De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

aec sIAE HISPANIA RUM. Is I

DE APPELLATIONIBUS ECCLESIAE

HISPAN. I ARV M. B

ISPANIA celebris Europae Prouincia, quae a Pyreneis

montibus inciplam,vsque in Borealem Oceanum protenditur: non solum frumenti, vini olei, auri, gemmarum, metallorumque ferax, verum etiam bellicosisI, morum & acerrimi ingenij Virorum procreatrix exustit. Diuiditur autem in Citeriorem & ulteriorem: Vlterior rursus in duas secatur partes, in Baeticam quae hodie Granata dic, tur, & Lusitaniam, quam vocant Porrugalliam, quae Ana fluuio a Baetica distinguitur. Vlterioris Hispaniae conuentus erant quatuor. Gadit nus , Cordubeἡsis, Astigit anus, & Hispalensis. Citerior autem, quae &Tarraconensis dicebatur, in septem diuidebatur conuentus , hodie tamen inquinque regna partitur: Castellam. quae cum Legione permixta unum efficit regnum: Galleciam, Cathaloniam. Arragoniam, oc Na. uarram . Omnis autem Hispania ab Ibero fluuio primum dicta fuit Ib riar postea ab Hespero Atlantis fratre, siue ut alij aiunt. ab Hespero stel-Ia lucidissima, quae vespertino tempore in Occidente apparet, Solem subsequens, vocata est Hisperia r vltimo vero ab Hispali urbe, ad tr

tum Atlanticum sita quam hodie Sibillam vocant, dicta fuit Hispalias

unaquae deinde litera immutata, nunc Hispania dicitur. Ad hanc post Redemptoris in caelos ascensionem beatus Iacobus Apostolus , filius Zebedei ad praedicandum Iesu Christi Euangelium prumum accessit. Deinceps Petrus Apostolorum Princeps cum primum Romam venit, ibique caelestis vitae semina fundamentaque iecit, Di nisium in GALLIAM . Eugenium in Hispaniam, viros doctrina & 1apientia excellentes legauit, qui Paulum ex Graecia fuerant sequuti:eosque primates in prima Prouinciarum diuisione instituit, ut facilius de ardem

lius muneri Apostolico incnmberent. Eugenius igitur ut in Hispaniam ' D venit, elegit primam&praeclaram eius regionis urbem , Toletum Hispaniae Metropolim, uuae Romanorum erat Colonia: in qWa Christianae religionis Cultum collocaret, in medio totius prouinciis sitam, ut veluta corde, spiritus vitalis o sanguis Christi in totum corpus diffundor tur,oc membra caelesti pabulo augerenturi indeque summi consili j gubernatio in reliquas ciuitates facilius propagari, estundique potat. Nec est silentio pretiereundum quod vas electionis Paulus Apostolus vino affatus spiritu ad hanc Europae Prouinciam Euangelio replemdam accedere exoptaret . ut ad Romanos scribens capit. 1 f. testatur di.

dens. f propter quod ocimpendiebar plurimum venire ad vos, S pro-

272쪽

hBItus sun usque adhuc. Nunc vero ulterius locum non habens in his Ategionibus , cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis: cum in Hispaniam proficisci caepero, spero quod praeteriens videam Vos, & a Vobis deducar illuc, si vobis primum ex par te fruitus fuero, occ. J Illuc enim Apostolus profectus est, ut Hispania tum Ecclesiae ab antiquis patribus traditum acceperunt, eaque Christianae pietatis ot fidei fundamina posuit, quae sic sensim excreuerunt in ab tum , ut ipsa deinceps nulli Orbis Prouinciae religione cederet. Et sur, motum spatio saeculorum sic ibi fides Christiana floruit, ut sanctissimos atque doctissimos viros semper protulerit. Quamuis aliquando Gotho rum lc Romanorum intestinum de Imperio bellum , ic Arriana ac pii scilliana haeresis religionis augmentum & cursum debilitauerint: tunc Benim ingruentibus b rbaris, Vuandalis primum , Gothis atque Sueuis,

florentissima Hispaniarum Ecclesia, sanctissimorum antistitum solita cultura carens, pulchra immutata facie reddita est velut ager incultus. vepr,bus undique repletus ac spinis: quousque optimus rex Reccardus, abiurata Ec extirpata in tota Hispania haeresi Arriana omnia quae impedimentum asterre poterant ad fidem augendam & amplificanda rem uit. Tandem Rodericus rex Vno praelio a Saracenis misere deiectus ocvictus, regiam ic Ecclesiasticam maiestatem funditus euertit. Gens nim Saracenorum arrogans , victorijsque superba, sine culm verae religionis, barbarica insolentia feruens, inhumane cuncta pene vastauit, ciuitates succendit oc templa , omnemque trucidauit Clerum, Sanctorucorpora igni oc gladio tradidit, itaut ferum ec funestum spectaculum, Hispania annis 3 7 8. toti orbi fuerit. At diuina haec Christianae religi

nis lux, quae tot annos extincta pene fuerat, adiuuante Deo emicuit iterum, quando Illesensus sextus rex Saracenos profligauit oc expugnauit, omnemqueterram illam,restituto in eo diuino cultu, in pristinam verae r ligionis formam redintegrauit. Quae demum usque ad haec nostra tempora sic amplificata est , oc eousque huius prouinciae catholica religio peruenit fic ad tantum ascendit fastigium ut nemini impune ibi degere liceat, nisi catholicae fidei ac pietatis sit perfectus absolutusque professor.

Quandocunque autem in ea catholicae fidei exercitium ad fuit Rom. Petri cathedrae obsequentissima extitit, ic eximiam erga eam tenuit v nerationem , dc nunc temporis fraterna fili alique caritate ac dilectione eam maxime prosequitur. Semper itaque sub Petri cathedrae moderamine mansit, quod a nobis enarrandum est , ad nostrum probandum

institutum : cum demonstrare teneamur Romanae Petri cathedrae uniuersam Christi Ecclesiam obedientiam praestitisse, 6c uniuersis Nati nibus ipsam beati Petri sedem omni tempore praefuisse. his praemissis.

Dicimus, Hispaniarum Ecclesiam Romanae Petri cathedrae, scut uis pastori suo, subiectam esse. Probo, cuicunque ab alijs , accedente occasione,fieri debent Appellationes ad Vltimam controuersiarum o

273쪽

A tinendam decisionem, eidem pariter tamquam supremo Iudici, Past ri, & principi in illo ordine, appellans subiectus eii di subditus: sed H spaniarum Ecclesia de facto ab initio Romanam Petri cathedram sica ppellauit, ergo Hispaniaru m Ecclesiat omanae Petri cathedrae ut ouis Pastori suo.& ut subditus suo Princiri, est subiecta . Maior propositio est euidens: Minor probatur per ea quae facta simi di euenerunt, seu per appellationes iam actu exhibitas.

Ad Romanam Petri cathedram Appellatio. Anno Domini a37. Anteius natione Gracus Romanus Ponti sex eligitur, quia b Hispaniarum Ecclesijs appellationem suscepit de sedibus Episcopalibus transferendis & transmutandis . Pro qua resoluenda dc decidenda A ppellatione hanc protulit sententiam' quae in sequenti continetur epistola. Carissimis fratrihns per Baeticam atque Toletanam Prouincias Episcopis constitutis, Anterus Episcopus in Domino salutem. . Optare ratres carissmi semper dictiostris opacis Uema ceritatisgaudia audire, OcD Emutatione ergo Episcoporum, unde sanctam 1edem Apostolica

consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cuiusquam aut dominatione. Petrus sanctus magister noster & princeps Apostolorum , de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset . Eusebius quoque de quadam parua ciuitate, A postolica authoritate mutatus est Alexandriam . Similiter Felix de ciuitate qua ordinatus erat electi ne ciuium, propter doctrinam re bonam vitam quam habebat, communi Episeoporum & reliquorum sacerdotum ac populorum consilio, translatus est Ephesum. Non enim transit de ciuitate in ciuitatem, qui non suo libitu aut ambitu hoc facit: sed utilitate quadam, aut necessita. te aliorum , hortatu & consilio potiorum transfertur, dic. Alia quoque est causa utilitatis & necessitatis, &alia auaritiae&praesumptionis, aut propriae volutati icta omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, honoremque S praeceptum seruare concedat, & gloria honorque Deo Patri omnipotenti, eiusque Unigenito Filio Saluatori nostro, cum Spiritu sancto sit in saecula saeculurum. Amen.

SECUNDA HIS P ANIARUM APpELLATIO

Anno Domini as s. Lucius natione Romanus, eligi ur Pontifex.cui ex Hispania Appellatio D accessit, oro qua decidenda sequentem tradidit epistolam. Dilectissimis fratribus omnibus in partibus Occidentalibus tam in Gallijs. quam in Hispanijs consistentibus . Lucius Episeopus in Domino salutem. reas duae ionis vel ra, quas ad beati Peret Apostolisidem pro vestra cause nego misinu. libenter suscepimu . Oc.

OVoniam & in hac sancta sede constitvi una habemus ut duo presibyteri vel tres diaconi in omni loco Episcopum non deserant propter testimonium Ecclesiasticum. Episcopi enim non sunt leuiter acca fandi vel detrahendi, quia iniuria eorum ad Christum pertinet, cuiusi vice & legatione funguntur in Ecclesia, dic. Item constituimus, sicut di a sanctis Apostolis, eorumque successoribus decretum reperimus , si

v qu is

274쪽

quis metropolitanus Episcopus, nisi quod solummodo ad propriam , Apertinet parochiam sine consilio& voluntate omnium comprouincia 'lium Episcoporum , extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit: di quod egerit. irritum habeatur di vacuum, Δ c. Similiter authoritate fulti Apoliolica praecipimus, ut nullus metropolitanus Epicopus absque caetproru omnium comprouincialium Epis oporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt.& ipse causa mpro facto dabit, ecc. Data Kalendis Aprilis Gallo dic Volusiano viris clarissimis Consulibus.

ANNO Domini a ue . stephanus patria Romanus, pontifex eligitur; cui Basilides Legionensis Episcopus,& Martialis Asturicensis Ec- Rclesiae in Hispania antistes, caeterorum liuius Nationis Episcoporum in fide constantiam ac sortitudinem minime sequentes. addenunciatione fidelium Hispanorum Episcopali honore spoliantur, oc in eorum locu Sabinus ac Felix substituuntur. quamobrem Basilides ad A postolicam sedem Romam se contulit ibique se iniuste sede priuatum Conquerens, Stephano Romano Pontifici suppliςationem plurimis mendacijs reseo. tam exhibet,ac per eam sedi ac honori pristino restitui suppliciter rogati

Quod cum Epistopi Hispaniae audissent, ipsi duo suffecti Episcopi, Sshinus ac Felix ad Africanam Ecclesiam ablegantur, dc utrique literae ad S. Cyprianum reliquosque eius Ecclesiae Episcopos scriptae commune. cantur , ut scilicet ijdem Episcopi Libellaticorum duorum cauam eos cgnoscant ac dijudicent. Cyprianus igitur cum Legatos una cum lireris praedictis excepisset, collegas Antistites conuocat, oc in eoru sacro msessu literas ad se suosque collegas scriptas legi ac recitari, Et ab ijsdem Legatis in concilium introductis suam ipsorum causam enarrari procinrat . Quae cum facta essent, hoc quod ab Episcopis Hispaniae de Basilidi et Martialis libellaticorum Episcoporum depositione, it Sabinicuma Felice sustinione constitutum fuerat, per Africanae Ecclesiae Episcopos illos qui huic concilio interfuerant confirmatum est e nimirum I. bellaticos omnes ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, verum ab ordinatione clericali atque sacerdotali dignitate recte prohiberi, hosce duos etiam sua Episcopali dignitate recte spoliatos, Sabinum pac Felicem in locum ipsorum recte sustinos esse . Quo testimonio h

hito , ipsi Sabinus ac Felix literis Cypriani aliorumque Episcoporum ad

Stephanum lc Episcopos Hispaniae scriptis communiti, Romam adn uigant, tum ut mendacia Basilidis coram refellant um etiam ut auth titate sedis A postolicae contumaces Episcoporum Hispaniae contem'

tores compescant.

ἡ De re huiusmodi habetur Epistola Cypriani lib. I. epist. ad clerum ec plebes in Hispania consistentes, in qua sic legitur. f Cum in unu comvenisse inus. legimus liteaas vestras, fratres dilectissimi, quas ad nos per

275쪽

δε petieem & Sabinum Episco H'nostros pro fidei vestrae integritate lepro Dei timore fecistis significantes Basilide de Martialem libellis Id

lolatriae commaculatos,& nefandorum facitiorum chia scientia riuetos. Episcopatum gerere, di facerdotium Dei administrare non oportere:&des derastis res et ibi haec vobis , S iustam pariter ac necessariam sollicitudinem vestram vel solatio, vel auxilio nostrae sentc ntiae subleuari. Sed enim desiderio huicuestro non tam nostra consilia , quam diuina princepta respondent, NC. Nec rescindere ordinationem iure perfecta potest , quod Basilides post crimina sua detecta , & conscientiam etiam propria confessione nudatam, Romam pergens, Stephanum collegam nostrum longe positum, S gestae rei ac tacitae veritatis ignarum fefellit,

3 ut exambiret repotis se iniuste in Episcopatum , de quo fuerat iuste depositus , occ. J

V ARTA APPELLATIO

Anno Domini 3II. Melchiades natione Aser . Romanus Pontifex elestus est, cui ex His pania appellatum fuit in ficiei & morum controuersijs decidendis. quibus decisiuain pro serens sententiam , hanc ad omnes Hispaniae Episcopos scripsit epistolam. Dilecti illinis fratribus. Marino. Benedicto, Leontio , ψ emeris Hispaniarum, ac illis in partibus constitutis Episeopis , Melchiades. Apostolici praecepti verba sunt, apud Iudaeos atque Gentiles fine offensione nos esse debere. Oe.

P Rimo semperante omnia diligenter inquirite ut cum iustitia & ca

ritate definiatis. Neminem conademnetis ante verum & iustum iudicium,Sc. Episcopos nolite iudicare, nolite condemnare absque sedisia huius authoritate . Quod si feceritis, irrita erunt vestra iudicia , & vos condemnabimini. Hoc enim priuilegium huic sanctae sedi a temporibus Apostolorum statutum est seruare, quod illaesum manet usque in hodiernum diem. Episcopus ergo, quos sibi Dominus tanquam oculos elegit, & columnas Ecclesiae esse voluit, quibus etiam ligandi & solue- di dedit potestatem,suo iudicio reseruauit, hoc priuilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit. J Quod eius iuste praero gatiuum succrescit sedi futuris haereditandum atque tenendum temporibus, quoniam & inter beatos Apostolos fuit quaedam discretio potestatis. 6c licet cunctorum par eleetio foret, beato tamen Petro conces sum est, ut alijs praemineret , eorumque quae ad querelam venirent causas& interrogationes prudenter disponeret,&c. propterea illa scripsimus vobis mandantes ut ita teneatis, sicut S ab Apollolica sede vobis tenenda mandatur,&c Dc his vero super quibus rogitastis vos informari , id est utrum maius e stet sacramentum, manus imposuio Episcoporuaut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum . Et sicut unum a maioribus fit, id est a famatis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita & maiore veneratione venerandum & tenendueit . Sed ita coniuncta sunt haec duo facramenta,ut ab inuicem nisi morte praeueniente nullatenus possint segrcgari , & unum sine altero rite

perfici non potest , Sc. Dedisti linilitem, da ei adiumentum militiae.

276쪽

Nunquid prodest si quisquam parentum magnam pupillo conterat fa- Acultatem, nisi prouidere studeat & tutorem e Itaque Paracletus regenditatis in Christo, custos&consolator&tutor est . ideo dicit sermo diu, nu, Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilat qui custodit ea. Ergo Spiritus sanctus qui super aquas baptismi salutifero descendit illa psu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam , in confirmatione augumentum praestat ad gratiam . Et quia in hoc mundo tota aetate ubisturis, inter visibiles hostes N pericula gradiendum est,in baptismo 1 generamur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam : in baptismo abluimur, post baptismum roboramur, at si continuo transituris sufficiat regenerationi S beneficia , victuris tamen necessaria sunt Confirmationis auxilia, &c. Ieiunium Vero Dominici diei & quintae se- Briet nemo celebrare debet, ut inter ieiuniu Christianorum S gentiliumsveraciter credentium atque infidelium & haereticorum,vera & non falsa discretio habeatui.&c. Data Kalendis Martij Volusiano&Rufino viris clarissimis Consulibus.

Anno Domini 38 s. siricios natione Romanus electus est Ponti sex. cui ex Hispania Tarra. eonensi appellatio exhibita fuit , quae adi Damasum fuerat directa , pro qua decudenda hanc tulit sententiam , quae in sequenti continetur istola. Stricius Himerio Tarraconensi Episcopo salutem.

. . T Irecta ad decessorem nostrum fanehq recordationis Damasum se 1 9 ternitatis tuae relatio, me iam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinauit, inuenit: quam cum in conuentu fratrum solicitius Llegeremus, tanta inuenimus quae repraehensione & correetione sunt digna , quanta Optaremus laudanda cognoscere . Et quia necesse erat,nos in eius laboribus curisque succedere cui per Dei gratiam successimus in honore, facto ut oportebat primitus meae prouectionis iudicio , ad sim gula prout Dominus adspirare dignatus est, consultationi tuae responsii competens non negamus: quia pro ossicij nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas,quibus major cunctis Christia-nς religionis zelus incumbit.Portamus onera omniu qui grauantur:qu nimmo hqc portat in nobis beatus Λpostolus Petrus,qui nos in omnibus ut confidimus, administrationis suae protegit S tuetur haeredes . Prima, bitaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arrianis plurimos ad fidem catholicam festinare,& quosdam de fratribus nostris eo dem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri &Apostolus vetet, ec canones contradicant, icc. Explicuimus, ut arbitror frater carissime ,uniuersa quae digesta sunt in quaerelam i S ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romana Ecclesiam, utpote ad Caput tui corporis retulisti, si issicientia , uantum pinor, responsa reddimus . Nunc fraternitatis tuae animum ad seruandos canones , dc tenenda decretalia constituta, magis ac magis incita- muta ut haecquae ad tua consul rescripsimus , in omnium Coepisco

porem

277쪽

k porum nostrorum perferri facias notionem : & non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam aci uni sin Carthaginenses ac Baeticos Lusitanos atque Gallicos, vel eos qui vicinis tibi collimitant hinc inde Prouincijs , haec quae a nobis sunt salubri Ordinationedi posita, sub literatum tuarum prosecutione mittamur, S. c. Data 3. idibus Februarii Archadio S Bautone viris clarissimis Consulibus.

SEXTA APPELLATIO.

Anno Domini Ua. Innocentius Alba nensis Romanus Pontifex electus est, qui ad Toletanam θnodum a quibusdam accusatam, ad sanam Apostolicae doctrinam appellantem hanc Epistolam definitivam sententiam includentem misit. Innocentius uniuersis Episcopis in Toletana synodo constitutis dulcissimis fratribus in D S.

PEpe me S nimium cum teneret cura sollicitum, super dissensionis

B schismate Ecclesiarum , quod malum per Hispanias latius in dies

separationis gradu incedere fama proloquitur, necessarium tempus emersit, quo non possit emendatio tanta differri,& deberet congrua medicina prouideri . Nam de ordinationibus , quas prauae consuetudinis vitio , Hispanienses Episcopos celebrare cognouimus , fuerat aliquid secundum Maiorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus, ne perturbationes quam plurimas Ecclesiis moueremus. Quorum factum ita repraehendimus,ut propter numerum corrigendoru,ea quae quoquin modo facta sunt, non indubium vocemus , sed Dei potius dimittamus ῆudicio, dic. Nullus ergo contra Apostolum tale aliquid sentiat nec admittat , sed fideliter intelligat, unius uxoris Virum,sive ante baptismum V baptisma essa nominatum,sive post baptismum. Si enim uxor ante baptismum accepta non ducitur in numerum : nec filij ex eadem suscepti, inter filios poterunt nominati. Quod quam absurdum sit atque alienti, prudentia vestra melius aestimabit. Vnde neminem liceat interpraetari aliter diuinas scripturas, nisi quod recta ratio permittit, nedum quida remedia sibi iniqua ad excusationem praeparent, ex eo rupisse legem,®ulas euertisse iud icetur: sed ea tenenda sunt, quae diuinarum scriptur arum series continet, & a Sacerdotibus utili ratione sunt constituta. Bene valetis fratres Carissimi.

APPELLATIO SEPTIMA

, NNO Domini o.Leo natione Tuscus Romanus Pontifex crea-

, tur, qui anno septimo a die elemonis suo Turibio Asturicensi Episcopo sequentem dedit epistolam, qui post habitam Hispanicarum

Ecclesiarum visitationem ad Leonem Pontificem per diaconum suum cum literis de statu Hispaniarum Ecclesiarum scriptis, miserat commonitorium, sexdecim capita Priscillianistarum haereseos complectens, &libellum supplicem , quo rogabatur Pontifex ut afflictis Ecclesijs subueniret . Laudat Leo vigilantem Turibij in Episcopatu pastoralem sollicitudinem , nonnulla in destinationem nefandae haereseos prolocutus, commendat famam Maximi Imperatoris , qui ad huiusmodi monstra conficienda, saecularis potestatis gladium exercuerat: quanqua in

278쪽

DE APPELLATIONI Bus

optabilius esset cos Ecclesiastica censura emendatos misse . Deploranu A deinde sumnias malis, quibus S Episcopi aliquot etiam fuissent infecti ad singula haeresum capita respondens , peculiaria singulis accomoda ta antidota parauit. Post haec improbata lectione librorum Priscillians starum, generale concilium in Hispania haberi mandat.

OVam laudabiliter pro catholicae fidei veritate mouearis , dc quanta

sollicite Dominico gregi deuotionem offici j palloralis impendas,

tradita nobis per diaconum suum iraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus notitiae nostrae insinuare curasti, qualis in regionibus vestris de antiquae pestilentiae reliquijs errorum morbus exarserit. Nam & epist diae sermo S commonitorii series,& libelli tui textus eloquitur, Prisciblianistarum foetidissimam apud vos recaluisse sentinam. Nihil est enim sordidum in quoruncunque sensibus impiorum , quod in hoc dogmata non confluxerit: quoniam de omnium terrenarum opinionu luto multiplicem sibi faecem commiscuerunt, ut soli totum biberent quicquid alij ex parte gustassent. Denique si uniuersae haereses, quae ante Priscilli, ni lepus exortae sunt,diligentius retractu turn ullus pene inuenietur error de quo non traxerit impietas istacOtagiu quς non contenta eoru recipere falsitates, qui ab Euangelio Christi sub Christi nomine deuiarunt. tenebris , se etiam paganitatis immersit,ut per magicarum artium prophana secreta, di mathematicorum vana mendacia , religionis fidem mo-Crumque rationem in potestate daemonum S e flectu siderum colloca rent, &c. neque de bonis neque de malis actibus vllum poterit esset dicium,si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit; &quicquid ad homnibus agitur, non est hominum sed astrorum ,&c. Ex quo autem multas prouincias hostilis occupauit irruptio, & executione legum tempestates interclusere bellorum , exquo inter sacerdotes Dei dii scites commeatus, & rari caeperunt esse conuentus, inuenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, &ad multarum mentium subuersione, his malis est incitata, quibus debuit esse correcta,& c. Quia ergo dilectio tua fideli, quantum potuit, diligentia, damnatas o- nlim opiniones sedecina capitulis compraehendit: nos quoque strictimis omnia retractemus,ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile vi deatur aut dubium. Primo itaqscapitulo demonstratur quam impie semtiant de Trinitate diuina, qui Syatris&Fili j&Spiritus sancti unam a que eandem asserunt esse Personam, tamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur , &c. quod blasphemiae genus de Sabellis Opinione sumpserunt, Sc. Natalem Christi honorare se simulant ieiunantes eode die sicut sicut& die Dominico qui est dies resurrectionis Christi . quod utique ideo faciunt, quia Christum Dominum in vera hominis natur a natu ut esse non credunt , sed perquandam

279쪽

EccLEs IN HISPANIL MV M is; A illusionem ostentata videri volunt , quae vera non fuerint, sequentes

dogma Cerdonis atque Marcionis,& cognatis suis Manicheis per omnia conssinantes,&c. Vnde si quis Episcoporum vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices inti Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione corrupti, haereticum se nouerit iudicandum: quoniam qui alium ab errore non reuocat seipsum errare demonstrat, &c. Habeatur ergo inter

vos Episcopale concilium, & ad eum locum qui omnibus opportunus

sit, vicinarum Prouinciarum conueniant sacerdotes , Ut secundum ea

quae ad tua consulta respondimus, plenissimo disquiratur examine, an sint aliqui inter Episcopos, qui huius haereseos contagio polluantur, a B communIone sine dubio saeparandi, si nefandissimam seditam per omnium sensuum prauitates damnare noluerint, dic. Dedimus itaque literas ad Datres di coepiscopos nostros, Tarraconenses, CarthaginenseS, Lusitanos atque Galleciano isque concilium synodi generalis indix, mus. Ad tuae dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinati nis authoritas, ad praedictarum prouinciarum Episcopos deferatur ι Si

autem aliquid quod absitὶ obstitetit, quo minus possit celebrari gen

tale concilium Galleciet saltem in unum conueniant sacerdote quibus Congregatis fratres nostri Hydatius di Cenobius imminebunt, coniuncta cum eis instantia tua , quo citius vel prouinciali conuentu remediutantis vulneribus afferatur. Data i a. Kalend. Augusti, Collepiodi ADLdabute viris clarissimis Consulibus. '

APPELLATIO OCTAVA

Anno Domini 46i. Hilarus natione sardus , Romanus Pontifex eligitur.qui a Tarraconen sis prouinciae Episcopis appellationem contra Calaguritanum Episcopum s epit. ' , haec autem apppellatio.& Pontisicis decisiva sententia nunc ordinatim proponitur . 'Domino beatissimo Ac Apostolica reuerentia a nobis in Christo colendo Pap. Hilaro, Aleanius Episcopus & uniuersi Episcopi Tarraconensis Prouinciae. ι ἱETSI nulla dictaret necessitas Ecclesiallicae disciplinae, expetendum reuera nobis fuerat illud priuileginmsedis vestrae, quo sus eptis

Regni clauibus post resurrectionem Saluatoris per totum orbem beatissimi Petri singularis praedicatio uniuersorum illuminationi prospexit: talia. Cuius Vicarij principatus sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus M & amandus . Proinde nos Deum in vobis penitus adorantes, cui sinoquerela seruitis, ad fidem recurrimus Apostol ico ore laudata m, inde r sponsa quaerentes unde nihil errore, nihil praesumptione, sed Pontificali totum deliberatione prae cipitur. Cum haec ita se habeant: est tamen internos falsus iratqr, cuius prosemptionem sicutdiutius tacere non licuit , ita & loqui futuri iudici j necessitas imperauit. Siluanus quidem Dpiscopus Calagurae in ultima parte nostrae prouinciae constitutus ord nationes sibi indebitas usurpando, humilitatem nostram ad hoc usque perduxit, ut contra eius Vanissimam superiti ionem sedis vestrae unicui remedium flagitemus. Hic namque iam ante septem aut octo amplius

annos

280쪽

annos, postponens Patrum regulas,&vestra instituta despiciens allis Apetentibus populis Episcopum ordinauit: cuius praepoperum iactum existimantes fraterna , & pacifica posse admonitione sanari, profecit in peius. Denique contra vetustatem canonum,contra synodi constituta, alterius fratris nostri presbyterum , spiritum tantum praesumptionis accensus, in eodem loco, qui illi fuerat destinatus,cui inuito&repugnanti imposuerat manus, di qui nostro iam coetui fuerat aggregatus, Episcopum secit. Hinc factum est , ut de eius miserrima temeritate ad nos Caesaragustanae urbis Episcopus frater noster uniuersia referret, cuius diligentia &sollicitudo admodum prospexerat , si in aliquo profuisset. Siquidem cunctis in vicinia positis Episcopis, ne se schismatico adiungerent, frequentissime contradixit: sed obstinatione damnatali totum , B quod erat illicitum, & quod nobis pudor est dicere , non erubuit solus ille committere. Proinde quia his praesumptionibus quaevnitatem diuidunt, quae schisma faciunt, velociter debet occurri: quaesumus sede vestram, ut quid super hac parte obseruare velitis, Apostolicis affatibus instruamur: quatenus fraternitate collecta , prolatis in medium Vene-xandae synodi constitutis, contra rebellionis spiritum vestra aut horitate subnixi,quidoporteat de ordinatore&de ordinato fieri,intelligere,Deo radiuuant possimus. Erit profecto vester triumphus, si Apostolatus ve- temporibus,quod sancti Petri cathedra obtinet,catholica audiat E clesia si nouella gizaniorum semina fuerint extirpata. Et subscriptio. cI. cantem pro nobis sanctum Apostolatum vestrum iugi aeuo diuina con- Cometaeternitas. V., mim APPELLATIO NON A

Tarragonenss prouinciae Episcopi noua accidente causa , iterum Romanum Pontificem appellant. Hilarus autem Romanus Pontisex virique Appellationi sinu decisium protulit sententiam, quae immediate post hanc Appellationem sequitur. Beatissimo ,&Apostolica reuerentia a nobis in Christo colendo Hilaro, Ascaniur& universi Episcopi Tarraconensis Prouinciae.

Gam curam Apostolatus Vester de Prouinciarum suarum sacerdotibus gerat, filio nostro illustri Vincentio , duce prouinciae nostrae

referente cognouimus: cuius impulsu , votum nostrum in authm scribendi prona deuotione surrexit. Ergo prouinciali literario sermone d bita coronae vestrae obsequia deferentes, his quaesiumus ut dignatione qua caeteros, etiam humilitatem nostram in orationibus vestris in memte habere dignemini, beatissime oc Apostolica reuerentia in Christo a

nobis colende pater : illud specialius deprecantes , ut factum nostrum. quod tum voto pene omnis Prouinciae, quam exemplo vetustatis in notitiam vestram defertur, perpensis assertionibus nostri roborare dignemini o Episcopus Barchinonensium ciuitatis sanctus Nundinarius, somtem expleuit conditionis laumanae . Hic Episcopo venerabili fratri nostro Irenaeo, quem ipse antea in dioecesi sita nobis volentibus constitu rat derelinquens ei quod potuit habere pauperta supremς Vol uiatisase

SEARCH

MENU NAVIGATION