Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

961쪽

tia illa Franeolardiae habita , celebrauit conuentum alium Principum Norinberingat, in quo egit magna cura&studio de expeditiono in Turcas suscipienda. In eo conuentu multa saluberrima sunt constituta,sed non seruata. Eodem anno , quo Norinbergae fuerunt illa Principum comitia, Innocentius Papa ab omnibus eccle- siasticis personis decimas postulauit per Germaniam : sed clerus appellauit ab illis procellibus ac exactionibus ad Pontificem melius insormandum. Imperatori autem Friderico displicuerunt illa: exactiones insolitae , quare opposuit se pontificiis exactionibus pro clero, nihilque datum est. Eodem tempore Sigismundus, dux Austriae gessit non vulgare bellum cum Venetis, & Germani Roueritum oppidum expugnatum solo aequant. Veneti quoque castra quaedam ducis Austriae capiunt. Ad Tridentum Germani cum Venetis congressi, occidunt magnam Italorum multitudinem , magna multitudo quoque in fuga in flumen Atesin se praecipitauit. Periit etiam Robertus, Venetorum dux, magni nominis apud suos, ob bellicas vi tutes. Post illam victoriam Sigismundi, Veneti magnum manu repararunt CXe citum : sed Pontifex Rom. 8c Imperator composuerunt eos. Anno post natiuit I 8 tem Christi I 487. Brugenses ceperunt Maximilianum, electum Imperatorem. Fri dericus vero,collectis in superiore Germania copiis, descendit celeriter. & liberat filium. Tres annos post Maximiliani captiuitatem, Matthias,rex Ungariae, Uienna vita defunctus est. Nam hic Matthias,cum intelligeret Friderici erga se parum beneuolum animum, cum Turca inhoneste foedus iniit, & Uiennam cepit, totamque fere reliquam Austriam occupauit, Friderico aliis occupato , maxime in Componenda pace inter Principes & ciuitates Christianorum ; Matthia autem rege mortuo, Maximilianus, comparatis copiis & Uiennam ductis, omnia recepit, senique a 4 I patri restituit. Anno nonagesimo primo supra millesimum quadringentesimum, duxit Maximilianus in uxorem ducissiam Britonum, virginem eximiam forma de moribus. Quod ubi cognouit Carolus,rex Galliarum, sine mora copiis coactis, Scin Britonum ducatum ductis , rapuit illam Maximiliani sponsam, & compressi Margaritamque,filiam Maximiliani,quae ei matrimonio iuncta erat, repudiauit scrux 432 licet sine omni causa. Anno nonagesimo secundo, Matthiae regis Ungariae copiae erant adhuc congregat , quaS nigram legionem vocabant: quae post mortem Domini sui receperunt se in munitissimum locum, ex quo Austriam & Morauiam excursionibus& deprcedationibus afflixerunt, qui auspiciis Friderici Imperatoris o sessi, victi, partim occisi, partim capti sunt. Captos exquisitis suppliciis affecerunt, in illis regionibus, quas turbauerant, alios ad rogum assatos necauerunt, alios vivos 1 qi excoriarunt, ut eXemplo essent aliis pacis turbatoribus. Anno Domini i492. Lynceae obiit Fridericus Imperator , corpusque eius Viennam perlatum, magno cum honore sepultum est. Imperauit quinquaginta tres annos & quinque menses,magna cum laude, & Reipub. commodo. Cuius laudes alio styli genere sonandae sunt. Adolescens adhuc magnitudinem animi declarauit cum aliis multis in rebus, tum potissimum, quod tam longinquas peregrinationes suscepit. Hieros lymae enim fuerat tempore periculosissiimo, omnibus viis latrociniis & bellis infestis. Quantum studium pacis illi fuerit, quantus amor erga religionem, quae erga homines caritas , scriptum ab aliis est.

962쪽

LIBER XXX.

DE GERMANIS

LIBER TRIGESIMUS.

Nno, quo mortuus est Fridericus Imperator, Turca Croaciam o pressit, totamque depopulatus est, magnam hominum multitudinem captiuam abduxit, in seruitutem durissimam. ad labores tantum iumentis subeundos. Maximilianus ubi hoc audiuit, mirabili celeritate cum Germanorum manu in Goaciam properat, Turcae copias abigit, multis ex illis mactatis, Croaciam recipit. Nec mediocrem gloriam reportauit ex illa expeditione. Anno proximo post fugatum ex Croacia Turcam, filia Galeatii, nomine Blanca Maria, indole, qua capacitate muliebris sexus, praestanti, & forma pulcherrima, virgo Maximiliano Caesari desponsata, venit ex Italia in Germaniam. Et nuptiae sunt celebratae magnificentia plane imperiali in Inspructa Hoc tempore Carolus, rex Galliae, huius nominis octauus, Dequentibus nunciis, de multo auro obtinuit apud Helvetios, ut illi mitterentur milites nam iam tum inceperant Gallorum reges nihil sine Helvetico milite agere parabat enim expeditionem in regnum Apuliae, quod sibi deberi iudicabat. Ingressus autem est Italiam autumni tempore, maximis cum Gallorum 6c Helvetiorum copiis. His se opposuit Alphonsus rex, magno contracto exercitu. Congressaeque in Liguria Alphonsi&Caroli regum copiae, superauit Helvetiorum virtute Gallus nam Galli etiam fatentur eam victoriam deberi Helvetiis) occupauitque Carolus totum Neapolit num regnum. Patrimonium quoque beati Petri incepit vastare, captis aliquot castris & urbibus; ipsam etiam Romam obsedi , dc compulit ad deditionem Romanos & Pontificem certis quibuSdam conditioniblis. Quantum tum detrimenti acceperi Roma, tanto intromisso exercitu, facile est colligere. Pontifex cum sua

familia se recepit in castrum sancti Angeli. Rex vero extorsit minis a Pontifice . quicquid voluit vel in Italia vel Gallia. Cumque sedis Romanae ditionem satis anfiixisset ,δc Neapolim regnumque totum occupasset, Genuam oppugnauit quoque magnis conatibus: sed expugnare non potuit. eneti vero & Mediolanenses, maximis comparatis copiis, occurrerunt illi, sed eos insigniter magno & cruento praelio vicit. Habebat enim Helvetios multos. Tandem postquam exhausta esset Italia, δ: ad summam famem redacta, post caedes stragesque multas, praesidiis in regnum Neapolitanum constitutis, in Galliam rediit, Helvetiis domum remissis Post abitum vero Helvetiorum, sine negocio receptum est regnum Apuliae ab iis, quos expulerat Carolus. Cum haec Helvetico milite gessit Carolus, rex Galliae, nondum aetate egretas erat annum vigesimum quartum. Erat anno nonagesimo quinto magna de Turcico aduentu fama, nec vana erat. Anno igitur codem Maximilianus Caesar Normatiae Principum comitia celebrauit magna, & propter Turcam & propter regem Galliae Carolum, qui uxorem Maximiliano desiponsat alti,du-cissam Britonum, virginem eximiam, rapuerat, & Mariam, filiam eius sbi desponsatam,abdicarat, & Italiam turbabat, patrimoniumque beati Petri diripiendum milliati obiiciebat, multaque occupabat sine iustis titulis. Sic iudicant Germani; Galli ex aduerso aliud respondent. Vocabat autem Romanus Pontifex Maximilianum crebris literis; vocabatur quoque ab aliis Italis. Turca Veso quotidie incursionibu ἐChristianos vexabat miserrimis & crudelis sinis modis. Quare & contra hunc cu-- piebae

963쪽

plebit Maximilianus decerni bellum. De Helvetiis quoque in illis comitiis fuit mentio habita, nam plane persuasim erat Principibus &' Maximiliano, Carolum, regem Galliae, nunquam ingredi ausum fuisse Italiam, si non habuimet Helvetios Scquicquid fecerat magni, per Helvetios famam constabat. In illis autem comitiis nihilsolidum est decretum, alii enim bellum contra Turcam primum, alii primum contra Gallum suscipiendum volebant. Maior Principum pars censebat, pacem primo firmandam esse inter imperii membra, ciuitates & Principes, deinde deliberandum de bello in Turcam & alios imperii hostes. Itaque discessum est, ut nihil effemim si datum. In illis comitiis Wormatiensibus Eberardus . comes Nirt bergensis, est a Maximiliano dux creatus, praesentibus Principibus, adhibitis magnificis consuetis solennitatibus & ceremoniis. Eodem tempore Maximilianus Mariam Sphortiam fecit ducem Mediolanensem. Dum hic Principum Normatiae

conuentus celebratus est, peperit quaedam mulier non procul a WOrmatia duas puellas uno partu, in fronte connexas, ut altera in alteram oculis intenta citet: nec separari poterant. Anno nonagesimo nono supra millesimum quadringentesimum, inter Helvetiorum confoederatos & domum Austriae fuerunt quaedam si multates paruis ex causis ortae primum , sed ex quotidianis vicinorum inuicem conciliis odium indies creuit, tandem res venit ad arma. Quanquam voluncas non erat Maximiliani, aut ullorum praecipuorum principum aut ciuitatum , bellum cotempore cum Helvetiis gerere, sed, ut dixi, nullae magnae causae belli erant,erat tantum caecum stultumque odium vicinorum quorundam hominum leuium, quibus semper carior est rerum turbatio , quam alma pax. Nam ego ex certis autoribus,

qui interfuerunt tum Principum consiliis, quique mihi dixerunt, Maximilianum &Principes Germaniae praecipuos tum statuisse , in foedus illud Sueuicum recipere Helvetios, si modo ipsi vellent: & sic omnino sperauerunt sempiternam pacem in his regionibus, quae saepe misere amictatae fuerant ex bellis, quae cum Helvetiis gesta

sunt a Principibus. Uerum qui non pacem, sed rerum turbationem cupiebant f ditiosi stulteque superbi, non cessabant irritare etiam quietos animos. Et quidam ex pacis turbatoribus erant etiam potentes, quare non verbis tantum, sed etiam factis incipiebant laceisere Helvetios. Conabantur enim arces quasdam, quae perti nebant ad Curiensem ecclesiam cathedralem , occupare , id non ferre volebant Rheti. Conuenerum igitur Rheti, & confoederatis suis Helvetiis querebantur. Ccnsuerunt igitur Helvetii, ut primum mitterent legationem ad Maximilianum , & ei haec exponerem, adiicerentque, se nullo modo laturos, humiliter tamen precantes pacem. Miserunt Rheti episcopum ipsum, cui potissimum erat illata iniuria. M ximilianus Imperator natura a bellis abhorrens, misit ad In ruch , ut nihil inciperent se nesciente, ne pacem turbarent, facile posse ignem accendi, qui dii scillime a plurimis possi extingui, aut omnino non extingui. Iussi episcopum Augustensem, cuius prudentiae multum Maximilianus tribuebat, se interponere. Statuebant partes diem & locum, ubi conuenirent. Locus erat Feldkilch oppidum, illuc ut venirent sui consiliarii ininspruch, Sc autores tragoediae, mandauit Imperator. Interea in agritudinem grauem incidit episcopus Augustensis, oc ex ea mortuus est. Eius morte quidam n d boni ominabantur, qui destinatus erat ad rem componendam inter parte , 5c multum spei erat in eo viro, unus enim talis vir nonnunquam plurimum potest. Mortuo autem episcopo Augustano, Maximilianus praesulem Constantiensem ordinauit, ut partes componeret suo nomine. Nam ipsi ob negocia ' .erat in inferiorem Germaniam descendendum. Vbi abierat Qxsar, rem facilem compositu exisssimans, ecce consiliarii in Inspruch, contemnentes conuentum iri

Feldhilch celebrandum, &ipsum episcopum Constantiensem Vestiebant enim bellum gerere cum Helvetiis mittunt ad Principes & ciuitates Sueuici foederis , petunt, ut Maximiliano sibi feram auxilium aduersus Helvetios, omnes homines prae se contemnentes, nam sio in inuidiam eos adducere conabantur & quotidie cogitantes, quomodo possimi alios in suam factionem & rebellionem contra imperium

964쪽

LIBER XXX.

Perium & suos naturales dominos excitare. Nec eos veritos bellum minari Im- Peracori , &c. Suculeum foedus cupiens Maximiliario gratificari, & opibus copii que suis confidens, pollicetur auxilium, bono animo iubens cos este, despiciens nimirum Helvetiorum paucitasem. Helvetii vero, ubi hos conatus procerum Caesarianorum in Inspruch animaduerterunt , & quid cum Sueuico foedere egerint, pararunt se quoque ad arma; sed ne quid omitteretur ad faciendam Pacem, iterum legatos mittunt in Inspruch , admonebant eos mandati Cassariani de conuentu habendo in Feldhilch, dies enim statutus praeterierat. Legatis Helvetiorum

respondebant nobiles, ita ut facile ex responso intelligi potuerit, quid apud se statuissent: tamenne viderentur Imperatorem dominum suum contemnere , dice-

hanc se ad comitia venturos, aliumque constituebant. Sed utrinque interim se ad bellum parabant, nec longe post Caesariani aliquot villas combusterunt, abrepta Praeda. Nec adhuc tempus esse iudicabant Helvetii sumendi arma,sed sapius ver his & conditionibus aequis tentare rem componere. Quare miserunt nuncios ad Sueuiae confoederatos, qui significarent eis, Helvetios nihil ni si pacem petere, & mmul exponebant,quae mala & pericula ex bello hoc accidere possent. VerumSue- uicum foedus nihil periculi ab Helvetiis sibi esse posse existimans, contemptim respondit. Et belli autores quidam nobiles . sub nominis Maximiliani autoritat . multum poterant apud Sueuicum foedus. Invadunt igitur priores Caesariani Hel Metios, capiunt oppidulum Maienseld,&monasterium, quod vocatur Munstertat, diripiunt, etiam non abstinent manus ab ecclesiastica consecrata supellectile aurea& argentea, captivas abducunt moniales, occidunt multos viros, & captos cum reliqua praeda abbucunt. Tum tandem Helvetii, ubi senserunt nullum paci locum relictum, collecti occurrerunt hostibus suis, defendentes suos focos, suos parentes, S liberos. Quam longe alios animos gerant, quibus cari sui proprii penates incdefendendi, quam qui aere conducti aliena impugnant, neminem latet. Hoc C iam fecit, ut Helvetii primos maioribus copiis & diligentius fortiusque exciperent, quod sciebant , primis illis belli autoribus victis , parum negocii in reliquis fore. Congressi igitur, diu Helvetiorum impetum sustinuerunt Austriaci & Sueui, tandem camen terga verterunt Caesariani, quos insecuti Helvetii, sua omnia recep runt, & igne ferroque hostilem agrum vastarunt. Post illud praelium, Ob occisos utrinque animi exasperati sunt supra modum, mox aliis locis inuaserunt Helvetiosa

sed non fefellerat Helvetios sua opinio, quod putabant, primis victis , aliis parum

animi futurum, nam fugiebant postea non raro, cum primum conspexerunt hostem Helvetium, vel aliquando, antequam in conspectum veniret. Tantus terror

invaserat animos alioqui bellicosissimorum hominum. Maximilianua, qui tum in Geldria erat alio bello occupatus , ubi audiuit de bello illo Helvetiorum, quomodocunque potuit. pacem fecit apud Geldrenses, & festinauit in superiorem Germaniam. Ubi venit in Sueuiam, vehementer displicuit illi, quod bellum erae susceptum se inscio , imo nolente, nam discedens commiserat,nc inciperent bellum. Erant quoque in Maximiliani sententia Principes quidam cordatiores ex ecclesiasticis simul & secularibus, quare Maximilianus cogitabat, an posset res componi, & consultabat de pace. Verum autores inceptoresque belli grauiter accusabant Helvetios apud optimum virum, Maximilianum Imperatorem, & facile erae in absentes quiduis dicere. Inter reliqua audio eos dixisse Maximiliano, quo pacto quosdam ad defectionem dc ad seditionem solicitarint; & palam dici apud Hel

uetios. Omnes usque ad Danubium sore breui in Helvetiorum foedere, Maximilianoque nullum locum fore usque Viennam, nisi velit etiam mulgere vaccas. Et aliis hoc genus ita incenderunt Principem , ut decreuerit omnes vires & neruos in hoc bellum aduersus Helvetios intendere. Quare totum imperium vocat in auxilium ad debellandos Helvetios. Conuentu frequenti Principum celebrato constitutum est, quot locis, & quoto copiarum numero inuadendi fiat. Et plane erat prudenter decretum, quod si ivxxa decretum imperialium comitiorum , uno

965쪽

-- tempore omnibus locis aggressi fulment Helvetios , fecissent illis negocii plurimum: sed bona consilia tacta tardius sequebanrur, nam primi, qui inceperant bellum , veniebant non procul a fontibus Rheni, ubi antea fugati erant, qui iterum sunt repulsi plurimi a paucis Helvetiis. Nam primis praeliis animis superatis, corpora destituta spiritu inutilia erant. Cum ita aliquoties conflixissent infeliciter Caesariani, petebat Maximilianus a duce Mediolanensi, ut se interponeret , & cum Helvetiis de pace ageret, nam magnam inobedientiam in suis experiebatur, & v, debat omnium animos territos. Dux Mediolanensis, quanquam Maximiliano miserat quoque auxilia & imperii nomine, & nomine amicitiae beneficiorumque. quae Maximilianus in eum contulerat; tamen suis ipsius impensis misit ad Hel Metios legatos, qui de pace agerent, misit ad Maximilianum nihilque omisit. quod ad faciendam pacem facere visum est illi. Cum primum venerunt ducis Mediolanensis legati ad Helvetios , multaque prudenter & vere dixissent de belli calamitatibus, & commoditatibus felicitateque pacis; responderunt Helvetii, sibi nihil antiquius cariusque esse honesta paee, docentque legatos ab exordio cau- fas belli repetentes, quam necessario vim repellere coacti sint, quam humiliter precati sint ea, quae pacis sunt, quain patienter contumelias & contemptus super hos perpessi snt, quantopere petierint pacem, etiam post illatas ab hoste iniurias. Quam ob rem hortati ultro sunt ducem ad faciendam pacem, utrique parti tolera bilem & honestam. Neque enim efferebantur victoriis, sed Domino exercituum Deo tribuebant gloriam,in omnibusDeum timentes,& scientes reria vicissitudinem.&rtunaeque mutabilitatem. Pacis igitur componendae gratia locus statutus est, urbs 3 ς' Tigurum, quo libere & tuto liceret venire & redire domum Caesarianis, suntque interea induciae facis. Sed dum haec agebantur Tiguri, & media, quibus partes coire pollent, quaerebantur. Caesariani, contra induciarum fidem. Helveticum pagum incenderunt, & occidebant apud Reineta circiter sexaginta Helvetios. Sed quanquam Helvetii propter inducias non expectarint hostem, & oppresserint eos Caesariani ex improuiso, tamen plures Caesarianos occiderunt, & fugauerunt eos. Ioe factum tempore induciarum a suis Maximilianum Principem tenacissimae fidei non minus male habuit, quam ipsos Helvetios. Nihil igitur agi potuit eo tempore adhuc de pace. Gallorum rex etiam cum Caesare & Principibus imperii egit de pace, sed in omnibus actionibus suis & verbis suis satis aperte indicabat fa uorem suum erga Helvetios, & propterea minus potuit apud Maximilianum de Principes. Tandem professus est, se omnibus viribus adiuturum Helvetios, qui inuiti susceperint arma, & coacti sint emundere sanguinem vicinorum suorum Bombardas, pecuniam, equitatum, recusantibus, donec opus haberent, Helue tiis conatus est obtrudere Gallus. Neque enim e re Galli fui iIet, si Imperator, vein animo habebat, Helvetios subiugasset. Nullum enim Galliarum reges multis annis bellum gessierant sine Helvetiis militibus. Galli enim dicuntur in acie fortes esse, cum apud se habent Germanos milites, alias soli non adeo felices. Hoc Germani ferunt, Galli forte aliter. Post finitas illas inducias, iterum multis locis pugnatum est. Singulas autem pugnas describere est cuiuspiam ex professo bellum

hoc describentis. Multis locis pugnatum est, sed fere ubique sortuna fauit Hel

uetiis. Constantiae saepius pugnatum est. Sub sylva, Suaderi och nomine,erat cam Pus frumentarius, maturaque erat seges: cum igitur inestores ex urbe venissent plurimi, & meterent, militibus in acie constitutis, qui hostes repellerent, si venirent, Helvetii, qui in ea sylva excubias semper habebant diligenter, congregati expecta hant, donec demessium esset frumentum, & partim curribus impositum. Cum iam militum animi ement in urbe coenam appetentes, prorumpunt ex sylva inciri Helvetii uno tantum signo, & audiebatur fragor & clangor tubarum in sylva, nora

aliter, ac si esset plena armatis erant autem senio desecti 5c adolescentuli nondum ad

. Quod singulari libello fecit Bu Ia ALDo pia cxHEIMER , ipse bullo

praesens.

966쪽

ad pugnam habiles, qui strepitum & sonitus illos excitabant territa Caesariana acies

cum primo Helvetiorum in eos impetu fugiunt. Nam alia via, quam expectabatur hostis, veniebant, declinantes hombardas, quae prorsus inutiles erant Caesarianis. Helvetii fugientes persecuti usque fere ad urbis moenia, occiderunt mul- ros , ceperunt quosdam, Potiti sunt bombardis, curribus Sc equis cum demesso MColligato frumento. Hoc quoque mense pugnatum est apud Dornech, quae est arx Helvetiorum distans unum miliare a Basilea. Post multa infelicia praelia, mathematici astroriimque periti persuadebant Maximiliano, ut iam nouo loco, n uisque copiis aggrederetur Helvetios, nam sidus,quod Helvetiis tantopere fauisset, iam non amplius in coelo apparere, sed contra exortas stellas, quae Principibus de regibus amicae essent. Maximilianus igitur Italogallos quosdam milites oberrai tes conscripsit, eos iunxit copiis, quas Argentina, & Alsatia, aliique in illis regionibus miserant. Ii ergo una proficiscuntur ad obsidendam arcem Dornech. Mane copiae non paruae, beneque omni genere armorum instructae , praecipue bombaris dis. Castra igitur ante arcem parantes, Helvetii vero ante quam aduenissent, sciebant hostem in istis regionibus fortunam tentaturum, nam pedetentim ascendebant, Zc in Muthusen manebant aliquot dies. Inprimis enim studio solet effrHelvetiis, quemadmodum omnibus rei militaris peritis, ut quid consilii capiane& in animo habeant hostes, praediscant. Conuenit enim plerumque ex hostium consiliis nostra dirigere. Quare, dum castris locum deligunt, & tormenta ad a cem oppugnandam disponunt, Helvetii ex Lucerna, Zug, Sc Tiguro nam rem liores,scilicet Suitenses 3c Vridi caeteri, post praelium venerunt & omnes pro piores adsunt, deliberant, expectandine sint alii: placuit sententia una omnibus, non esse cunctandum, ne castrorum munitionibus firmatis, plus negocii plurium que nece sint repellendi. Nec dubitabant, si ita ex improuiso opprimerent aduenientes nihilque adhuc timentes formidabant enim post duos tresve dies venturos Helvetios) statim fugituros. Quam ob causam praecipitabant se in hostem ex monte Helvetii, ceu torrens omnia secum rapiens e Caesariani violentiam primi impetus non ferentes, fugiunt; sequuntur Helvetii, caedunt ex illis quatuor millia, vix Centum ex Helvetiis cecidere. Potiti sunt Helvetii magna praeda, Sc belli apparatu impedimentisque omnibus de aliquot militaribus vexillis, Argentinensium vexil- Ium Tiguri pendet adhuc in ecclesia, occubuerunt multi ex prima nobilitate , inter alios comes de Busch, comes de Furstenberg, & comes de Castet art. Post illud praelium, optimus Imperator Maximilianus iterum constituit de pace agere, sed nullo modo voluit arbitrum habere regem Galliae, quem dicebat Helvetiorum in bello hoc socium..Helvetii autem contra petebant regem Galliae mediatorem,& non recusebant ducem Mediolanensem, quanquam non ignorabant, qua necessitudine esset Maximiliano deuinctiis. Putabantergo Helvetii, vicissim Maximiliano serendum Gallum arbitrum : noluit autem Maximilianus eum audire in hac re. Alii autem Principes, ecclesiastici praesertim, pacem conati sunt inter illos facere. Conuenerunt Basileam ob eam causam : Maximilianus suo nomine misit illuc honestissimam legationem doctores iuris, nobiles & comites. Industriam Sc studium componendae pacis Philippi Palatini Rheni imprimis praedicant. Cum igitur utrique, Caesariani & Helvetii, peterent iniqua, ut aequa ferrent, tandem media sunt excogitata, quibus cruentum & infelix bellum est sublatum, Zc pax facta. Postillam pacem factam, rex Galliae Ludovicus eodem statim anno, mense Octobri, duxit exercitum in Italiam contra ducem Mediolanensem; suum enim Mediolanensem principatum iure esse, affirmabat. Vbi rex venit prope Mediolanum, occurrit illi tota ciuitas obuia, ordine secundum aetatem 3e dignitatem. Ferebant autem palmarum ramos in manibus, δc vexillum cum insignibus regis Galliarum,& cum omni genere muscorum instrumentorum, Ze cantionibus, quibus libera rorem, patrem patriae Vocabant regem, atque hoc modo obtulerunt claues Gallo; Dux enim in sensos sibi ciues, nescio quibus exactionibus, fecerat. Atque sic, qui

967쪽

GERMAM CHRONI C.

3I Ipaulo ante pacem inter Imperatorem dc Helvetios composuerat, sua omnia tuta

putans, repente ex omni Mediolanensi principatu eiectus est, fugitque ad Maximilianum. Nihil illi profuit aurum dc argentum, quod congesserat; nihil arcis inexpugnabilis munitiones ἔ nihil prudentia & astutia, qua valuit plurimum: sine pugna, sine hostis omni labore victus est, amisit omnia. Sic agitur cum iis, qui confidunt in fortitudine sita. Uerum rex Galliae discedens reliquit praesidia Mediolani ex militibus Gallis, qui vexabant multis modis intolerabiliter Mediolanei

ses: quare rursum, consentientibus Sc iuuantibus ciuibus, facile recepit Sphortia Ducatum auxilio Helvetiorum militum. Quod Gallus non ferens, denuo conscribit exercitum, magnumque conducit numerum militum ex Helvetia. Dux quoque Sphortia conducit stipendio milites Helvetios, quos iunxit Italis, quemadmodum rex Gallis iunxerat Helvetios. Vbi ergo regius exercitus δc ducis venissent in campum, ubi confligendum erat, δc acies utraque iam est et initructa. essentque utrique Helvetii exercitus maior vel certe potior pars, in qua sperabant Sphortia de Gallus, noluerunt Helvetii aduersus suos pugnare, sed congressi iungebant dexteras, familiariter se mutuo salutabant, felicem precabantur reditum. Interea Helvetiis ignorantibus δcus, qui sub Gallo,& iis, qui sub duce militabant, Galli capiunt ducem Sphorciam, nam multas Gallorum a facie notus erat, dc abducunt in Galliam: itaque iterum sine sanguine totum ducatum occupat rex. Helvetii,qui apud ducem erant, quique illi iurarant, indignissime ferebant hoc Gallorum facturn. Et quanquam pauciores erant, quam ut consultum millet Gallos aggredi, tamen si dux non abductus fuisset, aliquaue spes liberandi eum fuit leti nullum discrimen non sibi illent, ut dixerunt mihi, qui tum in exercitu ducis fuerunt. Anno Domini millesimo quingentesimo primo foedere iuncti sunt Helvetiis Basilienses&Muthusenses. Eo etiam anno ceciderunt super vestes hominum signa crucis, quae multos

terrebant: paucorum vero atque adeo nullorum vitam mutabant, ut solent pro

digia omnia quae esse deberent nobis doctrina δc admonitio , ut resipisceremus dc agnosceremus Dominum Deum fere semper magis iudicio esse, quam documento animalibus hominibus; adeo corrupta est hominis natura,vt,nisi Deus per spiritum suum regeneret, in stultitia de inimicitia Dei pereat. Anno quoque quinto supra millesimum quingentesimum, per magnam Germaniae partem, maxime illas regiones, quae ab Norinberga usque ad Alpes, quae Italiam a Germania diuidunt, fuit ingens fames. Subvenerunt vero Argentinenses omnibus illis fame laborantibus regionibus, non aliter atque oli in ille Pla rao

AEgyptius rex , sicut est in libris Mosi scriptum. Nec solum Argentina ciuitas

eo tantum tempore frumento iuuit vicinas regiones, sed saepe ante dc post, nuper que,cum in Italiam frequentibus bellis exhaustam erat plurimum frumenti transuectum, incideretque abundans illa humiditas pluuiosiillini anni , quo admodum male responderunt cereales fruges , unde secuta est maior caritas non solum iri Germania, sed fere per totam Europam, quam mulcis annis retro audita sit. Argentoratenses vero iuuarunt plurimos frumento. Conseruatio igitur talis Du-gum laudi Sc gloriae est ciuitati, quae non ut maioris vendat, coemendo aliis praeripit; sed emit, ut conseruet ad necessitatem, si vel bellum vel intemperies aeris , aliaue caritatis causa incidat. Anno hoc Raimundum cardinalem legatum misit Pontifex, Alexander sextus eius nominis. iii Germaniam Sc alias quasdam septen-

ionales nationes, cum magna apostolica elauium potet late, indulta eius extendebant se in mortuorum ante multos annos animas. Uerum ubi limina Germa

niae attigit, eum in Germania legatione fungi prohibebant Principes de Maximilianus, nolebant enim caritati durae exactionem etiam accedere: sed tandem Principes admiserunt legatum , qui peragrauit totam Germaniam , ex Inspruct Norin-bergam , illic per Franconiam Orientalem, bc Thuringiam , peruenit Coloniam. lnvcnitque hic legatus Germanos ad pietatem dc ad dandum promptiores aliis na-

968쪽

tionibus. Caritatem, quae fuit anno quingemesimo primo, secuta est proximo sequenti anno per Germaniam in omnibus locis, in quibus caritas fuit, crudelissima pestis. Eandem causam pestis opinor fuisse, quae caritatis fuerat, praecedentis ... anni, nam quae aeris intemperata constitutio nocuit plantis, ut non respondere potarerint fructificando, eadem iustam concoctionem impedivit in animantibus, ne alimentum ad iustam confectionem perueniret. Quod autem secundo tandem anno in corporibus morbosis symptoma pestis apparuit, mirum non est intelligenti humorum generationem dc corruptionem , longo enim tempore non raro la-sent morborum causae, & plerunque a paruis principiis incipiunt generari. Porro non sum ignarus, quod caritatem etiam ob alias causas soleant cum alii morbi, tum pestis sequi ; nempe coguntur homines vesci multis generibus leguminum, herbarum, arboreorum fructuum, & radicum, quae omnia malum corruptionique obnoxium succum generant. Uerum haec relinquenda physicis philosophis a nostri libri titulo aliena. Cruces in aere volantes praecedenti tempore hanc pestem pronunciasse quidam volunt. Anno etiam quingentesimo secundo Spire sis dioecesis rustici multi coniurauerunt aduersus dominos suos nobiles, conque- rentes oneratos se tributis, vectigalibus, censibus, decimis aliisque exactionibus .

serpebat quotidie seditio latius, nam alius alium excitabat, & cum semper malorumultitudo maior sit quam bonorii ubique inueniebantur multi, qui seiungebant

illis, alius spe praedae alius spe libertatis,nonulli ut aes alienu reddere non cogerentur. Elegerant duos viros, ad quorum arbitrium omnia agerentur, constituebant ubi conuenirent Omnes, ut iuramento praestito, munitiones caperent, arces & Vrbes, diriperem monasteria, &c, sed ubi statuissent conuenire, intellexerunt eorum locorum nobiles & alii magistratus. Quare primos ceperunt, atque ita tractauerunt, ut alii manserim domi, multi enim suppliciis affecti sunt. Eo anno magna Principum comitia Norinbergae , praesente Maximiliano Imper. sunt celebrata. Anno Mo 3. pabuli dc omnium etiam, quae ad hominis mensam veniunt, insignis Moscaritas fuit, ob siccitates eius totius anni. Anno post natiuitatem Domini i so8. LI. 8 Iulius a. Pontifex est electus, qui postea auxilio Helvetiorum tot bella contra Ue- ne Os dc contra Gallum gessit, recuperatis multis , quae pertinebant ad Romanam sedem, multaque Praeter a adiecit ad patrimonium beati Petri. Hic Pontifex in

Helvetios contulit multa beneficia, plurimumque aurum, magna enim eorum Opera consecit bella. Hoc anno fuit multorum episcoporum Germanorum & Ω-cularium Principum conuentus FrancOfurdiae; quid autem tractarint, pauci sciebant. Anno hoc exortum est bellum Bauaricum, Georgiusenim , dux Bauariae, habuit unicam filiam, quam matrimonio iunxit Ruperto, Philippi, comitis Palatini Rheni, filio, fecitque eam filiam, cui nomen erat Eli Zabet, haeredem Bauarici ducatus. Quare non diu post, socero Georgio duce Bauariae mortuo, contractis copiis Rupertus conatur occupare Baliariam: Albertus vero,dux Bauariae. legitimum se haeredem ducatus esse aflirmabat, testamentum Georgii contra ius factum irri- . tum existimandum esse. Cum autem Rupertus a testamento Georgii non descen- ideret, frustraque peteret Albertus ius suum, res tandem venit ad Maximilianum , cuius sororem matrimonio copulatam habebat Albertus. Maximilianus Imperato pacis& aequitatis amantissimus , in excogitandis mediis, quibus componeret partes, diu laborauit: sed media a Maximiliano, affinitate iuncto Amerio, Rupertus reiiciebat : quare Maximilianus notauit Rupertum & omnes ei adhaerentes banno imperiali.ὐRupertus Vero, balanum contemnens , cogit magnas cophis, Philippus comes Palatinus, mittit auxilium filio , nihil etiam moratus bannum. Quam ob rem celeriter per Baiiariam multa occupat Rupertus. Imprudenter ve- ro Palatinus suas tantum copias respexit, quantae ellent , non eXpenderat contra,

quid aduersarius pollet. Maximilianus ergo imperii ciuitates & Principes omnes

conuocat, exponit maiestatis contemptores quid conentur, quam aequa media recusarint : igitur omnia rebellium Philippi patris & Ruperti filii concedit cuilibet

969쪽

Occupanti, suscipitur bellum uno consensu omnium aduersus Palatinum St Rupe tum ; magnis conatibus multisque locis rem aggrediuntur Hassiae Lanigrauius, Huldricus dux Nirimbergensis, Alexander dux Bauariae, & comes Validentiae, Meum iis multi barones Si nobiles diuersis locis inuadunt Palatinatum Rheni, omnia obuia vastant, expugnant arces & oppida: Maximilianus vero, Fridericus Marchio Brandenburgensis, & totum foedus Sueuicum, & multi alii nobiles ducunt con

iunctas copias in Bauariam aduersus Rupertum. Rupertus cum hoste longe potentiore congreditur, auxilio Boemico,quod habebat, confisus; pugnatur acerrime & plane dubio Marte aliquot horis: nec enim cessit Rupertus, donec ad eam raritatem redactus fuit, ut consistere impossibile esset. Coattus igitur tandem fugere Rupertus cum suis , amisit copiarum magnam partem. Boemorum in ea pugna mille quingenti ceciderunt, non sine bellica laude, strenue enim pugnarunt. Rupertus cum parte copiarum elapsus, penitus infirmatus est, occupatamque fere totam Bauariam tradidit Maximilianus Alberto, retustis praesidiis quibusdam. Ipse vero Maximilianus cum reliquis copiis properauit aduersus Palatinum, occupauitque sine negocio,quicquid ad Palatinatum aliquo titulo pertinebat, Gengenba scilicet, Orten N, Omensurg, Gero rei, & multa in istis regionibus, quae Palatinus possidebat. His in fidem acceptis & praesidiis munitis, traduxit omnes copias pet

enum, occupauitque totam , quam vocant, prouincialem aduocatiam. Ne

que enim resistebat amplius quisquam Maximiliano, post tantos successus. Ma chio autem Badensis Christophorus interposuit se, & precibus multis effecit, veMaximilianus passiis si se ab instituto reuocari, & Philippum Palatinum ingratiam receperit. In aliis locis alii alia de Palatinatu ceperant. micho comes de Ly- ningen, Alexander dux Bauariae, Guillelmus Hassiae Lanigrauius, multa igne con sumpserant, Monasterium D. Benedicti diues admodum, Lympurg nomine, totum in cinerem redegit comes Emicho. Dux Vtricus Wirtenbergensis igne referro plurima vastauit, monasteria aliquot munita praesidiis cepit: Obsidens autetia oppidum Brettam, ab erumpentibus oppidanis magnam accepit cladem, occide runt enim multos de copiis Wirtenbergensibus , 8c bombardas aliquot vi eripuerunt duci, quibus oppugnabat oppidum. Oppidum igitur illud non potuit capere: postea vero compulit ad deditionem arcem B Auram; mox post Leo inae-eepit in deditionem: deinde subiugauit tri peri post haec Nouam ciuitatem comispulit ad deditionem: postremo cepit oppidum Alic Mul. Recepto autem in gratiam Palatino, Maximilianus iussit omnes Principes domum reducere δc dimittere copias. Dicto Imperatoris igitur Obedientes, Omnes reuersi sunt,unde venerant. Rupertus statim post infaustum bellum obiit, ut creditur, dolore animi. Anno post natiuitatem Christi millesimo quingentesimo quinto, Maximilianus magna Coloniae celebrauit comitia , praesentibus plurimis Principibus, inter multos dincordantes pacem fecit in illo conuentu Imperator. Duce vero Geldriae rebellante,&maiestatem Caesaream non satis reuerente, Maximilianus,comitantibus eum

multis Principibus & comitibus aliis, cum copiis descendit in Geldriam, ducemque statim adueniens ad deditionem compulit, & qua fuit bonitate Maximilianus , conditionibus prorsus amicis ducem in gratiam accepit. Eo anno, quo conlitia illa fuerunt Coloniae, apparuit cometes insolitae magnitudinis & formae. Anno sexto Mnimilianus, comparato per Germaniam magno exercitu , d te in Ungariam, nam meditabantur defectionem Si rebellionem. Obsessuro autem Maximiliano magnis copiis urbem Bresburgum occurrerunt Ungari supplices 3 1 1 obuiam, rogantes pacem , quaslibet , non iniquissimas modo conditiones accepturos bc seruaturos, pollicentur. Maximilianus, quanquam magnis ea expeditio impensis constiterit; tamen pacis amantissimus , aequis legibus pacem fecit cum garis, qui longe aliud meriti erant. Eo anno inter Norinbergenses&Marchionem Brandelaburgensem Fridericum simultates fuerunt, nescio quibus causis, permagnae: cumque Norinbergensis tota fere iuuentus armata manu, magnoque ap

970쪽

param in pagum non longe ab urbe distantem exiret , ire quo erat anniuersaria, quam vocant, dedicatio, Casimirus, filius Friderici Marchionis, cum equitum de peditum copiis obuius venit, Congrediuntur igitur, pugnant pertinaciter, diuque neutris propter cupiditatem gloriae laudemque, Sc praemia, cedentibus . caedun tur multi; tandem tamen victor euadit Casimi g, fugiunt, ciues in urbem. Utrinaque plurimi caesi sunt. Quod autem Nor bergenses priores cessere, non animo rum ignauiae, sed eorporum lassitudini ex aestu & labore ascribendum est. Reliquerunt enim Casimiro lachrymabilem victoriam , multi enim primae nobilitatis cecidere, dum auidiores gloriae pugnant pertinacius. Vtriusque partis fuerune peditum circiter tria millia, equitum ducenti. Hoc etiam anno , Galliae rex Lu dovicus Zc Maximilianus Imperator de ducatu Mediolanensi contenderunt. Hoc anno apparuit cometa sub ursa maiore, quo tempore illustrissimus Princeps, Philippus, Maximiliani Imperatoris filius, archidux Austriae, dux Burgundiae, dux Bra hantiae, M rex Castellae Legionisque electus, gener Ferdinandi regis Hispaniae , ex Flandria cum classe, in qua habuit armatorum mille quingentos, in Hispaniam n Digauit. Toti clam praesecit comitem de Furstenberg , nomine Noli angum. Vbi autem per varia discrimina dc casus in mari iactati venerunt in Castellae regnum , Philippus rex nouitate aeris tentatus , incidit in morbum grauissi naum , quo paucis diebus superatis naturae viribus , obiit diem suum , non dum egrestus vigesimum octauum annum. Ita immatura morte abreptus est Philippus , Maximiliani filius , in quem Deus tot & tanta bona contulerat. ut nostrae aetatis memoria nullum reperias , quem illi compares, siue ani mi dotes , siue corporis ornamenta , seu generis nobilitatem . seu princi paruum multitudinem & magnitudinEm respicias. Accesserunt illis omnibus duo filii , Ferdinandus, dc Carolus , ex elegantissima Se nobilissima adolescentula carissima coniuge. Huius Principis omnibus nominibus summi laudes doctrina se facundia summus vir Masmus Roterodamus praedicauit. Anno Domini millesimo quingentesimo septimo, Maximilianus Imperator magna comitia Germaniae Principum celebrauit Constantiae, in quibus actum est primum, quomodo resisterent Venetis se regi Gallorum, qui vexabant ducatum Mediolanensem, Malia contra Imperatorem dc imperium coriabantiar. Mia significabat Imperator animi sui propositum proficiscendi Romam, et studium Se voluntatem Priniacipum & ciuitatum experiretur: reperitque satis paratos Sc promptos ad expeditionem illam & Principes & ciuitates, superabantque plerique expectationem eius. Hoc Maximiliani propositum summis viribus nitebantur impedire Gallus Sc Veneti, magnamque Italiae partem in sua foedera contra Imperatorum perduxerant, eonatique sunt omnes Vias in Italiam Caesari obstruere, commeatuque prohibere. Maximilianus , ubi hos Galli Se Venetorum conatus intellexit, Principum Germaianiae eonsensu decreuit bellum suscipiendum contra Venetos. Quare copias conaseripsi di Venetorum ditionem inuasit, multa cepit de diripuit. Anno septimo , Iulius Pontifex misit in GermaniamBernardinum,Cardinalem sanctae Crucis,quem maximo honore excepit Maximilianus Augustae, exiuit enim illi obuiam extra urahem. Venit hie legatus multis comitatus, dccum clauium potestate mirabili. In ueniebantur autem multi in Germania, qui audebant disputare, utilisne, an inutilis esset eius aduentus in Germaniam; nec solum in controuersiam vocare, sed

definire quidam non dubitabant, malum esse aduentum illius legati, qua causa nescio, sortasse quod magis fauebat Gallo, quam Caesari, vel alia quapiam causa. Hoc quoque anno, impulsore creditur Ludovico rege Gallorum , dux Geldriae

contra fidem foederis, quod vinctus cum Maximiliano fecerat, hostiliter eum copiis ingressus est Brabantiam, quam misere vexavit δc diripuit. Inuocatus autemh Brabantinis Maximilianus, descendit, illis auxilium tulit. Cum igitainan Flandria esset Maximilianus, denuo foedere coit cum Gallorum rege, in qua liga, ut sic d cam, fuit δc Iulius, conuenitque inter Omnes illos, ut Una contra Venetos moue

SEARCH

MENU NAVIGATION