Io. Nie. Madvigii ... Adversaria critica ad scriptores graecos et latinos ..

발행: 1871년

분량: 984페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

videtur: eossim cotidis carni Ileum triste collauium. Infelix curia tyrannis angusta I Vulgo: eo sitim et infeliae . . . atau sta). Neque enim curia

angusta) coibat, sed illi incuriam. ι78 v. u tiro calumnia scrib. ealumniam.

384 v. 3. Sen. de tr-qu. stri. 15. l. Quae de mutanan. interpunctione dixi, iis adversantur nominativi luerra et ambitio non accommodati ad eam structuram. Sed duri aliquid et dissoluti relinquitur.

12쪽

absolvitur hoc volumine opus ante duos annos edi coeptum, transferturque ad Latinos seriptores eadem larma, qua auctor priore volumine, adumbratis primo libro artis coni turalis isibus, ultoro et celeris deinceps libris usqus ad quintum scriptores Graecos temporum ordinem sequens percensuit emendationesque multorum annorum studiis natas exposuit. Et quamquam ad Latinorum scriptorum opera mendis liberanda expoliendaque, maxime Prosae orationis Latinae principis, Cieeronis, plurima libris ante editis evulgavit, Livium autem, quem totum ante annos non multos edidit eiusque editionis partes libr. XXI-XXV et I Dnuper renovavit, Omnino ab hoc opere exclusit, lamen supererat expromiturque hic materia Graecae Superioris voluminis copiae nihil cedens. Sextus igitur

13쪽

liber poetas Latinos a Plauto usque ad Statium et Martialem persequitur, ad alios pauciora, ad alios plura continens, longe plurima ad Ovidium p. 66 - 109ὶ ad Vergilium eliam et Horatium quaedam notabilia. Poetas septimo libro excipiunt primum Varronis libri et de lingua Latina set de re rustica; sequitur ad Ciceronis scripta spicilegium emendationum non tenue p. 181-245ὶ, tum ad Caesarem librosque Caesarianis adiungi solitos emendationum copia hactenus fere

illibata sit ad Sallustium nonnulla. Liber octavus ad argenteae aetatis prosae orationis seriptores pertinet, cui materiae non ita multum ante detractum erat, ordiens, quoniam emendationes ad Senecam rhetorem pertinentes

Madvigius Κiesstingio edendas nuper permisit Lips. 18723, a Volteio Paterculo et Valerio Maximo. Longe tamen plurimum loci tenset et tria capita explent L. Annaei

Senecae volumina sere sexcentis locis e codicum in sen-gulis partibus fide dignorum vestigiis insigniter emendata p. 335 5173. Uno capite absolvuntur Columella, Plinius maior, Curtius, Quintilianus, uno p. 541-5823 Tacitus et Sustonius. Extremus liber IX) consumitur in Gellio emendando p. 583-6133, cui Fronto adiungitur in Iustino 616 629), in scrit,toribus historiae Augusta, p. 630-6573, postremo in stagmentis veterum scrimiorum apud Nonium servatis p. 651 - 6693. In singulis scriptoribus eadem tenetur ratio, quae in superiore volumine, ut, initio critica condicione aut brevit Dsignificata aut velut in Seneca uberius declarata.

14쪽

deinceps emendationes Ordine proponantur, interposita, ubi opus visum est esse, rerum grammaticarum aliarumque explicatione exemplisque confirmata. Interspergitur ram veterum emendationum iniuria spretarum renovata memoria, in una alterave parte exempli et admonilionis

causa frequentius. ut in Sensecae aliquot libellis. et docommunibus quibusdam aut ad plura pertinentibus Erroribus admonitio. Liber hic in charta bona typis perspicuis accurate impressus constat 4 thaleris 25 grossis novis Thir. 25 N l Thir. -- 3 Sh. 3 D. 70 c. .

15쪽

Diuiti red by Cooste

16쪽

Ρrooemium voluminis alterius.

Absoluta superiore horum adversariorum v0lumine ea materiae parte, quae ad Graecos scriptores pertinebat, praeterea, quae primo libro comprehendi communiter ad utriusque linguae scriptores spectantia, poteram fortasse sine ullis prooemii ambagibus simpliciter eodem tenore ad Latinas emendationes expromendas transire. Nam et do operis eonsilio et de materiae dispositione scribendique forma atque etiam de Studiorum meorum cursu, unde haec nata est et excrevit copia, satis dictum est priore communique prooemio. Queri autem h0c loco de operis spatio ultra

quam aut optaveram aut speraVeram, aucto explicareque, quam lentae me evolare ex his minutiis cupientem circumsteterint morae et ex laboris genere et ex aliis extrinsecus inusis ortae, quamque sim aliquando ad finem vel eum

sestinatione perveniendi cupidus, quid aut mea aut aliorum rεserip Sed tamen est, quod ab iis, qui librum in manus

sument, quidque ierat, quaerent, animadverti considerariquo velim. De Graeca materia, quae propioribus ab hoc tempore annis collecta est, perpauca antea edendo det ibaveram, nihil peculiari scripto. Latinos scriptores eum adolescens etiamtum enarrare coepissem et per multos ann0s ob eas quas antea exposui, musas in iis solis muneris publiei eram c0ntinerem, huius materiae aliquanto prius natae Metaeque magnas partes iam ante evulgari; eius quidem, qui in tota prosa oratione primum locum tenet, Ciceronis alia eripta ipse recensui, ad alia per me0s aliorumque

17쪽

Henrichsenii, Wesen inii, Tremeri, Lundii, Halmii Balterique et Kayseri) libros permagnum emendationum

numerum Sparsi, ut iam minus ampla et dives copia supersit, nec tamen, ut spero, contemnenda: Livii autem,

qui inter historicos operis amplitudine et utilitate primus est, libros cum ante paucos annos emendationum Livianarum volumine pertractassem, deinde totos recensui

et cum Ussingio edidi, ad quem scriptorem si quid ae- cessit post a me inventum, quod perexiguum est, quoniam nihil ei continuae curae impendi, alii tempori aptius reservatur. Itaque ad Livium emendandum quod pertineat nihil hic reperietur, Ciceronianae emendationes satis multae sed tamen longe pauciores, quam quas antea edidi; plus sibi loci praeter Ciceronis aequales vindicabunt subsecuti temporis prosae orationis scriptores, nee parvam partem Occupabunt poetae, quos praeter Lucretium et Iuvenalem minus adhuc in libris editis attigeram. Sed praeter hane in Cicerone et Livio materiae non tam detractionem quam levationem satis enim copia et onere gravat, quae restat, aliud attingendum verbo hic est, quod ipsi initio voluminis commendati0nis aliquid, ne splend0ris dicam detrahit. Facit enim institutus ordo, ut ab iis scriptoribus Latinis ordiendum mihi sit, quibus minus assiduam operam tribuerim et ad quos aut exiguas, ut ad Plautum, aut non ita lautas symbolas afferam, ut ad Terentium. Hano initii tenuitatem redemptum iri spero eorum, quae ad alio ascriptores subsequentur, ubertate. Poetarum antiquorum ex operibus, quae interciderimi, fragmenta quoniam sero ea sola, quae apud Nonium Sunt, attigi, eorum emendationes ponentur, cum ad Nonium ventum erit, aut si quod apud alium scriptorem positum tentavi; quid ad quemque poetam collatum sit, index monstrabit.

18쪽

qui Latinarum emendationum primus est. Cap. I.

Emendantur Plauius, Terentius, Lueretius, Catullusin.

Uno capite non prolixo comprehendi possunt, quae ad poetas Augusti aetate priores, quorum opera exstant, proferenda mihi sunt. Ex iis Ρlautum legi adolescens, ut tum licebat, non indiligenter, eiusque lectionis cum veteris sermonis obsΘrvatione coniunctae indicia habet disputatio deformarum quarundam verbi Latini natura et usu. a me a. I 8M et 1B36 edita positaque postea in opusculorum Rea demicomm volumine altero, quam nunc qu0que pr0rSus probo; ad scripturae emendationem tentandam neque subsidiis instructus neque metrorum prosodiaeque observatione praeparatus eram: alias enim mihi proposueram, in quibus elaborae em, antiquarum litterarum partes. Itaque nihil habeo illo tempors annotatum, quod edi velim. Intervenit Plautinorum studiorum renovatio magno servore a Fr Rilachelio coepta, ab aliis excepta. In eius ego operae partem ob studia alio collata venire non potui, nec animi inclinatione trahebar, ut . me in minutam illam prosodiae maxime observationem in instabili fundamento trepidantem immergerem. Ac si quis me, quod memini fieri, putabit grammaticum parum curiosum misse novorum grammaticae Latinae eondendae initiorum, quae hic nascerentur, ei eg0

19쪽

Lib. VI. Cap. I.

primum respondebo, me diligenter attendentem . si quid. iuod paulo latius pateret, certa prudentique observations

repertum videretur, adscivisse, non pauca minora a communi arte arcenda putasse, n0nnulla prorsus ut incerta aut

salsa sprevisse, deinde autem me de toto grammaticae, quae scholarum et ipsorum philologorum causa ad scriptorum intelligentiam componatur, fundamento in sermonis exculti et confirmati usu constituendo paulo aliter sentire, postremo id quoque intelligere, Plauti comoediis ne plane nativum

quidem sermonem Latinum et suopte ingenio sese moventem contineri, sed non raro Graeca vertendo, imitando, novam Versus formam sequendo et ei obediendo inflexum.

Ut tamen certi0rem totius huius studii Plautini imaginem animo in marem, ante paucos annos quinque Plauti sabulas sumpsi paulo lentius perlegendas, quattu0r a Ritschelio editas, Menaechmos, Militem, Mostellariam. Trinummum, unam nondum ab eo editam, Captivos, adhibitis Brixii ot Lorenetii exemplis sin Captivis etiam

Ussinoi . Admirabar laudabamque instramenti critici conquisitionem pervestigationemque aecuratissimam et in omnibus rimandis diligentiam, multa partim in verborum antiquis formis protrahendis restituendisque, partim in ipsis verbis, quibus quoque loco Plautus usus esset, reperiendia perdocte et scite administrata videbam, sed idem ita iudicare cogebar, dum Rilachelius praescriptam versuum formam legemque explere studeret omniaque ad sua praecepta non ubique certa aut vera exigeret, omnia denique, in quibus adhaesisset, corrigeret nec ἐπέχειν sciret velletve, sic saepe a vestigiis codicum certissimisque indiciis discessum esse, Sic omnia ver8a, sic quaedam ficta. non sine salso Verborum usu sententiaeque incommodis, ut temeritatem mirarer simulque artis criticae perturbationem dolerem. Nihil est enim in ea damnosius hac consuetudine non ex certis indiciis firmae et, cui ipse vere credas, correctionia petendae, sed, dum omnia expedire velis, instabili eoni eo-

20쪽

Plautus.

lura et facile in contrarium se vertenti tantum ea sectandi, quis versum aut sententiam ad legem aliquam quomod0eunque expleant; nam praeter singulorum locorum depravationem perit sensim veri sensus et reverentia, eerti ab ineerto, emendationis a lusu distinctio. Sed magis haec reprehendere et elicienda notare poteram quam ipse nova at vera reperire, partim quod nimis lubrica indicia erant, partim quod animus nec scientia nec consuetudine satis se ad Plautinam sormam movebat. Pauca tamen quaedam

in locis nihil a versu dubitationis habentibus succurrerunt probabilia aut prope certa, quae hic ponam, non adspirans ad Bunii mei sollertissimae simul et cautae in Plauto laxentionis laudem. Ab incerta suspici0ne incipiam. capL 279 II, 2. 30J. Postquam Philocrates, qui, Tyndari suscepta persona, de se tanquam altero loquitur, niloeratem dixit in patria Elide summo honore esse atque ab summis viris, Hegio subiicit: Tum igitur ei quom in Aleis tanta gratia est, ut

praedicas

quid diuitiae 3 suntne opimae 8 . Apparot intellectumque est ab aliis, perverse con- elusione argumenti et per partientas tum igitur a gratia et honore transiri ad alteram rem quaerendam: Quid diuitim 'suntne opinices Sed quod tolli volunt v. 279, nihil habet ea damnatio probabilitatis. Mihi Hegionis animus, quum de domestico Philocratis honore et gratia audiverit, converti paulisper videtur ad eam, in qua nunc sit, c0nditionem :Rti itur, ei, qu0m in Aleis tanta gratia est, ut praedicas Secessario nunc eum indignari dicit.

Ibd. 379 sqq. II, 3, 2l sqq.) inter personas oratio Me distribuenda est:

PHILOCRATES.

Recte conuenisse sentio.

SEARCH

MENU NAVIGATION