Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

931쪽

fide abductum suum facere, ut eius opera Boemiam rebellantem domet. mixtis ingentibus promissis & pecunia corruptus, perfidusque, accepit non modo des rendi , sed prodendi suos conditionem: sed dum iter ad Imperatorem facit, subito: quodam aegritudinis genere periit. Hussitae primum dolebant grauiter ob mo tem Lischae, neque enim sciebant in parienda enitendave proditione mortuumtubi vero postea cognouerunt eius conatus, Ultionem Domini in eum fuisse&pr tectionem sui interpretabantur. Et si autem magna dissidia inter Hussitarum exescitum a morte Lischae fuerint, ut magnam spem fecerint Sigismundo aliquid comatra eos posse essici: Verum non aliter atque concertantes sues, ubi aliud animans, Hnis , seu lupus accesserit, in unum conuenientes, defendunt se acriter unanim terque; sic Hussitae inter se vehementer discordantes, tamen communi hosti coniunctissime resistebant in unum collecti animis. Quae discors concordia fecit, venon minus usi sint propitio Marte perpetuo, quam ante Lischae mortem. Nec tantum sua defendebant, sed etiam aliena diripuerunt & occupauerunt. BElla haec omnia quomodo gesta sint, cum non apud unum tantum aut rem extent conscripta, repetenda mihi non duxi, praesertim cum non ad res Germanorum. sed ad Boemicas pertineant. Paucis igitur perstringam, Romanus Pontifex non cessauit a primo pontificatus sui anno instigare Principes omnes, ad suscipienda arama aduersus Boemicam sectam indulgentias liberalissime concedendo omnibus, qui in eam expeditionem aliquid pro catholica Romana ecclesia conferrent. Hhanc militiam misit cardinales, sed cum ignominia saepe repulsi sunt, ut non sine scandalo mirati sint multi, squi iudicia Domini existimant animali sensu rationeve carnali qui fiat, quod Dominus haereticis contra catholicos victoriam concedat. Maioribus igitur conatibus, animis, & copiis aggrediendos duxerunt Hussitas nostri. Aderat in Germania vir, qui ad bellum natus videbatur, car in alis Vinctoniensis, ex Anglorum regibus originem generis ducens , cuius industria coacti sunt maximi exercitus tres, quorum quilibet satis ad opprimendam Boemiam videbatur. Vnum ducebat exercitum Otho, archiepiscopus Treuerensis, quem secutus est totus Rhenus ab Oceano usque ad summum eius fontem; praeterea Sc tota Sue uia de Bauaria secutae sunt hunc ducem. Secundum exercitum duxerunt Saxoniae duces, quos secutae sunt Hassia, Thuringia, Saxonia, stagnates, quas vocant, ciuitates,&c. Tertium exercitum duxit Marchio Brandenburgensis , quem secuti sunt Francones & alii. Hae copiae Omnes ingressae sunt Boemiam confisae multitudine.& fortitudine sua magis, quam brachio Domini. Vbi autem primum in hostis conspectum venerunt, terror eos tantus inuasit, ut facile euentum rei videre potuerint paulo rerum bellicarum peritiores. Hussitae ergo , Omnibus in unum collectissimis, acieque instructa, infesta in hostem signa ferunt. Quod nostri ubi viderunt. imo ubi audiuerunt, non pauci conspexerant hostem, fugam turpissimam arripiunt, fugiuntque nemine persequente . unoque impetu fugae per sylvam currunt. Impedimenta omnia, machinaeque bellicae sunt hostibus relicta praedae. Cardinalis de ArchiepiscopusTreuerensis adhortantur copias, ne admittant in se turpitudinem tantam tantumque dedecus: sed nihil proficientes, simul fugere coguntur. Post hanc turpem fugam, animi aucti sunt haereticis, nostrisque magis sunt deiecti. Sigismundus autem Imperator animo nondum fraetiis Norinbergam Principes reciuitates imperii conuocat, docetque eos, quam necessario sit iteranda expeditio in Boemos haereticos, qui incipiebant vicinos indies magis magisque carpere. VentCetiam Norinbergam Pontificis legatus, Iulianus cardinalis sancti Angeli, qui Prine pes adhortatus est ad bellum suscipiendum. in igitur alia statim expeditio e Creta in Boemos, dc contractae sunt copiae maximae, dux autem exercitus totius electius est Fridericus Marchi Brandenburgesis. Erat in ea expeditione totum s re imperium, praecipue ecclesiastici , quibus maior cura erat, Vt perderetur Hunitica haeresis, pugnabat enim imprimis contra ecclesiasticos. Erat quoque in exe citu cardinalis saucii Angeli. Hae ergo copiae Boemiam ingresta incendio de caedi-hus

932쪽

LIBER XXVII. Pry

hus omnia obuia perdunt, nulla rationeque sexus neque aetatis habetur. Quae no- .strorum crudelitas non modo non terruit hostem, quod nostri futurum putabant, sed magis incendit δe irritavit. Collectis enim omnibus suis viribus, obuia in occurrunt nostris: quorum aduentum ubi audiuere nostri, nondum visa hostili acie.

abiecta praeda, & armis, fugiunt pauidissime, ut eodem die, adeoque eadem hora , nostri erudelissimi, & timidissimi visi sint. Cardinalis per interpretes allocutus fugientes, de adhortatus est, ut maneant, bellum esse contra haereticos, canes, Satanae

traditos, pro ecclesia catholica, pro Christiana fide, magna victoribus praemia proposita, &c. Frustra loquitur indulgentias, benedictiones apostolicas, sanctimo edientiam, & alia hoc genus. Surdae sunt aures omnium, Omnis vis omnium in corporibus partium delapsa est in fugaces pedes. Cardinalis miraculo rei stupidus & attonitus, non potest satis mirari Germanos, bello fortissimos , & ob milit

res virtutes semper omnibus populis praelatos, ita territos fugere. Sequi autem c gitur fugientes. Multos infusa occiderunt Boemi,&consecuti sunt magnam praedam, ceperunt etiam nostrorum multos. Et vicina quaedam castra occuparunt, Avillas diripuerunt & incenderunt. Sigismundus conuentus Principum celebrat, reparare arma cupit: sed quidam Principum fatigati, differendam rem censent,donec mutatio aliqua animorum fiat. Adueneratiam tempus conueniendi ad concilium Papiae celebrandum, sed cum pestilenti constitutione inficeretur Papiense coelum, placuitque Pontifici concilium transferre Senas, quo ubi ex multis nati nibus conuenirent multi: quidam largitionibus & promissis contra Martinum m Iiebantur, ut de pontificatu deliceretur. Quod ubi animaduertit Pontifex, statim concilii conuentum dissoluit, & ne quis calumniari posset Pontificem , sibi timere statuit, post septem annos synodum generalem celebrandam , eique concilio locum deputauit Basileam. Anno igitur post natiuitatem Domini 143 o. in Germa- 143oniam misit Martinus Papa cardinalem sancti Angeli, cum mandatis de concilio Basileae celebrando, dc de bello repetendo contra Hussitas. Venit autem hic cardina- Iis Basileam, ubi senatus augustissimus & clerus, urbisque coelum salubre dc amoenus situs mirum in modum placuerunt. Hoc tempore Sigismundus cogit in Germania copias, Italiam ingreditur, inplerisque locis honorifice excipitur. Quidam quidem primo aduenienti resistere conati sunt, inter quos praecipue fuerunt Fl rentini, dc Eugenius Pontifex, qui successerat Martino iri concilio Constantiensi electo. Sed tandem, ubi cognouerunt animum &potentiam Sigismundi, ultro ad eum venerunt, & amicitiam pacemque petierunt. Factaque pace cum Lugenio quarto, Romam ingressias est, magnoque cum honore a populo Romano & a clero est exceptus. Estque Romae a Pontifice, Vt Volebat, coronatus. Studuit autem unice quam plurimis benefacere , & hanc laudem voluit post se in Italia relin. quere. Multos Germanorum δc Italorum , postquam accepit imperialem coronam, ad equestris ordinis decus evexit. Et reuertendo domum, in itinere ciuitati. hus priuilegia confirmauit vetera, &noua donauit. Vbi venit Mantuam, insignia imperialia dono dedit Ioanni Francisco,Mantuae domino, & eum Marchionem appellauit. Praeterea in itinere eo multa beneficia contulit in multos. Interea dum in Italia est Imperator, congregatur Basileae concilium, adsunt Principes utriusque ordinis secularis& ecclesiastici, Principes ex Hispania, Gallia, Vngaria, & Germania. Itali soli & Pontifex cessabant odiosius. Eugenius Papa contra constitutionem Martini, praedecetaris sui, conabatur a Basilea transferre Bononiam conci-hi locum : sed omnes Principes concilii iudicarunt, nullum concilio com modiorem Basilea locum inuenire posse , cum propter ingenuos senatus ciui umque animos, tum propter cocti temperiem , urbisque amoenissimae situm. denique propter commeatus affluentiam. Quare semel atque iterum monent Eugenium, autoritate concilii sancta . cui subiectus sit, ut Basileam se cum suis carindinalibus conserat,& addunt minando, nisi veniat, se enim in eum animaduersuros,

933쪽

*ῖ tanquam in sacrarum patruin constitutionum praeuaricatorem. Quare Eugenius, timens repulsam, Basiliensem synodum approbauit, confirmauitque per apostolicas Bullas. Sigismundus Imperator in Italia audiens, Eugenium periclitari in concilio Basiliensi, celeritate mirabili volavit Basileam. Neque enim deponi volebat, a quo imperialem acceperat coronam. Illo tempore misit literas Imperator ad Bocmos qui ante perpetuo praedicauerant, se rationem reddere paratos suae fidei,& aliena refellere) vocatque eos ad liberum concilium , ad rationem reddendam doctrinae & religionis eorum. Promittit, patres concilii benignis aequisque auribus audituros rationes eorurn dogmatum. Addit etiam in eisdem literis , quo iure quibusque nominibus ad pertineat regnum Boenaicum. Dedit quoque liter totum concilium ad Bocmos, in quibus inuitarunt eos ad sua dogmata pr pugnanda , & impugnationes eorum audiendas. Promiserunt quoque sub gene resis synodi fide, plenam securitatem & libertatem, quae vellent, loquendi, & iter ad uentus & reditus securum. Boemi lectis, literis concilii & Imperatoris, variarunt sententiis: alii enim omnino non censebant ad concilium mittendos ullos, quoniam nullam spem esse dicebant, pontificios dogma Hussiticum audituros. Item Constantiae fidem a Caesare datam non seruatam Hieronymo &Ioanni, causa non dum tam odiosa & exasperata tot bellis & praeliis. Et maior pars in hac sententia erat. Alii autem iudicabant, Basileam eundum, iam enim concilium & Imperatorem, inquiebant, vel arma Bocmica reuerituros, si alias fidem non velint scruare. Eme enim omnino doctrinae rationem reddendam sibi, existimabant, qui toties testati sint, se paratos cum quibuslibet disputare, de dogmatis sui veritate, dccuilibet petenti rationem reddere doctrinae suae. In hac sententia fuerunt optimatum plurimi, & post virorumque sententias bene discussias, placuit corum, qui G ι mittendos censebant, quos haberent facundissimos,&Hus siticae doctrinae scientissimos. Decreuerunt crgo, ad synodum Basiliensem mittendam honestissimam legationem. Missi sunt igitur legati cum trecentis equis. Vbi venerunt Basileam, magnus ciuium & peregrinorum numerus ante portas expectabat, Vc vid rentBocmos, armis inuictos homines, tantam compararam opinionem fortitudinis toties victores. Fuerunt autem ex legatis illis insigniores, Petrus quidam ex Anglia, qui dialectices praesidia, & summam Hussiticae doctrinae cognitionem cum naturali facundia coniunxerat, Ioannes RocheZana presbyter , Nicolaus Galecus presbyter, Guillelmus quidam, primae ex equestri ordine nobilitatis, Procopius Rasus multis pugnis clarus. Ii cum paucis quibusdam aliis, post aduentum tertio die vocati sunt ad publicum patrum consessum: quos primus Iulianus cardinalis allocutus est mansuetissime, & adhortatus est ad communem pacem & unitatem ecclesiae, matris fidelium, &sponsae Christi, habentis claues coelorum, & potesta tem iudicandi omnes doctrinas, ecclesiaeque, hoc est, conciliorum statutis non mitius eredendum. quam sacris biblicis libris, quibus autoritas omnis ab ecclesia, qu .ueas approbauit, sit. Horrendum cile a matre ecclesia separari. In fine orationis fictis lachrymis obtestatur, ut redeant. Bocmi ex aduerso placide re pondent. se neque concilia neque sanctorum patrum constitutiones contemnere, sed eorum, qui non agantur spiritu Dei, decreta cum scriptura sacra repugnantia non velle sequi. Verum esse, spirituales patres approbasse scripturam , illisque credendum esse: sed cardinales, qui iactent se successores eorum, nihil diuini cogitare & sapere. Sanctorum vero patrum autoritatem apud se permanere in eo, quo debet, o

eo, id est summo. Neque se quicquam ausos hactenus loqui,quod non confirma tum sit autoritate sanctorum patrum & Christi apostolorumque. Petebant autem a toto concilio, etiam idiotis, audiri se defendentes suam doctrinam: quam quatuor articulis summatim comprehendebant, in quibus a Romana ecclesia dis n- ciebant. Primo, Eucharistiae usum ei se legitimum, iuxta Christi institutionem. sub specie utraque panis & vini. Secundo, in rebus secularibus dominari non licere ministris ecclesiae clericis, nec omnino immiscericr negotiis, quae vocan se-

Diuitiaco by C

934쪽

LIBER XXVII.

cularibus. Tertio, omnibus Christianis, hoc est Domini spiritum habentibus,concessum a Deo, imo necessarium esse, ut praedicent verbum Dei, nec morandum carnem & sanguinem, sed obseruandum, quid Dominus in nobis loquatur. Qua to, publica peccata nullo modo ferenda, etiam maiorum malorum causa. Haec contra Romanam ecclesiam defendenda dicebant sibi commillia a Boemica eccle sita. Iulianus autem inquit, multa alia de illis dici vulgo, quae pias aures offendant; quale est illud, Mendicantium ordines inuentum & institutum Satanae esse. Verum esse, asserunt legati, neque enim nouum Testamentum neque vetus instituisse usquam mendicos, neque mendicasse prophetas, neque Christum, neque

apostolos, propterea sequi, institutos a malo ipiritu mendicantium ordines. His de mendicantibus ordinibus respondit cardinalis sancti Angeli, non solum his credendum, quae sint in noui aut veteris Testamenti libris comprehensa , sed ecclesiae etiam institutiones esse censendas de nouo Testamento, & quicquid statuit aut approbauit, non minus indubitatae fidei esse oportere, quam alia, quae in noui Testa menti libris sunt scripta. De quatuor autem iam dictis articulis Romanae ecclesiae magistri & Boemorum magistri disputarunt duos totos menses. Postremo ita discessum est, ut nostri Boemos, Bocmi vero nostros, dicerent victos. Missi sunt etiam in Boemiam ex concilio legati, qui de concordia multa tractarunt, sed frustra. Boemi autem eo tempore inter se intestina gerebant bella, quidam enim tyrannidem inter eos exercebant; omniaque per Boemiam multis caedibus implebantur. Quod ubi audivit Imperator, occasionem non negligendam putauit, quare mittit in Boemiam legatos, qui foueant simultates & inimicitias inter partes.& regni proceribus se adiungant. Nec vanum fuit hoc Sigismundi concilium, nam effecerunt apud Boemos, ut conuenerint apud Ratisponam, & Sigismundum regem suum appellant, iurantque illi fidelitatem. Nec diu post Boemiam ingressus est, multis tamen prius datis muneribus regni proceribus, Iglariae conuentum habuit, in quo multa de pace & de religione egit cum Boemis. Aliaque Compo sita sunt multa de demolitis monasteriis Sc ecclesiis,earumque bonis direptis. Pomea Venit Sigismundus Pragam , reuerenterque exceptus est: eo ad eum veniunt

multae ciuitates& Barones, qui illum regem salutant, & solitum iuramentum praestant. Mittunturque Pragam ex Basiliensi synodo legati, episcopus Constantiensis, &alii, qui sacerdotes Pragae corii. em Sc ecclesias, ritusque in esclesiis ordinent, atque alia, quae ad sacra necessaria sint, instituant: tamen quatuor, de qui hus supra dictum est, articulos mordicus tenebant omnes. Erant quoque quidam, qui omnino nolebant quicquam commercii habere cum pontificiis, & quotidie lacerare non dubitabant ecclesiam Romanam, & illos, qui consecrationes ab episcopis catholicis accipiebant, errare dicebant. Sigismundus igitur concessie Hustitis suas ecclesias; Humta vicissim passi sunt sigismundum suis vii ritibus in religionis negotiis: neque enim discessit a Romana ecclesia, &quod Humitis permisit, necestitate coactus fecit. Nec tamen ulla quies fuit Sigismundo, Plagae

Boemicas turbas componenti, indies enim nouae doctrinae autores surgebant, nec ullus fuit, qui non inuenerit adhaerentes. Quum autem Uni industria, consilio, &prudentia, quibus dotibus multum valuit rex, obstruit os, exoriebantur unius loco multi, planeque euenit illi, quod solet hydrae caput amputanti. Diu vero fatigatus multis huiusmodi monstris, & senio quoque debilitatus Sigismundus, in aegritudinem incidit grauem: quae cum indies ingrauesceret, medicique nullam salutis spem promitterent, Uxor eius Barbara magis de regno retinendo, quam marito, sollicita, vocat ad se quosdam, dicit illis, regem ex hoc morbo breui m riturum. Quid de regno futurum sit docet, nisi rebus in tempore consulatur, melius autem consuli non possie, quam ut ipsa Vidua nubat regi Poloniae. Proceres. Vel potius adulatores, probant reginae consilium, mulier anus fit noua nupta saltem in animo marito, & tali marito, nondum mortuo; oblita filiae, uxoris du- eis Austriae Alberti. Imperator, hoc ubi cognouit, ad morbum accessit, neque

935쪽

parum aegrotantis animum commouit. Neque tamen vir magni animi inops consilii fuit, vocat enim ad se Ungarici regni primi loci proceres , eis pericula enarrae multa post suam mortem futura, & odium Boemorum in se& Ungaros simul Ostendit, iubet igitur, ut impositum se aegrotum feretro educant ex Boemia. Sed morbo ex veetione commotioneque irritato , diuertitur in Morauiae ciuitatem Gomiam, ibi ad eum filia cum marito duce Alberto venit. Barbara uxor aegrotum secuta, Zuomiae capta custodiae mancipatur: quique illi a consiliis fuerant, fuga sibi consulunt. Ferunt ipsum Imperatorem iussisse uxorem captiuam teneri. Vbi autem finem adesse sensit, ad se Boemiae & Ungariae primores , quibus plurimum fidebat, vocat, commendat illis Albertum Austriae ducem , appellatque eum suc-223 cessorem regnorum suorum, oratque eos , Ut extremam suam Voluntatem ex quantur. Non magis, inquit, se fauere genero suo, quam subiectis populis: futuros enim felices, quibuscunque Albertus imperaturus sit. Vocat quoque Albe

tum, eique commendat regna, ut non mutet animum, hortatur. Simul docet,quo

pacto post mortem apud intractabiles Boemos testamentuin promulgandum sit.&nominat,per quos viros promulgari expedit. Tanta cura rerum publicarum etiam morienti fuit. His ita magna ratione dispositis , obdormiuit anno suae aetatis o. regni Ungarici 1 I. Romani vigesimo septimo, Boemiae decimo septimo. Est autem corpus in Ungariam perlatum, sepultum magnifice in ecclesia Vara.diens, anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo septimo.

936쪽

LIBER XXVIII. 933LIBER VIGESIMUS. OCTAVUS.

Lbertus dux Austriae, post mortem soceri sui sigismundi, mittit in

Boemiam leῖatos, quos iusserat moriturus Imperator: ipse interim comparat copias,quibus utatur ad autoritatem magnificentiamquo regiam ostendendam, &, sicubi opus esset, ad rebelles coercendos. Sequentis autem anni mense Ianuario, Albertus cum sua uxore talizabet in Ungariae Alba Regali, totius regni consensu & Voluntate, coronatus est. In Boemia autem testamento, quo haeres regni Boemici Albertus constituitu promulgato , quidam recusant Albertum, & Casimirum, regis Poloniae fratrem,regem salutant Boemorum: sed illi fuerunt quaedam impotens colluuies hominum. P tior autem & maior Boemorum pars Albertum praeferunt, regemque designant. in memoria habentes, regum Caroli, Wencestat & Sigismundi beneficia erga Boemos, & scientes uxorem Alberti, Eli abet, ex Boemis prognatam. Nec nihil mouit eos, quod cognouerant, Albertum Principem pacis tk belli virtutibus incomparabilem,Boemicique nominis amantem. Accedebat vero vetus foedus inter reges Boemiae & duces Austriae, primorum Boemici regni & ducatus Austriae consensu & imperiali autoritate confirmatum, ut domo Austriae carente legitimo masculo haerede , rex Bocmorum ducatum accipiat Austriacum; rursum regno Boemico deficiente haerede masculino, regni haeres sit dux Austriacus. Aliquid etiam faciebat, quod audiebant, quanto cum plausu & consensu Vngari appellassene eum regem suum& coronassent. Uxor Sigismundi vidua relicta, liberatur,postquam Albertus est rex utriusque regni designatus, neque enim quicquatin amplius ab illa timendum erat periculi, sed antequam dimissa sit, dedit Alberto regi arces. quas possidebat munitissimas, eas enim praefecti, etiam domina capta, nolebant da re. Vitam postea turpissimam in omni genere luxus duxit mulier inexhaustae libi diris. Quod genus mulieres maritos tantisper suos amantidum valent, destitutos

viribus odiunt peius angue, multae veneno necauerunt suos Viros prae amore, a

libidinem incendere conatae. Hoc genus mulierum eadem hora eundem iam odit, iam perdite amat, furiunt, perpetuo enim bilioso humore per totum corpus abundante & eas irritante. Quod genus furoris non nisi a physico philosopho d prehenditur. Nam vulgus nihil minus putat,quam eas furere, ita suae irae concitatioris animi alias fingunt, quas praetexunt, causas. Talis fuit illa Barbara. Erant. Alberto incipiente regnare in Ungaria, Budae magni tumultus & seditiones. Constabat enim ciuitas partim ex Ungaris, partim ex Germanis , erat utrisque par iugcreandi magistratus&iudices: conuenerat autem inter eos, ut alternis annis cre

rent summum iudicem. Germani contra hanc consuetudinem omnibus annis incipiebant creare iudicem Germanum, quod quidam Ungarus, nomine Ioannes Euthneus, qui hunc contemptum &iniuriam grauius,quam caeteri, ferebat, &V Saros contra Germanos excitare conabatur. Hunc ergo Germani clam captum

di lapide alligatum in Danubium demerserunt, postea cadauer a piscatoribus in lucem extractum est. Quod ubi Ungari viderunt, magna ira commoti, impetum in Germanos fecerunt, & omnia, quae erant Germanorum, diripuerunt. Germani, a 34

937쪽

potissimum autores caedis suffocati Ioannis fuga sibi consuluerunt. Vt autem ad 1436 Basiliense concilium redeam; Anno Domini i 36. Eugenius Basiliense concilium Ferrariam transtulit, praetexuitque facto, quod omnes, qui credebant, non pOcc-rant non probare, nempe ad Ferrariensem synodum venturam &Graecorum e clesiam, Basileam usque non velle venire: esseque, addebat Eugenius Papa, spommagnam unionis ecclesiarum Graecorum &Romanorum. Propterea, ubi Eugenius certior factus est, totum Basiliense concilium in hoc esse , non ut haec reforment ecclesiam, sed ut deponant Papam contumacem & concilio non audientem, mittit Basileam legatos, quorum unus mirabili facunditate vir, episcopus Panormitanus: qui ubi Basileam peruenit, authoritati apostolicae accommodata orati ne monet, Vs ab incepto desistant, deesse enim illis autoritatem Pontificiam. Εss que concilio Basiliensi nullam autoritatem, quoniam a Pontifice maximo transla tum sit Ferrariam. Verum, qui concilio Basiliensi intererant Principes sacerdO- tum Sc alii principes, contemptis iis, quae adferebant legati Eugenii, citant per literas Eugenium denuo, ut veniat ad concilium. Eugenio autem Basileam non Veniente, publica generalis concilii sententia a pontificatu eum deposuerunt, &substituerunt alium Pontificem, scilicet Felicem quintum, ducem Sabaudiae, qui, ducatus administratione relicta, vitam spiritualem contemplativam amplexus era , vestitu & tota victus ratione religiosam ducebat vitam. Hic igitur ex eremitica Vita ad culmen pontificatus, praeter omnem expectationem, vocatus est. Sed multi Principes contradixerunt illi, de quibus AEneas Silvius. Eugenius autem Basilea abrogatus, Ferrariae celebrat cum suis concilium. Causa ecclesiasticae concordia:& communis pacis Graeci petituri, concilium Uenetias usque perueniunt, ubi audientes Eugenii &Basiliensis concilii distensionem, dum dubitant, ad quos se com ferant potissimum , tandem visum est ad propiorem synodum Eugenii ire et quaci quam Basiliense concilium miserit illis Venetias usque obuiam legatos, ut se Basileam conferrent. Ex Ferraria autem transtulit Eugenius concilium Florentiam,pro pter pestem Ferrariae grassantem. Florentiam igitur venit Imperator Constantinopolitanus cum Patriarcha Graecae ecclesiae, & multis eruditis viris, qui cum magistris Romanae ecclesiae per aliquot menses disputarunt. Post longam disceptationem concordarunt, concordiaque est publice promulgata. Asserebant Grete ei, Romanam ecclesiam iure diuino non habere primatum. Item negaban pur gatorium esse post hanc vitam. Item celebrant, contra ritum Romanae ecclesiae. pane fermentato. Utuntur etiam alia bapti Eandi forma. Habentque sacerdotes uxores, barbamque non tondent. Sacramentum eucharistiae sub utraque specie

omnibus dant, etiam paruulis, nondum quid sit, capacibus. Et hoc genus plura a Romana ecclesia discrepantia habent. Hanc unionem iactauit Florentina synodus aduersus Basiliensem. Praedicauerunt item pontificii, legatos ex Armenia & India apud se fuisse Florentiae in concilio . & a se eruditos in catholica fide. Ipsosque agnouisse Eugenii Papae potestatem, omniaque, in quibus dissentirent a Romana ecclesia, subiecisse correctioni sedis apostolicae. Quod an ita sit, neque asserere pomium, certe Basiliensi concilio nonnihil in quibusdam nationibus conciliauit con temptus inuidiaeque. Caeterum, quid in Basiliensi concilio constitutum sit, dili genter est in actis, quae ubique extant, scriptum: quam ob rem hic immorandum nobis non ducimus. Post Sigismundi Imperatoris mortem, statim sine mora Principes Hectores conuenerunt Francosurdiae, consultaturi de eligendo Romanorum Imperatore. Nullum autem ex omnibus Principibus inuenerunt magis idoneum. quam regem Boemiae. Ungariaeque, ducem Austriae. Albertum. Illi enim omnia erant, quae ad Imperatorem bonum pertinent, animus erga Rempub. bonus, Mmultarum rerum pericia, facultasque,qua poterat, & fortitudo animi,qua audebat exequi negocia Reipub.necessaria. Quas ob causas hunepotissimum elegerunt Imperatorem. Sed oblatum imperium accipere non audebat.Nam Ungaris promiserat iuramento,antequam coronarant illum,quod nollet,si forte offerretur imperisi.

938쪽

sine ipsorum consensu suscipere. Moti sunt autem Ungari ad hoc iuramentum exigendUm,quod dum Sigismundus occupatus in Germania,& Italia aliisq; nationibus ruit, multae regno perniciosae seditiones oriebantur, exponebaturque Ungaria Turis carum surori. Conuocatis igitur regni primoribus Viennam, Albertus exposuit illis PrinCipum electorum erga se voluntatem, quibus, inquit, se non ausum simplici-Ler negare suam operam. Proceres primum consentire non volebant: tandem

tamen Principum precibus victi, consenserunt, suscepitque imperii fasces magna multorum spe&gratulatione Albertus. Interea Boemi, qui regis Poloniae iis trem in regem Boemiae elegerant,compararant copias, patrocinante fratri regeP lonorum, qui misit in Boemiam Polonorum equitum circiter duo millia. Tase ne igitur duce, hostiliter aggrediuntur eos , qui Alberto obtemperabam, & depopulantur eorum agros. Albertus imperat conscribi copias per ducatum Austriae, Ungariam, & Germaniam, interim Opponit suae partis Boemos hosti. Vbi convcnerunt copiae Alberti, Poloni, Bocmique, aduersarii impares se videntes, ad Thaboritas receperunt se. Quos secutus Albertus, Thaboritas obsidet, sed videns inexpugnabiles, nisi longissimo temporis sipacio, non iudicans rem tanta temporis iactura dignam, soluit obsidionem, & reducit copias Pragam. Thaboritae autem, frequentibus excursionibus factis, pugnabant cum Alberii militibus, varia fortuna. Induciis autem ad tempus factis, domum remissae sunt Ungarorum MGermanorum copiae, neque enim vacabat Alberto, finem ei bello imponere, propter Turcam, qui crudeliter grallabatur in Rascia. Obsident eque Turca Sinde-rouiam, insignem principatus Rasciae urbem, vocatur Albertus: sed urbs oppressa nimia Turcarum multitudine, capitur, antequam possit exercitu coacto auxilium ferre. Occiduntur in ea urbe omnes, qui ad subeundas iumentorum operas non sufficiunt, alii capti, in durissimam seruitutem abducuntur. Filius Principis Rasciae oculis priuatur.'Albertus vero, ubi cum exercitu maximo, maximis impensis col- Iccio, venit, Turca, locis non facilibus captu munitis, recedit, omnibus poli se Ionge lateque vastatis,ne Christianorum exercitus sequi, deiiciente commeatu,pos-st. Turca vero suo exercitu utitur in aliis locis, nempe in Graecia, quam, celerius Praeter omnium expectationem veniens, crudelibus modis depopulatus est. Thesecalonicam Vrbem expi Ariauit vi, ractauitque, qua solet atrocitate, victos. Thessalonicensibus perditis. AEtoliam & spiriuulo ibuu arariis adortus, occupauit, ne mitior, quam aliis deuictis, illis fuit. Albertus vero cum excercitu suo, quantum potuit, securus Turcas, magnam copiarum partem amisit, dysenteria enim ita peribant, ut milites castra relinquere sint coacti. Et ipse Imperator Albertus eodem dysenteriae morbo, quo milites, ubi Budam venit, correptus est. Cum autem medici suaderent, ut coelum mutaret, & ipse alioqui cuperet esse in Germania, Viennam aegrotans petiturus,postquam peruenit ad Longam villam, quae est in itinere, morbi violentia victus, obiit diem suum. Honorifice in Alba regali sepul-rus est. Reliquit autern uxorem EliZabet grauidam. Postquam vero Turca audiuit dilapsum Christianorum exercitum in Ungaria, cum exercitu suo reuersus, quae reliquerat prius in Rascia, perdit. Principes escctores, post mortem Alberti. conueniunt Francoirdiae, eligiturque Fridericus tertius, dux Austriae, Ernesti ducis Austriae filius, iuuenis adhuc, maximi animi. Fuerat autem, antequam Imperator electus sit, Hierosolymae, magnaque cum gloria in Germaniam reuersus erat. Omnes boni Principis virtutes videntur in hunc a Deo collatae fuisse. Erat enim statim a primis annis sobrius Omnino, quod rarum consueuit esse in istius loci hominum genere. Cupidusque erat multa cognoscendi: propterea peragrauit adolescens summo iudicio praeditus longissimas terras, ut instituta moresque hominum videret. Humanitate vero & beneuolentia erga suos & omnes mortales qua fuerit, fatis testatus est in vita sua, neque ulla unquam aetas obliuisci poterit. Qua item pietate cum in religione tum erga suos fuerit, satis ab aliis dictum est. Has autem animi dotes corpus virile, robustum clegantissimumque, exornauis.

939쪽

936GERMAN. CHRONI C.

quemadmodum & corporis praestantiam ornarunt vicissim animi virtutes. Electus Aquisgranum descendit, ibique Principibus praesentibus quam plurimis, coronatus est. Porro, ut etiam dicamus, quid post mortem Alberti, uxori eius EliZabet, Sigismundi Imperatoris filiae, acciderit. Cum igit ' esset praegnans, ut diximus. conuocauit garici regni primores, & seipsam illis commendauit, partumque. si Dominus Deus eum vellet superstitem. Addidisseque scribitur, omnibus notis& signis iudicari se Demellam parituram. Quamobrem Ungarici regni proceres

de rege cogitant, quoniam propter Turcam differre non erat consilium. Quoniam autem fama apud eos erat, Boemos in regnum suum vocaturos Vladislaum, Lituaniae ducem, fratrem Polonorum regis. Iudicabant autem utile fore omni 286 hus modis, ut in eo viro Boemia, Polonia, &Vngaria coniungerentur, quo Vna.

viribus collectis. Turcicis conatibus possent resistere. Quam ob rem mittunt legationem honestissimam ad Uladislaum, offeruntque illi conditionibus certis regnum Vngariae. Verum legatis adhuc in itinere existentibus, peperit EliZabet ele- gantem puellum. Quare Ungaristatim alios nuncios mittunt, ut reuocent pri- mos t Verum postremo missi veniunt Cracouiae ad primo millos, qui iam cum Vlassislao conuenerant, ut illis commissum erat. Nec ullus locus relictus erat mutandi ea, quae cum Uladislao egerant. Viadisi aus regnandi cupidus, sine cunctatione copiis delectis, iter in Ungariam arripit, Budae in regiam ingressus, ceu r honorifice excipitur a multis regni proceribus. Eli Zabet cum infante puero L dislao hoc enim nomen imposuerano cum amicis Principibus ad Albam Regalem se recepit: neque enim existimauit puerum, regem natum, ab Uladislao tutum. Postea, confisentibus & curantibus amicis consanguineis, imprimis Virico comite, Ciliae Albae Ladislaus puer trium mensium ungitur& coronatur in regem ab episcopo Strigonensi. Aderant&aliquot alii episcopi, de multi proceres Ungari Nomine infantis comes Ciliae iuramentum, quod Ungari exigunt a suis regibus. Praestitit. Ellaabet vero mater sciens, Vladislaum insidiaturum puero &sibi, suasu quorundam amicorum, ad Imperatorem Fridericum tertium concessit, eique puerum & coronam committit. Fridericus custodiendum tuendumque puerum suscipit. Hi Zabet reuersi est in Ungariam, ne, quod vulgato prouerbio dicitur, Ut ab oculis, ita ex corde Ungaris excideret. Post aduentum reginae in Ungariam, Conuentus magnus omnium Ungariae Principum Budae est habitus, in quo Vladis- laus cepit aliquot amicorum Ladistat & reginae praecipuos, coactique sunt iurare in verba Vladistat, eumque, qui nomine pueri arcem Viss radensem tenebat, coegit sibi dare arcem, in ea arce sperarat se coronam inuenturum, quam Eli Zabet apud Fridericum Imperatorem deposuerat. Uladislaus postea Albam Regiam profectus. coronatus est magnificentissime. Fuerunt per totam rigariam inte tria hella, aliis Lassislao & reginae , aliis Vladislao adhaerentibus, consecutaeque sunt dissensiones illas maximae calamitates, caedes, vastationes, incendia. Viricus enim, Ciliae comes, omnibus neruisse opposuit Vladistio; item Boemi quidam , pro puero contra Uladislaum, multa & magna egerunt. Ita turbatam & in partes diuisam Ungariam aggreditur Turca, omnemque regionem, quae est inter flumi na Sauum &Drauum, hostiliter direptam, occupat: cui Ioannes Huniades, arcis Nam doralbensis praesectus occurrit, & commissis praelio vincit, magna Turcarum multitudine occisa. Et non diu post hanc pugnam, in Transsylvanis regionibus iterum congressus, rursum superauit Huniades Tureas, sed non sine multo Chri stianorum sanguine. Ita autem est Turca vietias, ut pene deletus sit exercitus eius ;receptaque sunt omnia ab Huniade, quae Turca occuparat non solum in ea expeditione, sed quibusdam prioribus proximis. Item post eam victoriam, Mondauia&Transsylvanae regiones quaedam, quae metu ad Turcam defecerant, redierunc ad regnum Ungariae, obtemperaruntque regi. Verum Turca post cladem acceptam,reparatis viribus, maximo cum exercitu reuertitur in Transsylvanas regiones,

di crudelissime omnia solo aequati di in cinerem vertit. Ioannes Huniades str

940쪽

LIBER XXVIII. 937

nue obuiam procedit, fit praelium, ad cuius atrocitatem nihil accedere potuisset, magnias numerus sternitur: tandem Turcae terga dant, vix credibilis multitudo cadit, potitur Huniades ingenti praeda & gloria. Multo in maiore honore, quam ipse rex. post has victorias habebatur Ioannes Huniades, vocabant eum patrem patriae M seruatorem. Post tertiam victoriam secutus est Turcam, semovitque eum longius, & multas urbes Sc castra cepit, quae sibi seruauit, neque reddidit his, qui Per ignauiam amiserant. Magnae interim durabant distensiones inter Uladislaum& Εlirahet, neque Turca hostis eos concordes facere poterat, nisique Dominus per Huniadem seruasset, eos ambos Turca regno eiecisset. Eugenius Pontifex misit in Ungariam legatum apostolicum, cardinalem, ad componendos Ungaros& aduersus Turcam adhortandos. Verum dum esset iam pene pax inter eos facta, moritur Eli Zabet. Postea cardinalis se totum conuertit ad res Turccias, nam Turca nunciabatur venire cum maioribus copiis, quam antea unquam. Nec vanum nuncium erat , ingressus est Ungariam secum ducens supra centum millia armatorum. Sed Huniades, qua antea semper, utebatur vir te & fortuna aduersus Turcam insigni enim praelio vicit eos quae non parua erat. Suntque in ea pu- 28 Igna triginta millia Turcarum si Ungaris credimus occisa. Habebant autem in eo praelio Germanos milites plurimos auxiliares. Tot infelicibus praeliis victias Tu ca, putauit bella differenda in his locis cum Christianis in aliud tempus sperauit enim, fortunam mutaturam faciem aliquando quare caduceatores mittit ad Ula distatim de conditionibus pacis. Viadisiam totiusque regni proceres , inconstantiam fortunae non ignorantes , & quanta hostis polleret potentia, pacis conditiones amplectuntur. Fiunt ad decennium induciae, repugnante cardinali, nuncio apostolico. Eugenius permoleste tulit hanc cum Turca pacem Uladistat. scribitque ad legatum suum in Ungariam, & ad Vladislaum regem, induciarum fidem non seruandam hosti religionis, quae essent Pontifice maximo nesciente & non consentiente factae. Quare praecipit autoritate apostolicae sedis Romanae, ut nulla

induciarum habita ratione, bellum contra Turcam reparent, iuramenta, quibus pax erat confirmata, remittit. Uladislaus, rex Ungariae, acquieuit autoritati pontificiae, petit auxilia a Christianis Principibus, mittit nemo , excepto Philippo Burgundiae duce, qui belli socium se praebuit mari & terra. Uladislaus ergo, collectis,

quam potuit fieri, maximis copiis, Turcam invadit: Turca vehementer luccensus

ira, ob induciarum fidem non seruatam, celeriter Per Asiam-Conscriptis copii S, o

currit nostris. Cumque non procul abesset Turca, censuit car8inalis omnino loca, quae illic erant commodissima, occupanda, &rex cum cardinali sentiebat. U rum Huniades cui in mercitu, propter superiores frequentes viistorias, maxima erat autoritas; in huncque unum respiciebant omnes non cedendum omnino ho sti censuit, ne adderentur hostibus animi; nostris vero adimerentur, fore enim speciem quandam fugae, inquit, si deflectant a recta in montes, timorisque signum non obscurum. Se Turcas saepe vicisse minori apparatu bellico & copiis exiguis. Nihil ergo timendum, praesente legato apostolico,& rege ipso Vladislao, & tot viris Principibus. Huniadem omnes audiunt , hostibus venientibus obuiam eunt. Ecce conspicitur Turescus exercitus longe maior, quam fama praenunciarat. Intelligens Vladislaus territum Huniadem, exprobrat iactationem & arrogantiam, qua noluerat opportuniora occupare loca, cumque acies instruenda erat,& milites adhortandi ad virtutem in pratio praestandam, rex exprobrabat Huniadi temeritatem inconsultam. Et Huniades regem iubet iugere, instruxere tamen aciem Vtcunque. Turcarum Imperator alcendit cum corporis sui custodibus in collem . qui prope erat, ut bene perspiceret copiarum nostrarum ordines & numerum. Ubi satis perspexit, dat pugnae committendae signum. Primo impetu nostri superiores, Turcas cedere cogunt retro: quod Imperator Turcarum animaduertit, territus est, fugere putans suos, fugamque arrepturum, Vix retinuerunt, qui apud Turcas proximo imperatori sunt Principes. PUnarunt ergo utrinque magna pertinacia dc conten- Tom. H. CG cc cc tione,

SEARCH

MENU NAVIGATION