De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldinio patricio Florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s. r. e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

mnia , quae somnum aut turbent, aut mulceant . Oppo tune autem monet Halle rus, causas mox recensitas, quae insomnium producunt, inaequalem facere omnes sanguinis in nobis circuitum ut proinde sanguinis ipsius conatus aliam communis sensorii regionem apertam teneat uera viam, aliam vero intercludat. XXXII. Iam qui fiat, ut apoplexi gravissima, vel lethargo oppressi non ratione tantum , sed etiam quarumcumque dearum vel senses, vel imaginatione , vel animae nutu excitatarum contemplatione priventur , non aegre spossumus intelligere . Nulla est in mente ope sensuum perceptio , nisi fluidum nerveum ab exterioribus organis ad animi sedem propellatur, reprimaturque nec perceptio ulla ex mentis voluntates, nisi mens ipsa fluidum versus exteriora urgeat, ut ad suam originem retro fluat sq. At quum medulla cerebri undique comprimatur gr.); ab exterioribus organis ad nervorum originem is animi sedem nec patet spiritibus aditus, nec ab animi sede nervorum origine versus organa exteriora regressus &oscillatio. Mens ergo in tenebris aceat, necesse est debiles enim illi, incompositi spirituum motus, qui cum sanguinis prope medullam circuitu necessario conjuncti sunt, comfusas dumtaxat deas menti objiciunt, quarum nec conscia esse potest q. 6. . Aegris ejusmodi concusso capite, aliquam cognitionis usuram concessisse interdum eyronium, lego Causa mihi plana, aperta videtur . Ea capitis concussione fieri debebat, ut fluidum, quo medulla cerebri comprimebatur, moveretur emotum autem compresisonem aliquantisper relaxare , ac spiritibus animalibus per nervorum fistulas effluendi libertatem concederet. XXXIII. Quod si morbi vis medullam non opprimat universam, sed aliquam dumtaxat partem , ut non raro contingit mens tum aliqua sensatione, tum aliquibus deis, quae motionibus in regione cerebri inoffensa excitatis respondeant seq. 6. , frui poterit , nequaquam vero ration2Homo enim ratione utitur, quum veritatum universalium

42쪽

nexum perspiciens Mearum alias cum aliis , eum sui, actionibus δε cogitationibus libere potest comparare q. 6. .

Itaque si mens cerebri impedimento detineatur , ne, quassbi libuerit, motiones excitet, quoad sibi libuerit, conservet, quando sibi libuerit, revocet, corporis mancipium erit, non domina, nulla deas revocandi, detinendi, contemplandi, nulla judicandi, nulla ratiocinandi libertate gaudebit. Poterit quidem mens nonnullas ideas abstractas revocare nonnulla edere judicia, nonnullas perficere ratiocinationes, iis dumtaxat cerebri indigentes motionibus, quae in illaesis fibrillis peragi queunt, ideoque aliqua uti rationis specie. At ego, hanc esse liberam illam , integramque rationem, quam tum naturales leges exigunt, tum divinae, ut

homini actiones imputentur is honestatis regulis subji

ciantur.

XXXIV. Propositionem utramque veritati consentire, ex quorumdam somniorum indole ita mihi firmiter persuadeo , ut nihil adhuc mihi cogitanti occurrerit , quo ab ea persuasione abduci potueri . Quid sit somnus in corpore, quae in somnio corporis conditiois status, jam diximus β. II. h. Somnus autem quoad mentem est status ipsius mentis, in quo clarae omnes sensationes omnino cessant. Si claris cessantibus sensationibus, phantasmata clara non desint, somno accedit insomnium. In somno status mentis .corporis proportionales esse, quo nempe gravior est in corpore instrumentorum motusis sensus quies, eo pauciora esse, obscuriora phantasmata , infinitis observati nibus demonstrari posset . Hinc fit , ut in somno prosundo rara , vel nulla, in levi frequentia sint somnia . Suos ha-- et gradus somnus in corpore . Quidam homines ita jacent sopore oppressi ac sepulti , ut eos majorum tormentorum strepitu vix excusseris quidam vero , quos so- Innambulos appellamus, ita moventur , Sc sentiunt, ut a vigilantibus vix sejunxeris . Quum iis loquentes audiant,

Winterrogantibus respondeant, Momnes iere musculos Vinluntarios agitent, nescio, an aliorum nervorum , praeterquam opticorum, fibrae in illorum cerebro languescant octorpeant Dormiunt tamen. Non rara vero .recentiora

43쪽

somnambulorum exempla Vessiciunt, ut vetustioribus η dem non abrogemus. Quemadmodum autem concinni illi motus membrorum 8 expediti a corporis mechanismo non fiunt , sed ab animae nutu sq. I S. D ita perceptiones, motuum voluntariorium duces, comites q. I ). Neque solum ex animae imperio, sed etiam ex ratione tum motus, tum perceptiones gigni, convincimur, quod somniantium nonnulli mentis omnes facultates aptissime exerceant, judicent nimirum, ratiocinentur Rationis enim solummodo est , rite carmina condere , quod Sennerti mn ambulo, subtiliora Philosophiae capita ex clistinctis noti nibus demonstrare , quod somnianti olfio pluries contigit, ut idem ipse testatur Quis autem virtuti det, vel vitio somniantium gesta, quod honestatis legibus vel consentanea, vel adversa videantur Z Aliud ergo est ratione sui , aliud est ratione libere uti alterum stare potest, etiamsi aliqua medullae cerebri pars impedimento detineatur et alterum , nisi tota medulla expedita fuerit , ut mens Omnes omnino idearum provincias ad libitum lustrare queat sq.6. , stare non potest. XXXV. Causa vero, qua mens in delirio, quod chrie talem morbosque acutus eoinqui solet , sibi non constet, obvia magis est re conspicua . Excitata in cerebro certia, motione , certa suboritur in mente perceptio si .is. . Perceptionem hanc impedire non potest mens, nisi perceptionem aliam clariorem, Qui vidiorem substituat g. io ); ideoque motionem in cerebro prior illa validiorem , excitet, quum sint perceptiones cerebri motionibus proportionales q. ao. . Porro vis mentis ad cerebri motiones gignendas definita certis limitibus est quumque sensationes phantasmatis ad nutum animae revocatis clariores esse soleant intelligimus, ad movendum cerebrum plus virium esse in corporibus sensoria nostra assicientibus , quam in mente q. I9. . Quam ob rem si vel meningum inflam

44쪽

anatione , vel acri fluido cerebrum irritant , vel epoti vini vi , vel alia simili causa spiritus animales motu valido, R incomposito cieantur ' mens ad contrant tendum n

quaquam valens, eas ideas , quae inordinatis illis moti nibus amxae sunt, contemplari, componere adigetur, ac praepotente spirituum impetu abducla humano usu eersicem unget equinam, serpente avibus geminabit, iagribus agnos. XXXVI. Delirant alii voluntate potius , quam morbi alicujus oppressione , quatenus nempe aut tristitia , aut alio quovis molesto animi affectu occupati, in unam pertinaciter cogitationem mentis obtutum defigunt multa animo versant , is eam unam reserunt omnia minc diuturnam illam ideam reliquis omnibus vividiorem essiciunt

β. ao. L, cum alii ideis , a quibus illa toto abest caelo,

conjungunt, mens denique, dearum claritate, familiari connexione decepta, errori praebet assensum Damocles ille Hippocraticus caecum se, omnibus rebus imparem constanter credebat Alius quum se vitreum putaret, accedentes magnis arcebat clamoribus . Ditissimum hominem de paupertatis angustiis conquerentem , alium , homicidii sibi crimen inurentem προpserus commemorat V. Insignis quidam Paris ensis causidicus urinam o sulto continebat veritus, ne, si exprimeret , vastissimani

urbem submergeret, teste Boerhaavio A; qui, clarissimum quoque virum pro certo habentem stramineis cruribus suum sulciri orpus se vidisse, refert. Ejusmodi amentes, si peculiarem illum excipias errorem, praeterea sani, suique compotes esse solent . In his nec cerebri medullam , nec spirituum animalium puritatem ullo modo laesam putaverim; sed id solum inesse vitii , quod motionem erroris ideae amxam jam nimis vividam , nimis expeditam, ac

re necessariam consuetudine effecerinici eo sere modo, quo palpebrarum demissionem , tremorem , ni stationem ad quodvis corpus repente ante oculos agitatum necessariam 1 mippocr. Epidem. s. Prael. Acad. ad s. 386. arti h. Essai liv. a. ehap. I. Emendare 3. De ordi Cap. Observ. 89 PI.

45쪽

riam tandem ex consuetudine facimus , quamvis ad motus

voluntarios pertineat. Dico ad motus voluntarios pertineat; nam recenter nati infantes , si manum prope eorum oculos agitaveris , non nictant palpebris adhuc periculorum ignari. Re ipsa hoc amentium genus nullo medicinae prae

sidio sanari potest sed potius ad sanam mentem redit , si

aliis objectis propositis a molestae ideae contemplatione avocetur, vel vehementiori motione strat agemate aliquo excitata in sensoriis percellatur, ut mens clarae perceptioni,

sed fallaci clariorem veramque opponen , errorem a

dem agnoscat, ad se redeat ). Id sane, spirituum indolem nondum vitiatam , medullam cerebri illaesam adhuc servari, argumento est. Atque idcirco illorum acti nes, si eas dumtaxat excipias, in quibus iam ex necessitate, tametsi ex voluntate primum, delirant , ex libera ratione procedunt 8 honestatis legibus subjiciuntur. In horum amentium classem eos quoque homines plus aequo re

ligiosos, seu superstitiosos, qui vulgo scrupolo nuncupan

tur, jure reserimus. Quis enim eos in humanis actibus ad legum normam judicandis quandoque delirare, negaveriti Spirituum tamen animalium indolem ipsam medullae substantiam, si longiore tempore hoc delirio conflictentur

ae methodo eos homines se is niret ocreis firmissimis, ne forte licius sanari, monet Boethaavius. De is frangerentur, tutusque hoe praesi. eo, quem priori loeo ex eius testimo is di in carpento rus peteret laxaninnio mox memoravimus, factum sic is di animi causa. In ipsa via duo stu. narrat is Retinuit lotium certo peri is diosi larvati dispositi erant, qui abis turus, nisi medie dolum inveni is uno latere rhedae adsilirent strictis, sent . Iusserunt exclamari, ingens is gladiis, latronum habiti, alteis incendium ortum eta, nullam in is rum vero vehiculi latus liberum sis humano auxilio spem superes. Hi is relinquerent. Noster oblitus stranis te, ut populum servaret, minxit is mineorum erurum praeceps se in is uncias urinae tres , quatuorve, sugam dedit valido saltu eois simul errorem deposuit is ipso temporis momento sanatus est; De secundo autem is Pertinax ille, is atque ab eo tempore millies de is inquit, parcensque straminibus no is ploravit imbecillitatem scientiarum ciebat inniti taleris fragilislsimis, ne is humanarum , quum videnti sibi,s, collisis festucis collaberetur. an tangenti aeque eerto consilii Muri dem amici instantissimis precibus is rura straminea esse, ac nunc con is ita Latigant hominem, ut pedes mu- , staret, eadem vera erura esse

46쪽

homines, vitiari etiam posse satendum est. In maniacis re vera cerebri vasa multo atroque sanguine inserta non infre- uenter reperiuntur, sicuti penes alterum Bonnetus te-atur 3 . Tunc vero delirium , mentis aberratio , non ad aliquarum dumtaxat , sed ad omnium idearum orbem extenditur is quacumque rationis specie hominem p

XXXVII. Ceterum dum mentem dicimus delirare, cavendum est, ne in mentem ipsam refundamus delirium, quod non nisi vitiato corporis mechanismo debet adscribi. Tunc 1olum anima deliraret, cum integro cerebro morganis omnibus, commercii inversae leges animi labe conspicerentur,mmotionibus cerebri perceptiones harmonicae non responderent. At vero, quod tamquam praesentia interdum concipiat, quae quam longissimae absunt, quod conjuncta sejungat, se junca, opulet, quod dulce faciat amarum, amarum dulce, dum cerebri hoc exigit is organorum conditio, in laude potius,in commendatione poni debet, quam dedecore mentis 3 crimine quandoquidem ut in sua substantia incorruptibilis est , ita 5 in suo foedere per Deum sancito cum corpore sese fidissimam praebet, immutabilem . Quapropter si hominum respublica existeret , in quorum singulis eadem essent organorum vel cerebri vitia, .constanti pariter lege vitia illa conservarentur, aliis ipsis rerum ordo videretur, alia foret perceptionum series, alia denique ratio s. o. nec eos idcirco quisquam jure diceret delirare. Licet ambobus oculis , ut aliquo utamur exemplo objectorum imagines excipiantur, mens nihilominus non nisi unicum simplex intuetur objectum, quod axes optici in unum horopteris punctum concurrant, indeque imago in utroque oculo similis, 3 similiter posita depingatur. Itaque si ejus reipublicae homines oculorum strabismo laborarent, ut axes opticos nequaquam ad unum punctum

dirigerent non solum objecta omnia geminata conspicerent, sed etiam magnitudinum c distantiarum alias perci, perent relationes, aliasque identitatis unitatis noti

47쪽

nes mente formarent tamen nonnisi immerito in delirantium numero censerentur. Ex his, quae de ratione, rationis usu huc usque disputata sunt, plurima possent ad ius canonicum, civile in iis, quae mentes , impuberes curatore egentes c. spectant, illustrandum derivari . At id nec instituti nostri ratio postulat , nec proposita disserendi brevitas permittit.

I aDI 8 in not. eol. I. s. quod Is in not. col. I. l. r8. in eadem simpliei COLI. l. 3 8. quamar in citat num I. V. Sarhel in. 2 q. praevii lin.Io clariores; phantasmatis clariores phantasmatis in. . dotur donantur lin. II. longissimae longissime

in eadem re simplici

quem V Cla rhepraeviis

SEARCH

MENU NAVIGATION