Antiquitatum laconicarum libelli quator

발행: 1841년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nedum ut ipsius status publici, qualis illis quoque temporibus suisset, justas descriptiones pollicerentur. Αt, Vero nobis, qui hac quoque in disciplina historica via procedendum rati nullum tempus Prae alio negligendum ducimus, non intra unius alicujus Status contemplationem consistendum, sed ita pari cum historia gradu eundum esse videtur, ut neque illud vinculum, quod inter externas internasque rerum publia earum mutationes intercedit arctissimum, unquam abrumpatur, et ipsius quoque rerum Constitutionis, sicut historico externa nota esse debet, ita nobis internae, quantum fieri Possit, quovis temporis momento tota cum causis suis ratio appareat. Neque alio modo ab illo errorum genere cavere nobis poterimus, unde dici non potest quanta accuratior historiae cognitio detrimenta non recentiori modo aetate sed apud multos quoquo antiquos Scriptores acceperit, qui haud raro,'manentibus etiam per interni status conversiones antiquis magistratuum nominibus ipsaque externa rei Publicae forma, similitudinis specie seducti, quum nihil omnino mutatum eSSe easdemque munerum' et ordinum rationes mansisse arbitrarentur, dive 'sissima inter se miscuerunt, et si quid tamen aliter atque antea seri videbant, degenerationis sontem in hominum tantum P cavitate morumque corruptione quaerebant. Cujusmodi confusionis temporum distinctione remotae luculentum specimen Praebebunt ea, quae quum

ab aliis tum a nobis ipsis compluribus locis de Areopagi historia disputata sunt, neque alia praeterea in ipsa)Altica antiqui late desunt cognominiam magistratuum exempla a doctissimis quoque viris ne 2 glecta; in Romana autem re publica describenda quantas ii turbas

122쪽

dederint, qui quum Patrum, equitum. clientum nomina antiquissῖmis temporibus eadem ac recentioribus Invenirent, illorum rationes ad suae aetatis normam existimarunt, Niebuhrii imprimis diligentia ae sagacitate ex reconditiorum sontium vestigiis ita demonstratum est, ut jam mirari subeat, quo Pacto tot saeculorum oculi caligare in re tam manifesta potuerint. Omnium tamen maxime Sparta Darum rerum nolitia simili quadam confusion o laborare videtur, ea tantum dissere ulla, quod quum Romae posteriorum temporum luce priora corrumperentur, in Lacedaemoniis primordiorum reipublicae splendor justae sequentium saeculorum existimationi diutissime offecit. Hos enim quum Per septingenios amplius annos unis moribus ei nunquam mutatis legibus vixisse fama celebratum esset, Satis plerumque duxerunt viri docti ad historiam eorum diiudicandam, si Lycurgi leges ab eoque propositam rei publicae descriptionem recte

cognoviSSent; eas autem depravationes, quas et aliunde et ex Ag dis vita apud Plutarchum cognoscimus, ex inorum tantum Corruptione

legumque neglectu derivarunt; obliti illi, vix ulla. legum vulgo

spretarum exempla in historia exstare, quin prima vestigia ipsarum legum auctoritate niti viderentur earumque praetextu velut ob velata suerint, neque ullas leges tam sanctas tamque persectas esse, ut corruptionis semina non in se gerant prius quam extrinsecus recipiant.

Ego certe non illud modo historici esse duco, ut quibus externis causis leges amictae sint civitatesque . interierint ostendat, sed ut altius re repelita ex ipsa rerum humanarum fragilitate demonstret, quo Pacto multo ante quam ruina a P Pareret, sensim Sensimque labelli

123쪽

sa clato variisque casibus conflictato atque ipso situ assecto prist Ino rei publicae vigore, extraneo hosti ansa praebita recipiendoque exiliovclut janua patefacta sit. Quamvis enim diligenter ac sollerter et fundamenta jacta et lectum aedilicio im Positum Sit, ne qui humores

aliaeve res noxiae intrare extrinsecus Possint, nunquam lamcn ita torpere temporis edaci talem dixerim, ut non ipsi materiae paulatim vitia innascantur, rimasque ducat ac Putredinem contrahat, quae Sive Sarciantur, multa novari oportebit, sive pristinae firmitatis fiducia negligantur, eo atrociorem ad extremum ruinam Parabunt. Liamo quo diutius conservandae externae speciei rei publicae alicujus formaeo in Parala Sit, eo majorem labente tempore institulorum omnium discrepantiam oriri necesse est, non dicam cum humanorum inge Diorum mobilitate - haec enim, ut Spartae tactu in videmus, Perdisciplinae sevcritatem diu coerceri inque eodem vestigio relineri POSSunt - sed cum ipsa rerum natura, quae longe aliis legibus usa Per longam annorum seriem tot casuum varietates atque vicissitudines pracbet, quot praesagire mente ac prospicere nemo legumlator possit; quibus licet singulis prona ex ipsis logibus medicina videatur, universis tamen postremo adeo immutabitur Prisca civitatis indoles, ut quamvis aequales vel minimum se a veteribus institutis descivisse negent, i Psum tamen conditorem vix opus suum agniturum esse exspectandum sit. Id quod Lacedae in Oue quoque factum

esse facile intelligemus, ubi eam rei publicae constitutionem, qualem Xenophontem potissimum ante oculos habuisse apparet, eum illa I curgi descriptione, quam imprimis Plutarchus ex antiquiorum

124쪽

temporum memoria expressit, accuratius comparaverimus; ut Aristotelem taceam, qui quum Perculsam demum morum pravitate publicisque calamitati hus civitalem viderit, minus idoneus testis videri possit, ubi de vestigiis corruptelae per ipsum florentem rei publicae statum indagandis agitur; quanquam ea si de atque auctoritate est, ut quae de singulis rc bus refert pro certis argumentis usurpari Possint. Multo tamen aptior nostros in usus Xenophon est, dum et ipse, externa specie seductus, eandem rei publicae formam manere, hominum tantum ingenia a prisca severitale declinasse arbitratur; cui 'si quando ipsi inscio et invito rerum a Lycurgi rationibus Prorsus alienarum mentio excidit, liquido apparebit, salvis quoque legibus ipsisque adeo ducibus deeursu temporis diversissimam fieri civitatis indolem potuisse. Primum igitur diversita iis illius vestigia accuratius Persequemur in ejusque naturam atque causas inquiremus; deinde quo pacto ex ipsis Lycurgi legibus originem traxerit, quantum periem poris spatiique angustias licebit, Paucis indicare conabimur.

Duae potissimum res sunt apud Xenophontem, quae male habere a Plutarctat lectione recentem debeant, ephororum potestas et Ilomoeorum quorundam mentio, qui soli et disciplinae a Lγcurgo institutae et rei publicae administrationis in partem venerint; prae-

15 o

125쪽

quibuscum ephori gravissimas res communica SSe videntur. Qua qua in de ephoris, quoniam trita res est et a mullis agitata, tacere hoc loco praestat; quorum adeo Polestas, licet a Lycurgi republica Prorsus aliena, tamen tam mature orta est adeoque cum lota illius consorinatione coaluit, ut vel Stabiliendae ac firmandae inservire vi deretur a , donec ingruente jam aliis de causis exitio, sicut in corporis quoque vitiis callo cicatricibusque obductis fieri videmus, quasi recrudesceret labantemque civitatem Prorsus impelleret. Sed hae dare salis jam et ab aliis et a nobis ipsis alio loco disputatum est; nunc data opera de Homoeorum Condicione atque origine agemus, quorum praecipui honores quomodo aequalitati illi, quam Lycurgus

inter omnes Spartanos instituiSse sertur, conveniant, merito aliquis miretur, neque opinor Salis adhuc eXPlicatum est a viris doctis, qui quamvis recte Perspecta eorum natura de origine lamen causisque discriminis aut omnino tacuerunt aut levitor tantum atque ita disseruerunt, ut neque omnia inter se composuisse nec verum disticulia iis

sontem intellexisse viderentur. Et primum quidem illud certum est, an liquum illud discrimen non fuisse ψ . Non est hujus loci, de Plutarchis de in vita Lycurgi conspicua disserere; quae licet in aliis nonnullis minus auctori latis habeat, hoc tamen et aliunde constat et re ipsa com-Probatur, quum jam ab initio omnes Spartani, hoc est Doricia ses, pari

126쪽

et aequabili jure uterentur, veteres tantum incolae, utpote bello victi, deteriore loco et condicione essent, hanc iuris deseriptionem a Lycurgo non modo non imminutam , hed etiam privata quadam bonorum aequalitate insigniter auctam firmatamque esse . . Agris enim aequabiliter divisis inaequalitas civilis nulla cogitari potuit; arist eratiae, quae vulgo appellatur, patriciarumque gentium praeter regiam nulla apud Spartanos montio, nec si tales post Lycurgumeerte substitissent, distributio honorum aequalis seri potuisset; munera tantum quaedam singularia praeter regiam stirpem aliis quoque nonnullis familiis ut Talthybiadis . hereditario jure competebant, quae tamen quum nullo inter se nexu civili conjungerentur, neque ad ipsam rei publicae administrationem quidquam altinerent, adeoque ne Dorica quidem stirpe oriundae essent, cum Romanorum aliorumque populorum patriciis comparari nullo modo possunt, neque magis quam apud Athenienses Cerycum Eumolpidarumque avita sacerdotia obstare debent, quo minus summam inler Ipsos Spartanos aequalitatem natura pariter ac Iegibus constitutam fuisse statuamus. Neque qui interdum commemorantur equites, in bonorum omnium aequalitate pro certo quodam civium ordine haberi possunt. Quod propter Stulirium potissimum moneo, qui licet Ilomoeoru in originem Lycurgo posteriorem esse recte intellexerit, non solum cum equitibus

127쪽

illos confudit, quos ex antiquissima Spartanorum aetate repetendos esse Herodoti narratio de Licha et o γα os γοῖς docet 7 , sed omnino miras in ea causa lurbas odidit, dum eosdem, quos cum Ilippo bo iis Clipleidensium aliarumque gentium nobilitate equestri comparavit, solis liberi in is opposuit omnesque illos septingontos, qui Agidis tempore ex antiqua civium Prosapie reliqui fuisse dicuntur, vel in

summa sexcentorum ex his egestate equitum pariter atque Homoeorum nomine comprehendit 8'. Sed de liis posterius disputandi locus erit; Ilippo bolis Chalcidensium opulentis s) Laceda moniorum o lui tes comparari .non Posse vol inde apparet, quod illoriam auctoritas et polentia ex equis pependit, quos quum soli alere suis su inlibus possent, summam tenebant in re Publica, cujus praecipuae vires in equitatu constabant is; Lacedaemone autem nullo tempore in honoro

128쪽

suisse equitatum constat ri , ut taeeam tantis sumi ibus, quantos equorum nutricatio ex communi Graecorum sententia requisivit 18 , tam arctis finibus circumscriptam redituum aequalitatem sussicere non potuisse. Sero demum jam invalescente bonorum inaequalitam SPartanorum quoque nonnullos equorum apparatu magnificentiae laudem quaesivisse legimus i)ὶ, sed quos Olympiam ad ludos mitterent, neque omnino, ut videtur, bellicis usibus destinatos; pessime enim instructas fuisse illa ipsa aetate Lacedaemoniorum copias eque stres Xenophon testatur i- , quibusque sumtus praebuisse ditiores idem refert, haud scio an publici fuerint equi, ut triremes, quaa non Athenis modo verum etiam Spartae publice acceptas trierarchis servandas et sarciendas fuisse ex Thucydidis narratione de Brasida in equidem collegerim. Eos certe, qui antiquitus equites spud Lacedaemonios appellabantur, equos non aluisse claris verbis Strabo testatur )β ; quae quum selecta ex omni juventute manus esset ad

129쪽

regum custodiam magistratuumque mandata exsequenda, quales Romae antiquissimis temporibus Celeres fuisse accepimus i 7 , si quando equis indigerent, a Publico Sumero necesse erat. Eligendorum autem modum descripsit Nenophon i8 , unde quum neque hereditarium neque perpetuum eorum munus suisse Paleat, liquido apparet, equitum appellationem, sive honoris illud sive aetatis, ut vult Eustathius is , nomen suerit, nihil cum Homoeis commune habuisse, quorum distinctionem et a Parentibus ad filios transiisse et a tenera adolescentia initium cepisse vel unus Xenephontis locus docere potest rex

Lectos tantum esSe ex Homoeorum numero equites concesserim,

quum non Solum Praefecti eorum i , quos nuper jam significavi eosdem eum tribus illis Homoe is ad regium comitatum pertinentibus za, fuisse videri χὴ , et qui ex ipsis sumebantur λαθοεργοὶ δε Ahχῆς nomino insigulantur λβ , Sed etiam ipsi cum Cretensium equi-

Blorum equitatu. .

130쪽

tibus comparentur, quos Ephorus apud Strabonem protinus magistratibus annumerat χ. , adeoque consilii publici instar videri possint, siquidem personatus Archytas apud Stobaeum, postquam praestantissimam rei publicae forniam mixtam ex omnibus esse docuit, Spartae monarchiam in regibus, aristocratiam in senatu, oligarchiam in ephoris, democratiam vero in hippagretis equitibusque, quos κορους oppellat, ponit 873; nobilitatem tamen equestrem apud Spartanos nullam suisse satis demonstrasse mihi videor. Omnino sic habendum est, in plerisque Graecorum civitatibus, etsi antiquissimo aevo familiae non nullae ipsa stirpium generositate prae reliquis civibus in re publica

valerent, eodem semper opum quoque Praestantiam latasque agrorum posseSSiones accessisse; quibus aut temporum vicissitudine imminutis, aut aliorum minus nobilium labore et industria aequatis vel superatis, priscam illam aristocratiam ipsa rei necessitate coactam vel in democratiam vel in illud o ligarcitiae genus, quod a censu arro τιμ μοτων nomen traxit, transiisse Videmus; ita ut vere contendi possit, inaequalitatem iuris civilis apud Graecos nunquam sine honorum quoque inaequalitate suisse, nec, licet raro tantum juris aequatio bonorum quoque aequalem distributionem secum attulerit, cum bonorum omnium aequalitate juris inter cives differentiam unquam conjunctam esse Potuisse. Ilomoeorum aute in appellationem, quam-

SEARCH

MENU NAVIGATION