Antiquitatum laconicarum libelli quator

발행: 1841년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

vis verbo aequalitatem significet, re vera inaequalitatem indicare es rum est; qui nisi alios sibi impares oppositos habuissent, non appareret, cur juris inter se aequalitatem Peculiari nomine declarare necessarium duxissent. Nec Lacedaemoniorum tantum, sed communem Gra corum omnium sermonem hoc vocabulo uti ad optimatium saetionem designandam videmus, erravitque Palmerius, quum peculiarem ea in vocem Lacedaemoniis esse neque alibi in hoc significatu oecurrere perhiberet I. Leunius χρ) quidem nollem huc retulisset Xenophontis locum de Re p. Ath. I. 6: εἰ μD ,αρ oI χρηστοὶ ἔλεγου καὶ ἐβουλευον το, τοῖς Ομοίοις αὐτοῖς,ψv αγαθὰ, τοις δε δημοτικοις Ουκ ἄγαscit adjuncto enim dativo σφίσι υ αὐτοῖς vulgarem tantum significationem habere potest, ut sit: aut similibus, atque ita statim in sequentibus verbis ad plebem quoque refertur: vos δε λέγων ὁ βου-

ομοίοις αὐτῶ: at insignissimus Aristotelis locus est, unde et vis et origo nominis appareat, Politic. V. 7. 3: ὁ γαρ ἐπὶ του πλὴ λους

Xenopli. Rep. Lae. p. 32s. Aristoteli lirui e arguena, quum nos de Metu aliqua republiea ageret . a qua via petere optimatium nomen; at, spinor, etiamsi Dinnia quae in x liquo. Geaeeiae optimatea etiam in Spartanorum IIomoeoa ron venerunt. non omnia. quae hia peti pria erant. lceirco eliam reliquia eompetebant; quodal peetillara Spartania II mo oeti in nomen tui et . aimul etiam omnia, quae hi stoli habebant, ad omnea trana ulla-aeti ut omittam tam proeli vem illum nominis usum eage. ut protecta non singulari aliquo populti vi pua fuerit ad Enis excogitandum.

132쪽

και ἐυ τουτοις ἐγγίγνοvται ὀγημαγωγοὶ πολλα κις r quamvis enim a plebe diversi optimates inter se eadem qua cives in statu populari aequalitate vivunt atque iisdem quibus democratia vitiis tuborant is, Nec rursus hoc tantum nomine, sed aliis quoque, quibus illam factionem apud Graecos appellari constat, Aristotelem in dijudicanda Spartanorum re publica uti iisque ὁθμου opponere videmus 3x, eandemquc

CauSam esse τῶν καλων καὶ ἀγαθωυ αυδραν, ex quibus Plutarchus pae donomum captum esse narrat af, col lato Xenophontis loco patet de Rep. Lac. II. 2: αι ὁσα ἐπεστησε κρατεῖν αυτωv, εξ ανπερ αἱ μέγισται αρχαικasίστανται, os δη καὶ παιδονοι iος κἄλειται. Clarissima igitur oligarchi ac Lacedaemone vestigia apparent; quae si quidem inter ipsos Spartanos obtinuit, nonnisi post Lycurgum orta neque a bonorum inaequalitate disjuncta esse poterat; ea tamen antequam inquiramus quomodo salvis Lycurgi legibus neque ulla rei publicae conversione facta exstiterit, de ipsis Homoeis paulo accuratius disputandum erit, ut quate uus a communi Spartanorum diversi fuerint manifestum sati

Neque enim tacere hoc loco licet, suisse qui Homoeorum appellatione omnes Traianino Spartanos comprehendi conserent quodque

133쪽

eo nomine indicari modo significavimus discrimen civile nihil aliud

esse statuerent, ni i notissimam illam inter Dorienses victores vel resque Laconi eae incolas disserentiam, qua illi soli et, is . κολιυ cumque ea summam rei publicae tenerent, hi vero tanquam κιρέοικοι vectigales agros colerent. Cui opinioni favere possit ejus vocabuli usus apud

dem locum, quom apud Athenienses universum Populum, apud Dorienses urbanam Plebem tenere ), atque ita Leuesquius, postquam

Isocratem sccutus Doriensium lactionem sive Spartanos reliquam multitudiuem in servitutem redegisse arguit sibi solis illos libe tatem atque aequalitatem reservasse cOSque suisse narrat, qui propter democratiam inter ipsos obtinentem Homo rum nomine appellati

fuerint ad . Quanquam miror in hacc Levesquium potissimum incidisse, qui perloecis nihil juris in Lacedaemoniorum republica competiisse recte intellexit; multo minus mirarer, si a Cragio vel aliquo ejus sectatore Prosectum esset, qui quum maguam concionem ad omnes Laconicae incolas, qui quidem liberi essent, Pertinuisse, Parvam, quam equidem Solis Homoeis assignaverim, ipsorum

134쪽

Spartanorum fuisse censerentas, haud dissiculter eo quoquo de

labi potuerunt, ut vel ephoros ex perloecos Sumtos esse statuerent. Scilicet ephori quum AristoteIe teste 3U non ut Senatores ex optimalium tantum numero sed ex universa plebe legerentur, non intelligo quomodo non ex Peri cis quoque creari potuerint, si quidem optimatium nomine omnes Spartani comprehendebanturi Ari-Stotelis enim καλους καγαθούς eosdem esse cum Homoeis et res ipsa docet et infra clarius apparebit; quod autem ephoros quoque ex Homoe is tantum creatos esse vult Pastoreius is, ita tantum verum est, si ad antiquissimum tempus spectamus, quo pari omnes jure fruebantur, neque ipsum aliter intellexisse inde apparet, quod postea per abusum contrarium tactum esse concedit Qua de re licet nos paulo aliter scntiamus, tamen nominis potius quam rei contr versia est; Aristotelis δῆμου non Spartanis sed Homoe is opponi etiam Pastoretus recte vidit. Apud Demosthenem quidem ιβ facile largiar σους πολλους Peri Oecos maximo intelligendos esse; δημου autem nomine apud Dorienses Doricae tantum stirpis homines recte appeI-

135쪽

Iari cum Hoeckio conlendo i . Quod si vel Homoeorum appellatione Omnes Spartanos Comprehendamus, juris tamen aequalitatem inter Ipsos turbatam fuisse negari nequit, neque negavit Levesquius, quum ita disserat p. 363: mais queus Eloit Pogia litet res ceux qui joui salene dea droiis cis citvens, et qui ε'appelIaient ener' euae tes titiae 2 Is Mais Pariar ciriane in gratiis atroce etc. At ne dicam ridiculam esse inaequalitatem inter aequales, hoc potissimum obstat, quod sic illam aequalitatem eodem tempore nomina insignitam, re turbatam esse oporteret. Etenim vix unum hujus appellationis vestigium ante Xenophontis tempus exstat; quae si re vera ad disserentiam illam cum ipsa Spartanorum re publica ortam pertineret, mirum foret quum antiquiorum Scriptorum tum Strabonis, Plutarchi, quique praeterea antiquos auctores secuti rerum Spartanarum primordia tradiderunt, silentium; ut taceam vocem, quae solam iuris inter cives inaequalitatem significaret, minus aptam videri ad indicandam diversitatem, quae ipsa stirpium disjunctione niteretur.

Quem enim Nachsmuthius εχὶ lauc refert Thucydides locum V, 15

vocabuli usu prorsus alienus est, quum nihil aliud sibi velit Thucydides, nisi eodem ardore, quo alioquin consanguinei redimendis ex captivitate necesSariis suis studeant, omnes Spartanos, quippe Pari inter se

136쪽

cognationis vinculo coniunctos, eorum qui in Sphaeteria capti essent, libertatem expetiisse D; Parthenias autem Tarenti conditores quod Aristoteles ἐκ τωυ ομοἱωυ fuisse ait 4 , etiam si quis ex seriori Ioquendi usu ad illam aetatem translatum esse neget, ingenia certe atque institutionem Potius quam stirpis aliquam praestantiam spectare vel ea ex re apparet, quod Parthenias, si optimos auctores sequimur, Palerno genere Peregrinos non Spartanos suisse constat. Omnes

Igitur, quotquot recte huc tralii Possunt loci de Homoeis, praelerunum Demosthenis, quem modo laudavi, Xenophontis sunt; quos

quia jam Solineiderus collegit ad Uellen. III. 3. 5 . hic quidem re

petere nolo; suo quisque loco accuratius tractabitur; illud tantum in universum monebo, nullum esse quo perloecis servisve claris verbis Itomoei opponantur; huic distinctioni Σκαρσιατα υ Potius nomen inservire; ΙΙomoeorum ita tantum ubique mentionem injici, ut Pleni

137쪽

I 29

juris cives significentur, quo licet Lycurgus omnes Spartanos aequis liter uti voluerit, tamen posteriori quoque tempore usos esse omne inde non opparet. Sic Demosthenes et ἐκεῖ μευ γαρ, inquit, ἐστὶ σῆς

nec propter ignaviam tantum accidisse, ut Homoeorum aliquis numero eximeretur, insignissimus nπ' de Cina done loeus docet. ), unde merito omnes, . quicunque hanc rem illustrare aggressi sunt, prae ei puam disputandi.materiam sumserunti aure enim quaesitum est, Cinado, quum inter Homoeos non esset, qua condicione fuerit, neque nobis ea quaestio detrectanda est, quae licet ex universae tantum rei consideratione lucem sperare possit, multo tamen firmius

nos per singularis exempli vestigia ad quale me unque sinem perducet. Sed ne quid praeteriisse videamur, verbo monendum eSt, ne quis in illo Xenophontis loco ὀμοίους intelligat ipsos magistratus; quae 'icet opinio non tantum Aristotelis verbia, ubi de Cina done agit 4. , sed etiam diserto scholiastae Demosthenici testimonio 47 confirmari videatur, reliquis tamcn omnibus locis repugnat. Quorum jam unus hoc abunde probat, quem superius adscripsi ex Anah. IV. 6. 14:

138쪽

παι φων κλάνων mλεταν: neque quod Aristoteles dicit μετεχειυ ειυυ τι- μωs, ipsam magistratuum gestionem sed aditum tantum ad capessendos honores atque omnino optimum civitatis jus significat, quod uno vocabulo immitiis appellabatur 38 ; Ulpianum illum personatum nihil moror. Possit etiam, si quis Si ultrii sententiam amplectatur, eandem Cina donis quam Paeda reti fortunam fuisse censere, quem Plutarchus narrat quamvis virtute Praestaret, non inter trecentos illos equites allectum esse; sed longe aliam horum rationem fuisse supra ja in demonstravi, ut taceam Cina donem, quo ingenio describitur, ejusmodi repulsam non iniquiori animo quam Paedaretum laturum fuisse, neque tantam fuisse ignominiam, quae nisi lotius rei Publicae conversione facta reparari non posset. Mulio speciosius illi ipsi opinioni, qua cum Spartanis Homoui confunduntur, hinc argumentum peti possit; neque enim Aristoteles tantum Cinadonem contra SPartanos conjurasse narrat, sed ipse Xenophonteus Cinado identi dem Spartanos sibi inimicos esse prae se fert. Accuratius tamen re inspecta ideo tantum hoc seri videmus, quia Pertoecos quoque et helotas Perpetuos Spartanorum liostes in suas Partes trahere studet; unde ipsum perloecu in suisse minime sequitur; immo si perloecus erat, non appareret, cur Xenophon, quum simpliciter diccre posset:

139쪽

ομοίιον : cujus ita tantum justa ratio constat, si ea Homoeorum condicio fuit, ut etiam si quem inter eos esse exspectasses, legis tameti fortunaeve invidia vel aliquo casu consortio eorum carere Posseti Neque nisi inter ipsos cives discrimen illa appellatione signiscar tur, salis perspicua illa definitio fuisset; Spartanis enim compluria et divorsissima hominum genera opponuntur, Pertoeci, Servi, liber tinorum variae species; ipsorum duo tantum ordines apud Aristotclem distinguuntur, καλοὶ κογαθώι et ὁ,ῆμος, quorum si alteri IIo mocisucrunt, alioris signis candis sussiciebat, ut ob muv ὀμοἱων eSse dicerentur. Neque lamen peculiari nomine et ipsi caruisse videntur; quod etsi suspicione tantum assequi liceat, tamen et re ipsa et virorum

doctorum consensu commendatur, meritoque comprobata est Cragii sententia, qui, quum quatuor hominum genera Cinado apud Xenophontem enumeret .st), quos socios sibi in re publica Spartanorum e vcrtenda fore SPerat, εῖλωτας, νεοὁaμῶδεις, περιοικους, υπομεἰ vas, hos extremos fuisse, qui Proprio II omoeis opponerentur, censuit Vi .

prae tἰ erant et ob errarant, quiqua onera ptihIlea δεννε poteriati . Itaque non institvitἰ visol Pytan Laeoniaci vel minua eam Maereantea istimo. non erant, tit Gaadom illa. At ovo, uarie aist is i qui o toti e insertarea eram , ae forta itim tiliis tum aevi eo silia ee Mnt, Otiod magiae rartia ea re non poterant. Ideo euidem in Aortim ntimera mea sententia praeter eos quoadiximus. qni lembus praeserima obira aeon pararciat. iant eoaendi praeterea Pauperrarea qui

que et tueriini e tie libertinia genia

140쪽

Trium enim priorum generum quum aliunde nota sunt nomina, tum de condicione ita certe constat, ut cur optimo civitatis jure caruerint appareat; bπομεἰονες autem, quos Latine paulo inferiores dixeris, licet hoc uno loco commemorentur, tamen quum a reliquis diversos ruisse necesse sit, cur simul cum illis nominentur nullaeausa intelligi possit, nisi deterioris condicionis Spartanos interpretemur, qui quamvis reliquis illis praestiterint, Homoe is tamen sive optimi iuris civibus inferiores fuerint. Atque liaec quidem distinctio ipsa voeabuli significatione confirmatur; quae licet Ubboni Εmmio ba magnas quoque leuebras habere visa sit, lamen et a Xenophontis interpretibus recepta est, nec recentioribus, qui illustrandae Spartanorum reipublicae operam dederunt, displicuit; iidem tamen nec de Statu et origine υπομειοvius nec de ipsius Cinadonis fortuna et condicione satis inter se consenserunt; qua de re jam amplius agen

dum erit.

Qui primus diligentius hanc quaestionem tractavit, Manso ba

tria hominum genera υπομtibvrus appellationem complecti censet: primum deterioris condicionis cives, qui quamvis Spartani nati essent, tamen qualibuscunque de causis optimo civitatis jure carerent; deinde si qui in civitatem recepti Homoeorum tamen jura non accepissent; denique mothones sive mothaces, quo nomine cos helotarum Pueros

SEARCH

MENU NAVIGATION