Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

quod libuit. Illi conueniunt cum duce Arminio viro forti, & ad asserendam libertatem omnibus nominibus idoneo, Romanos nimio tranquillitati successibusque

confisos opprimunt, arces & captas urbes solo aequant, tres Romanorum legiones trucidant. Captorum, quorum magnus fuit numerus, aliis manus, aliis oculos.

aliis aliud membrum exciderunt. Principis Vari corpus, quod milites terra Obruerant cum signis militaribus,duabus aquilis, effossum frustatim dissecuerunt, &in paludem proiecerunt. Romani igitur, qui maria ad meridiem & occidentem

de orientem fere omnia occupata tenebant, Rhenum seruare non potuerunt. Post Romanos eiectos, utramque Rheni ripam occuparunt Germani. Sunt adhuc in utraque ripa Vestigia urbium δc munitionum Romanarum tunc temporis disiectarum. Atque illo tempore abolitum est Romanum nomen de imperium apud Germanos; quod magnum erat usque ad Parthos de Indos. Quo in loco hoc faetium sit, dubitant scriptores: sunsiqui volunt in agro Vindelicorum factium. Straho alio vult loco factum. Εst,qui putat factium , ubi iam Franc fordia est. Tacitus putat factum in sylva Teutoburgensi. Ego existimo non uno loco, sed passim perdis. positas munitiones institutae a Druso prouinciae: quanquam aliis locis collectiores fuisse vires Romanorum, maximumque praesidium Varum secum habuisse verisimile est. Haec clades vehementer Augustum afflixit, capiteque in parietem grauiter illiso, saepe clamauit: Guintati Gre, redde Romanis Roma,s Miones. Post his gesta, missus a Senam est in Germaniam frater Drusi, Tiberius, cum quindecimi

gionibus , quae erant maximus eo tempore exercitus Romanus. Hic Germanos

bello grauissimo impetiuit, magna damna illis inferens, magna vicissim accipiens. Toto perpetuo triennio durauit bellum hoc, vix posset multis libris explicari digno pro rei magnitudine. Nec ullum grauius magisque sanguinolentum Romani,post Punica, gesserunt bellam. Sed tandem maiore parte exercitus amissa , a Sueuis vi cinisque Germanis, multis praeliis victiis Tiberius discessit, vel, ut verius dicam, fugit ex Germania. Quanquam non inscius sim, Romanos de se haec ita scribete, ut alienam Floriam in se verbis transferant. Sed finis & fuga ex Germania Tiberii satis abunde,qui victores fuerint, arguunt. Post hunc Vespasianus contra Germanos missus est, cum valida manu, magnisque conatibus eos aggressus, frequenti bus praeliis fere totum exercitum perdidit. Ferme enim quadraginta praeliis confiixit. Tandem desperato proposito, redit domum. Sunt & alii, qui rebus Parum prospere gestis, multisque amissis, redierunt domum. Antonini Aurelii MAlexandri Caesarum conatus, & expeditionum contra Germanos apparatus, noti sunt'. qui etiam ad arbitrium & votum,atque adeo nutum Germanorum condicio nes foederis composuerunt. Galenus,medicus ille summus, Romanis principibus Carus, rogatus, Ut comes esset Imperatori, respondit, homines non et se pares Vrsi , non carentibus ratione; quare non iturum comitem, quos esset periculum cristiores redditurum. Traianus non imperando, aut armis aliquid apud Germano. P

tuit efficere, sed longe aliis artibus, nempe mansuetudine, humanitate, &iustitia sibi eos deuicit. Quid dicam, quid Norici, Sueuique cum iis, qui Helvetiae montes inhabitant, in Italia saepe gesserint, totam vastaverint, aedificiaigne exusserint, sedes occuparint, aut praeda onusti domum redierint victores tmexander cognomento Magnus, postquam totum Orientem, Asiam, Africam & magnam Europae partem ibegit, vocatusque propterea & habitus dominator Orbis terrarum, tamen ad fines Germanorum nunquam pervenit. Nequeao enim consultum putauit Germanos attingere. Etiam Darius de Cyrus, illi potentissimi reges, cum ad Danubium pervenerunt, Germanos Veriti retrocesserunt. Quemadmodum infinitae, pene dixerim, potentia: Turcus, cum omnibus suis collectis viribus, ubi primum aspexit terribili toruoque vultu Germaniam , Virruc Germanorum repulsus,turpissima fuga , innumerabili multitudine amissa, salutem inuenit. Quae res cum propriam historiam requirat, a nobis non tractabitur:

quanquam hic Germana virtus a nemine satis possit praedicari. Dominus det gratiam

632쪽

LIBER III.

erit. Lysimachus rex potentissimus , cum usque ad Danubium perueniecum exercitu infinitae multitudinis, 1 Germanis multitudine imparibus victus est: cuius exercitu deleto, ipse rex Lysimachus captus est a rege Gera manorum Romechete. Hac sortitudine in bello Germani consecuti sunt apud exteras nationes , ut de illis hoc genus diverbia ferantur: ui pugnare

metit infelisiter eum Germanis Pugnet. Germanos amistus haber vicinos vero minime., Germanos urses esse ratione raditos. is Hinc est, quod Romani Imperatores titulos& cognomina omnia posthabuerint Germanici cognomine; ut Domicianus Gemmanicus, Nerva Germanicus. Et Tiberius suum filium cognominauit Germanicum, nulla prorsus alia causa, quam propter insignem fortitudinem, animi m gnitudinem, fidemque huius populi. Tam tenaces semper fuerunt fidei, ut Imperatores quidam Romani inter quos Iul. Caesar & Augustus fuerunt eos fidos sui corporis custodes habuerint, ut nostro tempore rex Gallorum, & Romani Ponti Scribunt etiam Romani, inter quos Tacitus est, neminem unquam cum Germ nis bellum gessisse, quem non poenituerit; quique non plus incommodorum. quam commodi acceperit. Atque certum est, Germanis defuisse eruditos viros. qui facta ingentia eorum describerent: & falso ab alienis scriptoribus multa detorta & deprauata, ut est ingenium omnium hominum. Item non est dubium. Romanos maxima quaeque sua bella Germano milite confecisse. Et quis adhuc hodie rex aut princeps aliquid audet sine Germanis8 Et qui a liquid contra German. egerunt, militibus German. factum est. Quod magna ex parte milite Germano Carthaginem ceperint exciderintque Romani, autores digni, quibus credatur,sunt. Cuius belli scriptores plures sunt, ut nullus mentioni nostrae relinquatur locus. Redeundum igitur nobis ad propositum, titulusque, qui est de Germania, respiciendus. Ferunt historiis, Augustum principem Rom. imperii, tempore toto re gni sui non habere, quod queri iure potuerit, nisi in conatibus contra Germanos Nam hic vir libidine nimia regnandi ductus, ausus est Germanos primus, si credimus autoribus, armis lacessere ; sed Germani, duce Harminio, praelio superarunt Romanos, trucidaruntque fere triginta millia. Reliqui fuga sibi consulentes, in Baliamque trepidi peruenientes. tantum terrorem incusserunt Italiae & Romanae urbi, ut constillauerint multi de fuga in Asiam. Africamque; & nauibus omnibus, De esset sequendi facultas. quibus non esset opus, exustis. Sed nescio, quid Hamminio accidit, quod hostem non usque in Italiam persecutus sit. Dormnus, qui ponit terminum mari, ponit etiam terminum hostis furori. Alioqui saepe, si r spicias tantum hominum consilia, mirapere, quare hic non progrellus longius sit;

quare retrocessierit. Sic enim homini intuenti creaturas, non regem Imperatoremque, cuius est omnis potestas, apparet. Traianus non vulgaria contra Ungaros & Germanos bella gessit. Germaniam, quae tota desciverat aterum redegit in prouinciam, atque beneuolentem habuit. Quae ancc nullis armorum viribus domari potuit, huius beneuolentia & e mitate victa, iugum tulit: sed non oneribus grauioribus degravata. Talem enim pacem praetulisset bellis, etiam si dubius Mars eis certo fauisset perpetuo. Quam bene audiei it hic apud Germanos, quamque carus illis fuerit, sunt adhuc reliqua quaedam monimentorum vestigia. Item Marcus Antonius Verus multum negotii habuit in Germania: cum iis, qui sunt in extremis, qui habitari possunt, locis. Qui cuin bonus, ut est hominis animalis captus, vir eflet, facile Germaniam circa Rhenuin & Sueuos in othcio detinuit; quorum opera facile fuit, repugnantes barbaros repellere. Quod autem persecutus non sit usque ad ultimas glacies, mi-Lum non est : neque enim operae pretium fuit magno capere homines in locis incultis demiates, nihil habentes, neque aedificia, neque supellectilem ullam, nisi comtices arborum, aut pelles ferarum. Huic Imperatori singulare studium fuit, ut Germania latius mitesceret: nam liberalia ingenia habere eos, deprehendit hoc

nielius, quam alii Imperati quo fuit doctior in philosophia. Namphilosopliatum

633쪽

sedulo fuisse, scribunt historiae. Marcus Antoninus Uerus quem dicunt ita sormatum philosophiae praeceptis habuisse animum, ut semper in eodem vultus aspe- in1 visus fuerit longo & magno bello, quod illi cum Germanis fuit, exhausit non

soluin aerarium, sed Omnem etiam domesticam pretiosiorem supellectilem. Tantae molis erat Germanos bello tentare. Hic tape fretus potentia & commeatus copia, cunctando & occupando altiora loca, aliisque circumstantiis sibi fauentia occupauit, coegitque Germanos, quantumuis frugales & patientes, paruoque contentos, propter cibi penuriam pugnare in locis &temporibus iniquissimis: & saepe tamen, desperatis rebus in Germania, de reducendo exercitu cogitauit. Itaque moriens, Germaniam relinquere coactus est, Vt nulla parte magis Romano timeret imperio. Proptereaque etiam orationem ad suos summos amicos habuit: in qua commendauit filium, periculum enarrans, quod illi a fortuna, a successu rerum & infortunio, potissimum a Germanis esset. Maximinus, qui militauerat sub Alexandro Seuero omnia, quae acceperat, milites & reliqua in Germania consumpsit. Nam crassiis & stupidus venter, neque suis neque alienis parcens, post mor tem Alexandri Germanis non dubitauit ini erre bellum, aliquid praeclare agere me ditans; idcirco rem dissicillimam conatur, parum expendens,majorne utilitas an incommoditas etiam ad victorem rediret. Possetne confici res tanta, quantumue esset discriminis& certi periculi. Et quid aliter faceret talis venterὶ Aggreditu igitur Germaniam, dans & accipiens ingentia mala. Nam ferus tyrannus nemini parcit, exurit omnia, nihil mouetur, quantum numerum suorum perdat. Spe enim praemiorum,& propter omnigenam licentiam, militibus impiis ab impio Imperat. concessam, semper ex Gallia & aliis nationibus, etiam ex ipsa Germania colluuies pessimorum nebulonum confluebat, semperque reficiebantur legiones, quantumuis multitudinem flagitiosorum hominum quotidie Germani occiderent. Sicque perdens multas legiones, ipse sibi semper cavit, & magnam pecuniae Vim e praeda corradens, unde animus quotidie efferebatur, ita ut odiosus omnibus hominibus tandem redditus sit. Et Romani videntes, quot suorum in Germania perde ret, nihil omiserunt, quo eum minuerent,&imperio priuarent. Et ipse in oratio ne ad suos quadam, querens de Romani senatus populique iniuriis sibi illatis, nihil habet maius, quod exprobret, quam quod Romanam maiestatem a Germanorum manu defenderit. Nam, ut dixi, sciebat Romanis a nulla orbis plaga maius imminere periculum. Voluitque maximum videri, quod fecisset negocium Germanis. Deciui, tyrannus verius quam Imperator cum Germanis Thraciam depopulantibus grauia gessit bella. Et multis praeliis victus, tandem tam numeroso merciatu & valido, ut ipse & filius exultantes, ceu victoriam certam adepti, manus cum Germanis conseruerint. Ipsumque ferunt Decium ita suos collocasse, ut nullus fugae pateret locus. Fortiter igitur pugnante Decio & filio, uterque occisi sunt. A que hoc bellum memorabile, solum aeternam fortitudinis laudem parere posset

Germanis. Impares numero , totum diem&noctem sere totam pugnarunt, Mexercitum pene extinxerunt Romanum. Quanta interia Romanis & haec fuisset

scribendi, si ipsis cessisset, quemadmodum Germanis. Decius,artibus & viribus corporis & ingenii vir incomparabilis, in imperio tanto censtitutus , victus satis loquitur, ut verbis opus non sit meis. Et in hoc bello tanta Varietas eventuum dicitur fuisse, ut saepe ita locis iniquioribus Germani circumuenti fuerint, ut Decius nihil de victoria dubitarit. Sed cum Dominus, qui tyrannos a facie sua, ceu Ventus Vehemens puluerem proiicit, non amplius voluit per illud vas irae sanctificare sanctos suos snam magnam Christianorum multitudinem supplicio affecit cum ignominia ad inferos deiecit. Nec enim unquam diu in hac luce tulit, qui effuderunt sanguinem sanctorum suorum. Et hoc loco non intempestiue admonemur, quod Dominus ultus est suorum sanguinem per Germanos. Quam misere perierit multis vulneribus acceptis, in palude suffocatus sit Decius, cum satis memoriae iam olim mandatum sit, nihil opus in pluribus. Licinii Valeriani tem

634쪽

LIBER III.

poribus, trecenta Germanorum millia Italiam inuaserunt, & maximam praedain domum miserunt: veneruntque in spem etiam capiendi Romam ipsam. Fugi, que, quicquid audiuit aduentare Germanos. Tantus huius nominis extitit terror. Sub idem tempus, caedibus & incendiis impleuerunt Germani Gallias: nec erat vel ex Romanis, nec ex Gallis, qui resistere auderet. Nec tunc temporis Pon- avius aut Asia tutae fuerunt a Germanis, nam vehementer ab illis afflictae sunt. His etiam temporibus, Ungaria a Germanis est devastata; victorcsque domum rediere praeda graues. Nec vulgarem laudem meruerunt Germani, tempore, quo Emilianus non procul a Moguntia est occisus. Frat in Germania his ferε temporibus dux nomine Posthumus, qui adeo excellebat arte militari & aliis dotibus, ut 'milites eum evexerint ad imperium totius exercitus: qui militibus Germanae nationis magis fidens, quocunque Germanos habere potuit, magno studio conscripsit. Romani Gallique hoc videntes, & omnia merito timentes, cogitarunt de

Occidendo Posthumo , aut quoquo modo tollendo. Per proditionem igitur interfectus est hic maximae in bellicis rebus spei vir. Sed quanquam dux illis subi

tus fuit: tamen Germani collectum exercitum in officio seruarunt, aliumque in occisi locum substituerunt, & transferentes bellum ex Germania in Gallias. In hac expeditione, Gallos non uno tantum pranio vicerunt, & praesidia Romana penitus in Galliis sustulerunt. Hac tempestate magnam iacturam & detrimentum Romanum imperium passum est: & multum Germanorum successus aduersus Romanos promouerunt bella, quae illis eisdem temporibus fuerunt in orientalibus regionibus cum Pcrsis & AEgyptiis. Tantumque negotii exhibuerunt Germani Rom. imperio, ut Persae & AEgyptii nullo negocio Romanum iugum abiecerint. Flauius Claudius non semel conflixit cum Germanis magnis practiis victus, victorque vicissim. Germanos vero in Italia praedando occupatos ex improuiso improvidos, suisque viribus & fortunae mendaci nimium confidentes, oppressit, magnaque multitudine occisa, expulit omnes ex Italia. Quamobrem illi sunt statuti Romae summi honores, erecta statua illi est aurea. Ncque enim leuem hostem vicerat, aut saltem cohibuit, ne progrederetur longius. Aureliani temporibus ex longa coeli temperie bona , nulla pestis consumpserat populum in Germania .& omnibus iis regionibus, quae sunt ad Septentrionem: quare cogitauerunt de oecupandis cultioribus terris. Inuitabat verδ etiam in Italiam rerum omnium copiat & quod Romanis in Oriente difficilia erant bella: quare Italiam inuaserunt infinita multitudine; quibus necessario occurrere coactus Aurelianus, omnibus optime ordinatis, & locis & tempore electis, congressus est. Pugnatumque est eo prassio toto die, tandem terga dedere Romani, vixque Imperator cum paucis, qui circum eum fuerunt, euasit. Quae clades & fuga Romanis tantum incussit terrorem, ut ex Vrbe multi fugerint. Germanis iam exultantibus, gestientibus, nihil timentibus, & omnia negligentissime administrantibus, retroque domum scribentibus, se dominos Italia: δc urbis ipsius Romae; ecce alio interim conscripto exercitu, reuertitur Aurelianus , Omniaque diligentissime administrans, nihil timentes, in diuidenda praeda & locorum occupandorum electione occupatos Germanos adoritur. Pugnant utrinque acriter: sed Aurelianus vincit, tribusque praeliis ab eo ita victi, extenuati sunt Germani, ut domum reuerti coacti sint. Post haec bella, Aurelianus, conscripto Germano milite, contendit aduersus rebelles in Oriente; & prospera usus fortuna, saepe vicit eos mari & terra. Probus post mortem Aureliani, contra Germanos, qui Gallias tenebant, multis locis proficiscitur magno apparatu. Cum igitur aliquot diebus iter fecisset, inueniebat ex iis,quos explorandi causa praemiserat, flumen itinere unius diei abelle, trans quod flumen omnes Germani consedisse, dein necessitatem belli multa fecisse, expectareque cupide Germanos, quod ex captiuis intellexit. Expectarique quotidie auxilia ex Germania; iamque copias Rhenum transisse. Impedimenta omnia, pueros, senio defectos, mulieres, reliquamque turbam ad arma inhabilem , in locum

natura

635쪽

natura & arte munitissimum coniecisse. Habereque magnam commoditatem vecturae ad commeatum, & poste longo tempore intra munitiones sese tueri. His rebus auditis, Probus alio loco, quam expectabant Germani, exercitum traduxit, delegitque locum castris talem: Mons erat non admodum altus, qui leuiter descendebat ad flumen; ab altera parte asper, & propter rupes inaccessus ad radicem montis erant fontes & patens campus; hunc occupat castris Probus. Non procul ab hoc loco alius erat collis, non dissimilis situ & ad flumen descensu, sed paululum humilior; hunc tenebant Germani. Inter igitur virorumque castra erat planicies, sed maiore parte sylvestris. Probus igitur post castra locata se. Germanis cum paucis equitibus ostendit, collocavitque in insidiis milites', qui laborantibus possent auxilium ferre. Nec Germanis visum est suos prorsus continere in castris. Prassium igitur leuius equestre cum hostium equitatu commiserunt. Post commissum practium, statim ex occulto exiliunt pedites Romani. Germani se receperunt intra munitiones. Sequenti die iteratur praelium equestre: sed Germani, pro more suo, ferebant secum pedites, qui ita insedebant equis,ut videri non potuerint ab hostibus. Congressi igitur, territis re non expectata Romanis , & occisis quibusdam, multis captis, fuga reliqui sibi consuluerunt. In posterum diem, utrique Romani & Germani e castris educunt copias instructas. Pro-- bus longistima Oratione suos cohortatus est, uti cogitarent, nullum fugae locum se esse propter flumen, per hostes ipsos viam faciendam , aut pereundum. Gcr-- manorum iniurias & contumelias in Romanos exaggerauit, quantum potuit plu--rimis. Si sustineant primum impetum barbarorum, victoriam certam conseri cuturam. Numero se superiorem , certa praemia proposita victoribus, victis si certa mors, aut certe durissima morteque grauior seruitus. Huiusmodi in hanc sententiam multa dixit ad excitandos & inflammandos militum animos. Germanorum duces non minus suos adhortati sunt, ut pristinae fortitudinis memoriam tenerent; nullam in fuga salutem esse. Vincendum aut pereundum. Cum igitur non longe abessent hostes , & utrinque animi incitati & parati ad dimicandum essent, praelium commisitim est. Diuque pugnatum est, dubio in neutrarnque partem inclinante se marte. In prima coitione magna Romanorum militum multitudo in flumen compulsa est. Postremo cum cedere coacti sunt Romani, receperunt se intra munitiones, interim nox incidit; Germanique progressi in locum iniquissimum, insequendo hostem per noctem dissipati, alii dormierunt. alii exuebant occisorum corpora, iam securi ceu victores. Sed matutino tempore , redintegrato praenio, di*crsos adoriuntur ex superiore loco, & sine negotio in fugam coniiciunt. Sed cum fugiendo usque ad flumen peruenerunt, ex desperatione pugnarunt rursus, & iterum retro agunt hostes: & equites Rom. interv

nientes, rursum ad flumen egerunt Germanos. Nec tamen a pugna cestarum,

donec fides illis data sit, quod Probus eos velit aut dimittere in Germaniam suam. aut in numerum militum ascribere. His Germanis conscriptis, Probus prosectus est in Italiam, quam misere affligebant Gothi, quos vicit & expulit ex omni Italia. Hisque Germanis militibus usus est fidelissimis in omnibus Orientis partibus: de omnes motus bellorum feliciter compescuit. Primum enim domum aliquot diuites dimisit in Germaniam, & cum iis simul, qui alios conscriberent; qui selectissimos, quotquot volebant, facile inueniebant. Sperabant enim diuitias; &magna erat bonitatis & liberalitatis fama Probi. Pacato igitur Romano imperio

per uniuersum fere orbem, Proculus & Bonosus seipsos imperatores vocabant, &Occupabant aliquot prouincias: inuocabantque Germanos, illis pollicentes montes aureos. Nec enim eos latebat, se impares fore Probo, nisi essent illis auxiliares manus Germanorum. Sed Germani, Ob fidem & probitatem Probi, denegabant illis auxilium. Quamobrem breui nec magno negotio deleuit eos Probus. Nec cnim iam tum, ut nunc, vlla spes poterat elle Victoriae contra Germanos milites,

sine Germanis. Constantinus in Germania non imperauit, sed per omnia Germanis

636쪽

manis inseruiuit, hocque maximae laudi&autoritati fuit illi Romae, & in toto Ro mano imperio, quod dictius si Germanis imperare. Dictumque est de eo vulgo. quod in aliis nationibus imperator sit, in Germania adulator atque etiam seruus. Iulianus quoque non mediocre bellum gessit cum Germanis. Postquam enim Gallias deuicit, Germani, qui transrhenum Galliae loca occupauerant, non satis valentes erant ad resistendum Romanis: quanquam primum Romanorum impetum ita sustinuerint, ut plures hostium interfecerint, quam Germanorum perierint eo bello. Pugnatum autem est apud Argentinam Vrbem. Nodomarius, Gemmanorum rex, periit eo prassio. Sed nemo insequi eos audebat: statim enim rursus collecti in altera ripa Rheni, hostem prohibituri, ne transiret, armati consistebant. Itaque posuit rursum, eiectis ex Gallia Germanis, Rhenum finem Romani imperii. Hoc practium tantum nominis 5c fauoris peperit Iuliano, ut mox a pugna salutatus sit Romanorum Imperator. Nam, ut saepe dimam est, tam praeclarum propter dissicultatem, habitum est cum Germanis non infeliciter pugnasse. Neque enim laudem meruisset ullam, si cum alio hominum genere dimicasset tanta suorum iamara, & non longius a finibus imperii Romani submouisset. Ualentinianus imperii sui anno tertio, aut ut alii Volund quarto, volens aliquod pre- clarum facinus in memoriam sui relinquere, cum Iegionibus expeditis sex, aut septem, & equitatu valido in fines Sueuorum proficiscitur, quod hi neque Romano imperio parebant, imo quod sine intermissione Romanorum socios incursionibus vexabant, & quod moliri expeditionem transalpes dicebantur: & quod potissimum videtur mouisse eum. quod nulla maior laudis materia inueniri poterat. Haec enim pars Germaniae, ut satis dictum est, longe plurimum totius Germaniae viribus&militaribus virtutibus , omnibus hominibus excellens fuit. Habetque militum copias imprimis magnas. Tangit Romanum imperium, Unde illi infesta est. Sueuis igitur, simul atque de Romanorum exercitu cognitum est, equitarum peditatumque cogere, omnibus, qui Vel per aetatem, vel per infirmitatem bello adesse vitialiter non poterant , in sylVas inaccessaque loca abditis squalia loca apud illos fuerunt multa) bella parare instituerunt , dc hosti obviam ire, antequam exspectaret. Progressique longius, in conspectum venerunt Romani. Coeperunt ergo Germani eos ex locis superioribus prohibere, εc praelium committere: sed non nisi ex locis natura & hominum industria munitis; quae erant iam olim ad propulsandum hostem praeparata. Frequentibus enim fossis & arboribus succisis, aditus praecluserant omnes. Pauci ex fossis & sylvis cum multis Romanis pugnabant, facileque ab ingressis prohibebant. Sed Romani simulantes fugam, aliquanto longius fugiebant: quos primum quidem fugientes persequi vetabant seniores rerumque peritiores; quod insidias suspicabantur. Et sic aliquot dies consumpti sunt. Quotidie vero incautiores redditi Germani, posterioribus diebus effusim eruperunt ex munitionibus sylvarum, secutique sunt in planitiem aequam, fugam simulantes Romanos. Quo ubi peruenerunt, dispersos & nihil tale expectantes Romanae legiones& equitatus adoritur, acriter utrinque pugnatur. cadunt plurimi: sed sine ordine numeroque inferiores , Germani cedere coacti sunt: & in sylvas collesque compul-s, eodem die redintegrarunt pugnam, multos denuo utrinque amiserunt: noxque pugnam diremit. Die sequenti imprudentibus Romanis, inque muniendis castris Occupatis, ex improuiso ex sylvis euolauerunt Germani, magnoque impetu in hostes facto, qui erant in operis occupati, omnes occis sunt: sed munitiones erant firmiores, quam ut expugnari potuerint. Defatigatis igitur Sueuis,noctescit, ipsi passim iacentes expostarunt crastinam lucem. Qua orta, rursum castra oppugnare coeperunt, & tam pertinaciter in proposito perseuerauerunt, Vt nunquam plurimi omni genere telorum emistb ex Vallo, perirent, nec esset possibile, aggeres transcendere, tanta propugnante multitudine; tamen non destiterunt, donec ad eam raritatem redacti sunt, Vt vel caeco apparere potuerit, nihil emci contra castra posse. Accedebat,quod etiam ex paucis illis reliquis vix unus atque alter inuentus sit, qui

637쪽

63 GERMAN. CHRONI C.

non grauiter vulneratus fuerit. Nec alia est laus, quam haec, qua se de Germanis iactare possit Ualentinianus. Nec enim inscius sum, scriptores quosdam tradere victos ab eo Germanos, praecipue Sueuos & Saxones. Porro Germanis militibus Sequanos & Heduos subditos sibi reddidit. Nam Germanis carus redditus fertur, ob animi dotes eximias, & odium eius in Vitia: praesertim autem odiuit auariti am. Quam magnas res Constantinopoli gesserint Germani, Ualente post Ualentinianum imperante, satis cum non sit memoriae mandarum, hic paucis attingendum videtur. Germani tempore Ualentis Ungaria depopulata, & deuictis resistentibus omnibus, peruenerunt Constantinopolim, eamque terruerunt non mediocriter urbem. Contra quos Constantinopolitana respub. Copias coegit, quantas potuit maximas, &constituebant conserere cum barbaris manus: quanquam

exterriti animi militum suorum essent, de barbarorum animos ad pugnam paratissimos, reriimque successibus efferatissimos cernerent. Multa sui timoris praebebant signa: Primum, quod passi tam diu fuerunt diripi tot ciuium egregie aedificatas villas & cultissima rura: quodque non subuenerant etiam ciuibus iis, qui ad moenia urbis & occisi & capti sunt. Deinde, quod aliquoties egressi, mox intra muros se recipiebant, quodque etiam egresti, se in altioribus locis continebant, nec de locis editioribus descendebant. Postremo, non obscurum de suo timore indicium

dederunt , quod muri noctesque diesque pleni hominibus cum omni ad propugnandum excogitato genere instrumentorum, quodque iter facientes eorum copiae confusae, neque sgna , neque militares ordines seruare videbantur. Tamen a s omnino rem praelio committendam cum viderent, & praelio, quod non possit non esse cruentissimum, quaerebant commoditatem loci & temporis, nihilque omittebant, quo hostem ad locorum quampiam iniquitatem perducerent. Eaque iam rerum erat conditio, huc scilicet de industria deducta, Vt, qui priores promontorium ad mare quoddam attingerent, spem habituri essent rem confici posse, alterosque vinci, sine suorum sanguine, aut certe non multo. Eo igitur dum contendunt Graeci cum suis, Germani , quod primum non animaduerterant, locorum ignari, tandem & festinatione hostium consilium intolligunt. Et cum essent propiores loco , quem petebant Constantinopoli ani, priores Germani eo peruenerunt, atque ex hoc loco contra hostem copias in acie collocant. Graeci expecta tione falsi, quendam natura munitum locum idoneum castris, in eo constiterunt. Germani quotidie libere vagari passim per agros, & hostem prouocare in aequum campum, aliquando etiam non satis cauti periculo sese exposuerunt nimium indiligentes & temerarii, hostemque nimium contempserunt; &nis ingens pavor occupasset animos Constantinopolitanorum, sine negocio & absque vulneribus uniuersas copias barbarorum extinxissent; sed aliquandiu tenuerunt se in castri, Germani, suspicantes eos auxilia expectare, quamobrem magis irritare & omnibus modis ad pugnandum occasionem dare, nihilque omittere, quo dimicare coge rentur. Tandem tu eum locum rem deduXerunt, Vt necessario illis decertandum esset. Igitur die quodam , cum barbari in locum omnibus modis iniquum descendissent, cum viderent omnino conserendas cum hoste manus , proruperunt praeter Germanorum expectationem eX castris, acriterque pugnarunt, quia vide-hant, aut moriendum aut vincendum. Fuit praelium cruentissimum, neutris ce

638쪽

dentibus, iis ex desperatione & necessitate, illis exanimorum ferocitate & confidentia pugnantibus. Sub vesperum tandem ad raritatem redacti, Constantino politani fuga salutem quaerere coeperunt. Valens Imperator vulneratus telo, perlatus est in villam vicinam: quem Germani persecuti, Villam incenderunt: quo incendio perit hic Imperator Valens, derelictus a suis omnibus, & graviter vulnere Iaborans. Quanto metu post hoc p lium concul a sit ciuitas , ante ita pavore conturbata, qualisque facies fuerit illi, facile quis videt, ne longior sim, lectori cogitandum relinquo. Post hanc pugnam, late longeque omnia incendiis, rapinis, compleuerunt. Cumque esset urbs ipsa Constantinopolis in magna formidine.& certo praesentique periculo, ipsa Caesaris Uxor pacem ab hostibus magna suus,ma pecuniae emit : iuuitque eos nauibus & frumento, aliisque ad prosectionem ne cessariis, ut discederent. Sic Dominus per hos Germanos hunc Arianae haeresi defensorem, Ualentem, supplicio assiecit. Fuit enim inprimis studiosus Arii do ctrinae hie Imperator, & orthodoxae fidei hostis. odio prosecutus estnon vulgatri omnes,qui non iurarunt in sectam,quae ipsi arrisit, Arii. De reditu Germanorum in patriam nihil habeo certi, quod scribam. Eodem tempore mare multis locis exiccatum, in alia loca est translatum. Causae

sunt Physicis in promptu.

639쪽

DE GERMANIS

Ic seculo, sicut reliquis omnibus, quae fuerunt hactenus, omnes

nationes Germanorum auxilia in omnibus bellis petebant : nec fere vllum bellum paulo grauius sine Germano milite est gestumvsquam gentium. Arcadii & Honorii aetate, Rumnus nomine, dux exercitus stim mus, cum cogitaret de Arcadio e medio tollendo, nullam spem negocii conficiendi inuenire potuit, nisi per Germanos. Quapropter magnam Vim pecuniae mittit Alarico,regi Germanorum, magnisque promissis solicitat, ut veniat quamprimum. Sed cum essent omnium oculi in Germanos ac coniecti, dc nihil in Germania agi potuisset, quod non diligensissime obseruaretura principibus regibusue, Arcadius restiuit omnem rem: idcirco detruncatum caput Rumni per totam urbem&exercitum ostentauit, ceu proditoris. Hoc factum est per legatum Honorii, statris Arcadii, Stilconem veteratorem, qui diu quaesita Occasione, qua Imperatorem faceret filium suum Eleutherion, quam ob causam multis dolis, multas insidias, masna astutia excogitauit. Quos potuit, lienavit ab imperio Romano, quosque potuit,in arma contra Romanos excivit. Bellorum

fomites excitauit omni conatu. Germanorum cum bene nosceret ingenium, ne

gauit illis stipendium prominiam, pro quo militabant. Quod Imperatoribus suadebat, non ignarus, quod de suo iure nihil concederent Germani, de quod militia meriti essent, pro quoque vitae subiissent periculum, armis, summaque vi postulaturos. Nec haec expectatio hominem fefellit. Nam irritati iniuria & debiti stipe

dii negatione, statim cum quibusdam vicinis Gallis conspirarunt Germani adue sus imperium. Conuenerunt autem paucis diebus supra 4oo militum, & socios Romanorum proximos quosque depopulantur. Tantus furor fuit Germanorum, sicut solent irata supra modum ingenia natura ferocia, cum iniuria fit eis, ut ne re sistere quidem quisquam tentarit. Rapiendo igitur. contrucidando defatigari, praeda onusti, reuertuntur domum. Alarieus non longo post tempore, foedere icto cum Radagaso,rege Gothorum, conscripstrunt,quam possunt,maximas copi as , quas diuisas, ita ut si necessitas ususve postularet, biduo aut triduo cogi in unum Possent. Primum Vngariam inuaserunt, in qua quicquid praedae adepti sunt sunt autem maxima adepti & ex multis rebus 8c ex vocalibus retro domum miserunt. Depopulata Vngaria, expulsis, captis, & trucidatis Romanorum praesidiis, Omnes munitiones demoliti sunt. Hic iterum exanimatum est Romanum imperium metu. Nec mirum, multitudo enim hostium numerari non potuit. Hinc in Thraciam profecti, ex qua legatos cum copiis Romanis eiecerunt primum. Deinde pro animi libidine omnia tractarunt. Ex his autem, qui effugerant periculum, pri mum ex praesidiis Romanis coniunxerunt sibi pastores &aratores quosdam, Occu Paruntque locum natura munitissimum, aqua & fossis, ubi aliquid magni facere Cogitarunt. Quam ob causam simularunt metum summum , & effecerunt , Vc hostes persuasi fuerint, illuc mulieres & pueros , infirmam turbam confluxisse. Quam ob rem, postquam ventum est ad eum locum hostibus, egressae sunt eminae quaedam cum infantibus, quae ferocem hostem ad misericordiam commouerent, supplicesque salutem petierunt sibi & reliquis , quae confugissent in eum locum, obtuleruntque illis sese,& quaecunque haberent: mox emissi e sint aliae mu- . lieres

640쪽

seres forma insigni , quae animos principum exercitus in se facile conuertere potuerunt; quae quoque prioribus consentanea dixerunt. Ducum barbarorum quidam misericordia deuicti, quidam amore capti, nihil suspicantes mali, abutebantur illis. Cumque aliae prodirent forma insignes mulieres. plane persuasum est ilialis, nullos viros illic esse. Nec enim naturam humanam haec posse ullo modo pati. Ergo iam incipiebant clam se subducere illis, qui erant in aliquo eminentiore loco exercitus, 3c ingrediebantur per eas Viarum angustias, per quas hae mulieres venerant, qui omnes clam ingressi, clam sunt trucidari. Nam quum primum ingressos comprehenderunt ii, qui propter singularem peritiam & usum in rebus belli dixse conseruarant, sibique loco cauerant, & ex captis omnem hostium multitudinem. propositum,spem,fortunas,opinionem de illis, qui confugerant in eum locum , hostibus inaccessum cognouerunt, & qui dissentientia loquebantur,durissime torti di cuntur.Tandem cum multi sic amissi ex exercitu essent,inceptum est dubitari in exercitu,quo nam iuissent,quaeue essent cessandi causae. Quod ubi cognouerunt Romani de Thraces, qui cum iis erant , emiserunt alias paucas quasdam statim mulieres cum infantibus, quae questae miscrabiliter apud summos exercitus rectores, de quorundam virorum inexhausta libidine , qVi ingressi essent, propterea ne viderenti egressas, sed potius hosti se tradere. quam haec neganda videre. quae illi perpetrarent. Quod ubi auditum est, conuocant concilium, deliberaturi de longiore prosectione, cumque aliis de rebus agendis, tum de illa turba mulierum &puerorum, quae illuc confugisset. Interea dum haec narrantur & aguntur,plures

mulieres illas quaerunt. Interficiuntur autem omnes,quotquot introierunt. Erat

angusta semita perrupes, & multis flexibus nunc ascendebat, iterumque descen- ardebat per cliuos sin interiore loco erat amplus campus lacubus & fluminthus cis cundatus, lateque patebat hic locus, capereque potuit magnam multitudinem populi & pecoris alimenta & pabula. Igitur cum aliquot dies essent illic morati certas ob causas. M paulatim multos primoribus perdidissent nam huius rei fuit adhuc ignarum vulgus in exercitu nec tamen quisquam sentiebat amissiim ullum: iam enim nullo per totam regionem hoste existente, quisque sine omni periis culo vagabatur, Quocunque libuit. Discedebant igitur ab exercitu variis ex cau-ss, hi regionis situm videndi, illi defossas opes, ut 1 olet in his casibus fieri, inuestigandi causa, alii aliam ob causam errarant per totum illum agrum. Porro hostes absconditi, qui facile videre poterant. tandem futurum, ut mitterent Visum in locum istum, quae illuc congessissent, qui de quantus hominum numerus se illic seruasset, &. quae esset loci natura, quaerebant rationem, qua hoc periculum declinarent. Ergo mulieres quasdam facundia praestantes cum infantibus suis emiserunt. Quarum orationis haec fere fuit summa: Maximas calamitates, durissimos cassis nihil necesse esse multis verbis exponere. Ob oculos enim ita posita, ut vel durissima saxa mouere possent. Ex vultu principum exercitus sese colligere, eorum animos misericordia tactos. Nec 1 e ignorare, belli iure haec se pati propter Romanos, quos magis sciant incusandos, quam hostes fortes viros. qui sine dubio non venerint, absque aliqua iusta aut saltem probabili causa contra Romanos, nimium superbe multis imperantes, quibus coacti, ipsi hactenus paruissent. Atque utinam, inquiebant, vos, qui huic exercitui praeestis, habuissemus reges. Nam sicut mulier bene est tuto secura, quae habet virum fortem Mindustrium; ita gens, cui est rex fortis Scindustrius. Haec namque, ut vestra insignis sortitudo satis ostendit, passi non essemus. Nunc qui respeximus Romanos, ab illisque expectavimus auxilia, nostros carissimos progenitores, dulcissimos natos, iucundissimos coniuges amisimus. Foci sunt exusti, omnia solo sequata sunt. Et utinam contigisset mori. Felices enim sunt, qui haec non vid

tunt, felicissimi, qui primi periere. Quot consciuerunt sibi mortem 3 quaedam laqueo finierunt sibi vitam: magna pars praecipitata est sua sponte in aquam, sunfocataque est. Doloribus periere non paucae mulieres. Praegnantium multa:

SEARCH

MENU NAVIGATION