장음표시 사용
421쪽
secuti sint. Scribendum est: sequebatur colonus nexillum; sub vexillo enim colonias deductas esse notissimum est. Ex sv ex lactum est senex, deinde omissa,
ut saepius in Α sacrum videmus, extrema vocabuli para. Paulo ante si 4 reeto Pineianus ad exonerandas urbes emisit pro vires. Non viribus, tanquam malo. carere volebant, sed urbes multitudinis nimiae onere liberari. Ibd. 8, b: Emstiamur quascunque terras; nullum inveniri et illum intra mundum est alienum homini est. Undecunque ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant. Sic codices Α Β, alii . Locus vitiatus videtur verbis aliquot ob idem bis positum omissis, cum sic Seneca scripsisset: nullum inveniri exilium intra mundum spotest;
nullum enim solum intra mundumJ alienum homini est. Undecunque cet.
Ibd. 11, 2: Sed desiderat saturari multo
cone hylio purpuram intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus, non fortunae isto vitio, sed suo pauper est. Sic AI, prave. Neque enim is, de quo agitur, purpuram iam auro intextam et coloribus artibusque distinctam conchylio saturari vult, quo omnia illa perirent; itaque secunda manus saturatam fecit, quod in ceteros transiit; debuerat scituram iri in m verso). Mete autem superiores e Pinciani
coniectura: Si desiderat ..., non . . . pauper est;
et statim e Mureti: restituto deerit). Eodem capita
infra 6ὶ codices: Lapides, aurum . . . terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse expers et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus. Genetivus, quem iure ad expers requi-
422쪽
runt, latere videtur sub levis; fuit fortasse: naturae
suae memor, Oneris ipsε expers.
Ibd. 12, 2 in eodicibus Α Β scribitur: Transeamus ape spe non obveniamus ad locupletes. Seripturae verae h0c initium et haec lineamenta sunt: Transeamus Ope 8, veniamus ad locupletes. quod desideratur, distraetum et fractum superest in literispe non ob. Significantur autem opes parvae et mediocres, quibus omissis statim a pauperibus ad ipsos vere locupletes veniendum est. Scriptum fuerat: Transeamus opea poene inopes. Luditur in opum inopum nomine. Initium capitis sic interpungendum est: Ne me putes . . . uti tantum praeceptis sapientum, primum adspice cet. Nam ne putes pro ne putaveris Seneca non dixit.
Ibd. 13, 2: Si ultimum diem non quasi
poenam, sed quasi naturae legem adspicis, ex quo pectore metum eieceris. in id nullius rei timor audebit intrare. Apparet, non metum uniVerse, sed eertae rei metum cum nullius rei timore componi. Itaque hactenus recte, qui in cod. Guellarb. ante metum
addidit mortis; nam apud Fichertum adiectionis nota poni debuiti. Sed probabile est, Senecam seripsisse: ex quo pectore eum ultimi diei) metum eieceris. Ibd. I9. 7: ut intelligas, magni animi esse
feminam, quam non ambitio, non RVRritia . . . vicerunt, non metus mortis eam exarmata navi naufragium suum spectantem deterruit, cet. Vitiose abundat eam post quam et aequalem membrorum Armam turbat. Scribendum: non m . mortis iam exarmata navi nausr.
423쪽
cap. ΙΙΙ.8εnecae libri de beneficiis et de elementia et quaestiones
Librorum de beneficiis et de clementia emendationis fundamentum unum solidum est codex Palatinus Nagari,nus, de cuius scriptura tantum scimus, quantum nos Gruterus scire voluit, hoc est, multo minus quam ipsi vellemus. Eundem enim principatum is hic obtinet, quem in dialogis si hoc nomine utendum est Ambrosianus. Ceterorum ab eius mendis longius progressa depravatio horribilisque interpolatio cum infinitis aliis locis perspici potest velut statim de benes lib. I, 1, 3 ex iis monstris, quae plerique ex decoquere vero effecerunt , tum luculento exemplo in VI, 42, I, ubi in Nagariano tantum quod pro quam scriptum est Tam convietum est RECIPE
sunt tamen pro tam scripserunt; deinde recipere laetum est; tum monstrum natum: tam convicium est recipere quod non debes, quam non dare quod debes Pal. 2 marg. V, T . In libris do beneficiis ubi Nagariani testimonio propter Gruteri silentium deficimur vicarius in eius locum succedit Rottendorsianus Rapud Ficherium); quam tamen infidus, vel ex addito ΙΙ 27, 1 ad mendum occultandum vocabulo oris intelligi potest. Nam Oronovii codices parum novimus; Parisiensium, quos meherius se - partim ' contulisse dicit. perexiguum dedit specimen. Libros de clementia Rouendorsianus
Ex Hermae vol. III p. 151 video Hauptium eius eodicis collationem habere. Eam utinam edat suis adiectis emendati nibus. libentius hoc exemplo utor, quod ipsam emendationem, quam olim annotaveram, oecupavit Hauplius I p. 93. Diuitigod by Cooste
424쪽
non habet. Ipse autem Nagarianus quam sit iam mend
sus, prima primi libri periodus ostendit nihil props
modum, vir optime Liberalis, dixerim quod beneficia ecl. omisso bis verbo. Atque hoc ipsum non paucorum loeorum correctionem incertam lacit, quod excidisse verba potuerunt. In tali instrumento multa praestat intacta relinquere in edendo fortasse notare) quam corrigendi conatu attingere. Neque enim mihi persuadeo, Senecam de benes. I, 2, 5 officia appellasse, quae feris praestantur, aut VII, 8, 2 scripsisse: et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem . quia in laudem vetustorum invidia non obstat, etsi ibi satis consido prius quidem, quod per se absurdum est, non solum ob alterum simpliciter tollendum esse, a maiores ad magnos translatum et simul scribendum: in laude, hoe est, cum laudantur: alioquin laudi scriberetur).
De benestetis lib. I, 3. 3: Alii videri volunt esse)beneficiorum tria genera, promerentium, reddentium, simul et accipientium et reddentium. Nemo unquam Graecorum, quorum hic de Gratiis sententiae exponuntur, beneficia promerentia, accipientia, reddentia finxit; benefleorum illa genera sunt, quorum alii promerentur, alii beneficia reddunt, alii simul et accipiunt et reddunt. Paulo post si b) proxime ad Nagar. et ceteros meliores scribendum est: In eo choro, pro ideoὶ est aliqua tamen maioris sororis, Gratiae) dignatio, sicut promerentium. Voltus hilari sunt, quales solent esse, qui dant vel accipiunt beneficia. me demum explicatur, cur ridentes Gratiae fingantur. Extremo capite 10) scribendum est: nec illis fraudi est si aliud nomen in censum detulerunt. Ib4. 10, 5: Tanquam, si filios alicui restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo. In his nulla est significatio hominis benefieio indigni et ingrati futuri, nec, cur Seneca
425쪽
tantum sine ullo suo periculo filios restituera velit. In R nam de Nagar. tacetur pro alicui scribitur a vi sn i. Opinor fuisse: filios abigenti. γΙbd. 13, 3: Hercules nihil sibi vicit: orbem
terrarum transivit non eo neu piscendo, sed vindieando; quid vinceret malorum hostis, bonorum vindex, terrarum marisque pacator 8 Nullam habet haec interrogatio sententiam nisi hanc, talem hominem vincere non debuiSSe, non suisse, cur vinceret, hoc est l0nge absurdissimam; recta orietur sententia syllaba geminata: sed vindicando, qui equid Vinceret, malorum hostis, . . . pacator, hoc est, in omni victoria malorum hostis, cet.
Lib. II. 4, 1 nam de 2, 1 dictum est exe. 6 ad Cic. Fin. p. 834i codices boni ΝM. : Nihil autem est acerbius quam ubi quoque impetrasti, rogandum est. Videtur significari: quam ubi id quoque, quod
Ibd. 10. 4 nam de oratione si 2 rectius interpun-ganda dictum est ad Cic. Fin. II. 9 p. 1 bl), ut nune geribitur, sensu caret quidni; scribendum est oratioque interpungenda sic: Quidni ego illi non sim pro
λὶ Cap. 12, 4 e eod. Daleeampii profertur, quod mirere non pridem restitutum esse: quae etiam apud divitem sibi Io eum laetant, pro sui nam quae plaeent, sibi loeum faciunt, quae displieent, aut fastidium), quod ideo annoto, quod non haec una bona eoniectura suspectum illius codicis nomen praeserti Ex eiusdem Desecampii eodice Germanico V, 8, 2 prosertur eertissimo verum: etiam eum aliquid sali quispi, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen eeti Excidit quod post quid squis). Faeis aliquid mihi modesse neque Latinum est neque sensum habet loco aptum. Quin coniecturae hae sint, non dubitabit, qui viderit, quae ad V, 18, 1 et alibi inde
proferantur. Dissiligod by Cooste
426쪽
sum) indicaturus me' dedisse, cum inter prima praecepta . . . sit, ne unquam exprobrem, immons admoneam quidem p Sic enim Seneca interrogat,nbi aliquid laetendum esse se facturum) negat, nullam esse causam significans, cur non negetur aliquid omittaturve, vel potius, esse, cur negetur omittaturus. Lib. V
b, 3: Quidni non sit turpe p V, 25, 2: Ab hoe quidni non esset repetendum bene sic tum p Epist. 6, 3: quidni non possit 8 ibd. I 2, 10; 52, 10; 74, 26 cet. Nam affirmantis est: Quidni debeant p VI, 19, 2. VII, 2b, 2 quaeque p. 379 posui.
Ibd. 11, 3 tollenda interrogandi nota est: Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo se iturus est hoc est, neminem sciturum putas. Nam si gratus sum, ipse commemorabo, ut multi sciant . g 5 scribendnm est: haec tamen irrita sint pro sunt si in infantia
deserantur, nisi ... pietas . . . nutriat. JΙbd. 14, b nam amentibus, quod si 2 pro amantibus restituturus eram, occupavit Hauplius I p. 8) in cod. Nag. et paucis aliisὶ sic scribitur: Sive illum ira, quo non debebat, impellit sive ambitionis calor
abdueit aeutis si nullum malum vires a semetipsa patiar, nec committam, ut possit quandoque dicere: -ille amando me occidit . Manifestum est, hoc Senecam dicere, se amici ira aut ambitione aliove affectu abrepti cupiditati non auxiliaturum; quo minus ille suis ipse viribus uteretur, se impediturum, hic, ubi de beneficio conserendo aut non conserendo agitur, dicere non poterat; itaque hactenus Lipsius et Haasius aberrarunt.
3 cap. 13, 1 agnoseere verum non est; potest fuisse: tibi non datum hoe Haasii est dignos ea re ista bona; sed nihil eerti. Duili od by Cooste
427쪽
Ipsorum verborum emendatio incerta est; potest scriptum fuisse: sive . . . abducit a tutis thoe ab aliis inve tum satis est certum , in nullum malum in add. Ha ius) vires nisi a semet ipso peti patiar.
Ibd. 18, 3: A quibus ergo aeeipiemus p Ut breviter tibi respondeam: Ab his, quibus dedisse videamur. Num etiam maiore delectu quaerendus est, cui debeamus quam cui praestemus p Pravum esse dedisse videamur recte superiores intellexerant; hanc enim esse sententiam, ab iis solis beneficium accipi debere, quibus etiam honeste dari posset do quo ante quaesitum est); confirmat haec aperte, quod sequitur: cui debeamus a quo accipiamus) quam cui praestemus demus . Sed violenter ipsum videamur mutatur in vellemus. Et num nude positum et superioribus subiectum habet aliquid offensionis. Potius igitur sic scriptum fuisse opinor: Ab his, quibus dedisss fvellemus.J Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus sit, cui ceti Lipsius cogitabat de videamur in voveamus aut gaudeamus mutando.
Ibd. 26: Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me colere maluissem. Perversissimum est aut me; queritur enim h0mo, plura se consequi potuisse, si illum aut illum patronum potius coluisset quam hunc. Itaque scribendum sine dubio est: illum aut illum a me coli maluissem. Nam illum aut illum me colere maluissem vix Seneca dixit.
Ibd. 27, 1 de Cn. Lentulo sic in Nag. et ei proximisseribitur: ingenii suit sterilis tempus illi quam animi. Non fefellit ne librarios quidem inseriores su esse tam pusilli; de Ficherio manifestissima interpolatione codicis R doeepto taceo ; sed quoniam serri hoc nequibat: ingenii suit sterilis tam pusilli quam animi editores duplici transpositione usi sunt, ut efficeretur:
428쪽
ing. fnit tam sterilis quam pusilli animi. Re tius, opinor, tenebimus: ingenii fuit tam pusilli quam animi, et sterilis additum putabimus, cum eorruptum iam esset tam pusilli. Ibd. 3I. 4: Alioquin pessima optimae rei
condicio est: ut gratus sim ad fortunam mittor. Si illa invita respondere non possum, sussicit animus animo. Extrema haec ridicule connectuntur, quae prorsus contraria sunt; nam si fortunae favore opus est ad respondendum beneficio), animus animo non sufficiti Recta et aperta haec sententia est: Alioquin pessima optimae rei condicio est, si, ut gratus sim,
ad fortunam mittor, si illa invita respondere non possum Sufficit animus animo. Excidit si post st. De c. 34, 1 dixi vol. I p. 40 ima. Lib. III, 3, 1 in codice Nag. gie scribitur: Prima omnium ae potentissima scausa est , quod novis sempor cupiditatibus occupati non, quid habeamus, sed quid petamus in id quod est quod
adpetitur intentis quicquid domi est vile est. Forma loci verbis propter similitudinem omissis corrupti haec fuit: sed, quid petamus, sapectamus. Ita nonJ in id, quod est, sed quod adpetitur, intentis quicquid domi est, vile est. Similiter Muretus.J De loco, qui est e. 12, 2 transpositione sanando
dictum est vol. I p. 49; eodem corrigendi genere recte Ηaasius usus est e. 29, 5. Ibd. 19, 1: Alioquin cotidie dominum suum servus)obligat; peregrinantem sequitur, aegro ministratur eius laborem summo colit. Sio Nag. Hinc natae interpolationes ministrat et labore summo eo lit) et conieeturae malae sut Pineiani: ministrat eius laborem suo tollit, Haassi: ministratur eius labore summo, sublato colit, oratione mire in passivam
429쪽
formam transeunte . Non profunde latet verum: aegro ministrat, rus eius labore summo colit. JIbd. 28, 3 post egregiam et certam Salmasii emendationem: ubicunque nomen illustre defeeit, illo deum in sulciunt, cuius praestantiae et facilitati Haasium quoque suum illud verba in sulciendi artificium praetulisse mirarer, nisi paene desissem mirarii sic oratio interpungenda est, ut olim sere in ed. 1672 et Bipontina) interpungebatur: Neminem despexeris, etiamsi circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna. Sive libertini ante vos habentur sive
servi ..., erigite audacter animos cet.
Ibd. 29, 3: Ita nusquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur. Scrib.
Lib. IV, 6, I snam 3, 3 notavi I p. 68 pars veri
simpliciter ex optimo codice tenenda est, quam nonnulli tenuerunt, sed ad totum expediendum unius praeterea liburpe error tollendus est; nam ex his: tot flumine misi-tera super quae decurrunt sola aurum vehentia eod. Nag. fieri debet: tot flumina emisit per ea super quae decurrunt, sola aurum vehentia. Peraren08a sola, super quae flumina decurrunt, aurum vehunt. Ibd. 8, 1 ubi Seneca Stoicorum more allegorice deos ad naturae vires et motus accommodat): Liberum patrem, quia omnium parens sit, quod primum
Cap. 26, 2 eertissimae emendationi Gruteri ex quod facientia quoi eius, qnoi ne etebantur insidiae) imperito obi quitur Fieherius, negans se quoi in Senecae eodicibus repperisse. Ideo, quod, quo tempore nostri codices geripti sunt, desitnm erat sic seribi, tantum vestigia supersunt in mendis inde ortis, quae non pauca repperisset, si intellexisset. Vid. vol. I p. 68; de tranqu. m. 8, 8. Dissiligod by Cooste
430쪽
inventa seminum vis est consultura per volup
talem. Manifestum est nihil prorsus loci hic habere auteonsulendi verbum aut futurum participii aut nomen novae sormae inde ductum. δὲ Et huius quidam vocabuli facilis
nec dubia emendatio est; scriptum enim fuerat eonsitura; nec tamen seminum vim invenit Liber aut omnino semina, sed seminum vitis consitura ei debetur. Cicero in iis, quae supersunt, semel eo ituram, semel consilionem dixit.) Verum neque inventa est consitura per voluptatem nee inde causa intelligitur, cur omnium parens Liber sit. Prorsus credo Senecam posuisse: quod primum inventa seminum uitia eo n/itura peperit volup tatem. Restat inaequalitas notabilis haec: Liberum patrem, quia . . . parens Sit ...; Herculem, quia ... in Victa Sit ...; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque. Seneca sine dubio scripserat: paren S ... in Vieta . . . illumst. Cicero fortasse coniunctivo uti maluisset in aliorum sententia. Ibd. 13, 1 si non per se constaret, saltem ex eo,
quod insta contrarium infertur: nobis voluptas est dare beneficia cet. , sonstare debebat, etiam eam voluptatis definitionem, quae prior ponitur, infinitivo efferri nec posse haec iungi: vobis voluptas est in artis otii, sed necessario coniungenda verba sic esse: Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et se- euritatem sopitis simillimam appetere cet. Sed nihil est otii corpusculam faeeme; nec tamen rectius per se dicitur eorpusculum facere de corpore curand0, quae pars beatae vitae Epicureae praeterea postea per 30 mnitur). Seripserat Seneca: inertis otii sacero opusculum,
Non fugerant me, quae Hauptius scripsit Herm. III p. 151; sed certus sum eum defensionem eonsulturae abie
