De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldinio patricio Florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s. r. e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ῖ Inec definire ausim, nec assequi coniectura . Observationes nonnullae ad generales quasdam conjecturas , non ultra tamen, possunt nos deducere . I. Animalia, quae majore dω- tur cerebro, perspicaciora videntur pluribus ideo notionibus insormata II. Infantes , quibus nimis adhuc molle cerebrum est , senes, quibus cerebri fibrae duriores , parum memoria pollent φ . III. Spiritus animales alieno succo vitiati stuporem inducunt 3 . Itaque ad memoriae vim conferre plurimum c cerebri magnitudinem , mediocrem mollitiem, suspicari licet spirituum vero puritatem, certo affirmare. Quomodocumque tamen se res habeat, Clemen cli I. Laurenti Bon incontri Ioanni Pico Mirandulano F , Leibnitio , aliisque multis singulari memoriae Ono passim commendatis , non praestantiorem affingo animam, sed cerebrum ortunatius. XXIII. Miraculi autem simillimum est , quod quum idea quaedam menti rursus fit praesens , alia etiam dearum series recurrat δε eo quidem ordine, quo pridem perceptae fuerant . Oratorem ad longam horam dicentem, puerum Virgiliani poematis numeros S verba tenentem miraremur, nisi rei frequentia admirationem omnem sustulisset. Immo tum ideae, tum voces nativo sese nexu consequuntur,&fluunt, quin mens in earum singulas attentione ulla defatigetur, ullo conatu Simassendi stas, clartesianos, quibus hac in parte consentit Halle rus 7 , audiamus; per vestigia spirituum animalium affluxu in substantia cerebri relicta , quorum unum emoveri non potest , nisi reliqua eodem ordines, quo sor mala fuerant , moveantur 4 rem difficillimam paucis verbis expediemus phaenomenum ad causam mechanicam revocabimus. At ego haec speciosa magis , quam vera, aut verisimilia judico. Nescio, an animadverterint, quot vestigia, vestigiorum series imprimendae cerebro sint. Nescio an perspexerint, fieri pro ani

32쪽

ma voluntate posse, ut plicae illae, Vel canaliculi non eodem ordine moveantur , quo primum inducti sunt & superimpositi quum quis possit ad libitum, si memoria plurimum

valeat, Virgilianos versus Ovidianis, Ovidianis Homericos alternis miscere δε inverso etiam ordine recitare . Hoc satis evincit, iliae nomen causam non esse mechanicam, Mimmensam illam vestigiorum struem in absurdum declinare. Si minus autem absurdam dicere velis , inutilem saltem mecum ipse fateberis . Habeat enim coram populo orator, quam memoriae mandavit , orationem . Quot sunt in ea syllabae, aut saltem Voces, tot ideae in mente, tot incerebro a spiritibus animalibus emota vestigia . At etiam quot syllabae , immo quot literae, tot sunt ad concinnamur nunciationem linguae motus varii, incredibili celeritate inflexiones Adde pedum, si oratori libeat, .manuum, oculorum , .capitis vocibus conjunctas motiones mi omnes linguae membrorum motus eadem peraguntur dexteritate, facilitate, Mordine , quo cerebri motus respondentibus deis affixi destinati . Porro opportuni illi,

expediti, concinni membrorum motus non corporis mechanismum causam habent coecam, .necessariam , sed ex ratione agentem animae voluntatem β. 38.) non vestigiis cerebro olim impressis amassendo, artesio, altero, vel quoquam alio indigere censentur; sed mentis dumtaxat in nervos musculos actione, dominio, Marte, quam loneo usu in contentione magna sibi ipsa comparavit, procul dubio peraguntur . Cur ergo idearum series ordines inmemoriae exercitatione sese evolventes explicaturi mancipium corporis mentem facimus, quum domina corporis sit, eamque ab imperio suo dejicientesin potestate , ad cerebri mechanismum provocamus , comminiscimur portemtos vestigiat

XXIV. A mentis etiam nobilitate , praestantia maxime abhorret, cerebri mechanismo referri acceptum, quod homines simus, vitam nempe vivamus insignitam ratione 3 consilio . Id certe memoriae debemus Ratiocina tio enim idearumis judiciorum comparatio est. Comparari autem non possunt, nisi plures simul ideae menti praesentes

33쪽

fuerint, nisi quae praecesserunt, retineantur ad subsequentes reserantur. Aufer ergo menti memoriam vitam hominis , vitam rationis abstulistici nam, supervenien re posteriori idea cum priori comparanda , haec jam intercidit omnino deleta est . In hac miserrima conditione noscit homo se nune existeres at illud nune punctum temporis est, quod cum idea continuo fluit. Licet ergo sciat, se existere, ignorat tamen extitisse . Vivit; sed sibi semper ignotus , ac veluti modo factus ex nihilo. Talis erat aegrotus ille Uepserianae historiae periodos omnes imperfectas relinquens, quod priores evanescerent deae antequam reliquae sequerentur. Haec quoad leges commercii dicta sufficiant. Aliae quidem multae sunt; sed eas, utpote instituto huic nostro

minus necessirias, recensere re explicare omittimus. XXV. Iim vero tres quoad cognitionem in mente

distinguimus facultates sensum nempe , phantasiam, intellectum is sensum rerum praesentium , ad phantasiam absentium confusa perceptio , ad intellectum perceptio quaevis distincta referri debet ). Ratio ad intellectum pertinet is est facultas perspiciendi universalium

nexum veritatum V. Ex perceptione boni, vel mali appetitum , vel aversationem in anima nostra oriri, nobis piis conscii sumus . Et quidem si oriatur ex perceptione boni confusa, ex sensatione scilicet, aut imaginatione, appetitum sensitivum; si ex perceptione boni distincta , nempe sex intellectioneis ratione appetitum rationalem , seu voluntatem nuncupamus . Libertatem tandem definimus mentis facultatem eligendi , aut sugiendi ex pluribus quidpiams

N. Ioo vid. Halleri pag. 2I8. Idearum, perceptionum . t ' imaginationem,seu phantasiam Mentisque facultatum definitiones ,rae perperam eum sensu miscet schirn discrimina exWolfio accepta,nobsque hausius Medic Ment pari. a. s. a. probata legenti significamus; quo ne pag. 'r edit.Lipsien rosy.- binas mo accuratius, nostra quidem senten. dumtaxat eognostendi distinguit a tia, horum omnium naturam definis euitates;quod non modo in Psycholo vii. eertioremque vocibus notionem gi , verum etiam in Ethie ecinfusio affxit. Si seeus quandoque fecerimus,

nemin errorem parere potest opportune monebimus

34쪽

piam, prout nobis ex perceptione boni vel mali distincta sive ex ratione propria libitum fuerit Ex ouo intelligitur, nullam ei, qui ratione, aut rationis usu destituatur,

libertatem esse

XXVI. Videamus nunc, quo pacto mens nostra rerum notionibus imbuatur , rationis tandem particeps fiat , ratione quandoque privetur. Nullam quidem secum desertideam ingenitam q. a. sed nihilominus corpori organico conjungitur, in quo perennis est fluidi nervet circuitus, perennes ex nutritione , cordisque motu mutationes 'asproinde ex lege commercii q. I . non potest mens non percipere , is percipiendo unquam quiescere . Hic autem obiter animadverto, jam expeditam amotamque esse dissicultatem, qua nos premi arbitrantur nonnulli Philosophi, dum asserimus, mentem nostram a perceptione nunquam cessare. At quoniam tum spirituum motiones omnes languidaeis, mi sunt, nimis aequabiles , tum ipsa mens in suarum usu facultatum novitia adhuc Minexperta, nonnisi confusis, o

scurisque seu potest deis q. IL), quarum nulla conscientia, sive asperceptio 3 esse potest, memoria nulla. Ex quo autem in lucem editur homo , sensibilia objecta in externum quodvis sensorium agere pro sua varietate varias ad animi sedem spirituum motiones transmittere incipiunt. En sensuum beneficio plurium menti comparatam supellectilem idearum; quae licet ab initio ob rei novitatem obscurae sint, .confusae, longiore tamen consuetudine, mentis cum iis familiaritate vividiores fiunt in dies, atque clariores β. a I. .mine mens Meas conferre inter se , cearum percipere relationes pro suis iacultatibus potis erit.

Ejusmodi tamen perceptiones non intellectus , sed sensus judicia sunt , sive iudicis naturalia , ut vocat Malebranchius a quandoquidem idearum , etsi non claritas , desi-

omnes Philosophos libertatis defini. nuens. Elem Metaph. part a.deL 3εtio, eam tamen a ratione pendero Append. ad p. q. . . non negant, nisi qui libertatem nu- vid. Wolfisyeh. Rat. I. Is dedam esse vocem arbitrantur . Leg. seqq. B. Thomas p. r. qu. 8a artia daque Rech liv. I. Chap. 7.lo de rExistenc de Die pag. 38 a

35쪽

deratur tamen distincti Ubi vero mens in idei contemplandis attentione , reflexione , abstractione uti noverit, objecta, objectorum relationes sibi distincte repraesentat, suique vires exserens intellectus' universalium notionibus veritatum sensim imbuitur, Wad earum nexum

perspiciendum ascendi , hoc est ratione pollet Quia rationis 3 XXVII. Fatendum tamen ingenue est, hominem nomni seram, atque brevissimam, si solis intellectus sui viribus uteretur , rationem consequuturum . Scilicet educatio, institutio, cum aliis hominibus commercium atque societas potissimum essicit , ut ideae abstractae , distinctaeque sormentur, ratiocinandi facultas evolvatur , veritates universales, earumque nexus perspiciantur. Da hominem in sylvis educatum, ab aliorum hominum commercio prorsus sejunctum ejus cognitio brutorum cognitionem vix , ac ne vix quidem ortassis excedet. Exemplum nobis exhibent probatissimum homines, qui in Lithuaniae nemoribus fato nescio quo misero inter ursos educati non solum rationis usu, sed & statuum praeteritorum memoria prorsus destituti inventi sunt morum alterum Iohannes Petrus vanden-Brande in aula Britannica legatus Batavus , quum anno i 669. arsaviae degeret, propriis oculis viderat de altero ab ursorum societate an. 694 subtracto Bernardus

Conno fidem facit non dubiam . Reipsa absque reflexione,& abstractione nulla esse potest dearum distinctio , ideoque nec ratio ulla g. 26. . Porro mens humana sibi ipsi relicta, nulloque culturae adjuta praesidio , reflexioni vix assuescit, nisi quum eam in id impellat urgens vitae necessitas,

naturalis mala impendentia vitandi conatus; quem etiam in brutis ratione carentibus cognoscimus . Divino idcirco factum consilio est, ut primus omnium parens, quo filios suos, Womnem per eos posteritatem veritatum notionibus inbbuere posset, persecta jam duis numeris absoluta ratione

praeditus conderetur.

XXVIII.

Ellai iv. I. cha p. I. I. II1II. Li

36쪽

XXVIII Quum autem dicimus, institutione, societate rationem formari , c adolescere , vocabulis, vocabulorum usui id praesertim deberi contendimus . Vocibus enim non tantum ideae, animi sensa invicem inter homines communicantur di non tantum idea ipsae determinatis quibusdam expressae vocibus clariores fiunt, atque sdistinctae, sed etiam res olim perceptae , ita memoriae, sine qua rationis usus esse non potest q. a . inhaerent, ut sola vocabulorum recordatione iterum menti , quoties libuerit, praesentes fiant immo mens ipsa a vocabulorum oblivione capta eas sibi rurrus contemplandas objicere nequicquam conetur. Quaecumque alia signa ad exprimendas animi perceptiones inventa satis angustum, si cum sermone comparentur, usum habent Mutilitatem quum vix sensibilia exprimere sufficiant. Iuvenis ille a nativitate surdus wmutusci cujus historiam singularem cademici Parisienses testatam nobis reliquerunt δε ea omnia , quae in externo religionis cultu Christiani faciunt , per annos a ,

quos in hominum commercio transegerat , a parentum exemplo edoctus imitabatur . Vehementi campanarum sonitu

percussis auribus , auditus illico ad cerebrum via patefacta est tum ille loquentium voces percipere is patriam Iinguam addiscere is religionis mysteriis insor mari , anteactae vitae conditionem diligenter interrogatus exponere potuit. Tunc sane nulla in eo homine rauionis semina, nulla idearum abstractarum vestigia, nullam Dei, mentis, honestatisque notitiam fuisse, sed vita dumtaxat animalis usuram, intellectum est. Hinc Ecclesiae proceribus &ministris cavendum maxime arbitror, ne hominibus a nativitate surdis, mutis ea Christi Sacramenta, quae ratio nis usum necessario exigunt, nimis sicileis confidenter ex terna rationis specie decepti impertiantur. XXIX. Ex eo autem , quod institutioni, societati

rationis usus magna ex parte debeatus, inserre quis posset aliam aliis pro educationis .commercii varietate , Orta unam communem omnibus, atque immutabilem esse oportere rationem: ex quo sane fieret, ut quae a nonnullis rectae

37쪽

rationi consentanea, ab aliis maxime repugnantia,non sine magna hominum pernicie dc Dei dedecore dicerentur. Hoc breviter, tametsi longam postularet orationem, persequamur. Statuendum primum est, eum hominem rationis compotem non appellari, qui principia quaedam, vel propositiones universales, licet veras, alieno dumtaxat judicio ac auctoritate confisus probat; sed qui veritates ipsas, earumque nexum aut intuitione, aut conscientia , aut ratiocinaritione perspiciat . Ad hoc autem lumen humanae mentis acies, nisi sensoriorum, motionumque corporearum, institutionis, sermonis, ε commercii beneficio non venit. Porro tum idem omnibus sensuum numerus , tum organorum

struetur similis, tum plurium vocabulorum significatio eadem , tum ratiocinandi vis omnibus omnino hominibus, si corpore bene valeant, concessa , tum tandem natura ubique eadem, semperque sibi constans eandem omnibus rerum seriem, Mordinem objicit contemplandum. Discrimenia varietas, cui in his singulis diversi homines obnoxii sunt, ad modificationes maxima saltem ex parte pertinet , non ad substantiam. Majoris aliis diametri, aliis minoris sol, aut

luna videri poterunt a lucere utrumque , utrumque oriri Woccidere omnibus aeque perspicuum. Infinitae hujus generis sunt multae, quae vitae conservationem , quae s cietatem, quae religionem spectant , omnibus communes notiones . Itaque educatio quantumvis rudis, barbara , scuti nec rerum naturam, nec humani corporis structuran immutare ita nec ideas , quae primo in mentem illabuntur, aut invertere potest, aut abolere . Quapropter vel homo educatione, aut sermonis usu privatus numquam veritates percipiet, numquam rationis compos efficietur. vel si educationis, sermonis auxilio aliquando ratiocinabitur, rationem quamdam communem omnibus consequatur, necesse est . Qis umquam homini utenti sensibus persuaserit non existere corpora i totum esse sua parte minusci vitam conservari dolores honoris causa percutiendos parentes rDeum lacessendum injuriises Communis haec ratio, quam

rectam rarunem iure appellamus, eas omnes veritates comple .

38쪽

pleetitur, quae tuitione perspiciuntur , quaeque cum iis necessario vinculo connectuntur eaque licet in homine major esse possit, aut minor, prout ille plures , vel pauciores perspexerit veritates stante tamen hoc universi systemate, seu rerum ordines, nulla potest hominum conspiratione, nul- Io vel ipsius Dei consilio inverti , aliaque ratio prioris loco substitui. Hoc enim stante systemate, leges morales, atque mechanicae sunt omnino immutabiles; ideoque immutabiles veritates, immutabilis ratio minc facile est deducere, Cartesianos vortices nonnisi in eo systemate fore rationi consentaneos, in quo corpora sese invicem impellentia nihil sui motus deperderent, potestatem, quam Hobbesius facit principibus frangendi fidem , quoties sibi detrimenti nihil ab adversario timere possim , nonnisi in eo systemate, in quo homines non ad secietatem, sed ad discordiam& bellum nascerentur in nullo autem systemate consentaneam rationi suturam eam Dei legem, qua praecipere tur, ut supremum Numen blasphemiis, odio, dirisque execrationibus coleretur , quod a uesio , per imprudentiam excidit. Numquid enim mutato utcumque systemate, divina natura mutari potesta XXX. Est etiam alia ratio, quae cum ab ideis pendeat, pro varietate temperamentorum, studiorum, aetatum, affectuum, morum , consuetudinum, rerumque statuum mutabilibus .ipsa mutabilis est, nec omnibus communis hominibus. Hanc proinde rectam, vel non remm, nisi forte relative, perperam appellaveris . Quam diversa fuerint Romanorumis Carthaginensium cum in Religionis, tum in Reipublicae negociis judicia libertatis, notissimum est quaeque Carthaginensibus maxime commendata Graecis improbat , ex Aristoteleo, intelligimus. Tales diciorum vicissitudines in omnium gentium historiis passim

occurrunt. Immo vero universi humani generis rationem ,

Per aquarum Noeticam alluvionem, qua tota tellus obruta fuit, insignes passam arbitror mutationes . Alia erat antei dilu-

39쪽

diluvium athmosphaerae, telluris humanaeque vitae conditio. Tunc verisimillime non pluviae, non iris, non nubes, non turbines, non sulgura humana motura tonitrua mentes Uberrima tunc terrae fertilitas , hominum vit. satis longae vaci quae duo potissimum in causa suere , cur omnis caro viam suam corruperit . Mutato insigniter per

diluvium terrae systemate , hominum quoque ideas c judicia mutari plurimum, mutari rationem debuisse , liquido

constat.

XXXI. Uerum humanae mentis imbecillitas, miseria non magis se profert , quam quum rationis usum diuturno plurium annorum labore comparatum mens ipsa deperdit . Infandum hoc questuosissimum in sortunium , quo ex humanae praestantiae sede in brutorum quodammodo humilitatem dejicimur, pro di erso causarum, effectu uingenere, amentia, furor, a poplexia , lethargus , ebrietas c. nuncupatur. Sunt autem hi omnes animi simulis corporis morbi. In corpore vitiatum cerebrum , in animo vel deletas ideas, vel abruptum idearum nexumis orbem commiseramur. Causas , quibus elegant illima humani cerebri machina utcumque labefactatur, investigare nostri non est instituti Praestantiorum solummodo aliquas reseremus Me dicorum observationes, per quas, qui fieri possit , ut rationis munere privetur humana mens, quoad licet, intelligamus. Amentium cerebrum mechanicis vitiis affectum, teste

Lancisio , Haltero Parisiensibus η, requentissime inventum est Ebrietatem ob auctum sanguinis ad caput impetum copiam generari, pro comperto Medici habent . Hinc ebrios per venae sectionem continuo ad sanam mentem redire didicimus . Apoplex iam plerumque fieri a sanguine, lethargum ab aqua in cerebrum effusa, luculentissimis compererunt observationibus praeter alios Boerhaavius si, tque epserus, qui uberrimam amplecticorum descripsit historiam . Cheseidenius pariter, in lethargicorum cerebro

aquam Genes. 6. V. Merh. Prael. Acad. f. ys I. De sede eogit anim. 99. malle r. b. 3 eit noti . ad s. 1 86. Commenta tom a pag 3 8

40쪽

aquam semper se invenisse, testatur . Sesquilibram sanguinis in cerebri effusam ventriculos soporem secisse, lateris utriusque paralysim, scribit Hamelius stupiditatem in

alio ex vesica flavo liquore plena cerebrum premente genitam, Fantonus 3 ; item e depressione cranti, Hildanus cimex tumore scyrrhos corpus callosum comprimente, mep rus . Huc quoque pertinent observationes illae , quas excerebri laesione sensum deleri demonstrantes superius adduximus q. s. 6.). In his, aliisque similibus morborum generibus abolentur ideae, non earum ordo nexus invertitur. Invertitur autem in delirio, in ebrietate, in insomnio, in vehementibus quibusdam animi pathematibus, aliisque amnibus morbis, in quibus aegri tam portentosa concipiunt, copulant, ut nec per , nee aput uni reddatur formae Mentis ejusmodi aberrationes quicquid spirituum motum vehementius perturbato concitat, causam habent. Me ningum cerebri inflammationes, acre serum cerebri ventriculos, vel meninges vellicansis irritans delirium progenerare, ex Gortero abunde didicimus cui mirifice consonat epserus, qui in hominibus ex febre cum delirio ex tinctis semper se plurimam sub pia matre lympham reperisse, commemorat . In animi vividioribus affectibus sanguinem .spiritus validi usi me commoveri, domestica quemcumque docent experimenta. Insomnia tandem ex iis gigni causis, quae sanguinem propellunt ad caput coena largi ri, duriori cibo, vel flatulento uberiori vino, opto, semine cannabis , nimio insuetoque stragulorum calore, de- cubitu incommodo , animadvertit Hallerus 3 . Quonian vero somnus est quies instrumentorum motus, sensus obnervearum ex cerebro prodeuntium fibrarum languorem, quae accescunt, collabuntur a nisi communis sensorii

pars aliqua libera sit, is spiritibus perlustretur, reliquis medullae partibus collabentibus , nulla esse possunt insomnia, nat. lib. 3. eap. 44 seqq. mist Aead Pari pag. at De Morb. Capit pag 3 3. 3 spust Scientis tom.3.pag. Isa M Loci cit not. . ad s. 99.

medici dogmati cap. I. s. a1.

SEARCH

MENU NAVIGATION