Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

abortierunt. Multae se in incendia iniecerunt. Adhuc hodie inueniuntur, quae mori cupiunt. Nos rogatum venimus, obtestamur 6c obsecramus vos per humanitatem, communemque hominum societatem, qua nos coniunxit natura pares, ut liceat nobis vivere in castitate, quam nostris vovimus maritis, qui pro nobis mortem oppetiere. Nam uno omnes consensu decrevimus aut mori, aut Castitatem seruare coniugii superstites. His ita longa oratione expositis , demonstrare conatae sunt, nihil facultatum secum habere, nisi quandam vulgarem quotidiano usui necessariam supellectilem. Nec enim temporis spacium fuisse, convasandi aliquid maioris momenti. Vix eripuisse se cum puellis, quas matres argento Scauro, preciosioribusque rebus omnibus potiores habeant. Imo praesentius inexpectatum fui me periculum, quam ut Vitae consulerent, paucis exceptis. Totum enim exercitum testimonium perhibere, quot in ipsa fuga correptae sint nudae. In hanc sententiam cum multa mulieres Viriliter dixisten cum lachry mis miserabiliter omnia cresponsu est istis, se missuros cu illis comites, qui animos earii erigant 'consolentur.Nullum amplius periculum illis, quae primo impetu non occubuerint.Et huius generis caetera. Illae sine haesitatione silue quod hoc prouiderant, siue quod mulieres natura promptiores sunt fingere causas & excogitare mendaciaὶ responderunt, esse in eo loco inclusas quasdam, quae adhuc non redierint ad montem, doloreque adhuc recenti insanire: quam ob causam non liccre lesatis, tuto ad eas accedere. Si enim pauci veniant,ab insanis facile superari: si validiori manu e nentur ingredi, non passuras. Certum enim esse omnibus potius mori, quam in alienorum virorum manus peruenire. Apud ipsas summi rin piaculum haberi, cum iis hostibus rem habere, a quibus sui necati sint viri. Cumque utrinque diu sic orationem &sententiam commutarunt; cumque nihil se enicere viderent mulieres , omninoque statuerent hostes videre, quidnam ageretur in angustiis illis clau-ss, petierunt, ut concederent illis primum reuerti ad eas, a quibus missis essene mulieribus, ut illis nunciarent hoc. Quod facile concedebant, nihil videntes ma-a 8 Ii, quod hinc oriri posset nam totus hic locus per omnem regionem ab exercitu circundabatur, ut effugere non magis possent, quam si in arce essent incluta,ob-

se ab omnibus partibus) ergo permittebatur illis haec postulatio: sed ea lege .

intra biduum responderent, non aliud, quam quod ipsi vellent principes exercitus. Igitur quam possunt Ocyssime, reuerta, concilio convocato haec referunt. Diu consultantes, aliis aliud faciendum videbatur. Crassior turba voluit, quam plurimos admittere usque ad locum quendam, in quo sine negocio aliquot millia perdi potuissient. Alii volebant tantum reges admittere cum suis familiarissimis. ut illis miserrimis modis tractatis& necatis, exercitus rectoribus destitutus, in periculum sine ratione rueret. Esse enim belluam sine capite, multitudinem carentem rege, sciebant. Non defuerunt, qui censebant,perseuerandum in prima petitione, & cum prioribus mandatis remittendas easdem : tantum additis quibusdam argumentis ad persuasionem , & exorandum aptioribus, quam priora fuissent. His varie iactatis in omnes partes, tandem vicit eorum sententia, qui censebant, reges solum, & regibus proximos inuitandos, ut supplicium dignum de illis sumerent: & exercitus postea irritatus,temeritate barbarica se in periculum prae cipitaret, aut diuisus in partes factionesve, imperandi causa. Quid enim dominandi cadica libido non facit Postridie igitur reuerta ad principes exercitus, multa conquestae de sua fortuna, & alia, quae Videbantur ad propositum facere, postrema orationis parte Orant, Vt reges accedant, ut suis oculis prassentes cernant miserrimum statum ancillarum suarum. In spem enim indubiam vocari, reges miseris viduis & orphanis, infirmae puerorum & mulierum turbae opem laturos: omnesque regiam vultus regii maiestatem reuerituras. Iram enim ita refrixille, ut nullum amplius periculum sit, modo nihil amplius petant faciantile. Hoc genus cum multa multis dixissent, responsum est , ex exercitus conspectu reges

abesse nullo pacto posse, ne qua seditio oriatur inter milites hoc verene dixerin

642쪽

LIBER IV. 63 9

an viderint periculum esse posse, in claustra illa caeca ingredientibus, incertum estised missuros, quorum fidei non dubitent suam ipsorum vitam concredere. Cum haec mulieres audirent, supplici voce obtestatae sunt, ut & haec prius referre ex gratia regum liceret. Reges respondent, propter seXum foemineum, & hoc ea con ditione illis permittere: sed nullam moram interponi Velle : idcirco quamprimum posset fieri, redeant. Haec igitur perferunt ad suos responsa. In qua re cum diu deliberarent quid facto optimum esset: postquam multa commutata variis sententiis, placuit illos futuros legatos saluos remittere. Nam nullius momenti omnino utilitatem ad se ex eorum morte peruenire videbant. Sed omnibus vitis Marmis in interiora antra absconditis , & vestibus tectis , anteque illos mulieribus insaniam simulantibus constitutis, quas dentibus frementes, aliae fingebant a se magna vi retineri, ne ruerent in legatos. Cum igitur diutius morarentur, misti sunt aliquot viri ad illas cum interprete. obviae igitur illae, quae ibant ad exercitus principes, ducunt intro, ubi cum paruulis suis liberis mulieres nudae pedes Mpectora, minimaque sui corporis parte rectae raris lineis pannis. Quae ita ornatae erant, ut facile quantumuis inhumanum cor ad misericordiam flectere, & Veneris

cupidine incendere postent. Illi igitur consolati illas primum, speque facta libertatis, non audentes ad frendentes dentibus insimas propius accestere, iam satis omnia perscrutata & cognita arbitrantes, incipiebant incensi amore, ludere cum nudis mulieribus. Quae tamen pertinaciter & constantissime repugnabant, nec ullis promissis vinci poterant. Sive quod viros habuerint omnes suos latentes proxime, siue quod iudicarent, praestare incensos, non extinctos abire , ad paratas insidias ad finem optatum perducendas. Nam insianique amore nihil aliud cogitare poterant, quam Venerem. Ca Ο ergo amore nihil penitus scrutante, 6e diligentiam omnem excludente, ex recenti Victoria nihil recte prospiciens animi elatio , abierunt, cupidi quamprimum redire cum fortiori manu: sed cum nobilioribus tantum. Inuidebant enim plebeiis militibus ad illas veneres. Ubi igitur ventum est ad reges, eminentiorisque loci duces, laeti omnia nunciant, & suam diligentiam in perscrutandis omnibus angulis praedicant, omnia suis oculis exposita fuisse asserunt. Formas Schabitus nudorum mulichrium corporum depingunt, adfingunt multa, quae grata commilitonibus suis, aptaque ab eodem igne, quo ipsi correpti erant, ad socios incendendos videbantur. Quibus creditis nam prude tiores de fideliores miserant) certiores reddunt de iis rebus omnibus, quotquot putabant sumcere ad cogendas mulieres, armati quidem, sed sine ullius periculi i- a spicione, sine ordine per angustias viarum irruunt. Inclusi vero, Ocyus armis coria Leptis, per exploratores numero aduolantium cognito, abscondunt se in locis opportunis: εc ubi iudicabant satis multos intromistbs, ostenderunt se, prohibebant reliquos, qui omnes re noua perterriti, se in pedes coniecerunt, multique in illa fuga perierunt. Intromissi capti gratiam petebant, ex quibus ubi omnia resciverunt,

quae putabant opera pretium scire, contrucidant omnes. Reges autem in extremo agmine non peruenerunt intro, quod vehementer doluerunt Thraces, δc cum

ipsis alii inclusi. Quibus insidiis commoti Germani reges, nam suos charissimos perdiderunt magnis conatibus multis diebus expugnare tentarum; sed frustra. Nam inexpugnabilis erat locus, & ipsa oppugnatio cum incredibili iactura coniuncta fuit: magnam enim multitudinem amiserunt impossibilem rem molientes. Porro, cum Omnes res necellarias abunde intra munitiones haberentur, Germani au. tem commeatu essent destituti, profecti sunt versus Italiam, omnia in itinere deuastantes. Radagasus rex suis simulachris Romano sacrificauit sanguine. Pervenerunt ea profectione Romam cum centum milibus armatorum, omnia diripientes. Romanum vulgus in fide Christiana parum recte institutum, se ob deorum cultum omissum, & deiecta deorum simul atque dearum simulachra, haec pati

clamitabat, ut solet fieri, cum in rerum tranquillitate ore omnes confitcntur Christum, deinde aliquid incidit adversitatis: quamlibet enim causam sui infortunii vult

Caro

643쪽

caro potius videri, quam Verum, nempe peccatum. Atque ita Romae, dum factio factioni imputat causam, &arma in se vertebant, hostis peruenit intra muros , partesque, quae ita mutuo flagrabant odio, omnes sine delectu occisae sunt. estque urbs ipsa Roma capta, direpta, habitationibus partim captis, partim occisis. Hic vidisses in tribulationibus, quid cor pium, vereque pendens a Deo, sab-hathismum agens Domino, quidque gaudium illud verum in Spiritu sanino in perpetuum permanens, praestet impio cordi & superbo in se confidenti, in se respicienti, & gaudio hujus mundi finem mox habenti, multisique miseriis mixto. Nam Christiani laeti, vocati ad nuptias ibant, nihil expectantes quam regnum Dei, laudantes Dominum , qui per haec media ad sua tabernacula reciperet suos. Nam aliam ianuam non esse , quam talem, iam ante frequenti medita tione crucis Domini Iesu didicerant. Illi, qui antea ita calcabant terram superbe, ut etiam astra & coelos despicerent, se omnia a seipsis habereputantes , se robur ipsum, ipsam prudentiam & sapientiam existimantes, ita via uentes, atque si sempiterni cstent futuri superstites, accedente iudicio Domini

ita confunduntur , consternantur animo, ut nullo modo tantum habeant reliqui animi, quantum porcus. Fuga, desperatione, timore, mala conscientia, dolore, desiderio rerum, quas sibi arrogaverant, amissione sui thesauri, cruciantur. Est eorum opsonion mors: illorum, qui militauerunt Domino, vita aeterna. Sed

Dominus vasis irae non solet diu parcere. Stilco igitur, copiis collectis, in opportuna itinera, quibus redituri videbantur, suis locis disposuit. Nec expectatio f sellit eum; nam onusti praeda barbari, sine ordine omnique metu domum properantes, in angustiis iuxta Apenninum montem oppressi sunt. Estque occisa ingens multitudo. Nihil certe habeo, an rex Radagasus occubuerit illic, an euaserit. Certe id contigit illis, quod adhuc nostra aetate militibus ex Italia redeunt bus saepe accidit: opprimuntur enim per itinera, nisi coniunctim proficiscantur. Nec mirum, gentem bello amictam ultionis cupidam esse, & omnem occasionem paria reserendi quaerentem. Post haec, mox Alaricus rex, cum aliis German rum copiis, Italiam ingreditur; qua terrefacta, mittit ad Imperatorem Honorium legatos, qui nuncient illi, aut pugnandum Caesari cum Germanis, exponendumque totum imperium certo periculo ; aut, si malit quietem & pacem, experirique, quales amici sint Germani, concedat illis satis amplam regionem, quae excipere liberaliter possit Alaricum cum suo exercitu, uxoribus&liberis. Honorius sibi imperioque non mediocriter metuens, non diu consuluit, Vtrum Vellet pugnare ne, an agrum concedere suffcientem Alarici copiis. Quamobrem statim

respondet, se semper populi Germani amicitiam cupiuisse, & gaudere sibi occasi nem oblatam gratificandi illis, & cupere perpetuam amicitiam. Obtulit igitur illi Galliam, quam acceptam sperabat: semper enim illi inhiabant Germani. Neo

alioqui in officio manserant Galli, Romanum semper aspernantes imperium. Ac 3 O cedebat, quod illis temporibus ab aliis Germanis erat occupata magna ex parte. Sic etiam sperabat Honorius Imperator, barbaros contra barbaros diuturno bello laboraturos, seque invicem sic consumpturos hostes Romanorum. His rebus sic constitutis, versus Galliam prosecti sunt. Placentiae cum copiis aliquandiu moratus Alaricus, putans nihil amplius usquam sibi infestum in Romano imperio, nihil igitur festinat. Stilco vero ex superiori successu adhuc elatus & confidens, simul omnem jam diu mouens lapidem, ut aut ipse aut filius ejus ad imperium perueniret. Et iam incipiebat bene Romae & in exercitu audire: nec enim parua res h bebatur, quod paulo ante gesserat, de quo iam est dictum. Quare palam iam timiditatis arguebat Honorium, qui tantum barbaris contra Romanorum gloriam concessisset, ignominiosissimum Romano nomini aiebat, has cum barbaris condiciones, potius quiduis audendum fuisse. Quam ob causam Saulem, suum legarum, clanculum bene copiis bonis instructum, mittit Placentiam, ad opprimendos illos Germanos, iam paschatos festuiri celebrantes, bene iam potos, depositis armis.

644쪽

mis, nihil de pugna cogitantes. Et prima coitione plane ex sententia successit: sed postquam Germani arripuerunt arma, & datum est tempus & spacium pugnae,

totum Stilconis exercitum, qui Sauli duce contra Germanos venerat, contrucidauerunt, ad unum usque omnes deletos scribunt historiographi. Tum demum Stileo confusus, ignarusque quid ageret, incipit adulari Honorio, in cuius nominis honorem se omnia conatum voluit videri. Quare petit auxiliares manus ab Honorio, praelium inceptum, certam esse victoriam, modo ipse admoueat suas vires. Sed Honorius propositi cogitationumque Stilconis non ignarus, sciebat sine dubio, Stileonem sic petiuisse iter ad imperium, & calumnias eius certis nunciis teri hat: ideo mittit ex sitis, qui Stilconem & filium eius, iam ex fuga recenti, malu que gesta re, omnibus praesidiis destitutos, interficiant. Et hoc fecisse fertur Honorius non solum ex priuato odio, quod imperium affectabat Stilco & filius ius, sed ut Germanis fidem faceret, contra suam voluntatem hoc tentasse Stilc nem. Sed nullo statuto exemplo, nec ullis quantumuis cohaerentibus argumentis fides Alarico & reliquis Germanis fieri potuit: nec induci vilis rationibus p

tuerunt , ve irati crederent inuito Honorio haec conatum Stilconem. Facinus enim maius videbatur. Quare relicto instituto itinere, reuersi aduersus Romam contenderunt, & deuastauerunt totam Italiam, Romam expugnarunt, Honorium expulerunt, filias eius, Gallam & sororem eius Placidiam, ceperunt. Et c tuis apparet, Cum haec in manus eorum peruenerint, nihil non in potestatem eorum redactiam. omnia igitur convasauerunt, & captiuos omnes duxerunt, quos non trucidarunt, nec a templis abstinuerunt manus. Placidiam, quia erat insignis forma, sororem Honorii, duxit uxorem maricus. Haec mulier tantum ex

celluit formae & animi gratia, ut pacem conciliarit inter fratrem Honorium & Al ricum maritum. Hic rex Alaricus, aut quia timuit Dominum, aut quia sic Dominus voluit, edixit militibus suis, ne ullo pacto Christianos aut eorum hona quis

attingeret, aut etiam eos, qui ad eorum ecclesias confugissent. Conuersatio enim sanctorum erat tam inculpata & sincera. Et ut magis caueret, ne qui laederentur Christiani, statim Romam reliquit, eduxitque omnem exercitum, seueriter animaduertens tu eos , qui Christianos laeserant. Hoc quidam ferunt ex precibus uxoris suae fecisse. Alioqui decreuerat, radicitus tollere Romam, aliamque ad sui nominis memoriam aedificare. Sed Placidiae gratia tantum apud hominem v luit, ut a proposito desisteret. In his rerum felicibus successibus libere duxit exercitum, in quolibet Romani imperii loco. Porro, post tres annos, exercitus ignauiae incepit eum accusare: totum Romanum imperium potiuste tribus, quibus regnarat, annis subiugare sine dissicultate, clamantes. Sic animi eius placiditatem interpretantes. Propterea decollauerunt ipsum. Sigerichum elegerunt in locum eius, virum fortem: sed etiam tranquillitas & pax cordi fuit homini magis, quam exercitui placuerit. Cum igitur Romani nihil omitterent, quo pacem componerent, adiecit & hic Sigerichus animum ad pacem : sed non serens exercitus rerum tranquillitatem , quam videbant futuram, obtruncarunt & hune Sigerichum. Uigunt autem in locum eius Valliam, qui vulgi voluntatem animis

aduertit longius proficiscendi , nihil non fecit & dixit ad populi nutum. Uoalens igitur morem gerere plebi, praeparabat magnam nauium multitudinem,qui. bus exercitus partem in Asticam transmittat, ut Romanum imperium subigeret in illis regionibus. Sed naufragio perierunt omnes ad unum, qui nauibio sele com- 3Imiserant. Maris etenim & nauium illarum imperiti erant. Hac clade accepta non leui, init quoque foedus cum Honorio Caesare. Mittit igitur Vallia Honorio sororem , Viduam Alarici regis, uxorem, quam collocat Constantino cuidam Romano,

cuius opera fideli in bello usus fuerat Honorius; & hunc ad commune imperium assiimit. Ex hoc Constantino & Placidia Valentinianus est natus. Hic Constan. tinus auxilio Valliae & Germano milite, prosectius est contra Sequanos & Ger. manos Francos. Devicerunt etiam coniunctis Viribus Hispaniam, in qua opti.

645쪽

GERMAN. CHRONI c.

mas post hoc bellum elegerunt sibi sedes Germani. Constancinus sibi asseruit Tolosam. Sed breui post obiit. His occasionibus Germani excessierunt ex Italia, &manserunt in Hispaniis. Quidam illorum ex Hispania migrare coacti sunt in Africam. Carion tradit, quod Carolus quintus, & eius progenies, ex his Germanis originem ducat: ego nihil ausim hic definire. Hi omnes non bene Germanorum lingua usi dicuntur. Copiosissime haec poteris, si libet, legere apud Orosium lib. . Capitibus 26, 27, 2 8, &c. Dum haec in Italia, Gallia, Hispania & Africa sunt gesta, infeliciter habuerunt se res in Germania, omnia fuerunt plena armis, rapinis, &latrociniis ; populis circa utranque Rheni ripam habitantibus, & Sueuis.& Francis. & Saxonibus. & reliquis inter se cruenta intestina bella exercentibus, alii alios diripuerunt, nulla aedificia ab incendiis tuta fuerunt. Hinc factum est, ut

consumptis inuicem viribus incolarum,utUngari &Vangiones totum flumen Rhenum a fonte usque in mare ab utraque ripa deuastarint. Pulcherrima Rheni oppida partim diripuerunt. partim tota sustulerunt. Nurmatia hoc anno fere tota est diruta, & Moguntia fere tota exusta est. In ipsis ecclesiis multa millia hominum occisa sunt. Et Argentina pene eo anno solo est aequata. Circa haec tempora , Franei orientales, aucta prole, cum ager natalis habitatorum multitudinem non caperet, inceperunt cogitare de aliis quaerendis sedibus. Quas ob causas, emiserunt ex suis viginti tria millia in Galliam, quam hostiliter ingressi sunt; expulsisque Gallis, occuparunt agrum eorum, & coluerunt: haec gesserunt ductore Ibro Germano, homine corpore & animo praecellente. Hujus expeditionis tempore. adhuc regium nomen inter Francos erat inusitatum. Quidam, Marcomirus nomine . yrannidem affectauit in illis Francis, qui in Galliis habitabant: & hic muristi fossis circummuniuit urbem eorum in Galliis, ad incursiones hostium excludendas. Huius Marcomiri filium, Pharamundum, propter singularem in rebus m litaribus industriam, regem super se constituerunt Franci. Qui primus leges, quihus inter se uterentur, tulit; quibus communem vitae societatem tueri possent. Post hunc Pharamundum, in regnum successit filius eius, nomine Clodius; & sic dein-Ceps regnauerunt successione: de qua alibi satis. Porro, postquam Constantinus, cui Honorius sororem matrimonio iunxerat, quemque socium imperii asciuerat, mortuus est, mense imperii sui septimo. Honorius summam rerum bellicarum, Sccopias ipsas AEtio viro militari commisit: qui potestate assumpta, duxit exercitum validissimum in Gallos, Francos rursum ex Galliis compulit, in patriam Germaniam, & multos occidit. Sed Franci, excitatis Sueuis , coegerunt ingentem manum, & obuiam profecti sunt magnis conatibus Atii. AEtius barbarorum saeuitiam& iram veritus, fugit ex Galliis in Hispanias. Quae fuga AElii supra modum Honorium male habuit. Quare Atilio exautorato, substituit Castinum, primae nobilitatis virum, sperans idoneum, qui cum Germanis bellum gerat: sed opinio fefellit Honorium; nam etiam hic Germanorum nomen timuit adeo, ut resistere nusquam auderet. Quod adeo dolori fuit Honorio, Vt propterea mortuus seratur. Vires enim uniuersas Romanas collectas vertere Volebat in Germanos. His temporibus Arcadii & Honorii, fuerunt multa seditionum seminaria in Ecclesia, multae haeresis causae. Joannes Chrysostomus, episcopus Constantinopolitanus, est in exilium missus, propterea, quod Eudoxiam reginam in publica concione Iesabel nominarat. Est quoque concilium celebratum Constantinopoli; in quo Ioannes Chrysostomus condemnatus est. Lucius tyrannidem ad uerius Christianos exercuit. Uxerunt hoc tempore multi haeretici homines sibi placentes, omnes odio prosequentes, qui non iurarant in eorum verba, quique non adulabantur illis. Volebantque haeretici omnium rerum primi es e. omnes suspectos habebant, inter se-3i se clanculariis dissidentes odiis, etiam ii, qui prorsus idem sentire volebant videri. Hac aetate vixerunt etiam Caelestinus & Pelagius. Cum res fidei & religionis maxime iactarentur ubique, disputarentque, qui confitebantur Christum cum Iudaeis acriter, finxerunt Iudaei suum Talmuth, in quo commenti sunt infinita, ridiculaque

646쪽

que mendacia. Tantum fecerunt Christiani Iudaeis negotii, Ut praeceperint publiconiandato Iudaei, ne quis periculo capitis discederet,aut dubitaret de veritate eorum omnium, quae essent in Talmuth com mcntata , non magis quam quae essent in Mose& reliquis prophetis. Nec multum Post, anno nimirum 423. celebratur 4rs illud magnum consilium Ephesi contra Nestorium , &c. Interea Germanorum, qui in Hispaniis remanserant, non satis concordes quidam, cesserunt ex Hispaniis in Africam, ubi deuictis incolis, occuparunt quaeque cultissima: & Romani imperii robur, ubicunque potuerunt, labefactarunt. Nam quo potentia Romana minor erat, hoc erat tutior fortuna eorum.

Habebant Franci regem , militarem virum, nomine Claudium, qui diu expectata occasione suscipiendi belli in Romanos, audita de imperio distensione . & de νquibusdam Romanorum cladibus; Zc quod necessariis bellis tenerentur aliis in ter-xis Romani, delectum inter suos habuit, εc mira celeritate inuasit totam Galliam, di fugauit, occidit, &cepit omnes Galliam inhabitantes: subegitque paucis mensibus totam Galliam, expulsisque omnibus incolis, Francis habitandam dedit; qui primum locuti Germanorum, hoc est sua lingua, bellorum iniuriis famam est, vematernam linguam amiserint, loquantur expulta gentis sermone. Romani hoc fieri passi sunt i muti. Circa haec tempora validam inprimis manum mittit The dosius adversus quendam Bonifacium, quem constituerat imperii Vicarium. B nisecius solicitat ubique in Africa dc Hispania habitantes Germanos & Gothos, promittit illis magnam pecuniae vim, aut si malint, partarum regionum parreS Certas. Ii intelligentes ex usu suo esse, Romanum imperium quam minime quiescer quatri maxime minui de infirmari, statim arripiunt arma. occupant Mauritaniam , dirinpiunt Numidiam, de capiunt Carthaginem & multas urbes: quae omnia in suis manibus seruant, neque quicquam Bonifacio reddunt; imo & ea, quae antea possederat , eripiunt. Sueui soli regnum obtinebant in Gallitia sub rege suo Emerico, qui regnavit 3 3. Post Emericum regnum suscepit inter Sueuos Rixilla, qui vero nobili prassio Romanas legiones multas deleuit, & capit urbes Emeritam, Hispalim , Carthaginem, & Bethicam, reliquasque, quarum me nomina fugiunt: Theodosio & Valentiniano incredibiliter dolente, quod ita imperium fractum vident Romanum de indies magis debilitari. Quare Ualentinianus quoquo modo putauit pacem faciendam cum iis Germanis, qui in Africa sedem fixerant. Igitur concedit illis plus,quam petere aut sperare ausi millent; & ampliora promittit: vicissimpetit, ut iuuent illum, quo recuperare possit Hispaniam 8e Gallias. Nairi nihil non posse opera Germanorum sperabat. Foedus est his conditionibus ictum. Gensericus praeerat illis in Africa Germanis. Qui statim crudelissime totam Africam deuastarunt, omnia rapisis, caedibus, & sanguine complentes. Hic Gensericus erat vir crudelis, hostis omnium hominum, dc quo quisque humanior, hoc magis odivit eum. Singulari odio sacerdotes & nobiles prosecutus est; hoc genus hominum occidit miserabiliter. Arianae haereseos quosdam pastus est praeelle plebi, templorum bona diripuit, in prophanos usus ecclesiasticas facultates dilapidauit. Sicque subegit Gensericus sibi totam Africam ad Idithiopiam usque. Haec qui certius δc plenius cognoscere cupit, legat Blondum. In his rerum turbationibus, amissa est & Anglia de imperio. Nam Scoti, Picti, &Albin enses, coniunctis uno tempore viribus, oppresserunt Britanniam. Angli in angulo quodam regionis suae munitione se defenderunt, ne tota gens extingueretur: sed cum vid rent,se non diu sic durare posse,quin venirent in manus hostium, miserunt in Gemmaniam ad Saxones, implorabant eos, Ut laborantibus subuenirent: qui statim magnis copiis aduolauerunt, Sc vicerunt Scotos&Pictos; eieceruntque ex Anglia omnes eorum hostes: sed ipsi Saxones occuparunt sedes eorum, nec restituerunt Anglis sua, quibus tulerant auxilia. Vario genere mortis affecerunt nobilitatem, maxime Romanam. Itaque dominari in Anglia coeperunt Saxones. De his, qui cognoscere cupit, plura ex aut horibus in promptu est petere. Gensericus Africam . II. Mm mm a Obti-

647쪽

obtinens totam . non contentus illa, cupiebat regnum propagare, & Romanum imperium debilitando, sua confirmare; quare quam maxima potuit classe, in Siciliam nauigauit. Siciliam autem cum cuperet liberare bello Valentinianus, mittit 33 cum copiis Sebastianum,cognomento,Magnum in Africam, ut sic reduceret Gensericum ad sua, transferretque bellum ex Sicilia. Nec iudicium fefellit Ualentinianum : nam mox relicta Sicilia, redit in Africam. Sebastianus ille,degener animo, nihil nititur praeclare agere ex iussu & voluntate Valentiniani, sed quibusdam aristibus effecit apud Germanos, ut illum dominum fecerint in Lusitania. Non diu autem perfidum nebulonem serentes occiderunt. Valentinianus proficiscitur Constantinopolim,ad suum cognatum Theodosium,& ducit filiam eius in uxorem An- 1 no 4 s, ex Vngaria Atila, virga, ut se ipsum nominabat, Dei, inuasit inaudita crudo litate Germaniam, deuastauit ex Pannonia usque in Heduos omnia, totam peru gauit Germaniam, miserisque modis eam ubique amisit. Postea ingressus Galliam nec minus crudeliter tractavit eam. Supererat adhuc angulus quidam in Gallia, adhuc subiectiis Romano imperio; quem locum tenebat Aetius, qui Atilae crudelitatem videns,cum Francis, qui Gallias tenebant,ferio egit Communicauitque consilia, quibus rationibus Atilae possit resisti. Germani in Galliis & ipsi timebant Atilam; quare libenter iunxerunt se Aetio. Atila vehementer timuit Francos; nam partim expertus fuit eos suo damno, partim fama peruenerat ad eum, quales essent in armis. Ergo &ipse legationibus & epistolis egit cum ipsis, cupiens eos a Romanorum societate avellere. Multis igitur modis tentauit corrumpere Dietrichum, Germanorum tum in Galliis regem. Sed Germani, videntes nephandos Atilae conatus, omnes eius conditiones, dc amicitiam eius recusabant. Coniunxerunt se aretissime, contra hunc communem hostem, Romanis. Itaque post multa acta &consultationes, ventum est utrisque partibus in aequum campum,acieque utrinque instructa, non procula Tolosa. Dat ab altera parte Dictrich, Germanorum rex

cum suis, & Aetius Romanus cum suis; ab altera Atila cum suis copiis. Igitur magnis clamoribus & animis congressi sunt, pugnatumque est utrinque per totum diem. dubio marte, donec tandem sub vesperam in fugam actus Atila: neque enim diutius propter raritatem sitorum, qui remanserant, Consistere poterat. Supra quinquaginta millia amisit eo praelio Atila. occubuit quoque eo praelio Dietrich, rex Germanorum. Tanto dolore ex ea clade Atila ast ectus est, ut pene sibi mortem consciverit: itaque infirmatus est, ut se conferre coactus sit in Ungariam, unde venerat. Vbi collectis viribus innumerabilium copiarum, Italiam inuasit, multasque urbes Italiae radicitus sustulit, omnia incendio sanguineque implens. Sunt qui tradunt, Pontificem Leonem ei obuium Venisse in suis pontificalibus orname iis , rogasseque eum, ut a proposito desisteret; exposuisseque ei potentiam Domi ni,qui gubernat omnia: Atilamque Commotum pontificis verbis, iterum in Vns riam reuersum, ibique nuptias celebrasse, subitaneaque morte prima nocte, qua nouam nuptam compressit, interiisse. Nec desunt idonei, quibus fides adhibeatur, authores, qui tradiderunt, hunc Atilam ante has expeditiones Mesiam, Achaiam, Macedoniam, Armeniam, Thraciam, & Sicambriam sibi subegisse: multos reges, multosque populos sibi tributarios fecisse. Magna quoque Germaniae pars amicitiam cum hoc Atila inierat. Theodosius dicitur comparasse omnia necessaria ad bellum gerendum cum hoc Atila: sed in apparando dum occupatur, Theo dosius peste correptus, moritur. Hic Theodosius est autor Codicis,operis in iure

inprimis praxiari. Erat Vir sapiens, literatus, pacis amans. Interrogatus , Curis non ultionem de hostibus sumeret, respondit, utinam viverent omnes, quiis meo mandato mortui sunt, cum expendo Vitae dotes, & usum mira-

is bilem partium humani corporis.

648쪽

DE GERMANIS

LIBER QUINTUS. non longo post haec, iussit Valentinianus obtruncari Aetium sortem

h ducem bello, quia suspectum habebat ambire imperium. Nec a. habebat ulla signa, nisi quod facta & dotes dignae Imperatore erantri in Aetio. Et certe quouis loco dignus iudicabatur Aetius, post illam magnam aduersus Atilam victoriam. Postremo fecit pa- 34cem Valentinianus cum Genserico, rege Germanorum in Astica habitantium, ®ionem partitur cum eo contra maiestatem Romani nominis. Gensericus mulutos ex militibus & equitibus, qui conspirauerant aduersus eum, obtruncavit. Cum forti viro Aetio ruit magna ex parte Romanum imperium. Et post interfectum Valentinianum, videbatur actum esse de Romano imperio: quanquam multi voluerint appellari Imperatores. Et Maximus Romae arrogauit sibi regnum: propterea quoque Eudoxiam, viduam a Valentiniano relictam, uxorem duxit. Eudoxia virago cupiebat suos limedes imperium consequi; ad quod perficiendum

a nemine putauit se melius iuuari, quam confidentissimo homine Genserico Quare vocavit eum ad se Romam ex Actica, Vt auxilium ferret aduersus Maximum. Gensericus occasionem occupandi plura non omisit, quam primum parat proficisci Romam, non sine magna manu venit: sed Romani non voluerunt talem hospitem amicumve expectare, fugerunt ex urbe in montes & solitudines. Maximus,

imperii assectator, quoque arripuit fugam: sed milites gratificari volentes Genserico, occidunt eum. Gensericus ingressus Vrbem, diripiendo eam, consumpsit quatuordecim dies; & Eudoxiam viduam maiora molientem, quam sexus capiemuliebris, captam cum duabus filiabus ducit secum in ADicam. Hanc mulierem superbia turgidam sic amixit infortunium, Ut moerore ossa pene exaruerint. Sed iudieium domini iustum est. Tunc a Germanis secundo Roma direpta Si deu stata est, anno 466. Post direptam Romam, etiam Italiae urbes omnes diripue- 466runt, multas praeclaras solo aequarunt. Neapolim solam capere non potuerunt: reuersique sunt in Asticam. Sicque Romanum imperium finem in occidente ii huit; durauitque nomen imperii tantum Constantinopoli. Quanquam enim Iustinianus rursus in occidente postea imperium asserere conatus sit, & per Beliarium δι Narsetem multa receperiis tamen post Valentinianum nullus Imperator, qui meruerit hoc nomen, extitit in Italia. Multi quidem sese appellabant Caesares, sed alius alium statim interfecit. Germani incursiones in omnes fere nationes faciebant, iam nullo resistente. Franci tenebant Gallias, vexabant Hispanias, &Italiam. Africam tenebant etiam Germani. Saxones in Britannia regnabant. Ita erant res imperii fractae. Hinc magna: δc quotidianae causae bellorum. Antea enim cum omnia ellent sub uno Caesare, quiescebant necessario, nunc quilibet ager cum habeat suum regem , quae causae bellorum sint, in multis locis quotidie videmus. Franci in Gallia caeteris, qui ubi uis gentium degebant, terrori erant. Gensericus,rex in Africa, videns omnia in Romano imperio debilitata, nihil iuu.ctum, omnia dissolutas scopas, existimavit, tempus esse propagandi suum imperi-um nam in tota vita sua declarauit satis, quantam ambitionem dominandi habuerit igitur quantiscunque potuit copiis collectis, dc omnibus necessariis praeparatis ad expeditionem, magna classe in Italiam nauigat, populatur omnia obvia, quo ac-

649쪽

cessum habuit. Sed Anthemius, auxilio Cassaris Leonis contra instructus suis- cientibus copiis, resistit illi, capit omnem occasionem & loci & temporis opportuni dimicandi cum homine : post aliquot dies venerunt alteri alteris in conspectum. Quanquam Gensericus videret sibi omnia esse iniquiora e tamen pudore noluit in praesentiarum pugnam detrectare, veritus, ne hosti accederent animi, suis alacritas minueretur. Etsi igitur multa displicuissent, quae ad futurum desiderahat praelium : instructus tamen aci maluit videri petere hostem primus. Quare congressum est, pugnatum est, in fugam actus Gensericus cum suis est, ex Italia eiectus est, amissis nauibus & militibus, Gensericus cum paucis fugit in Africam. . Post hoc tempus statim quidam tyrannus, Richimerus nomine, obsidet Romam: qui paucos praeter Germanos habuisse in exercitu suo dicitur, in oppugnando priamum laborat, tandem tamen expugnatam diripit, Anthemium frustatim dilaniat.

Sed Richimer ille paucis post mensibus moritur. Augustultis, lapsi imperii omen.

Caesar coronatus,pacis conditiones cumGenserico componit.Sperabat enim opera& auxilioGenserici imperaturumRomanis: sedOdoacer, rexGothorum,cum valida manu Germanorum irruit in Italiam;cui se Orestes,paterAugustuli,cum milite Romano opponit. Cum vero iam esset praedio confligendum, essentq; hostes proximi. Orestes territus est, cum vidit quantam vim militum Odoacer habuit, arripuitque fugam, antequam inceperit pugnare; locisq; tutis & urbibus munitioribus quaesiuie 3 s salutem. Postremo confugit Orestes Cum suis omnibus Ticinum, urbem munitissimam, quem Odoacer persecutus obsedit, breuique eXpugnat, quanquam non sine negocio 3c suorum iactura, omnia convasat, incendit urbem, solo adaequat; ex omnique Orestis exercitu,qui numerosus fuit, paucissimi euaserunt: interfecti enim pene omnes sunt: & Odoacer sua ipsius manu Orestem interfecit. Itaque statuit exemplum in ea urbe, ut omnes Vltro Venerint, quaeque enim eandem formi

dabat fortunam, pacem petierint, sese dederint, sua omnia hosti crudeli obtulerint. Augustus fuga vitae suae consulturus,abiecit imperatoria ornamenta omnia, valedicens imperio, quod reuera nullum erat reliquum. Hunc habuit finem incomparabile illud Romanorum regnum. Ab Augusto , sub quo fuit in summo

vigoris statu, usque ad Augustum diminutum & finitum, anno 7 . Facile inueniunt fata viam, cum est aliquid finiendum. Omnia sic subiecta sunt vanitati, omnia praetereunt: quem Dominus terminum statuit, nihil praeterire potest. Via demus, quumprimum ordo, qui rebus robur & vim,ut durent, addit, confunditur. actum este. Dum omnes volebant Caesares esse, nullus vlli locus est relictiis. Post has res confectas, Orestem occisum, fugatum Augustulum, in fidem receptas multas ciuitates, territam Italiam, Odoacer Romam profectus est, nemine resistente, factus est dominus totius Italiae. Romani animo abiecti ut enim res sese offerunt, ita magni aut humiles sumus, omnia exhibuerunt homini harbaro, quae seruos ae quum est exhibere dominis suis. Omnem ergo humilitatem animi ostendebant illi, regem suum appellabant, deducebant magno comitatu in Capitolium, offerebant illi omnia sua. Honorem deorum quoque in hunc barbarum conferebant. O superba Roma, ubi est illa seueritas, grauitas, quae contempsit totum Orbem teria rarum 8 Ubi est decorum illud quod ut seruares, euertisti tot insignes populosi tot

populos diruisti l Sed omnis fastus hominis bulla est. Hic Odoacer tyrannidem

pro animi libidine exercuit Romae, & in Italia tota annos quindecim, nominauitque Romam Odoacriam. Odoacer in imperando primum non fuit infelix. Italos mancipiorum loco habuit, Germanis militibus, quorum armis ad illum locum

peruenerat, donauit magna. Hic Odoacer tam immanem tyrannidem exercuit vltimo anno, ut Romani coacti sint circumspicere, undenam petere possent auxilia. Ad Zenonem igitur miserunt , qui implorarent auxilium aduersus difficillimum latu tyrannum. Leno igitur misit auxilio Romanis oppressis Dietricli,quem

650쪽

vocant de Berna; fa) qui prudenter&astute censuit tractandum tyrannum , Mansam in manus dedit Dietricho OdoaCer. Nam videns non contemnendum hostem Dietrichum Germanum, obtulit illi commune Italiae imperium, amicitiamque petit sempiternam cum illo. Dietricli intelligens, dolo malo haec omnia fieri; tamen cum vulpe censens, Vulpem estὰ oportere, inuitauit igitur illum, postquam utrinque magna beneuolentiae signa alter alteri ostenderat. Odoacer inuitatus non dubitat venire, sed stipatus sui corporis fidelissimis custodibus , quos omnes interficit Dietrich. Odoacer igitur hunc habuit finem: qui dum tolerabiliter in Italia tyrannidem exercuit, tulerunt illum; sed ubi nimium cxtendcre voluit, ut in prouerbio est, arcum, pessiimitat. Neque enim quicquam violentum in humanis durare potest: nec est ullum tegnum stabile inter homines, quod non beneuolentia& comitate administratur. Dietricti ergo solus, suscepto regno, regnauit in Italia, in magna tranquillitate anni= a 2 . Nec est memoriae mandatum, in Italiam ab ullo unquam domino tantum b-ficiorum collatum. Collapsas Vrbes restituit magnis impensis, Romam urbe aedificiis nouis ornauit plurimis.Culta rura mirum in modis amauit. Quod autem fuerit hic Dietricli natus Germ. sunt autores boni. &ipsum nomen Dietrici, indicat: sonat enim in Germanica lingua, factis diues. Porro supra mentio est facta etiam Dietrichi Germanorum ducis , qui etiam iuuit in Atila vi cendo, & fortiter dimicans in praelio contra Atilam, occubuit. Sunt, qui scribunt, huius consanguineum fiuisse. In hunc modum regnauit hic Dietrich in Italia magna laude, mortaliumque commodo magno.

Huie in regno successit filiae eius filius Adetrich, qui octo annis bene regnum Italiae administrauit. Nam Dietricho fuerunt tantum tres filiae, nulli filii: quarum unam collocauit Alarico, regi Gothorum, aliam filiam iunxit matrimonio regi He- duorum; tertiam cuidam nobili viro Germano militari nuptui dedit. Post Adet, richum, regnauit cognatus Dictrichi, qui latrocinio sustulit filiam cognati sui Die trich : qui tamen pauculis mensibus post dignas factis suis poenas dedit. Dietrichum hunc,hominem barbarum, literas literatosque viros singulari odio habuiste, quidam tradunt; quod idoneos putauit, qui regnum affectarent. Propterea capitis supplicio affecisse virum doctis imum in omni philosophiae genere, Boetium, Mquosdam alios innocentes occidit. Sed iusto iudicio fit, ut tyranni. qui tales doctos viros interficiant, perpetuo infames reddantur omnibus seculis. Nec enim Apollo inultos relinquit suos mystas. Pontificem quoque Ioan. I. in carcere coniectum fame perire coegit. Diermar, rex Gothorum,fuit illius pater, qui misit eum ad Imperatorem Constantinopolim, cumque Odoacer nimium amigeret Italiam, missus est, ut diximus, qui laborantibus ferret auxilium. Finem autem vitae habui: morbum apoplexiae. Post haec mox tempora iterum Saxones, delectu habito, nauigarunt in Angliam insulam, qui primo prohibiti ab insularibus, ne littus attingerent; sed post longam pertinaciam peruenerunt ad petita littora, incolisque sup

riores victores euaserunt, regem Britanniae,nomine Ambrosium Aurelium,occiderunt. Itaque multis diebus saeuierunt,ut omnes Angli, relicta Insula,ad exteras nationes fugerint, vitaeque fuga consuluerint. Quae gens ante quoque occupatam, iam totam capit; dc totum illud regnum obtinet adhuc hodierno die. Breui ita a

cta est in insula, ut regibus Galliae saepe intulerint hella. Sed, ut fateamur verum , cum opus fuit illis auxiliaribus copiis, ad manus habuerunt semper Germanos, Saxones suos. De his rerum statibus qui plura cupit, legat AEneam Silvium: item Blondum De dis I libro secundo. Sunt & alii authores , sed in quibusdam va

riant.

sa Uocatur in Chronicis, potissimum Germanicis, metrich mon Bern, male intellecta patria eius , cum potius Veronensis fuerit celebratissimus ille Oltrogothorum Rex Theodericus, de quo hic est sermo , prout D. PERINGSLIOLD --tis ad D. Cochiat Vitam Theoderiei p. a o. uberius demonstrauit. Rationem Uero huius nominis reddit Chronicon Gozecente p. aaa. quod haec Ciuitas a Latinis Verona, a Teutonicis Berne nuncupatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION