Ptolemaeus commemorant, sed nominibus nobis adeo incognitis, uti mirari satis non possim, qua temporis injuria adeo perierint regionibus sua nomina. Nec minus est mirabile, quod nullus ex autoribus cum alio consentit in nomenclatura , sed quilibet alia tribuit regionibus & urbibus nomina; cum tamen in uno fere seculo tres insigniores vixerint. Strabo enim sub Tiberio, Cornelius Tacitus sub Traiano, Ptolemaeus imperante Antonino Pio, floruerunt. Ista sunt nomina populorum Germaniae apud Strabonem, Bructeri, Suevi, Caldui, Marcomanni, Liuii. Lumi, Butones, Mugilones, Sabini, Senones, Sicambri, Catii, Gambruuii, Catintuarii, Chaubi, Cimbri, Caulci, Campsiani, Bisurges. Cherusci, Catisci, Ampsani, Cheinsci, Landi , Sabatii, Heumunduri , Boii. Cum Strabone Cornelius in pluribus variat. Orosius his vocabulis appellat, Usipetes, Tencteros, Frisos, Ago-riuarios, Dulgi binos, Tassiarios, Chauchos, Longobar os, Reudingos, Aviarios, Varmos, Eudosos, Suarmos, Nuithomos, Hermunduros, Nariscos, Qua dos , Marsignos, Gothos, Osos, Buros, Ligios, Arios. Helvetianos Mannum S, Helisios, Naharvalos, Rhingios, Lemones, Suiones, Venetos, Fennos, Vanda-los. Ptolemaein multa alia habet, quae recensere superuacuum existimo. Tain
617쪽
diuersae impossitionis nominum non fuit alia causa, quam quod doctis sit ni hi autores sibi putarint licere pro animi arbitrio imponere nomina barbarae nationi, sicut& adhuc hodie Germani peregrina libenter imponimus nomina , vel Graeca vel Latina. Huc facit, quod olim in Germania, autore Tacito, nec viri nec mulieres nouerunt literas. Etiam ipsi Galli, antequam Romano imperio fuerint subjecti, nullas omnino literas attigerunt, nec etiam viderunt. Graeci aliquando illis Graecas literas ostenderunt, quas pro miraculo habuerunt. Ex his dubium non est, il-Ia Germanis nomina imposita a Graecis vel a Latinis. Romanis enim singulari studio fuit, linguam Latinam cum imperio propagare, & pleraque aliis appellationi, bus nominare. Nostro tempore Germaniae regiones appellantur hoc genus nominibus. Ea pars, quae non multum abest a fontibus Danubii & Rheni, Sueuia vocatur , quam solam Alemaniam quidam volunt. Huic vicina est Heluetia: Al- satia, Brabantia, Selandia, Holandia, Frisiia, Dania. Saxonia, Thuringia, Hallia, Francia Orientalis, Boemia, Schlesia, Polonia, Bauaria, Pannonia. Iulius Caesar memoriae mandauit, quod Germanis vita omnis in Venationibus studiisque rei militaris fuerit: quodque a paruulis duritiei & laboribus studeant. Quique diutisi i me impuberes permaneant,maximam inter suos laudem ferre Hoc enim ali staturam, si hoc vires, neruosque confirmari putant, & caetera, quae e
loco scribit,in promptu sunt. De his Tacitus scribit, quod aliquando supra modum inculti barbari fuerint,in sordibus & magnis sudoribus a prima juventute educati, in omni domo, inquit, nudi & sordidi; in hos artus, in haec corpora. quae
S miramur, excrescunt; tua quenque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur; dominum ac seruum nullis educationis deliciis dignoscas. Inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos , virtus agnoscat. Sera juvenum Venus , eoque inexhausta pubertas; nec virgines festinantur: eadem juventa, similis proceritas, pares Validique miscentur, ac robora parentum liberi referunt. Seuera illic matrimonia. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert: intersunt parentes & propinqui, ac munera probant: munera non ad delicias muliebres qua sita, nec quibus noua nupta comatur, sed boves dc frae. natum equum, & scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipi tur. Atque inuicem ipsa armorum aliquid viro affert. Hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur. Ne se mulier extra vi tutum cogitationes, extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum periculorumque sociam: idem in pace. idem in praelio passuram ausuramque. Hoc iuncti boves, hoc paratus equus . hoc data arma denunciant: sic vivendum, sic pereundum. Accipere se, quae liberis inuiolata ac digna reddat, quae nurus accipiant, rursus quae ad nepotes referantur. Ergo septa pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corrupta. Haec fere ad verbum Tacitus de moribus Ge manorum. Sunt & alia apud alios autores, ex quibus coniicere licet, de morum seueritate & institutis ita tetricis , ut tamen non per omnia honesta disciplina caruerint. Scribunt quidam, olim Germanasmulieres fortiter pro patria pugnasse.&iam laborantibus in dubii martis periculo viris, in multis non vulgaribus praeliis prompte viriliterque fortes auxiliares manus attulisse, res aliquando pene fractas aliquando restitutile, & ab incunabulis liberos ad arma educare & exercere solitos. Quae consuetudo adhuc nostro tempore durat, ita, ut haec natio toti orbi abundὰ satis militum mittat. Propterea suos liberos Marti dedicabant, quem praeter alios deos colebant. Nam astrorum periti at firmant, peculiariter Martem virtute sua ,&, ut loquuntur, influxu suo respicere Germaniam, ut non solum usu & exercitatione in militari disciplina & robore animi Sc corporis caeteris praestent, sed etiam natura. Quare Dionysius vocat eos natura bellicosos. Quando matrimoniis iungebantur, utrique sponso & sponsae praedicebatur; adeptos suorum laborum Minolestiarum socium,&, ut pacis dc belli tempore mutuam sancto inuiolatam se
618쪽
uarent fidem, omniaque communia ducerent pericula, & pacis tranquillitatisque commoda, ocia & labores, bona & mala. Hoc iunctis sub unum iugum bo-hus , equo instructo, & armis utrinque datis, significabatur. Item, ut facultates a maioribus acceptas auctiores suis liberis & posteris relinquerent. Mulieres vero arcentur a comessationibus publicisque spectaculis,quo summa dos mulierum pudicitia illibata permaneret. Qua disciplina factuin est, ut adulteria rarissima apud eos fuerint. Deprehensae in adulterio maritus iure omnem caesariem euellere pro arbitrio potuit. Et eiectam cum summa ignominia ex domo per omnes urbis plateas , vel etiam per omnes regionis vicos, durissimis Verberibus agebat. Quoque seuerior erat in peccata uxoris, hoc vir laudatior habebatur. Nec hic ulli personarum respectui locus erat. Propter has causas, apud eos honi mores plus valebant, quam apud alios bonae leges. Diuersitas suppliciorum est ex delictorum Varietate. Proditores Si transfugas arboribus suspenderunt. Ignavos& degeneres animo, imbelles & corpore infames, paludibus & coeno merserunt. Ita diuersitate supplicii puniendo, scelerum naturam ostendcbant. Leuioribus peccatis pro cuiusque delicti magnitudine equorum pecorumque numero conuicti multabantur. Multae pars rei publicae vel regi, pars ipsi, qui vindicabatur, vel propinquis eius exoluebatur. Non iunctas sedes incolebant, sed seorsum discreti rura sua colebant, sicut fontis, aut campi vel nemoris occasio admonuit. Quisque suam domum certo spacio circumdedit, vel propter incendii periculum, vel propter barbariae aedificandique imperitiam. Subterranei specus, multo fimo onerati, erant illis hyeme receptacula & domus, & frumento fructibusque aliis horrea&cellae. Et hoc modo & brumae rigores, & hostium depopulationes fallebant. Vestitus erat sagum aut fibula, vel etiam spinis contextum. Totos fere dies ac noctes ad focum sedebant. Locupletissimi eorum a vulgo distinguebantur vestibus non laxis & fluitantibus, sicut Sarmatae ac Parthi, sed strictis & singulos comporis artus exprimentibus. Gesserunt&plerique ex ipsis serarum pelles, maculis
quandoque variegatas. Nec alio vestrmentorum genere mulieres, quam viri utebantur : nisi quod foeminae saepius linea veste purpuris variata induebantur: sed sine manicis, brachia & lacertos , totamque anteriorem pectoris partem nudae: etsi fuerit, ut dictum est, summa in matrimoniis castitas. Pro diis creaturas visibiles 'coluerunt,sicutLunam &Solem.Mercurio praecipue diuinos honores exhibuerunt; cuius imagines adhuc hodie quibusdam locis extant: cui sanguine humano, Viuoque homine sacrificabant aliquando. Sed Martem & Herculem pecude quapiam placabant. Isidi quidam Sueui sacrificabant. Non ferebant, deos suos humanaemgie pingi aut sculpi. Nemora & lucos diis dedicabant, & illa ex deorum nominibus appellabant: propterea quod illi abscondita vident. Quidam terram deam
vocabant, honoribusque diuinis colebant:quod alma tellus omnia producat. Sunt praeterea multa apud autores, de veterum Germanorum superstitione, & diuinatione, & auguriis, quae non duco operae pretium esse enarrare omnia: quanquam
adhuc hodie caeca&christianae lucis ignara mortalitas infinitis superstitionibus involuta sit. Magna aequitate agrorum limites diuidebant, & ne quid iniuste inaequaliterque fieret, quotannis possessionibus mutatis, veteres migrabant coloni inuiticem in aliorum agros. Qui ex magnatibus, sicut hodie fit, quando a bellis vacabant , octo, ludendo, somno & conuiuiis vitam ducebant. Rei familiaris curam,& culturam agrorum mulieribus, senioque defectis aut alioqui imbellibus committebant. Summus magistratus, apud quem belli tempore vitae necisque ius erat, temporibus pacis abrogabatur, Constitutis in singulis pagis iudicibus. Publichconuentus comitiaue agebant: silentio a sacerdote indicto, &re proposita, reges. magnates aut alioqui lingua & autoritate praepollentes sententiam ordine dicebant : magisque exorant, qukm imperant, quod volunt. Si vulgo sententia disiplicebat, magnis clamoribus explodebant; probantes autem, armorum Concussione & sonitu animi propensionem significabant. Bellis confectis, centum du
619쪽
ces, viros ex omni populo prudentia & probitate insigniores, seligebant, qui lites dirimerent, custodes essent legum. Sed omnia publica & priuata armati agebant. Nec erat illis concessum ius vel belli suscipiendi, vel alias aliquid maioris momenti agendi, nisi prius populo vel ciuitate consulta. Iuventus bello fortis magnis honoribus & praemiis afficitur, supraque alios nobilitatur. Nobilitas apud eos
non ex maiorum stemmate, sed ex fortiter gestis iudicatur. Nec tamen desunt autores ex majorum egregie factis, & prolem laudem nobilitatemque consecutam. Et iuxta factorum magnitudinem & claritatem, per gradus ad regum latus sedes tribuebatur. Nobilitas aliis armis & animo fortior, hostibus vicinisque omni-hus terrori erat; Lepeque vel solo nomine vicerunt, & in officio vicinos continuerunt. Ad hos legationes cum muneribus frequenter mittebantur ab exteris. Nulla gens propensiore animo peregrino hospitia offert, & omnem humanitatem ostendit in omnos, advenas priaesertim. Ducuntque in plerisque locis pro bono omine esse, sicut Deus hospitem peregrinum egenum mittit. Nam sine deo fieri non posse rectissime persuasi sunt. Atque utinam hanc humanitatem non exuerent his pessimis nouissimis temporibus, quibus praedictum est, homines fore sine omni caritatis affectu. Germanorum humanitatis, & praecipue in peregrinos, facilitatis vestigia adhuc manent; sed refrixit etiam haec caritas in multis. .Hoc de Germanis veteres autores Romani testantur. Magnum flagitium iudicatum apud Germanos , peregrinum quapiam vel leui iniuria assicere. Quamobrem confugientes ad se, & auxilium aduersus potentiorum iniurias petentes summa vi &integritate defendunt, &ius persequuntur iniuriam patientium, ultro sine spe prae inmiorum : sed solum propter solam humanitatem & misericordiam erga infirmi res. Hilari fronte & affabilitate non vulgari, cibum & reliqua necessaria indigentibus communicant. A somno statim calida lavare consueuerant. Doriniundautem libenter usque in diem a curis soluti. Cibi generibus minime exquisitis utuntur. Nullis condimentis & illecebris voluptatum & effoeminata mollitie vin-Cebantur. Cibus erat venatio aut arborei fructus, aut Iac, ex lacteque consecta. Sed in potando immodicos semper fuisse, negari non potest. Exiccandis poc lis semper certarunt, & adhuc certant. Quique capaciora uno haustu sepius e haurit, robustior habetur. Et haec non ultima laus est. Nec in hoc pugnae genere minus pertinaces sunt, quam in praeliis. Potu utuntur ex hordeo dc aliis frumenti speciebus cocto, vino sapore non absimili, dc ut merum, inebriat. Sunc quoque autores, qui reliquerunt scriptum de Sueuis, quod passi non sunt ad se in- Io uehi vinum, quod molles animo&e ceminatos reddat. Nec ad conuiuia,nec ad opus eunt nisi armati. Paratiores semper ad verbera quam vorba, etiam post castices. De magnis rebus consultant inter potandum. Aperti sunt, minime nigri& fallaces, nihil dissimulare, nihil celare, nihil adulari, nihil fingere, non rep stum odium in pectore, Score risum gerere, scientes. Ludo nimium dediti, praesertim aleae; &non dubitant audaces omnes facultates semel deponere: imo suorum ipsorum corporum libertatem non raro deponunt. Et vultus sic , nihil repugnans, victori se vinctum praebebat seruum. Tanta semper fuit apud eos fidei
obseruatio. Spectacula eorum omnia erant exercitatio & tractatio armorum ;summum decus scire rem militarem. Malebant sic se exercere, quam Venas a
genti & auri in terra abstrusias magnis sudoribus effodere. Nec enim precium hoc haec metalla habebant, sicut partim supra diximus, partim in sequentibus
ubi Offeretur occasio, narrabitur. Uasis aureis & argenteis, quae dono accep rant ab exteris, ut fictilibus usi sunt: quanquam Romano imperio viciniore pro Pter usum& commercium, monetam praecipue Romanam & acceperint &exposuerint. Sed nullus amor aut honor lamae, μὰ usui vero solum. Remotiores autem aliis rebus commutabant, rarius pecunia utentes. Munera semper amarunt, quod
s Sic etiam editio Basileetas, forsao legendum: lamina.
620쪽
quid commodi incommodiue adferat patriae, rerum nostra memoria declararunt euentus. Nunc in quo luxu, quibusque inutilibus peregrinis rebus intricata sit Germania, sine dolore recordari quis possit, qui hos veterum mores auditi Pethos certe iustitia extrema vestigia fecit, excedens tetris. In proximos frequenter hostiles excursiones exercebant, εc propter rapinas δc propter exercendam iuuentutem, ne cieio emolliti, belli temporibus inutiles redderentur; simul ut vicinis terrorem incuterent. Et ex ducibus ad huiusmodi incursiones paratior, a popularibus prae caeteris laudibus vehebatur. Adeoque non dedecori erat, alienas gentes diripere, ut etiam laudis plurimum datum sit, qui plurimum domum retulit rapinarum. Ita factum est, ut nunquam cum hoste confligere, etiam iustis bellis confectis, desierint. Ex nobilioribus reges creabantur: duces Vero. Propter factorum magnitudinem eligebantur, sed communibus omnium suffragiis. Tantumque abest, ut regibus liceat tyrannidem exercere, ut etiam nihil audeant constituere in rebus quoque exigui momenti, sed omnia populo sciente & consentiente, agere coguntur , di vel ob minimam tyrannidis suspicionem e regno repelluntur. Atque ita rex &duces magis exemplo quam imperio plebeios praecedunt. Primi domi constitutiones legum factis exprimunt. In praeliis primi hostem adoriuntur, in prima acie constituti. Primi, si quid operis in castris locandis exigitur, manus admouent. Noctu Sc die per omnes locorum difficultates primi proficiscuntur: reliquus exercitus hos sequitur, ab his exemplum in Omnibus functionibus capit. Supplicia criminum capitalium leuiorumque flagitiorum in manu sacerdotum erant, non ex aut horitate regum aut principum, sed deorum. Religionem enim deorum supra omnem humanum magistratum collocabant. Persuasioque haec de diis superstitio seditiones cauebat, &plebem in officio retinebat, quod per alios principatus impossibile erat. Quanquam inscius non sim. Iulium Caesarem scribere, summum in bello imperatorem apud Germanos habuisse necis & vitae ius& potestatem. In praeliis cognatos & amicissimos quosque locabant, quam coniunctissime poterat fieri; quo minus alterum alter desereret, pugnaretque fortius quisque pro familiarii imo quoque. Et ob has causas etiam uxores & prolem inter impedimenta habere, & praeliaturis ostentare & commendare: eorum captiuitatem & crudelem trucidationem, si vi cerentur ; praemia, dc spolia, & laudem. & gloriam, & pacis commoda, si vinc rent, ob oculos ponere. Hoc per duces eloquentiores fieri solebat. Etiam per mulieres, infantes in ulnis mammisque adhibitos ostendere. Ipsaeque arma non raro in manus capere, in acie locum viriliter defendere, hostem repellere: quibus incitamentis & facibus vix quicquam excogitari potest, quod etiam ignauissimum excitet, ut si non aliam causam respiciat , vel pudore compellatur adversus h stem. Obsidum loCo nubiles virgines dabant, & vicissim accipiebant. Hoc Virudetur illis peculiare fuisse in deliberationibus magnarum rerum,nullius, quantum uis abjectae in speciem personat, consilium spernere, etiam mulieres audire. Vespasiani tempore fuit Velleda mulier, propter bona consilia pro dea Germanis habita. Hostem aggressi iri, carminibus Herculem celebrabant & inuocabant, &clamoribus quibusdam ad terrendum hostem confictis , uti una omnium voce liti sunt. Sic suos in spem vocari, hostes confundi animo sperantes. De hoc cantus & clamoris genere Tacitus, &alii quidam. Arma eorum haud nostris nunc similia fuerunt; expedita & leuiora runtur fuisse. omnia agrestia , nihil picti de
efflaminati, quod emceminatum animum argueret. Equites equis non prorsus
dissimilibus iis, quibus hodie Furcus utitur. Relinquere equos, si loci praeliique ratio flagitare videbatur, aut fessis & vulneratis concedere peditibus; ipsi pedites
vicissim pugnare consueuerunt. In quem usum equos in omnem euentum ac
suefactos habebant. Pugnando in ptaeliis, omnes ad principem exercitus respi cere, omnibus cura esse, ut illum imitentur, ut placeant illi; illi vicissim studium, ut ad animositatem exercitum prouocet. Nullum maius dedecus, quam Princi-