장음표시 사용
951쪽
& fama in Europam peruenit, Turcam cum ingenti exercitu ungariam petere. Quod ubi audiuit Ladislaus, cum nullam ab Imperatore Ungaris irato speraret n-pem,& garonam nec viribus nec fide satis confideret, contulit se in Austriam. ne sibi accideret, quod Imperatori Constantinopolitano. Nec rumor de Turcae 4 Is aduentu vanus fuit. Nam anno millesimo μὰ quinquagesimo sexto venit in Ungariam Turca, Mahumetes nomine, ducens exercitum centum quinquaginta millium, maxima in animo habens , primumque castra mouet ad Albam, quae urbs illi commoda fore visa est, sit caperet, ad traducendum per flumen exercitum. Quare circumsepiuit illam militum multitudine. Quos Turcae conatus ubi videt Imperator & alii in Germania Principes , mox nam res nullam ferebat moram mittunt Ungaris auxiliares manus contra communem Christiani nominis hostem. Nec non & Itali copias mittunt , nam Ungaria capta proximi erant GerInani aucItali: nec Itali parum timebant sibi, nam putabant, Turcam tam stupidum non esse, ut primum bellicosissimam nationem aggrederetur Germaniam. Miserat quoque Pontifex Callistus cardinalem sancti Angeli, virum facundia praestantem, nec ad arma ineptum. Per Germaniam, ut ubique omnes excitaret ad arma capesse da, in Ungariam misit: qui ubi Budam venit, multas secum ducens copias, coniunxit se Ioanni Huniadi, unaque venerunt Albam in urbem. Deiecerat Turca iam murorum urbis magnam partem, qua irruit magna violentia in urbem: Christiani vero fortes se opposuerunt, nullis amplius freti muris aut aliis propugnaculis. Committitur ergo incredibilis atrocitatis pugna, diuque anceps perstitit Mars immobilis, tandem nostrorum virtute Turcae in fugam acti sunt , caesis utrinque plurimis. Sed adest Turcarum Imperator Mahumetes , denuo cogit suos in nostros, instauratur iterum pugna, iterum terga dederunt Turcae. Sed consilio nostros longius ab urbe ducere voluit, alio loco insidiis collocatis, qui eis reuertentibus ex hostium persecutione , iter in urbem interciperent: sed callidum Turcae consilium in tempore animaduertunt quidam ex nostris. Quare, dum hostem s querentur laxatis fraenis&animis nihil timentibus, reuocati sunt in medio cursu , vix autem potuerunt reuocari. Illi vero,qui reuocarunt, statim duxerunt eos in eam Tun rum aciem, quae erat in insidiis collocata. Turcae, cum nostri praeter expectationem in se signa verterent, statim fugiunt, nostri eos persequuntur , r.ec cessant insequi, donec atra nox longius prohibuit sequi. Venerunt in manus Christianorum omnes machinae bellicae, variae tormencorussi species. Imperator Turcarum suga plapsus, tanto animi dolore est affectus . vi veneno sumpto sibi ipsi mort- consciverit. Ex captiuo quodam , qui Imperatori a consiliis fuerat, cognitum est, quod Imperator Turca illis , quos in insidiis collocarat, praedixeras ex composito fugituros, quos denuo ad oppugnandam Vrbem compulerat, ut eos oppidani secuti ab urbo ducerentur longius; hi vero interea urbem caperent, seu saltem iter in urbem interciperent. Neque hoc verum fulta, nam nihil de fugiendo illis commiserat, sed contra hortatus erat, ut strenue pugnaren P, praemiis cum aliis , tum direptione urbis , propositis. Insidias autem illas dinposuerat, ut sic verteret fugam suorum, si forte accideret, in bonum, Vtque, si illa non succederet, in insidiis tamen reliqua esset spes. Sed cogitationes hominum quantumuis sapientes videantur, nisi Dominus annuat, irritae sunt. Hoc
1416 autem Albae factum est, anno post natiuitatem Christi millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto, in die divae Mariae Magdalenae dedicato. Porro ne sua gloria quenquam sciens hoc loco defraudem, Franciscanosque fratres in mery concitem, Diui Francisci Ordinis Ioannes Capistranus haberi voluit autor victoriae huius, & Albae urbis seruator; nec immerito, nam veste ordinis Minorum indutus, stetit in bene munita turri, &ostendit amplum vexillum, in quo erar crux picta magna, ut a longe conspici posset, Christianorum copiis pugnantibus. Ergo
- Sic etiam editio Basileensis, laserendum est sine dubio: quadringentesimo.
952쪽
sequitur. secundum quosdam fratres Minorum, quod illi Capistrano debetur omnis victoriae gloria: nec solum, inquiunt, ex turri ostendit, pugnantibus aliis, vexillum, sed etiam nostris benedixit, hostibus mala imprecatus. Itaque ergo hic monachus solus heroico sono a quopiam Homero decantandus est, ob haec tacta. Et propterea etiam post mortem claruit mirabilibus miraculis. Fuerunt in hac e peditione qua Turca cladem illam accepit, apud Albam multi Germani, quibus Ungari palmam, etiam inuiti nam quo animo fuerint in Germanos, non est obscurum, cum tamen tape eos a Turca defenderino dabant. Fugato, ut dixi, Tu cico exercitu, Lad Alaus in Ungariam redit.Quid postea illic actum sit ab eo, prudens praetereo, ut non admodum coniunctum cum Germania, alieniusque a proposito nostro. Anno post Turcis paratis ulcisci ignominiam & cladem acceptam apud Albam, Pontifex copias ab Imperatore non magnas ex Germania acceptas, cum Italis suis, duce cardinali, misit Rhodum, illicque rursus cst victus a nostris Turca. Idcircoque eo tempore impeditus, ne ad Albam rediret, ut decreuisse ferebatur. Adolescente Ladislao rege Ungarorum dc Bocmorum tempore, quo expectabant sponsam ex Gallia, filiam regis Caroli, & certabant Vngari, Bocmi,& Australes de nuptiarum loco, hoc est,quo in summo aetatis expectationis flore fleri mortuo, magnae contentiones exortae sunt ob regna illius. Ducatum Austriae Fridericus Imperator sibi petebat, curque ad se deuolutus est et , reddebat causas; Albertus frater Imperatoris etiam eundem ducatum petebat. Conuentus igitur propter eam causam habiti sunt, in quibus iudicatum est, ad maiorem natu pertinere ducatum, nempe ad Imperatorem. Quod Albertum male habuit. Dicebat enim, fratrem alioqui satis habere, quibus administrandis occuparetur: subditisque magis utile futurum, ut habeant Principem, qui apud cos sit, & existimet sua bene habere, cum bene habent ciues; &se diuitem, cum prouinciales sunt di Uites, quam gubernari per praefectos, qui mercenarii plerumque pauperes , nihil studio habent, quam ut diuites reddantur quam breuissimo tempore; quod homicium genus diues factum, solet se octo tradere, ventri enim seruiunt. Quare diuites sunt pluris faciendi, neque enim diutius seruiunt, quam donec consecuti sint, quod quaerebant. Dum ita contentio est de ducatu inter fratrcs, latronum magnus numerus in Austriam irruit, & quibusdam locis ferro dc igne omnia vastare aggressi sunt: sed celerrime totus principatias, duce Alberto. in armis tuis,& occurrit latronibus, quos obsessos ad ripam fluminis Morauiae, multis occisis.cireiter sexcentos captos suppliciis exquisitis assecit. Operaepreci uin enim est,huiusmodi pacis turbatoribus exemplastatuere. Ex deuictis autem illis latronibus Albertus animos maiores sumpsit, maioremque fauorem ab Australibus consecutus, Viennae cum Sigismundo, Austriaco duce, conspirat aduersus Imperatorem Fridericum, conatique sunt totam Austriam inter se diuidere, excluso Friderico. Quod eorum propositum ubi olfecit Fridericus, Viennam properauit, a tequam quicquam inciperent, tota ciuitas se illi obuiam effudit, δc excipit cum omni, quo potuit, honore: duces quoque obuii dissimulant animi occultas cogitationes, amanterque extra urbis portas salutant. Ingresso autem Imperatore,
conuenerunt Albertus & Sigismundus, deliberaruntque de capienda arce, quam prouinciales custodiebant. praesidio in ea locato, donec scirent, quinam ducum est et dominus prouinciae Austriae. Vbi autem intellexerunt, hoc agi ab his duobus, firmiora praesidia in eam mittunt, neque cnim volebant excludi Frideri cum , &ita dare causas magnorum bellorum. Tandcm in tres partes partita est arx ab illa enim tota Austriaca in illis regionibus pendebat prouincia) prima cessit Friderico, secunda Alberto, tertia Sigismundo. Post haru gesta Viennae,excommunicauit Pius Pontifex Romanus Sigismundum ducem Austriae, quod in quibusdam negotiis resisteret cardinali Nicolao Cusae: Sigismundus vero consultans,quo modo, quam facillime, postat absolui, opus magno labore & impensis nec exigua pecunia Dro absolutione, fore ratus, si mitteret nuncios Romam, qui Papam sibi pla-
953쪽
a' a carent. Quare cum cardinalis, propter quem Ponti sex Romanus eum execra rat, esset in oppido Bruneca, collectis repente copiis, ad obsidendum cardinalem festinat, summis viribus oppidum & arcem impugnat, admotis ad muros machiis nis , oppidum capit: arcem vero, in qua erat cardinalis, diligenter custodit, & eam capiendi vias Sc rationes multas tentat, venit tandem nescio qua arte dc arx in potestatem ducis. Captum ergo cardinalem custodiae indignius & ignominiosius mancipat, quam dignitas eius ferebat, nec prius potuit, quanquam multi essent inter cessbres, adduci, vidimitteret eum, quam cardinalis juberet sacerdotes,qui a saeri propter ducis excommunicationem cessabant, missas celebrare, cumque voluissee clerum ad sacra prophananda compellere, minatus est Sigismundus illi mortem equare cardinalis vitam suam sacris praeferens, iussit sacerdotes per ditionem Sigismundi missas celebrare: nec satisfuit hoc Duci, Verum arcem quandam,¬i paruam pecuniam dare coegit cardinalem. Fecit enim captus homo, vitaeque nimium timens,quicquid voluit aduersarius. His temporibus erat Pontifex totus in hoc, ut colligeret pecuniam in Hum belli aduersus Turcam. Nam timebat sibi Roma. De regno Boemiae contendebant quoque multi, Imperator Fridericus ius regni eius suum esse factum, cum nullus haeres legitimus existeret. Albertus& Sigismundus ex foedere, quod domus Austriae cum Boemico regno habebat de quo dictum) regnum Boemicum ad se pertinere affrmabant. Item soror regis mortui, uxor Casimiri regis Poloniae, asserebat sibi regnum Boemiae. Item Carolus rex Galliarum, sponsae Ladulti, filiae suae, deberi contendit regnum. Boemi
in magno omnium procerum & magistratuum conuentu audiuerunt horum omnium causas ex Oratoribus eorum, Omnibusque responderunt,quam potueriure
aptissime; verum iudicarunt se quoque Viros esse, δέ inueniri ex Boemis, qui administrare Rempubl. regni possent, nihilque necesse esse externo rege. Quam ob rem elegerunt Georgium Pog rarium, μ) Virum in rebus militaribus peritum & singularis felicitatis. Dictique superiores omnes frustra frequentes, non sine maximis impensis & sudoribus, miserant legationes in Boemiam. Feceruntque Boemi non aliter atque si licet magna componere paruis puella, quae multos
procos habet, omnibusque spem facit, irridens, in sinu tandem exclusis omni-hus illis, nubit, praeter omnium opinionem, cuipiam alii. Nec vero minor erat lis de rege Ungariae. Primum omnium infrequentissimo Budae conuentu erant cui exponebant periculum a Turca, cuius insultus sine Germanis reprimi non possent quare omnibus modis censebant Fridericum Imperatorem eligendum Erant au'tem alii, qui fatebantur quidem verum esse, Opus esse aduersius Turcam externo maxime Germano milite, Verum Imperatorem aliis occupari, ut non vacaret illi esse in Ungaria; exempla Sigismundi & aliorum recensentes: Praesentiam enim regis esse regno, quod coloni praesentia agro est, dicebant. Praevaluit tamen sententia eorum, qui Fridericum Voluerunt regem: est itaque rex appellatus Fridericus vicitque suffragiis reliquos, quos alii volebant habere reges. Sed cum hoe illi nunciatum mit, non statim in Ungariam Volauit: quapropter ungari putantes raro in regno futurum, elegerunt Matthiam adolescentem, qui captus erat tum expectabatque potius capitis supplicium, quam regnum. Sub idem tempus bellum fuit rimbergensi comiti Utrico cum Friderico, comite Palatino duceque Bauariae Erat autem belli causa; quod Fridericus Virico per vim detineret dotem uxoris suae quo praetextu praetereo breuis esse studens & alter alterum incursionibus seeduen 'ter vexabat, Villas, pagosque incendentes. Quidam etiam nobiles in illo bello caesi sunt. Tandem post multa Vtrinque incommoda accepta & data, compositi sunt per quosdam Principes, & praecipue Imperatoris opera. Hoc etiam anno velut quidam volunt, uno post anno, fuit bellum inter duos Episcopos Mostuntinos nominibus Dieterichum de Uenburgo, di Adolphum de Nasi u. Deposuerat e-
954쪽
9 Inim Pontifex Romanus & execrarat Dieterichum, in locum eius Adolpho ordia nato. Cauta autem, quod Pontifex Dieterichum abrogauit, illae fuerunt: Annatum non soluerat. Item legatis pontificiis missis ad ubique pecuniam contra Turcas petendam, dixerat Dietricli, Papam argentum nationis, non fidei defensionem quaerere. Item quod a Bulla super decimis dandis ad concilium futurum appellarat, & reliqua quaedam, quae negabat Dieterichus. Pontifici respondebat Dieterich, se inauditum, contra non solum ecclesiasticum ius, sed ius gentium, condemnatum; defendebatque articulos sibi obiectos, quos fatebatur, nam quosdam in Bulla comprehensos negabat, constanterque falso per calumniam in se 29'confictos. Res igitur venit ad arma, Dieterichus enim Pontificis sententia detu hatus ab archiepiscopatu, noluit instituto successori Adolpho cedere, sed priscliis arces & oppida Moguntinae ecclesiae firmauit. Habuitque quosdam nobiles& Principes sibi fauentes & auxiliarios, inter quos fuit Fridericus, comes Palatinus Rheni, cui loco stipendii dedit arces quasdam ad Moguntinam ecclesiam pertinentes. Eam ob causam Papa hunc Frideri cum quoque excommunicauit. Nec enim leue erat, ecclesiarum bona ab eo accipere, qui ius dandi non habebat,&ex- Communicatum iuuare. Et alioqui etiam aliquando pontificiis literis in comit tu suo restiterat, ne promulgarentur. Coniunxerat se quoque Dietericho Lud uicus, Diues cognomine, dux Bauarorum. Habebat Vero Adolphus a sua parte Papam, Imperatorem, Carolum Marchionem Badensem, Marchionem Branden-h urgensem, Albertum episcopum Metensem, Ludovicum ducem Bauariae, cognomento Nigrum, Comitem de Wirtenbem Vtricum. Ii ergo non paruis odiis gerebant bellum inter se intestinum. Incendiis, ferro, & equorum multitudine passim segetes, villae, pagique atterebantur & Vastantur, magnaque pars Germaniae non modice amictabatur illorum insania&furore, nec maius ullum, quod
sciam, praelium fuit inter illos, quam illud in agro Haidelbergensi; aliquid magni
enim facere gestientes, terram Palatini intrauerunt, Ioannes episcopus Metensis. Ludovicus Niger, Bauariae dux, Carolus Marchio Badensis, & Vtricus comes Wir-tenbergensis, quibus incipientibus incendere pagana aedificia, celeriter Dieteri chum Cum copiis ad se vocat Fridericus, & suas, quas habebat,auget, hostique socio Archiepiscopo occurrit. Ubi vero Dieterichus & Fridericus animaduertunt, copias hostium suis impares multitudine, Veniunt in spem aliquid magni gerendi. quare eo perducunt hostem, Ut a tergo, lateribus, & a fronte obsessum haberent.
obsessi autem Principes unam reliquam habebant spem, suos scilicet ex desperatione fortius pugnaturos: quare cohortatis, & acie instructa, conantur vi & ferro vi am sibi aperire, & in medios hostes ruunt, fit pugna cruentissima , utrique enim habebant optimum militem in peditam simul & equitatu: sed longe multitudine Fridericus superior, superat, mulsis Occisis utrinque. Comes de Hel menstain, Meomes de Salm, cum multis nobilibus, desiderati sunt in parte Adolphi, & Carolus Marchio Badensis, episcopus Metensis, audacis vir animi, Utricus comes Ni tenbergensis, & illorum nobiles fere omnes capti ducti sunt a Palatino in Haidelia hergam, gloriose Friderico triumphante. Nec dimisit eos, donec numerarint. quantum ipsi victori visum est, & multa alia promiserint se facturos, quae longum esset scribere. Habebat adhuc plura taeterichus in sua potestate, quae erant ecclesiae Moguntinae,excludebaturque, inuito Papa & Imperatore, Adolphus ab oppido Moguntia. Sed Adolphum aliosque adhuc integros ei adhaerentes Principes, scialieet Aluicum comitem de SullZ, Ludovicum Nigrum ducem, & reliquos , non modo non fregit iste sociorum grauissimus casus, sed etiam magis excitauit. Quare constituerunt aliquid contra alicuius momenti facere , quolibet etiam periculo. Quare de urbe Moguntia capienda deliberant. Habebant enim in exercitu suo. qui vigilum in urbe horas & loca sciebant, qui Principibus dicebant omnia negligentissime fieri, vigiles dormire solere, maxime postquam sacis confabulati essent, es satis potassent, nam vinum sacerdoces abundi dabam tempore belli. Iacebant igitul
955쪽
igitur post unam aut alteram horam a media nocte omnes altissimo somno conso piti. Quare scalis reliquoque apparatu ad conscendenda moenia acceptis, silentio noctis accedunt ad fossas ea parte Vrbis, qua munitissima erat, nam indiligentius illic custodiebatur, descendunt in fossas , ascendunt muros, inueniunt somno altissimo Oppressos vigiles, quos vix excitatos rogant quaedam ad propositum facientia, quae cum dicerent omnia, vitam illis donarunt, sed silentio indicto. Oecupata igitur illa moeniorum regione, & silente praesidio illic relicto, ad proximos vigiles properant, quos quoque oppresserunt, antequam senserint, eo loco quoque praesidio munito, descendunt de muris in urbem; dumque portam, quae proxima erat, confringunt, ecce vigiles, qui noctu solent ambire urbem appropinquantes, audiunt crepitum &strepitum, conclamant, campanis pulsatur ad arma , ciues excitati vix somno excusso, arma tandem arripiunt, cum iam porta esset aperta &totus hostilis equitatus & peditatus admissiis in urbem, occurrunt ciues satis sortia ter hosti, pugnatur per totum eum diem, saepe hostes referre pedem coacti; tamen multitudine freti, tandem ciues ad deditionem compulerunt: traditis igitur armis expectarunt inermes, quid imperaret victor hostis, nihil enim promissum illis erat quam vita, mandarunt igitur hostes ciuibus, ut sine omni mora, recta Vrbe exirent extra ditionem episcopi , nec concedebatur cuiquam in domum ire suam. ut secum castam coniugem, virginemve suam, vel caros alios liberos duceret, C
gebantur nudi ex urbe adhuc sanguiue conspersi, vulnerati, fatigati & famelici, hora sera vespertina migrare ex urbe,relictis socis, plenis cellis & penariis, lectis stratis. uxoribus , liberisque suis immitissimo militi. O tristia fatal Matronae & virgines& scorta eodem loco habentur, extrusis maritis & patribus in exilium. Hic auditus est clamor puerorum & mulierum miserabilis. Neque poterant uxores & Iiberi scire, utrum esset suus parens in numero interfectorum ciuium fuerunt autem interfecti quadringenti an in exulum numero. Qui migrabant , detestabantur fortunam suam, quod non pugnassent, donec etiam cecidissent, morteque finii Diant miserias illas. Direpta est autem urbs tota, nullique neque ecclesiasticorum neque alii, neque etiam monasteriis pepercit militum impietas. Forte erat eodem tempore Moguntiae in castro Dieterichus, dormiens in utramque aurem, post tam insigni clade affectos hostes in agro Hai dethemensi. Vbi captam urbem intellexit, non fidens munitione arcis, dum ciues dc hostes pugnant, deserit arcem & ga sibi consulit, dolore animi admirationeque rei inexpectatae confusus. Fugit quoque non sine trepiditatione cum eo comes de ΚatZenethogen , qui ea nocte se pud Archiepiscopum in arce erat. Hoc tempore Pontifex per omnes Romana ecclesiae regiones crucem per suos legatos praedicauit aduersus Turcam,conferentibus pecuniam liberaliter indulgentias in plurimos annos plenissima mauu promens; suis autem ipsorum personis militantibus , crucemque suscipientibus promisit vitam aeternam, ceu essent ab omni delicto immunes. Sed nihil emcere potuit, nam in Germania res habebant, ut iam diximus: in Galliis vero & Anglia multa grauiora erant bella. Carolo enim rege Gallorum mortuo, successit Ludovicus, filius natu maior, quo cum gessit non paruum bellum frater eius minor natu, Car lus, adhaerentibus ei plerisque Galliae primatibus, Anglorum rege, & Carolo duce Burgundiae. Quod fuit bellum multorum praeliorum. Italia quoque tumultua batur bellis, seditionibus laborabat. Turca interim utebatur multo cum successu insania Principum, profitentium Christianam religionem. Nec, ut videtur, Fridericus Imperator defuisset expeditioni in Turcam, sed aliis negociis intricabatur ab iis, a quibus minime oportuisset. Anno enim post natiuitatem Domini sexagemmo tertio supra millesimum quadringentesimum , Albertus frater Imperatoris eum in arce apud Uiennam, sc sentiebant quoque ciues cum Alberto contra Imperatorem , unaque oppugnabant castrum, omni studio & conatu hombardis muros
say Sic etiam editio Basileensis.
956쪽
ros concutiebant nam usus bombardarum erat iam tum magnus, quanquam non
dum in eum locum peruenisset, in quo nunc est lignorum fasciculis aliaque materia fossae implebantur, ascendere muros conabatur hostis. Illi autem in arce non segnius strenue defendebant arcem, & repellebant hostem, occidebantque plurimos. Quo vero plurps ciuium Viennensium cadebant, hoc acrius ira succensi pugnabant, nitebanturque omnibus viis, artibus & rationibus capere castrum. Pro Posuerant enim ab impugnatione se non destituros, donec arcem in potestatem re digerent suam. Neque enim incommoda&pericula ignorabant, quae tutura es sent, si non caperent. Imperator Fridericus clam emisit nuncium ad Georgium Pogebratium, Boemorum regem, petit ab eo, multis, quae sciebat illum cupere, Promissis, auxilium. POgebratius non cupiens vincere Fridericum, quo cum magnae illi erant simultates, tamen eum sibi beneficio deuincere volens, liberauit illum , ita tamen, ut non subiugarit illi Viennenses & Albertum stat rem. Imo studio & curae erat Pogebratio, ut minueret, non augeret in regionibus vicinis Boemiae, Imperatoris potentiam. Gasar liberatus ab obsidione Viennensi- - .um . egit cum Ungaris ise regno, nam Ungari eum primum post mortem La- distat elegerant, & iure sibi deberi regnum allerebat. Verum Matthias Natu
da occupatum regnum tenebat Ungaris volentibus , nam magnam consecutus apud eos erat autoritatem, beneuolentiam de existimationem ex deuicio Turca, 3 orcum enim fugarat & receperat, multa, Quae Turca occuparat, tenebat. Quo Vn
garorum studio & victoria fietus Matthias, petiit coronam regni, quae deposita Olim erat apud Frideri cum cum puero Ladislao., Fit itaque contentio inter cos maxima, nisique Fridericus Imperator propter communia Christianorum commoda cauisset, ne iuuaret resTurcicas mouendo bellumUngariae bellum maximum ex ea re ortum finitet. Conditionibus igitur negotium componere pallias est, co- Qeronauitque Matthiam in magno procerum conuentu in regem Ungariae. Quid postea rex Matthias egerit, petito ab aliis. Anno post natiuitatem Christi mille- x 464e simo quadringentesimo sexagesimo quarto, magna turba militum ex Germania venit in Italiam, profectura contra Turcam, veniebant etiam ex Gallia. dc Hispania, expectabantque imperi lia a P Pontifice. Pontifex enim per apostolicos logatos crucem praedicauerat, magnis p emiis pidinistis. qui odii oi Terrent in eam expeditionem: sed cum non afferrent ii milites secum opsonia, concessis lamge indulgentus, cum benedictione apostolica remisit in patriam. Aduersus hanc expeditionem Turca se praeparauerat, nostris obuiam iturus. Quum ergo deessent
nostris belli impensae, domumque se contulissent, Turca pergit, de Christianorum res invadit, diripit, multos captiuos abducit, Italiae imminet. Pius Pontifex scribit literas, mittit legatos, sed plerique Principes sua quaerunt priuata, & vulgus putant futurum, quod antea, cum multi milites in Italiam venerant, parati aduersus Tuream, sine stipendio iussi sunt redire domum. Fiat Matthiae, Ungariae regi, bellum cum Georgio Pogebratio. rege Bocmorum, in quo bello erat quoque Frid
ricus Imperator intricatus. Imperator vero omnia semper visus est posthabere communi ecclesiae utilitati. Nam cum in Bodmia rex Pogebratius rem Hussit i- eam promoueret, impediretque sanctae Romanae ecclesiae adhaerentes, Fridericus Imperator contra eum Matthiam, regem Vngariae,iuuit. Et ob eam rem,simulque Ob expeditionem in Turcam, cogit in Germania copias, de proficiscitur recta Romam ad Pontificem, ut cum eo praesente praesens agat, magnis per Italiam itin ribus Romam venit. Vbique excipitur magnis honoribus. Nec quicquam aduersi in ea prosec ione accidit Friderico. Romae exceptus est amanter & reuerenter a Pontifice Paulo secundo, qui Pio secundo successerat. Imperator Romae
creauit equites. Venientibus ad se legatis ex Latii ciuitatibus respondit comiter& benigne. Composuit discoros Principes & ciuitates. Suppressos & iniuriam patientes multos iuvit. Cum Pontifice & Principibus Italiae de Turca debellando multa egit.ra Item Fridericua inuitauit magnis precibus Pontificem, ut ipse incis . H. Ee ee ee Ger-
957쪽
Germaniam ad Principum comitia veniret, & coram de bello suscipiendo in Tu Cas ageret, mulcum enim praesentem effecturum apud eos, quibus legatorum fides iamdudum ex quibusdam causis inciperet suspecta esse, neque quicquam posse magni ab eis impetrari per legatos. Uerum Pontifex nullo modo potuit induci. vitam longi & dissicilis itineris molestias susciperet, legatos autem missurum se
promisit maximae autoritatis viros. Caesar honrificentii lime Romae & per omnes in itinere ciuitates Italiae tractat lix feliciter redit in Germaniam. Non poIIum silet co praeterire facinus temerarium Saxonis militis, nomine Conradi de Κauff, homi nis multarum rerum usu periti, & diu in multisque bellis exercitati. Hic ob nescio quam causam priuatus omnibus facultatibus, in exilium mittitur a Friderico, duce Saxoniae. Quam ob rem vir audacis pectoris quaerit viciscendi occasionem. Eranti duo elegantes pueri duci illi Saxoniae, qui in castro Alibum paedagogo commissi
erant educandi & instituendi: in ca arce seruum quendam norat Conradus, cuia proditione fretus, quadam nocte magno itinere celeriter confecto, cum paucis venit ad arcem, & quibusdam ferreis clauis per rupes & muros ascendit in arcem, inuenitque duos pueros in cubili dormientes: quibus acceptis, minatus est praesentem necem, si clamarent, aut Vocem ullam ederent, hos serui proditoris auxilio
educit clam ex arce quidam dicunt a praedagogo proditos in Boemiam ducturus, maximum ex illis sperans precium. Ubi venit in sylvam, quam vocant Hercyni ' am, separantem Saxoniam a BDemia, tenera puerorum aetas fatigata petit cibum& quietem ' Conradus se iam in portu nauigare putans, a carbonario, qui fori illic erat, petit pueris cibum & potum dari. Dum igitur carbonarius ex proximo quodam pago affert panem & cereuisam, & aliquid opsonii, ecce ex iis, qui ins cuti fuerant praedonem, quidam ad eundem carbonarium forte fortuna veniunt 3O nam per omnes vias & semitas Sc per omnia deuia sequebantur raptorem dc depre hensum cum pueris Conradum capiunt. & ad Fridericum ducunt; capitisque sup a. i plicio est affectius. His temporibus incepit superbia in cor Caroli, ducis Burgundiae, ascendere, quae perdidit illum postea. Primum conatur Lotharingiam occu- ιpare, duce Lotharingiae mortuo. Et ab Imperatore postulat sibi dari titulos regii rum Siciliae δ: Hierosolymitant; Vicariumque generalem imperii se institui petit. Treueri conuenisse Imperatorem & Carolum hunc Burgundi ubi haec arroganter imprudenterque petiit, tradunt. Haec ubi ab Imperatore negata sunt, Carolis aliam tentat viam. qua consequatur, ut Volitet per ora virorum: cogit ergo exercitum, quem ducit ad obsidendum oppidum Nulliam, quod est ecclesiae Colonien-ss. Causam eius belli reddebat, quod conaretur restituere archiepiscopum a C nonicorum Coloniensium collegio ab episcopatu deturbatum immerito. Erat a tem duci Carolo foedus cum eo archiepiscopo, praeterea erant consanguinei. C Ionienses canonici mittunt ad Imperatorem Fridericum, auxilium petunt, omnem rem, ut haberet, exponunt. Fridericus conscribit repente copias, ducit aduersus Carolum, aduocatiam archiepiscopatus Coloniensis, quae ad imperium pertinebat, sibi arrogantem contra ius. Appropinquante Friderico, Carolus maiori studio & conatu nititur oppidum capere, sed a propugnatoribus saepe repulsus sortiter, multos suorum amittit, nihilque euicit. Caesar igitur ubi castra non pro cul ab hoste metatus est, quidam autem Principes composuerunc eos, quibus conditionibus hactenus neminem inuenire potui, qui scierit. Carolum autem Imperatorem timuisse, certa sunt vestigia. Statim enim soluit obsidionem, & reduxit. Vnde venerant, copias, toto in ea obsidione anno consumpto non sine maximis impensis. Et est archiepiscopus consanguineus Caroli captus , ductusque in ca 147o cerem, in quo mortuus est. Anno septuagesimo supra millesimum quadringen tesimum, erat in Francia orientali pastor homo illiteratus, qui qua dam contra cc
clesiasticos dicebat, quae grata vulgo erant ,.vitaru cleri plenam scandalis , dc Deo abominabilem praedicabat, ipseque vitae miram puritatem & sancturioniam praese ferebat. Quam ob rem magna plebis multitudo secuta est eum.zCreditumque
958쪽
est vulgo, coesitus hominem doceri a Deo , ut qui nullas didicerat literas, disputa-hat cum sacerdotibus, nec de sua sententia cedebat, esse doctrinam Dei asserens, v-na concione ad eum audio supra triginta millia confluxit te. Herbipotensis igitur episcopus mature serpenti doctrinae occurrendum existimans, quodam die, cum nemo circa eum esset discipulorum , iussit eum captum in carcerem duci, & condemnatum ad ignem, comburi ut haereticum. Multi post mortem dicebant hominem innocentis vitae fuisse. Sed hoc dicebant, qui ignorabant legem, imperita Plebs: Dominus nouit. Anno eodem, scilicet millessimo quadringentesimo se- 147ώptuagesimo sexto, Carolus dux Burgundiae suam perditionem maturaturus Sic enim ignara fatorum mente iniser homo saepe caeco non solum affectuum impetu, sed etiam stulto rationis Deum non timentis iudicio, cum putat se sequi maxime salutaria & commoda sibi, in perditionem praecipiat se. Quare, qui vere fa-Piens est, suspecta habet omnia opera sua, & timet Dominum in omnibus viis suis Dux ingentibus coactis copiis, Losannam hostiliter petit, cuius aduentu inopinato Losannenses , qui nulla tam repente sciebant auxilia ad uersus tam instructum hostem, territi dediderunt se. Capta Losanna, quae erat Helvetiis confoederata, Helvetii sine mora delectu habito, aduersus eum educunt copias, praemissis in oppida hosti proxima praesidiis. Dux praesidium in Gransen,capto oppido, ignominiosa morte affecit, quingentos enim & duodecim viros Germanos suspendit Quo scelere vehementer in se commouit omnes superioris Germaniae homines, non solum Helvetios : quare coniunctis viribus aduersus intolerabiliter superbientem hominem duxerunt copias, & non procul ab Oppido Gransen exuerunt castris, fugato duce, & magna exercitus eius parte occisa. Omnis belli appa- . ratus, & qui maximus erat,in nostrorum manus peruenit; omniaque arces & Oppida occupata a Carolo recuperarunt Helvetii, & suspensos Germanos milites A- lutos laqueis terra condunt, captosque Burgundos , quos Carolus praesidio reliquerat, laqueis eisdem suspendunt. Ex fuga illa, maxima accepta clade, recepit se in urbem Ioignam, misitque legatos in Flandriam & alia loca , qui cogerent nouas copias: exegitque a Burgundis sextam omnium facultatum partem in usum belli, so3
quoniam constituit semel aut vincere, aut se suosque omnes perdere. Tanta erat animi variis affectibus turbati ira; nec habuit ullam impensarum rationem. Fcruntur tamen Burgundi illi non dedisse. Carolus vero,contis-reparatis Sc auctioribus quam antea, iterum ingreditur Helvetios, viturus se, oppidumque Murtam obsidione cinxit. Helvetii vero valida manu congressi cum hoste, vicerunt, quanquam vehementer multitudine impares hostibus: fugitque Carolus turpissima fuga usque in oppidum Ioignam . persequente eum iudicio Domini, amisitque ex suis copiis in eo apud Murtam pranio septendecim millia. Magna illic praeda Helvetii potiti sunt. Iterum Carolus vires recolligit suas, immemor brachii Domini, reparatumque exercitum ducit ad obsidendum oppidum Nansium, quod est Lotharingiae ducis; Helvetios sperans non iam serio aliena defensuros. Helvetii autem inuocati a duce Lotharingiae, aduolant, utrinque aciebus instructis congrediuntur , fit magna pugna, Helvetiis inauditam & plane incredibilem virtutem praestantibus; post longam pugnam terga dant Burgundiones, Helvetii & Lotharingiae ducis equites usque in noctem persequuntur eos hostes. In fuga occubuit
dux Carolus,multis acceptis vulneribus. Ex eius familiaribus captiuis cognitum est, quis essct ex tanto interfectorum numero. In oppido Nansio apud sanctum Georgium sepultum est cadauer inuentum. Fama erat diu apud Burgundiones, Malias quasdam gentes, elapsum ex hostium manibus ducem Carolum, visiitare hoc scilicet vovisse sanctis, si euaderet loca sanctis consecrata, maxime Germaniae sanctos ita placare, quos maxime hoc bello offendisset: septemque annorum poenitentiam vovisse. Et erant,qui ausi sunt vendere apud Burgundiones iumenta ac etiam praedia, solutionis die statuto, quo dux Carolus rediret. Maleque creduli vendiderunt, nam solutionis dies nunquam Veniet. Habitusque est in Germania Um. H. E e e e e e a qui-
959쪽
quidam mendicus pro duce Carolo, qui non comedebat, nisi super nudum solum accumbens, &ex fictili testa, pannis abiectissimis tectus, sic poenitentiam agens scilicet. Hic a multis accepit lautissima fercula nam quicquid offerebatur , ex conditionibus Votiuae poenitentiae comedere audebat, sed cubans solo volebant enim multi superstitiosi & etiam ambitiosi eam potenti duci eleemosynam dari.
Rogatus aliquando num esset, tacebat; admonitus vero, ut pauperum rationem haberet,cum in principatum rediret, annuit modestissime. Ex eoque auditum aliquando est, Pauculi anni reliqui sunt meae peregrinationis. Item, cum quidam ei ceu Principi nihil enim dubitabant eum eme exhiberent honorem genu seu ver- his, amouebat se, inquiens, nondum tempus esse. Erant quoque, qui multa in eum conserebant ossicia, sperantes aliquid magni ab eo recepturos. Hanc opinionem, audio, sesqui anno post caedem ducis, mendicum assecutum, δe tenuisse quinque annos, & sex menses, postea nunquam in Germania visum, diuque, postquam subduxit se, creditus est fuisse. Nec solum opinione & titulo ficto ducis gauisus est ille impostor, quisquis fuerit, sed clam congessit, haud dubie sub praetextu illo, fretus stultissima populi credulitat facultates, quae postea, mutato vitae genere, potuerunt sufficere ad alendam totam familiam, nam quidam nobiles beneficia in illum contulerunt, omnia enim accipiebat, & clam rursus pauperibus dare eum, quae superessent, credebatur, & aliquando dabat, ubi e re sua esse inte ligebat. Verum facile potuit colligere, ubi nemo exigebat dati & accepti rati nem. Haec fuerunt fata Caroli ducis, viri genere nobilissimi, dc animo nimium fortis. Hic dux Carolus reliquit filiam praestantis lima forma & morum concinnia Lare , nomine Mariam, quae post patrem occisum se recepit ad Flandrenses, a quiabus se plurimum diligi sciebat. Cumque rex Galliae vehementer peterez, Vc Ma ria,filia Ducis,ad se veniret, magnisque promissis hoc ageret, Flandrenses prorsus non poterant vllis neque promissis, neque precibus, neque minis moueri, sed audierant de Diderico, Imperatoris filio multa bona, quibus commoti. mittunt legatos ad Fridericum, de ad filium eius Maximilianum, offeruntque illi sponsam dote& forma animique modestia incomparabilem. Fridericus Imperator Sc Maximilianus non negligendam occasionem putarunt; legatis respondent perquam familiariter, & Flandrensibus gratias agunt, quod sic de Imperatore eiusque filio sentiant, pollicenturque se animi gratitudinem declaraturos aliquando, constitu-3o4 unt die ad quem Francos diae conueniant de coniugio acturi. Ad illam diem mittit rex Galliae legatos Francosurdiam, qui in mandatis habebant , ut Imperatorem admonerent, Mariam illam,filiam Caroli ducis,regi Gallorum obnoxiam lege
udorum, nec licere illi, inscio rege, contrahere matrimonium cum marito externo. Praeterea Imperatorem debere esse memorem amicitiae inter Galliarum reges & Imperatorem, quae iam multis annis durauit, magno imperii dc regni Gallorum commodo , 3cc. Maximilianus vero nihil moratus Francolardiae, veritus nimirum, ne mora paulo longior sibi curbaret futuras nuptias, recta per Rhenum descendit Coloniam, sequuntur Galli leg iti, ut inandata Maximiliano exponant: xii itinere autem certiores redditi sunt legati, dcsponsatam Mariam Maximiliano, quare ad Ludovicum regem reuersi sunt. Rex Ludovicus indignissime fert, tantam & talem praedam ex faucibus ereptam, cogit copias, quae ad Mariam ex paterna haereditate pertinebant, occupat. Maximilianus vero non paruas copias se
cum ex superioris Germaniae iis partibus, in quibus optimi milites solent esse, duxerat in Flandriam, quas Gallis opposuit. Duxit igitur in uxorem Mariam, & accepit dotis nomine Flandriam, Brabantiam, Burgundiam, Limpurgam, Geldriam, Lucenburgum, Hannoniam, Hollandiam, Selandiam, Artesium, de alia quaedam. nam haec omnia Carolus, dux Burgundiae,poisederat, & ad illam Maximiliani uxorem haereditario iure peruenerant. Vbi aliquoties congressi sunt Maximiliani pedites, & equites cum Gallis, saepiusque superiores discesserunt, sunt induciae factae septem annorum. Hoc tempore visit apud Helueticis in solitudine frater Ni
960쪽
colaus de Suita, vacabat rationibus&ieiuniis per viginti annos. Potens erat in doctrina, nec ad eum fere quisquam venit, qui illum consuluerit, petieritve inst tui, qui non discesserit animo commotus, aut consolatus hilarisque Conscientia. aut territus& tristis animo. Nihil unquam ab eo animaduerti potuit, quod dic rei aut faceret ad ostentationem. Verum simplex, apertus, syncerusque in homine erat animus. Ductum autem spiritu Dei vero, argumentum certissimum est, quod, quae futura praedixit, euenere, sicut vaticinatus est, praedixit autem Helvetiis multa, quae humanae mentis vi praeuideri non potuerunt. Habuit autem uxorem & liberos. Habetur sanctus apud Helvetios. Viginti annis nihil omnino gustasse fertur,nisi semel iubente episcopo Constantiens tres panis particulas com-cdit. Anno octuagesimo supra millesimum quadringentesimum . Venerunz I 8
apostolici legati ad Fridericum in Germaniam, & alios Principes, petentes auxilium aduersus Turcam, qui Apuliam multis locis hostiliter vastabat, capta ciuitate non ignobili Hydrunto. Sed breui post nostri, profligatis Turcis, receperunt Hydruntum urbem maritimam,& omnia,quae Turca in illis regionibus occuparat.Ludovico,rege Gallorum,lethaliter aegrotante, cum iam desperaret omnino de vita,
venerunt ad eum legati Flandrensium de pace agenda. Fit Foedus ea lege, ut Margarita, Maximiliani ex Maria uxore filia, nubat Carolo, Ludovici filio, regi Gallorum, sed iusta aetate utriusque expectata. Magnis muneribus donat rex legatos Flandrensium. Filia vero Maximiliani nondum erat nata annos duos. Vbique primum legati rediere domum, conditiones pacis placent, placet & Maximiliano gener , filia Margarita magno apparatu & pompa ex Gandauo Parisios transfertur,
mater enim cius Maria, ducis Burgundionum filia, antea mortua erat, nam ex casu de equo,cum esset in venatione, perierat) &passim per Galliam nondum bima puella, ceu regina, excipitur; duciturque adgrauiter laborantem Ludovicum regem, qui pugnabat variis artibus cum morbo: cum enim Vinceret morbus itaque omnem naturalium remediorum potentiam, confugit ad ros non naturales. Virgam Aaron a Romano Pontifice petiit sibi mitti, nam Romae habebatur ea virga. Quanquam quidam dubitant, an Aaronis virga sit. Haec virga allata nihil potuit in morbo regis efficere. Iussit etiam rex sibi afferri crucem victoriae, quam ferunc Carolo Magno e ccclo missam. quae quoque inefficax fuit in morbo regis. Quaedam hoc genus alia iussit ad se portari, Leci fatorum necestitas ineuitabilis alio vocabat regem Ludovicum. Mortuus enim est uno atque altero mense
post Margaritae in Galliam aduentum. Tempore isto erat in Germania legatus apostolicus, Raimundus Payrandus, qui habuit potestatem a summo Pontifice non solum vivos a peccatis absoluendi, sed etiam mortuos , eius enim pontificium indultum se ad vivos & ad mortuos extendebat. Multi mortuis quoque emebant indulgentias. Eo tempore sanctus Lupoldus, Austriae dux, in 3OF. sanctorum numerum a Rom. Pontifice est relatus. Hoc etiam tempore Atreba- tum Maximilianus cepit. Anno Octuagesimo sexto supra millesimum quadrin- 148. gentesimum, mense Ianuario, venit Fridericus Francosurdiam cum suo filio Maximiliano, ibique in frequentissimo Principum conuentu, ab electoribus Principi-hus electus est Maximilianus in Imperatorem. Breuique post clectionem descendie Aquis ranum, ubi magna cum celebritate corona imperii ornatus est. Eodem tempore , in Principum comitiis Francosurdiae fecerunt Fridericus & Maximilianus, consentientibus Principibus, per totum imperium pacem seruandam ab omnibus per decem annos. Mandauit autem Imperator hanc pacem seruare diligenter, ut nemo alium laederet: alioqui incurreret, ut loquuntur , in hannum imperialem , & in pacis huius violatorem liceret quidlibet cuilibet impune. Sueuiae ciuitates & Principes conuenerunt, & foedus fecerunt, se illam pacem seruaturos .& contra quoscunque pacis huius violatores se defensuros. Hoc Sueuorum pacis
studium vehementer seni Principi placuit. Fecit autem Fridericus hanc pacem, ut vacaret Christianis bellum cum Turca gerere: quare proximo anno post comi-Lc ee ee 3 tia