장음표시 사용
941쪽
tione, Cecidereque plurimi & Turcarum & nostrorum: tandem tamen nostri satigati, a nimia multitudine Turcarum vincuntur , & in fuga plurimi trucidantur. Ferunt, Huniadem cum decem millibus fugisse . cum primum conspexit nutare nostrorum aciem, dc adhuc dubio Marte. Ulassislaus vero pertinacius pugnando trucidatus est. Turcae acceptum caput Vladistat hastae ainum, secum retulerunt domum, & passim triumphantes ostentaverunt, & linguam hanc periurii poenas dedisse clamabant. Multi proceres regni ,& aliquot episcopi occisi sunt. Legatus apostolicus cardinalis, in praelio seruatus, sed fugiens , incidit in manus latronum , qui eum nouerunt, putaruntque pecuniam habere, M propterea occiderunt, abducto equo, & exutum vestimentis nudum cadauer in via reliquere. Huniades fugiens incidit in manus Desporae, Principis Seruiae, cuius quaedam oppida habebat, quare captum coegit ea reddere. Haec scriptorem Ungaricum paulo MN ter habere non sum nescius: verum non libenter sequor hominem, ubi ab aliis diuersa audio. Multo plures Turcarum in hoc infaustissimo praelio occisos scribunt. Et Turca victor, propter multitudinem suorum amissam, post victoriam tristior, causam tristitiae rogatus respondit, Se talem victoriam hostibus optare, neque se cupere hoc modo saepe vincere, ubi plus damni ad victorem, quam ad victum redeat. Fuitque ita extenuatus & debilitatus , ut reliquiae copiarum domum reducendae illi fuerint. Ut autem redeam ad Lassislaum, filium Posthumum Alberti, electi Imperatoris, pauca sunt dicenda de Boemis. Post mortem Alberti in Boemia, fuerunt magnae dissensiones, aliis alium regem volentibus. Postquam audi-δ8 8 uerunt, natum ex Hiaabet puerum Ladislaum, mittunt Boemi legatos, qui nunc ent illi, Boemos statuisse diem eligendi regem, ad eum ut veniat, aut saltem suos legatos mittat. Regina mittit suos legatos Pragam, conuenit totum Boemicum re Snum, Variant sententiis in rege eligendo. Sunt, qui volunt Ladislaum, sed major Pars contradicit, in puero infante neminem posse scire , ad quae aptus sit futurus. Nec patris animum tolere transfundi in laetum, inpe bonos ex malis , ex bonisque malos genitos: quare satis esse censent, si eligatur post viginti quatuor aut sex annos , quum maturos edat fructus, ex quibus cognosci posuit. Haec, quae sic sentat Pars, ducem Bauariae Albertum eligit, & legatos in Bauariam mittit, qui Offerunt illi regnum. Sed aduersa pFs , quae Ladislaum volebat, etiam mittit legatos ad Frideri melectum Imperatorem, admonentes & docentes eum, quid Boemi defuturo rege decreuerint. Fridericus statim mittit ad ducem Bauariae. & monet eum, ne regnum alienum suscipiat, nam pertinere ad Ladislaum, filium Alberiti Hi Friderici legati praeuenere. legationem Boemorum, ut semper expedite magis Mcelerius fieri potest, quod unius autoritate agitur, quam quod multorum calculo fit, praecipue cum dissentiunt illi multi. Vbi ergo primores Boemorum ad Albe tum ducem perueniunt, & exponunt illi multis Boemorum voluntatem Sc beneuolentiam erga eum, de regnum liberalibus conditionibus offerunt: Albertus respondet, agens primo gratias, Albertum piae memoriae vita desunctium, reliquisse filium, ad quem iure pertineat regnum, se vix gubernare posse, quae iure possideat. nullam constantem fortunam in eiusmodi regnis esse solere. Quare diligenter eos ad fidem puero suo praestandam adhortatur , si velint tranquillum regni statum. Ubi ad suos retulerunt hoe ducis Bauariae responsum legati, alius dies die
tur : in eo conuentu, post multam controuersiam, placuit sententia eorum , qui ad Frideri cum mittendam censebant legationem, petentem, ut ipse nomine pueri, tanquam tutor, regnum accipiat. Legati ad Fridericum veniunt, mandata prim rum regni consentientium exponunt, erant etiam ex legatis, qui suaserunt Imperatori, ut suo nomine, non pueri, regnum acciperet: nam bono titulo posse. nempe ex foedere Boemiae&domus Austriae, de quo supra. Sed Imperator Fridericus r spondet, se non usurpaturum sibi cuiusquam pupilli, cuius tutor sit, haereditatem: nec etiam sibi vacare tutoris nomine regnum administrare. Iubet eos magistratus eligere, donec aetas pueri matura regno reddatur, sibi interim studio magno fo
942쪽
re, ut puer educetur, ita vi Vtilis regno esse possit aliquando, neque in hac tutela se aliud quaerere, quam publica subditorum commoda. Boemi consilium Impera. roris sequuntur , eligunt summos regni magistratus: sed impatiens consortis regnandi libido turbat totum regnum , de quibus rebus Boemorum iam nihil dico. Fridericus autem puerum Ladislaum, ut erat vir timens Deum,diligenter sanctaque itidustria curauit. Post cladem autem illam, de qua iam dixi, Ungarorum, Zco cisum Vladislaum, conuenerunt Ungariae proceres, ut consulerent regno in tantis dissicultatibus constituto, & primum opus esse alio rege iudicabant, aliis autem ali rim nominantibus, superat tamen eorum sententia , qui existimabant, Ladisi aum cligendum, δc in regnum vocandum , quam ob rem maioris partis su ragiis La- disiaus puer est electus Ungariae rex. Post electionem statim miserniat legatos ad Fridericum Imperatorem, qui eum certiorem de electis placito redderent,&vt in Ungariam pucrum adducerent secum. Fridericus non ignarus , Ungari quid timerent, si alium estgerent regem, LadisIao haerede regni vivo, nihilque boni suspi- Catus, respondet, neque oportuisse eligi, neque coronari Ladislaum , ad quem re-grium Ungariae haereditario iure pertineat, & qui iam antea coronatus sit. Quare si Ungari tandem suum regem, quem Deus&ius gentium eis dederit, agnoscant, rocte eos facere, & optare eis hunc animum perpetuo manere. Caeterum puerum regni gubernationi nondum per aetatem habilem , opusque esse illi tutore , neque se scire, cuius tutela illi utilior esse possit, quam eius , cui genitrix eum tradiderit', se suscepisse curam pueri, curaturum ita, ut vellet suos liberos post mortem curari. In summa , iubet eos expectare , donec adolescat puer, & pollicetur, se nihil omilibrum in curatione siue animi, sue corporis , quod ad bonum Principem instituendum faciat. Ungari,' ubi hoc acceperunt responsum, irasci, iterum admonere per legatos, ut Ungaris suum regem mittat, ne cogantur vi repetere. Imperator nihil aliud quam primum respondet ungaris. Vngari ducem belli cligere, copias cogere, Austriam hostiliter inuadere, agros vastare. Sed ubi primum audiuerunt, arma Imperatorem parare, redeunt,unde venorant. Postea duce Huniade, Turcae obuiam ducunt exercitum, sed infeliciter pugnarunt. Istis ferme temporibus, exortum est bellum Tigurinis cum Helvetiis confoederatis. Causam hanc accipio fuisse: Tigurini aliis Helvetiis confoederati,
foedus nouum fecerant cNm duce Austriae, saluo tamen foedere, quod cum confoederatis Helvetiis habebant. Confoederati Vero Helrietii iniquo terebant animo initum foedus Tigurinorum cum duce Austriae: quare monent eos, ut renuncient
nouae confoederationi. Tigurini respondebant, se contra primam primi foederis fidem non feci me. Nec enim prohibitum in conditionibus Helvetidi foederis, alia
foedera cum aliis facere, modo non sint contra confoederatos Helueti s. Paratos,mquiebant, se esse coram quouis iudice respondere. Suit enses nihil aliud exige-hant, quam ut renunciarent foederi cum duce Austriae inito. Quod cum negarent Iigurini, se salua fide facere posse, arripiunt arma & agrum Tigurinum omnes, exceptis Bernensibus & Solodurensibus,hostiliter inuadunt, & omnia vastant diripiuntque: cum venissent Suitenses usque ad urbem, I igurini procedunt eis obuiam, habentes coniunctas auxiliares Austriacas copias. Confoederati circiter quadringentos viros cum signo rubeo, quod erat Tigurinorum & Austriac rum signum, praemiserunt, qui Tigurinis in ipsa turba instruendae aciei commixti, fugam facerent. Congrediuntur igitur , commisso praesto iuxta habitationem Ieprosorum, pugnam fortiter utrique incipiunt, sed Austriaci& Tigurini turbantur ab iis, qui in habitu amicorum venerant. Fugiunt enim, quos secuti sunt alii,& in ipse fuga multos caedunt. Habebant enim illi alia, praeter crucem rubeam, signa , quibus se inuicem a Tigurinis & Austriacis diseernebant, sed quae nemo animaduertere potuit, nisi cui erant indicata. Qui plura de hoc praelio & bello cognoscere cupit, inueniet multa apud AEneam Silvium, qui an omnia vera necne scripserit, iudicent alii. Hoc tempore magna cum Ungaris bella gessi e Turcarim. II. Cc cc cc Z Αmu-
943쪽
Amurates. Hoc tempore bombardae a Germanis sunt inuentae, breuique post etiam est ars illa libros stanneis typis imprimendi inuenta diuinum plane inuentum' Moguntiae autem autoribusGermanis coepit ab admodum paruis exordiis, sed bre- . Di, ut videmus. creuit industria humani ingenii in eam perfectionem: duobus a Germanis inuentis illis, quantum debeat hominum genus,pauci vident, nec a quoquam, quod sciam, satis praedicatum, cum nihil sit tam fere paruum, quod non inuenerit aliquem, qui celebrarit. Relinquo aliis cogitandum, quod achium fuis-.set de omnibus bonis studiis his nouissimis temporibus, quibus omnes ventrem curant , & inexhausta habendi cupiditate ducuntur, vix enim in viis optimos libros ,
quos olim magna pecunia vix comparari poterant, tollunt. Cumque inceperincabiici dc negligi boni autores, antequam coepta sit haec ars, nisi fuisset in tempore in-.uenta, periissent omnes autores & disciplinae cum autoribus. Hoc aliis, ut dixi. cogitandum & commemorandum relinquo. Quemadmodum & quam necessarius bombardarum usussit hoc postremo tempore, qui videtur omnibus prima specie miseris mortalibus perniciosissimus: sed non re vera ita habet, nam, propcer. auaritiam & malitiam, extinctainque caritatem, in fine mundi, malorum turba Iegibus coerceri non potuisset, nemo posset tuto iter facere vel miliare. Inceperat enim paulo ante hombardarum inuentum. facinorosorum hominum Coedus magnae factiones per seditionem multis locis bonorum labores diripere & perdere. Et quis potuisset illas praedonum Se latronum arces ex montibus deiicere, quae nostra memoria sunt ope bombardarum deiectaei quare nostrum plurimi damnamus i
uentorem & inuentum hombardarum, qui forte non viveremus, nec patres nostri vixissenti Certe hic status rerum non estat; tam potentes & opulenta: Vrbes non ensent, neque enim mercaturam exercere potuissent negociatores, qui praecipua Pars sunt ciuitatum potentum 6c magnarum. Quare Dei dona desinat contemnere,
nisi quis diductum os canis Ac dentes ad mordendum factos damnandos putat, nisique quis cornua in bove non bonum creatoris.opus existimat. At nemo sanus damnat usum hoc genus partium animantibus a natura datum loco amnorum. M Ios quidem optaremus & nos carere consilio, hombardis,& aliis facultatibus, d nis Dei, ut bouem canemque rabie correptum vellemus non habere cornua & dentes. Et quae est Creatura, qua non abutantur mesty aut omnia,quae Deus ad defensio-a so nem hominis docuit, damnes oportet, aut bombardis in eorum numero locum concedes, dcc. Sed praeter propositum haec. Caeterum, si Dominus annuerit, si
orium proprio de bombardis dicato libello scribemus, nunc ad institutum. Fridericus electus Imperator, istis temporibus omni studio & industria in componendis per Romanam ecclesiam Principibus, ut una iunctis aliquando armis, manimiter susciperent expeditionem in Turcam. Circa haec tempora Delphinus, magnis copiis per Gallias &Brittaniam contractis, ingressus est Germaniam, prae 'debant de eius proposito varii 3c diuersi rumores. Ferebant quidam venisse contra confoederatos Helvetiorum, imperiumque totum quoque arma sumpturum. quam primum Delphinus aggrederetur eos. Erat etiam fama, propterea pismum coactos, ut disturbarent concilium Basiliense, Eugenium Papam magnam summam pecuniae in eam rem expendisse. Nec deerant, qui dicebant, ipsuin venire, ut reciperet omnia. quae ad Galliam pertinebant, usque ad Rhenum, obsessurumque Argentinam, & alias ciuitates in ea Rheni ripa. Et hoc probabile erat, dc propterea muniebant se urbes, militesque ad se accipiebant. Vbi venit Delphinus in Alatiam, egit cum iis non omnino hostiliter, ne statim in se commoueret omnes Principes dc ciuitates earum regionum. Fecitque foedus cum iis magistratibus & nobilibus, qui Alatiam gubernant, ut in hyberna acciperet viginti quinquo millia militum, nam constituerat illic hyemare, maiora enim in animo habebat. quam ut una aestate confici poste speraret. Ubi ad Basileam urbem venit, loca castris idonea circumspicere, de parare omnia, quae ad obsidendam urbem videbantur factura. Illic demum conuenisse, aiunt, omnes Delphini copias. Basiliensibus
944쪽
94 Iautem me conductos Helvetii milites miserunt. Quos ubi appropinqu re urbi certior factus est Delphinus, opposuit se illis, ne possent Vrbem ingredi, parua ad modum manus Helvetiorum ab aduersia Biris fluminis ripa, prope pagum Mutis.
muniuerunt in colle castra, quorum hodie euidentes videntur tollae. Dum autem senatus Basiliensis deliberat, qua via & ratione in urbem inducere possent expectatum praesidium, & iam nuncium destinarent ad eos, qui ab altera ripa Rheni scenderet, tranaretque deinde, ubi Bira Rhenum paulo supra urbem influit, & latens per saliceta, quae densiora sunt in ea Birsae ripa, perueniret ad praesidium missos milites, Helvetiorum nimium audax iuuentus,non expectato ex urbe nuncio dc consilio, statuit perrumpere densitimas Armeniacorum sic enim nominabantur copias. Impetu igitur facto, ex castrorum edentiore loco in hostes, magnam Armeniacorum multitudinem trucidant, & hostibus cedentibus & cadentibus , uno pugnae impetu, ex castris, & per ripam alteram Birsae decurrunt, per alteram ascendunt: Vbi vero venerunt in aequam illam planitiem campi, qui est inter urbem&hospitale leprosorum, quod ad sanctum Iacobum vocant, maiorem eXercidus aciem oppositam habent, adhuc integram, nec dubitant Helvetii, quanquam fatigati, & in illam aciem irruere, nec prius caedere de linunt, quam omnes ceciderint.& di iliparint omnes hostium acies. Itaque recte dicuntur ab I ea Silvio, qNitum Basileae erat, non tam victi quam vincendo fatigati Helvetii qui eodem tempore Raperfuit, Turegum,&Varspergarcem obsederunt praesidium mille quingentorum armatorum. Vnum ex Helvetiis qui in prima coitione manserat inter salices, impeditus nescio qua causa , ignauiae ne & timoris, ata corporis aliqua noxa euasisse audio; tamen etiam ubi domum venit, de eo, ceu desertore, capitis supplicium sumptum. Nullum autem Helvetiorum in ea pugna caesium tradunt, qui non secum si numerus occisorum ad calculum reducatur rapuerit hostium septem aut Octo. Circiter decem horas durauit praelium. Hoc factum Helvetiorum omni memoria dignum ita confirmauit Delphinum neque enim fere ullos reliquos integros utilesque ad pugnam habebat, praeter eos, quos portis Vrbis Opposuerat. ne eruptionem facerent ciues ut nihil amplius de urbe capienda cogitaret, sed de reditu. Ad infirmiora igitur inter Basileam & Alsatiam conuersus, depopulatus est oirines agros , mox deinde in Alsatiam reuersus, quae antea in usum hy-bernorum rhiarat, Omnia diripit&vastat, nulla priorum conuentionum rationChabita. Mittunt autem Basilienses ad Delphinum legatos. M ipse.rex Romanorum suos mitti causas aduentus tam hostilis rogant, iubent quam primum abeat . alioqui Germaniam totam in armis futuram, nec fore contentam hostem repellere, at secuturam, seque ulturam, nec enim hactenus ullum impune Germaniam lacessule. His nunciis Sc clade accepta ab Helvetiis inductus, reduxit,unde venerat, copias, Montispeligardi arcem & oppidum bona fide reddidit, nam aduenienti certis quibusdam conditionibus, tradita illi erant ad tempus certum, usui enim maximo esse poterat illi gerenti bellum in Germania. Hoc tempore misit legatos suos Eugenius in Germaniam ad Principes de concordia ecclesiae agentes , multisque locis obcam rem sunt conuentus Principum habiti. Norinbergae prima comitia habita sunt, illic pauci sunt inuenti, qui non consentirent concilio Basiliensi contra Eugenium. Nec in secundis comitiis,Francosurdiae celebratis, multi sunt inuenti, qui contra Basiliense concilium Eugenio obedire voluerint. Tertio vero conu nerunt in o hostiaburgo, ubi pauci quidam inuenti sunt, qui nomina sua Eugenio dederunt aduersus concilium Basiliense. Caeterum, quaedam maximi m menti & difficilia postularunt Germaniae Principes ab Eugenio, quae si faceret, promittebant se illi obtemperaturos. Quod ubi intellexit Fridericus Imperator, deis fendit Eugenii partes, iniquum, inquiens, tam graue a summo Pontifice exigere, quantumuis enim aequum videbatur Principibus aliis , tamen ob pontificatus dignitatem, &religionis obseruantiam, non exigendum iudicabat Fridericus ab apostolico. Et plane si Fridericus in his conuentibus accessisset Papae in conci- Cc cc cc 3 lio
945쪽
lio Basiliensi eteato, Felici Sabaudiensi , actum in Germania de Eugenio fuimet. Hoc tempore Philippus Maria I Mediolanensis dux, moritur sine legitimo haerede;
mulcis igitur principatum eum affectantibus, inter quos fuit & Imperator Frideri cus, qui ad se pertinere ducatum, duce siue legitimo haerede vita defuncto , contendebat. Senatus vero omnes exclusit, libertatemque asserere pristinam statuit. quam olim ea ciuitas habuit; nullique quicquam obnoxii volebant esse : Imperatori tamen quotannis promittebant poculum non Vulgaris ponderis ex puro puto auro. Volebant aute poculum dare, non pecuniam . quo donum . non tributum videretur. Sed principatus Mediolanensis, interea dum hi contendebant, multorum praedae exponebatur. Ludovicus enim dux Sabaudiae, praeter multa alia, Confluentiam & Ualenciam Occupauit; Veneti Placentiam, Laudam, Cremamque ceperunt; Franciscus Sphortia ubi animaduertit , ita quoslibet quiduis de ducatu rapere, putauit sibi inagis licere, quam caeteris, nam gener erat mortu, ducis Philippi, quam ob causam Cremonam occupauit, mox Papiam, ciuibus mum ultro vocantibus, accepit in fidem. Qui postea est etiam dux a Mediolanensi senatu electus contra occupatores ducatus, praecipue cbntra Venetos: beneque illi successere conatus, restituitque ducatum in pristinum locum. Papa Basileae lectus Felix, impulsu & hortatu Friderici Imperatoris nusit legatos procuratores
suos ad Nicolaum quintum hic est ille pontifex, qui tot philosophos fouit iisque
impensis curauit Graecos autores in latinam linguam transferri, & bonos autores
restitui per eos se abdicauit pontificatu, sed ea lege: ut legatus in Sabaudia cuius ιut dictum, dux fuerat & in Germania cardinatisque maneret; atque etiam ratum esset, quicquid hactenus ille fecerat ; manerentque omnes practati ea adhaerentes insitis dignitatibus & locis. Nicolaus conditiones lubens accepit, & sigrauiores fuissent, ut erat vir facilis , religioni & musis deditus . consensisset propter ecclesiae communem pacem. Post hanc Pontificum concordiam . comitia Imperator Fh dericus, praesentibus omnibus secularibus &ecclesiasticis Principibus, celebratae scholanhurgi : & illic omnes unanimiter agnouerum Nicolaum quintum pro vero summo Pontifice, edictumque publicauit Fridericus super ea re per totum imperium, ut omnes haberent Nicolaum pro indubitato Papa. Nemo vero tam durae ceruicis, tamque temerario rebellis est inuentus, qui contradixerit, praesertim cum Pontifices ambo concordarent. Facile boni bonis iunguntur. Nisi enim uterque Pontifex bonus fuisset vir, non ita coniungi potuissent, videbatur enim diseficillimum, nam habebat Felix totum concilium Basiliense a sua parte, neque dici potest, quod desperarit rebus suis, magnis enim potentibusque amicis inuitis, renunciauit pontificatum. Fuit enim vir pius minimeque ambiriosus, quod satis declarauit antea, relictis enim mundi Curis , florentissimo ducatu , se ad vitam contemplativam totum tradiderat. Nicolaus etiam , propter maiorem unitatem ecclesiae, acta Basiliensis concilii approbauit, sicut in actis extant eius literae, quae pro- 144' mulgatae sunt anno Domini I 4 9. in mense Iulio. IlIa concordia Pon cum gratissima fuit omnibus bonis per Romanam ecclesiam, eratque spes magna, ecclesia unanimi praesatos sua religionisve autoritate pacem inter omnes Plincipes facturos, 2 9 3 ut aliquando coniunctis viribus contra religionis ecclesiaeque Christianae hostes v-na omnes expeditionem susciperent, non solum ad recuperanda proxima , quae Turca inuaserat & occuparat, sed etiam ad recipiendum Hierosolymitanum re gnum. Conabanturque quidam ecclesiarum praelati, hono Zelo ducti, pacem i ter omnes principes facere, quidamque satis modeste pieque obedientes & par tos se ostendebant, pollicentes sua priuata posthabituros communibus commodis ecclesiae Christi. Sed potentiorum multi aut cupiditaci imperandi, & priuatarum rerum studio, nimium dediti, aut deliciantes mollitiores, obturabant aures, quasi ea res nihil ad se attineret. Ob has causas passim bella exoriebantur. Carolus, roGalliarum,cum Anglis gessit bellum graue, & totam per vim armorum Normanniam occupauit, & Aquitaniam subiugauit, anno proximo post Norimaniam captam ἀ
946쪽
94 ptam ; consumpseruntque illi inter sese vires suas, quibus Turca erat debellandus. Alii quidam Principes nuptiis celebrandis &spectaculis erant intenti, ut non vac ret de Turca cogitare. Eodem tempore, nempe anno Domini millesimo qua- I49 'dringentesmo nonagesimo nono, fuit graue sanguinolentumque bellum inter Uliaticum comitem Wirtenhergensem, socio Alberto Marchione Brandenburgens. &ciuitates imperiales. Erant plurimae ciuitates eo tempore sociae belli, quaedam e nim, quae non aperte se Principum hostes profitebantur, clam tamen iuvabant alias vel consilio, vel pecunia, vel milite , similiter & Principibus adhaerebant alii Principes multi, quidam palam, quidam occulte. In multis locis hellum erat hoc per Germaniam, nec habebat bellum, ut alias consueuit fieri, usquam propriam sedem. Vtricus Wirtenhemensum comes, plurimum negocii fecit vicinis comitatui suo ciuitatibus, nec semel neque uno loco, nec simili fortuna pugnauit cum eis: saepius tamen victorem, quam victum fuisse accipimus. Erat videre incendiis exustas villas & pagos, arces demolitas, vastatos agros, rusticos occisos, attritas segetes, luia gentes viduas & orphanos. Albertus dux scribitur novies pugnasse cum Norinabergensibus, & fere semper victor, praeter quam in nono ultimo praelio , in quo recuperarunt omnem suam laudem prudentiae & fortitudinis , quae passa erat in prioribus hellis non paruam iacturam. Durauit hoc bellum Germaniae exitiale duos perpetuos annos, nec potuit componi, donec partium facultates ita attritae fuerunt, ut amplius ducere bellum non pollent. Post nouissimum praelium non procul ab Eslingen, quo ciuitates non satis prospere pugnarunt, facta est pax inter ciuitates & praediistos principes. Partesque cum aliis Germaniae primoribus & c, uitatibus pararunt se ad expeditionem cum Friderico Imperatore in Italiam. Nam Imperator pacem eam propterea studiosius fecit . parauit enim selectistimas magnasque copias per Germaniam Fridericus profecturus in Italiam , habuitque
promptos & paratos omnes Germanos: nemo enim non amabat, ob
singulares boni Principis dotes, eum.
947쪽
Ebus in Germania, ut temporum conditio serebat, compositis, Secontractis copiis, Fridericus Romam petiturus, primo prosectus est ad oppidum sancti Viri, ibi disposuit, quae reliqua erant, mox prosecutus est iter in oppidum villacum , illuc ad eum venerunt Boemorum & Ungarorum procerum quam plurimi, qui omnesse offerebant ad susceptam expedicionem, cupiebant enim gratificari potentissimo Zc optimo Principi , qui secum eorum regem ducebat Ladislaum. Collecti igitur Germani, Boemi, & Ungari sequebantur inarem, Ianuarioque anni 1 1, Iasa. splendidissime intrauerunt Italiam. Ubi venit autem Caesar in regiones Veianetorum, obuios habuit honestissimam Venetorum legationem, quae, nomine augustissimi Venetorum senatus reuerenter excepit Fridericu, aduentutq; amice gratulata, comitataq;ipsum per omnes Venetorum urbes,victu sine omni precio splena 33 dide ministrauit. Obulamque venerunt & aliae innumerie legationes, gratia, pacem& amicitiam petentes. & munera obsequiumque offerentes. Per aliam viam, ne pe vallem Tridentinam,multae ad utramque ripam Rheni ciuitates & Principes ecclesiastici & seculares, miliae item Sueuiae ciuitates nobiles venerunt Ferrariam, ibique expectato Imperatori se coniunxerunt, ut gratum erga optimum Principem animum declararent. Ferrariae igitur signa singulorum Principum & ciuitatum . qui ad augendam gloriam eius conuenerant, Ordine maxima cum voluptate inspexit Imperator. Illinc cum omni exercitu G.edens venit Bononiam. Qua quam enim dux Mediolanens s F. Spbortia amicissime inuitaret eam Mediolanum ad accipiendum ex chmsuetudine coronam illam ferream: tamen rivus auit, maluit enim eam Romae accipere. Bononiae vero obuius Venit legatus pontificius, qui nomine Pap e excepit Imperatorem maSna cum reuerenti a d honore. Bononiam relinquens, pcr iuga Apennini montis Florentiam Venit, Illic ex ordine tota ciuitasse illi obuiam effudit, magistratus Vrbis, clerus & dcioceps archiepiscopus, magnificentissime est illic tractatus. Venit deindE Senas, illuc ad Imperatorem venit vi go forma omnibus numeris absoluta, qua illi despotniata erat, Leonora nomine. Alia regis Aragonum, nata circiter annos sedecim. Fridericus cum praecipuis amicis extra urbis portas occurrit in atriploxus obuiam sponsae. Senenses nihil omittunt, quod ad reucrentiarn, honorem, dc magnificentiam facere mortales possunt Illinc Romam eunti occurrunt ex urbe alii episcopi & cardinales, qui eum dux runt in quendam excelsum collem, ex quo totam urbem situmque eius videre potuit, ex quo ad urbem descendenti veniunt in occursum totus clerus, episcopi Mordinales, senatus populusque Romanus Ordine. Antequam autem in urbem ingressius est,in aequam ante urbem planitiem effusa est uniuersa ciuitas adspectandum splendidissimas Germanorum, Ungarorum, Boemorum, & Italorum inam multae per Italiam ciuitates & Principes comitabantur eum copias, Conuenerant enim in eo aequore omnes. Illic secundum nationes, Principes, & ciuitates, omnia signa ordine ibant. Ordinos copiarum omnium regebat, viasque illis demonstrabat Albertus dux Austriae, stater Germanus Imperatoris. Gladius nudus praffertur impe-
948쪽
Imperatori; feruntur illi obuiam sanctorum reliquiae in receptaculis argenteis, aureis & gemmatis, cum omni genere instrumentorum musicorum, & admiranda vocum varietate. Ita Fridericus sub aureo panno ductus ad gradus usque Basilicae S. Petri ad Nicolaum Pontificem, sedentem in sede ex ebore & auro facta, cariadinalibus circumstantibus. Pontifex ceu pater filium blandissimis verbis excipit Imperatorem, aduentumque gratulatur. Cassar exosculatur primum sanctiss. Pontificis pedes, deinde ponderosam puri puti auri massam non leuis ponderis offert. Exosculantur etiam deinceps Papae pedes noua nupta Leonora, Ladisi aus rex, Al-hertus Dater Caesaris. Postea ad lautissime & magnificentissime paratum hospitium& conuiuium ductus est. Postridie idericus est unctus & Coronatus cum sua uxore Leonora, in ecclesia beati Petri ab ipso Pontifice in regem Longobardorum. Accepta hac corona, rursus postridie ductus est ad summum altare beati Petri, in alto illic loco sedente Pontifice, iussus est sedere cum sponsa sua Fridericus in sede alta& materiae & artis pra tantis. Ibi primo Fridericus iuxta Pontificum decreta, senon modo patrimonio beati Petri nihil nociturum sed etiam pro virili defensurum.& a Romana sede non discessurum iurat, &c. Post hoc iuramentum, alba vestiutus, in album canonicorum b. Petri est acceptus, hocque modo canonicus factus, ductus est cum uxore ad missam celebrantem Pontificem, qui dedit illi primum sceptrum ad regiam potestatem significandam; deinde pomum rotundum in significationem, dominum esse totius mundi, qui sphaerica constat figura; tertio ensem, quo potestas malos puniendi & ossicium tuendi bonos significatur. His trihus datis in manus Imperatoris, Pontifex imponit illi quoque coronam auream preciosissimis gemmis distinctam. Mox aliam coronam imponit Leonorae sponsae. Ubi haec omnia maiori magnificentia, quam prioribus temporibus Vnquam ut solet his rebus semper accedere sunt peracta, ad prandium in palatium Pontificis itum est, a prandio mox Imperator ad pontem Adriani duces, comites, b rones & nobiles plurimos militiae magnificis titulis donauit. Ad militiae decus eo die sunt euecti circiter trecenti. Illis autem iucundissimo pulcherrimoque spectaculo effectis, post solis occasum luit ad magnificum conuiuium, quod ad Later
num erat paratum. Nec diutius ociosus Romae commoratus , Neapolim cum
uxore sua profectus est, illi celebrauit pascha: inde rursum Romam rediit, sed prius visis per Italiam multis urbibus, Potitisse mulin'de'-le tu, & de expeditione aliquando suscipienda in Turcam locutus, benedictioneque apostolica accepta, recessit ab urbe, in Germaniam rediturus: sed in itinere omnia prius diligenter disposuit, in multosque multa beneficia contulit; vicissim incredibile Italorum omnium studium erga se expertus. Nec, quod rarum auditu est, ullas insidias illi structas ab ullo comperit. Certatim veniebant ciuitatum legati, afferentes munera materia & arte praestantia, & prorsus digna, quae tanto Principi offerrentur. Inuitabantque eum omnes. Vbi Ferrariam venit, Mutinae, & Regii Lepidi ivrbium ducem fecit Borsum Estrensem, ob singularia merita & ossicia, quae in ea expeditione contulerat in Caesarem. Borsius, gratitudinem animi declarare volens. donauit Imperatori aureum quoddam monile, quod valebat supra aureorum millia viginti. Illic etiam Sphorciae filium, nomine Galeatium, auratum equitem appellavit: a quo Imperator quoque magna accepit munera. Inde secundo Padi flumine Uenetiam peruenit. Vbi appropinquauit urbi, multas Venetorum naues habuit obuias, in quibus nobilis ciuitatis eius iuuentus mirabiliter lusit. Cassar a Seianam Veneto ita tractatus, ut ad honores & magnificentiam addi ab hominibus nihil potuisset. Et quemadmodum aduenienti, ita& reuertenti in Germaniam, Veneti per totam ditionem suam liberaliter abunde commeatum gratuito dederunt illi & omnibus familiaribus eius. Mansit autem decem dies apud Venetos, om-ciis & spectaculo eorum detentus. abeuntem comitatus est totus senatus usque ad littus, ubi se urbemque suam illi commiserunt. ΕΟs autem, qui per aliam viam, quam ipse in Italiam, venerant Principes dc urbes, rursum dimisit per vallem Tri-
949쪽
dentinam: nec autem dimisit ullos immuneratos . aliis noua dedit priuilegia, aliis vetera auxit, aliis confirmauit. In capitaneos beneficia liberalissime contulit. Nulli vero ciuitatum plus tribuit , quam Basiliensibus, quoniam armorum splendore& militum praestantia multis aliis praestabant. Ea priuilegia quotannis Basile praesentibus augustissimo senatu, & omnibus ciuibus, leguntur. Vbi vero in A striam rediit Fridericus, omnia turbatiora inuenit, quam reliquerat. Nouas enim res quidam, dum in Italia fuerat Imperator cum aliis Principibus, parturierant. Ciliae enim comes cum quibusdam sociis, dum Caesar in Italia fuerat, concilium ceperunt de capiendo Imperatore. Erat autem tale: Maiore parte exercitus dimissa a Caesare, & cum putaret se invado esse , reuersus in suam Germaniam, coeloque prorsus fideret sereno quid enim in Germania apud suos timeret, qui tam rarae prosperitatis fortuna usus erat in Italia tum ipsi eum viaebant in quopiam loco , qui videretur Si ad audax facinus accommodatus, opprimere ex improuiso. Cum
igitur esset apud Nouam ciuitatem, ecce illi adsunt cum non contemnenda manu militum, Sc urbem obsidione cingunt. Verum Imperator nondum tam nudus ac ab omni exercitu, quare eduxit exercitum ex urbe, irruitque in hostem fortiter , & prima coitione submouit retro, utrinque tres aut quatuor horas strenue pia gnant: verum ad extremum Imperatoris copiae ob raritatem, non ob suam ignaui, am, aut hostium fortitudinem, coactae sunt redire in urbem. Nec multum abfuit, ut non hostes cum Cinarianis cedentibus in urbem irruerint di quod si factum fuisset, venisset in hostiles manus Imperator. Habuit certe, quod vehementer timeret.
Adeo nihil est in mundi gaudio diuturnum, adeoque fortuna nunquam est Perpetuo bona. Sed miseri mortales in quocunque statu fine , qui nesciunt alia quam huius mundi gaudia, agitantur fluctibus maris somnia enim, ut ille inquit, fiunt in
medio mari) nunc in altum tolluntur; mox vero deprimuntur. Imperator iubecfirmari urbem, ubi videretur magis hostibus exposita. Fosias oppidani faciunt, aygeres attollunt, portas repagulis firmioribus muniunt. Nec minus hostes, qui quid ad oppugnationem utile esse putabant, strenue faciebant, muros non uno solum machinarum genere deiicere nituntur. Per aliam viam, ut diximus, meliores copiae, nempe Rhenenses 8c Sueui, patriam petierant. Tum praeterea Ungari a huc, nescio ubi, cessabant, fortasse de industria, nam sinistre suspicabantur quidam quiddam de eis. ortum enim erat hoc bellum in Ungaris, qui suum regem petebant, cum Fridericus iturus in Italiam, secum ducere decreuisset Ladlataum, regem eorum. Iniquo enim ferebant animo, negatum a Friderico regem , iudicabanc namque, id quod res erat, sibi non fidere Fridericum. Porro ubi in Germania rumor increbuit, Imperatorem esse obsessum, multi Principes & ciuitates inceperunt contrahere copias, dc se parare ad liberandum Imperatorem. Sed quidam Principum, inter quos fuit Sigismundus archiepiscopus Saltaburgensis, δc Carolus Mamchio Badensis, pacem fecerunt inter Fridericum & Vtricum comitem Ciliae adhaerentesque ei, hac conditione, ut traderet Fridericus Lassislaum regem Virico comiti Ciliae, eumque apud se haberet, usque ad conuentum Uiennae breui celebrandum, in quo communi sententia Imperatoris, Boemorum. dc Ungarorum de pueri tutela ageretur. Sed quum primum puer dimissus est ex manu Imperatoris. impulsu comitis Ciliae dc aliorum, regiam curiam instituit, nouos creauit m gistratus ex consilio nimirum eorum, qui nihil aliud quaerebant, quam sub praetextu pueri omnia administrare pro sua libidineὶ praefecturas per prouinciam iniaque ordinauit, innouauit, mutauit, antiquauitque , quaecunque volebant illi co
sultores. Proceres Ungarici veniebant ad puerum etiam ii, quibus displicebat , quod non sub tutore permanserat usque ad pubertatem saltem omnia probabant, ad omnia arridebant, quaecunque per puerum fiebant, multa autem praua Sc ad rC-gni statum debilitandum facientia, per puerum gerebant assentatores, pestes Rerumpub. Exacta deinde ab Ungaris 3c Australibus pecunia , proficiscitur regali pompa in Boemiam. Ubi ad Boemos venit, summis eum honoribus excipiunt ;Prasin
950쪽
Pragete deferunt illi regni Bocmici coronam : & quicquid gratum puero intelligunt, studiose ossicioseque faciunt ineque dissicile erat mollem puerilemque animum leuibus rebus capereὶ quare ludos pueriles instituerunt, & superstitiosa celebritate adornarunt omnia, quibus magnifice & gloriose initiarent coronarentque nouum regem. His rebus fiebat, ut quo quisque melius adulari nouit, hoc carior regi esset; libere & sincere consissentibus nullus omnino locus ellet. Quod ubi Imperator cognouit, non parum molestum illi fuit, doluit enim, ut mortalium λrtunam infelicem , quorum sub nomine pueri tam perditi leues adulatores essent domini. Neque enim leues illi assentatores latu faciles sunt, nam iniustitia ipsa ple
rique solent esse. Hoc futurum praeuiderat prudens Imperator, propterea tant pere studuit puerum apud se retinere, donec confirmaretur aetas. Ddislao autem Cum Hunitis non conuenit, nam adulatores eius non erant Hussitae. Sed haec omitten tes ad maiora procedamus. Caesar Versus in Germaniam, quanquam non mediocriter turbatus erat ob regem Ladisiam, & contumeliam iniuriamque,quae illata sibi erat apud Novam urbem, conuentus Principum celebrauit, summa cura
studuit per Germaniam, & per alias nationes Christianum nomen profitentes, pacem facere, & arma in Turcam parare, qui indies non solum incursionibus paulatim Christianorum fines carpebat , sed magna regna aggrediebatur. Venerunt Constantinopolitani legati ad Pontificem, Nicolaum quintum, cum lachrymis auxilium implorantes, conatusque Turcicos crudeles indicabant. Sed dum Pontia sex ad Caesarem Fridericum in Germaniam, & alios Principes in alias nationes mittit, dum deliberant maiore Principum parte putante ut ante saepe contigerat esse posturam quorundam auarorum hominum, Turca expugnat Constantinopolim, totius Graeciae decus, non ciuitatem, sed regnum imperiumque iure appellandum. Eam urbem quibus rationibus Turca ceperit, quanta cum crudelitate diria puerit, quamque nulli neque sexui neque aetati pepercerit, quantaque cum multi tudine ; rursum a quam paucis defensa & a quibus, scripsere plures,neque nostri est instituti. operae precium est in vastatione huius urbis videre, quid auaritia possit. Nam, ut scrunt, si ciues decimam partem pecuniae,quam in terra sine vi defossam habebant, in auxiliares copias cogendas contulissent, facile restitissent Turcae, in cuius manus ipsi ciues cum liberis & omnibus facultatibus suis peruenerunt. Adeo iniusto &duro tyranno seruit, qui seruit auaritia . Ex Fiaropa enim Principes&ciuitates quaedam scripserant Imperatori Constant in . non decue militum , quantumcunque Vellet , numerum , sed deesse, qui stipendia numeraret. Quare Impe rator, concione Constantinopoli conuocata, adhortatus est ciues , ut conferrent pecuniam in auxilia militum aduocanda, nec admodum multum petiit a ciuibus, nam erant Latini parati etiam aliquid addere: sed deerat auaris, quam habebant. pecunia, morique cum suis, perdita Vrbe, maluerunt, quam partem aliquam de pecunia de suo exponere. Audientes Pont. Callistus 4. qui Nicolao 3. successerat. &Fridericus Imperator, aliique reges & Principes, captam & vastatam tam miseris modis Constantinopolim, facile coniiciebant, quid porro esset conaturus: quam ob rem Principes comitia celebrant, Pontifex concionatores emittit in regiones passim Romanae ecclesiae, qui adhortentur populum ad expeditionem coniatra Turcam,&ad collationes,quibus miles conduci pollit, dedit illis concionatoribus magnam & inusitatam clauium potestatem in multis casibus &delictis: qui plenarias omnium peccatorum, quantumuis magnorum, indulgentias poterant concedere omni contribuenti ad tam sanctam dc necessariam expeditionem quinque ducatos. Nec minori cum fuit ea res Friderico Imperatori. Erant autem pastim per Romanam ecclesiam simultates &'contentiones, atque etiam bella inter Principes. Anglia, ut de aliis taceam , tota erat amicta intestinis seditionibus& bellis. Eboracensis enim dux cum rege Angliae bellum gessit, & fretus proditoribus, cepit eum. In aliis locis alias belli causas excitabat Satan , permittente obnopuli peccata Domino. Statim post captam direptamque Constantinopolin.