De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldinio patricio Florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s. r. e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

denter pronunciarent , ab inani simplicium substantiarunia extensionem impugnandi studio abstinerent Notum est etiam, quam pervulgata penes Theologos , ac Philosophos de Angelorum extensione sententia sit, ut 1 amelius observat eoque respicere intelliguntur Ecclesiae Patres Theodoretus 3 , Gregorius Magnus Damascenus P, aliique

qui eos et si statuant corporis omnis' concretionis expertes, loco tamen circumscribi opinantur. Praeeuntibus Ecclesiae Patribus , qui jure homi stas, richolasticorunia plerosque reprehendat, atque ex recentioribus Hamelium , Antonium Genuensem V Rudigerum Henricum Morum , quod incorporeis substantiis extensionem tribuendam di se te docuerint olXII. At quispiam hoc loco me interrogaverit, cujus tandem generis extensio haec sit se non , sicut cerebri medulla in pueris in majorem molem excrescit, usque dum firmata virum jam fecerit aetas , ita Manimi extensionem subinde augeri, dilatarique opus sit is non sicuti corporum extensio definita figura aliqua circumscribitur , ita animae extensa substantia figura aliqua contineatur Z Quae

quidem duo mentis simplicitatem evertere , eamque in concretarum substantiarum classem transferre videntur. His

ego interpellatoribus respondebo, audacius, quam parsit, haec a nobis inquiri. Spiritum, ni me prorsus rario fauit, aiebat in re prorsus simili Laurentius Moshemius omni parte nosse decet illum , qui hae si licitum ducit se

decernere Equidem is minime sum oui tam accuratam

spirituum notitiam mihi datam esse putem. Viderint alii,

ii num

Quae tactenus a me dicta sunt cap. 3. aequi bonique faetet veritatis, ho a o ettinestatis amantissimus verneius , eui Elem. Metaph pari. a.schol admo persuasuminententiarum inter nos defin rixdia de Anim Brin. II. discordiam non esse animorum dis v. Bussimist phil. pag. o

22쪽

ntim majora de se praedicare queor Uerum ne nihil omnino dicere videar , spirituum extensionem ab extensone , corporum apprime differre reponam, quod haec solida sit, R aliis impervia corporibus , illa nullo modo. Reponam . etiam cum Augustino, F corsu non es , ni quod per loci spatium ligus longitudine, latitudine, altitudine ira Asi-δur, vel movetur, ut majore sui parte vorem Deum e- eupet, o breviore breviorem, minusue si in porte suamis toto, non es corpus anima . . . . . Num per omnes ejus

corporis , cui nos medullam cerebri subrogamus' partieulas tota simul adest, nee minor in misoribus , ct in majoribu major, sed alicubi intensius , alicubi remissius , O ii , omnibus tota, in in singulis tota es 4 Eadem est Angelici Praeceptoris in Scholasticorum omnium sententia. Habes ergo mentis extensionem ab extensione corporum omnino diversam.

XIII. Novi profecto, non deesse Philosophos , qui mentis extensionem ejusmodi a Scholasticis propugnatam , ut tota in toto corpore, Mota in qualibet parte sit , sarcasmatis cachinnis excipiant . At ii, mea quidem sententia. Qimpudenter faciuntis imprudenter . Deum enim immensumis infinitum, in quo vivimus, movemur, συμmus , rerum universitati, quam numine suo gubernat tegit, non tantum virtute, sed etiam substantia praesentem es se Socinianorum impietatem ejurans Christiana nos docet religis; neque propterea cui dixerit,omni praesentia divinae

substantiae ejusdem simplicitatem labefactari quandoquidem Deus ubique es bique totus es , ut erbis utar B. Augustini A . Cur ergo incorporea mens hominis, ad imaginem Dei, similitudinem facta , vel toti corpori , vel toli potius medullae febri, unde corpus universum , cui praeficitur, insor mei, gubernet regat, substantia sua ita Praesens esse non poterit, ut tota in toto, d tota in qualibet totius parte adhuc simplex, individua resideati Argumentationem hanc praeclarissima mihi suppeditan: Ecclesiae

23쪽

sae lumina Augustinus , Ambrosius , qui eam sic ele ganter magnifice exponit. Sicut Deus unus semper ubiaque es, omnis vivificant, moeni ingubernans, eis Ap solus confirmar, quod in eo vivimus , movemur, O sumus; se anima in suo corpore ubique tota viget, isi Pan illud,

movens , in gubernans. Nec enim in majoribus orpori uimembris major, in in minoribu minor , sed in minimis tota, O in maximi tota. Id solum humanam inter me tem meum intercedit discriminis, quod praesentia Dei, utpote immensi cincircumscripti , nullis definitur limitibus creata vero humanae mentis substantia sui corporis vel cerebri finibus, exiguis sane continetur . Perspexerat autem Ambrosius, perspexerat Augustinus , Thomas Aq.inas, post ipsos Scholastici, nisi prorsus hebetes,in plane

plumbeos emnxeris, perspexerant, inquam, humanum corpus sensim incrementa suscipere , c figura aliqua circumscribi ex quo sane consequi videbatur, ut mentis substa tia Win ampliorem extenderetur locum, aliqua definiretur figura. Nunquid proinde eorum aliquem prona haec consequutio a sententia deterruit Noverant nempe , aliam esse corporum, aliam mentium extensionem quam etiam sensibilibus assueti is vocum penuria laborantes extensi nem improprie appellamus , quum potius extensae cuidam, seu corporeae substantiae praesentia dicenda sit . Ex quo etiam consequitur, nullam, si accurate loqui velimus, men-1is substantiae figuram tribui posse. Noverant, Deum ipsum simplicissimam mentem Mimmutabilem, si ampliorem finito hoc mundo, vel angustiorem conderet mundum quod nemo inficiabitur, nisi Fatalista fieri a Deo posse), amplioris , vel angustioris mundi extensioni substantia sua, adri

ne ad extra, ut aiunt, praesentem futurum nec tamen

idcirco ejus simplicitatem in discrimen adduci. Haec Velim, animadvertant ii omnes, quibus cordi esse debet ita philosophari, ut non rationi revelatio, sed ratio, quae se peios deserit, revelationi , quae tuto semper nos ducit, feliciter inserviat . Itaque in una mentis extensioni corporeae praesentia habes, quo causarum occasionalium , O ha

24쪽

moniae praesobilitae systemata repudians, humanam Iibertatem sartam tectam novo argumento tuearis habes duo divinam immensitatem revelatione simulis ratione vindices a Socinianorum sophismatis qui dum , ut argumenti vim e manibus nostris eripiant , humanam mentem corpoream statuunt, viam tibi sternunt ad eos refellendos faciliorem. XIV. Iam nunc in leges commercii praecipuas certi simis dumtaxat experimentis, quae intima cuicumque suppedita conscientia, determinandas inquiramus . Prima est, nullum in organo corpore motum excitari , qui pereeptio aliqua suboriatur in mente; nee perceptionem uuam in mente , ut motus aliqui x corporis sensorio exsat Legis huius pars altera perceptiones illas complectitur, quae mentis imperio non excitantur , quasque ipsa mens interdum patitur vel invita altera eas dumtaxat, quae imperio mentis excitantur. De prioris veritate neminem esse , qui vel leviter dubitare possit, existimo. Sed etiam quod perceptio quaevi , mentis imperio excitat , rei abstractae

quantumlibet, Scis sensu remotae corporeum motum sibi necessario conjunctum habeat, non minus veritati consentaneum videtur. Id evincunt; I. Violenti spirituum motus, quibus in humanis assectibus, quales sunt amor, ira, metus, invidia c. ex praevii boni, vel mali perceptionibus, corpus concutitur; quicquid dicat Cartesius , qui perceptio-

Eo potissimum nomine syste surae 6 liv. preuv. 6. sed non aurna causarum erasionalium eum da tis felieiter , ut ego arbitror. que toto olfius reiecit sisyeb. Rat. Eiusdem quoque eriminis harmo s. I . , quod humanam laederet niae praestabilitae systema a multis libertatem . Ut suum argumento insit Philosophis arcessitum adeo notum robur poni debet, vim omnem acti est , ut illorum quemquam indicare,am in systemate Malebranchiano supervacaneum omnino sit . Collin menti adimi. Porro in eo totus est sius reipsa Fatalistarum omnium ne-Nalebranchius Reelier decla veri quissimus Leibnitium a sua sententia liv. . part a chap. 3. ut ostendat, haud multum putat alienum c Recter- Deum non solum nullam tribuisse , h. Philos .cte pag. m. 28s. nec rius creaturis agendi facultatem, sed nee profecto iudicium , ut est in hominem

tribuere potuisse. Dissicultatem qui Lutheranum, gravius mihi acerbius. dem hane bi Malebranehius propo que videtur. nu, e instingere nititur c elaircissi. I De pallion. Ani pari. Iartia T.

25쪽

nes spirituum motibus praeoccupari, produci, dc conservari docet a Capitis labor, cerebri defatigatio is aestus, quem ex meditationibus geometricis , arithmeticis , poeticis c. ad aliquod tempus protractis creari sentimus cuius sane laboris causa danda non est spirituum jacturae quum hic perspirata exhalatio minor sit, quam quae ex cursu, aut palaestra, docente Sanctori rhaavio probante, inmitti possit; I. Cogitationum perturbatio, memoriae detrimentum ex cerebri morbis; . Affectuum Wiudiciorum varietas ex varia corporis temperatione ejusque pro diversis hominis aetatibus mutatio o Meditationum nostrarum vis major atque elicitas in tenebris c solitudine, quam in luce Wturba. XU. Porro observamus, ad eundem motum in organo excitatum ex ejusdem objecti actione, eandem quoque menti nostrae ideam constantissime repraesentari . Sic Lunam septima quaque mensis periodici die dichotomam conspicimus iridem multoties recurrentem certo colorum Ordine variegatam spectamus; chorda musica eundem semper dato tempore vibrationum numerum perficiente, eundem sonum semper reserri percipimus Maccharum centies in- sua non vitiata degustatum centies dulce appellamus. Hinc aure ac merito inserimus, motus illos organi , qui perceptiones necessario comitantur, eosdem constanter esse oportere, quoties in mente eaedem fuerint perceptiones, vel

ideae. Ubi lemures, sagas, spectra infantulis in memoriam revocant aniculae, miles semper in eorum organis excitari motiones ex ipsa facie & oculis ad terrorem compo, tis facile agnoscimus. XVI. Secunda lex est. Motur, qu a perceptioniburea am habent, perceptionum; perceptioner, quae causam habent a motibus, motuum intensitat proportionales sunt Primum ex affectibus , in quibus vehementer oeconomia corporis immutatur, manifestum est . Quo clarior vividior uerit mali alicujus impendentis in metu, aut injuriae illatae perceptio in ira eo quoque validior est sanguinis

Apho sect7. num. Prael. Acad. ad 386. arti dein bilitas.

26쪽

ae spirituum perturbatio , ut omnes experiuntur in amore, desiderio, odio, invidia aliisque Secundum vero sensationum vis aperte demonstrat. Quo uberior lucis copia ab objectis venit ad oculos , radiorum phonicorum ad aures, salium ad linguam , eo majori claritate is distinctione sensatio visus, auditus , gustus in mente perficitur. Contingit interdum organorum motus ab objectis excitatos adeo debiles vel absolute vel relative esse, ut etiam memtis perceptio sit valde obscura, nullaque apperceptio , vel conscientia A Iovis satellitibus solares radii in nostros oculos continuo remittuntur at horum raritas tanta est , ut nisi telescopio condensentur , nervos opticos vix comm

veant odeoque satellitum aspectum nobis eripiant . Nostros similiter oculos fugiunt, micante crepusculo sidera fixa quod eorum lux cum luce crepusculi comparata nimis

languide retinam concutiat. Universe autem experimentis edocti statuere possumus, perceptiones minus claras obscurari a clarioribus una concurrentibus; sicuti motiones minus vehementes , si una simul cuin vehementioribus cerebrum ,

pulsent, ab his quodammodo labefactari Mens idcirco clarior intenta perceptioni obscurioris vix conscia erit. XVII. Tertia lex est. Sicuti ex corporeis moribus alii mentis imperio non subsunt, III sero in menti potesate funt ita, percrstisnes . Legis hujus veritatem fatebuntur

omnes , si diversa tum motuum, tum perceptionum genera vel leviter animadvertant. Perceptionum tum ex volunta te in nobis existentium, tum ex necessitate, quae mentem vel invitam interdum occupant torquent , experimen ta exempla cuicumque seipsum examinanti facile occurrunt. Praeterea quis ignorat, motus vitales, hoc est cordis, sinuum, venarum, arteriarum, diaphragmatis, abdominis , spatiorum intercostalium , musculi denique peristat-tici intestinorum, necessarios ideo nuncupari , quod nec in

somno, nec ad nutum mentis unquam cessienta Neque certe Suvam merdamici Borellio , errauitio 3 , aliisque

medicorum non paucis prudens Philosophus assentietur, qui

27쪽

qui tum vitalium , tum animalium organorum gubernacu tum menti concedunt . Ad motus necessarios referri quoque opus est eos , qui sensationem omnem praecedunt, ab objectis externis in sensoria incurrentibus , vel a causis

in humano corpore latentibus generantur . Alios autem es se motus voluntarios, qui nempe perceptiones a voluntate pendentes consequuntur, aperta res est . oculos, manus, linguam, quoties libuerit, movemus . Immo huc etiam ii referendi sunt, qui quamvis animo non advertente, interdum peragantur , ex habitu tamen per animadversionem paullatim acquisito peraguntur,incessant ad animae nutum. XVIII. Mira profecto est tanta linguae in loquentibus, manuum in citharaedis, totius corporis in unambulis motionum facilitas, .celeritas cum incredibili varietate conjuncta. Sed qui animadverterit, quam diuturna exercitatione ac labores, quam constanti mentis attentione opus sucrit, ut corporis organai ad Inotus hujusmodi expedite peragendos compararentur, eos pro mechanicis non habebit, sed maxime voluntariis ; quod a Cartesianis potissimum perpendi debet , qui suorum automato , hoc est brutorum, motibus hosce motus analogo putant . Debuit idcirco mens, siquidem reali commercio copulata sit corrpori debuit, inquam, repetitis pluries experimentis, tuum ejusmodi gignendorum facilitatem Wartem sibi comparare, ut, se jubente, statim peragerentur, se jubente, cessarent. Ignorat profecto mens, quo adminiculo, quo instrumento, quo actionis genere arcanos hosce motus in corpore ipsa eadem velut dominais arbitra essiciat; at non, illos proinde ab animae vi Mactione non proficisci, quis dixerit Mens vi propria lactione cogitationes suas potis est

ex uno in aliud objectum, prout libuerit. convertere avertere, revocare, ut fatentur omnes, qui libertatem nudam non esse vocem agnoscunt, hominum deliramentum qui tamen, quo pacto, quo nisu, quo aestionis genere mens velitis nolit, cogitationesque suas huc illuc dirigat, explanaverit, erit mihi magnus Apollo . Wolfius ce te harmoniae praestabilitae assertor acerrimus, sed non ini

28쪽

quus rerum aestimator , Philosophos reali commercio adversantes ex ea ignorantia nihil posse proficere , fatetur,

XIX. Quandoquidem ergo nulla esse in mente e ceptio potest, qui motus aliquis in organo corpore perceptionem comitetur q. I . Lintelligimus, actionem mentis in aliqua de revocanda, sibique iterum repraesentanda nil aliud esse , quam conatum renovandi in cerebro eam spirituum motionem, cum qua idea illa , quum primo menti objecta est, conjuncta suerat, vel a qua primam habuerat originem. Quoniam vero ideae per sensationem aequiruntur, ubi spiritus animales ab exterioribus organis ad nervorum capita fluunt, eaque pulsant mens certam ideam

revocabit, quoties spiritus animales a cerebro versus organa exteriora ita pelliti, ut simili modo refluant, nervorum capita pulsent mens autem corpora externa in movendis spiritibus animalibus aemulatur quidem, sed eorum vim, ceteris paribus , vi sua non adaequat quod obviis patere potest experimentis Sensationes proinde clariores; phantasmatis, sive deis ad nutum animae revocatis, ceteris item paribus, esse debent . Quum id earum plerasque claritatis, distinctionis gratia vocabulis , aut aliis signis affigere consueverimus I. 8. x recurrente motione cerebri, qua vocabuli perceptio fit , en tibi eodem obversantem tempore ideam rei , quae vocabulo affixa fuerat Si rei tunc sensibus non subjectae cleam menti iterum sistere cupias, frustraneo saepissime valdeque molesto conatu laboras, nisi prius occurrat menti vocabulum . Objecta contemplare praesentia, iridem montem, solem , imaginare absentia rhombum, ellipsim conum facile animadvertes , ipsa simul rerum vocabula tibi tacito micare quo

dammodo in lingua in mentis penetralibus quasi pronunciari.

XX. Hinc pronum est inferre, facultatem illam, quam habet mens , deam aliquam diutius retinendiis contemplandi esse artem exercitatione ab ipsa mente compara tam conservandi in cerebro eam motionem is spirituum oscil-

29쪽

oscillationem 4. O. , quae ex lege commercii huic adnexa est perceptioni sicuti vicissim, quandiu in organo eadem perseverat motio, spirituum oscillatio , velit ipsa

nolit , eadem idea obversatur, atque perceptio. Problema soluturus Geometra omni strepitu, frequentia vacuum quaerit locum, ne una illa diuturna, constans cerebri motio, quam ad mentis obtutum in unam problematis ideam immobiliter defigendum conservare fas est , aliis motionibus in sensorio excitatis perturbetur 4. 6. . Sunt qui uni motioni in cerebro , unique perceptioni in mente iuconservandae ita assuescunt , ut a sensibus quasi abstractine audire integris auribus, nec videre apertis oculis videantur , quosque ab ea cogitatione nonnisi vehementiori organorum concussione revocaveris . Hi proinde apti fiunt scientiis multum, societati parum . Quod si insuper huius indolis homines ad certum quoddam studiorum, meditati

num genus unice incumbant, cito lassantur, cito tabescunt, 8c praeter modum melancholici evadunt. Unam enim eandemque cerebri partem, in qua homogeneae illae motiones fiunt. 4.6. yceteris quiescentibus, nimium defatigant, nec modo has fibras, modo illas alterna laboris, quietis vicissitudine relaxant. Egregie illi sapiunt, qui post prosundas meditationes ad aliquot horas protractas in aliena se is

transferunt, ac rerum varietate hilaritatem tuentur is Ietudinem .

XXI. Ars isthaec mentis Quis rursus excitandi motiones , respqndentes motionibus perceptiones praecipuum memoriae fundamentum est. Dicofundamentum memoriae, non memoriam ipsam exigit enim memoria, non

solum ut idea alias percepta percipiatur iterum, sed etiam ut illam mens recognoscat, sive eam alias suisse perceptam sibi conscia sit. Pueris exoticam linguam addiscentibus pluries idem recurrit vocabulum haerent tamen frequenter, ac si nunquam antea perceperint. Porro idearum obscurarum nulla est menti nostrae conscientia . Earum igitur nulla recordatio esse potest . Quoniam autem memoriae vis

30쪽

ῖ ovis in revocandis ultro deis iam antea perceptis potissimum elucet facultatem esse usuis exercitatione comparatam, sq. I9. clarissime patet. Non alio modo longas

orationes, poemata memoriae mandare , quam decies .centies easdem repetendo voces, consuevimus pueri. Improbandam sane discendi methodum commemoro , sed aeta- ti parem Quis vero memoriam non solum amentis vi, sed etiam a cerebri conditione pendere non videtes Ut ideas olim perceptas sibi mens praesentes iterum ex voluntate sistat, cerebri quoque motiones iis deis adnexas pro v luntate sua rursus producat, necesse est q. I9. . Neque , ego Gorteri sententiam probo , qui tametsi fateatur, memoriam esse habitum exercitatione Wcorporis commercio acquisitum, a corporis nihilominus vinculo, societate , dum adhuc in vivis agimus, immunem tandem fieri contendit a quodammodo emancipari . Propositionem suam ex

mentis nostrae immortalitate firmat Gorterus, cujus argumentatio huc reducitur Mens non alia de causa post mortem corporis vivit, nisi quia statuum praeteritorum mem riam seiuncta a corpore conservat adhuc quum altera vita bonorum, aut malorum operum praemium , vel poenais

sit . alis erFo esse evincitur mentis natura, ut post quam rerum ideas longa consuetudine sibi fecerit familiares , possit eas iterum , quoties libuerit , absque praesidio cerebri

revocare. Verum argumentatio haec Gorter , vereor, ne

firmo stet talo. Si enim vita mentis post mortem corporisa rerum praeteritarum conservata memoria repetenda est ;consequitur profecto, eos , qui nulla, dum vivunt mort Iem vitam, rerum praeteritarum memoria gaudent , quales sunt stupidi Minfantes, immortales, pereunte corpore, non suturos; quod nostrae Religionis dogmatibus adversatur. XXII. Quae cerebri, quae nervorum, quae spirituum animalium ad memoriae elicitatem, magnitudinem a natura vel arte obtinendam optanda maxime conditio sit,

Longe facilius meditando riam plurimum adiuvat hic meras

quam voces solummodo repetendo syllabarum sonorumque ideas novus re memoriae mandantur ibi enim ridearum torrens ontinuo delet

SEARCH

MENU NAVIGATION