Io. Nie. Madvigii ... Adversaria critica ad scriptores graecos et latinos ..

발행: 1871년

분량: 984페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

424 Ub VIII. cap. VI. nunc) factum apparuit; ingratus non sine nostro pudore protrahitur; quoniam quidem querela amissi beneficii non bene dati signum est, quantum possumus, causam eius apud nos agamus; fortasse cet. Sed primae sententiae vitium non removetur Baasii correctione. Superiores edebant: Damnum tunc factum nune apparuit. Videtur fuisse: Damnum non tunc factum fest, eumJ apparuit. Ibd. 30, 2: Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio

fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat nec desit p Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferro non potuit; subest aliquid cet. Verba nee desit nullam

habent sententiam. Quae sequuntur, nescio cet., non exscriptoris persona dicuntur, sed ex eius, qui ingratum eum, in quem beneficium contulit, expertus iniuriam sibi lactam elevare conatur. Seripserat Seneca: Quae ratio

e St exacerbare eum, ... quaerat, nec dicere:

Nescio quid cet. Haestat hoc dicere. De elementia lib. I cap. l, b non tam feliciter quam solet, tractavit Hauptius f II p. b). Nam cum in eodicibus fida dignis Nagariano et Oronorii Ers et Ampioniano sic scriptum sit: Potes hoc, Caesar, audacter praedicare, omnia, quae in fidem tutelamberi, nihil parte Eri. p. te neque vi nequs clamari rei. p. sola mari r. p.), eumque ex his duo appareant, alterum, duobus modis sere idem dici, primum alanti omnia , deinde neganti nihil , alterum, priorem Sententiam ex parte primaria et relativa compositam fuisse, is, deterritus, opinor, nimia Haasii interdum in lacunis fingendis et verbis intercalandis levitate, hic aperta vestigia missorum quorundam verborum ob vocem eandem bis positam aut duas similes neglexit et sustulit. Scriptum

442쪽

L. Seneca de elementia.

suerat ad hanc formam, a qua non multum Matius disererit: omnia, quae in fidem sed tutelam facee peris, salva halberi, nihil per is nequa vi neque clam fdamni daJri rei p.

Ibd. 3, 1: Nunc in tres partos omnem hanc materiam dividam: prima erit manumissionis,

secunda, quae naturam clementiae habitumque demonstret, ... tertio loco quaeremus, cet. Manumissionis nihil simile in omni materiae traetatione esse multi intellexerunt. In prima paris Seneca clementiam commendat tamquam omnium maxime principi et Neroni eonvenientem. Opinor igitur Senecam scripsisse manus in ieetionis, hoc est, ut tibi manum iniiciam ac te teneam. Manua inisetis pro uno vocabulo erat in iurisconsultori sermone et ita ponitur apud ipsum Senecam de eonst. sap. b, 7.

Ibd. 6, 2: Quotus quisque ex quaestoribus est, qui non ex recte edd. . superiores ea) ipsa lege teneatur, qua quaerit. Quaerit ds criminibus) non quaestor, sed quoesitor ut apud Vergilium quaesitor Minosin itaque Seneca scripsi L Frequens est haeo confusio in eodicibus et editionibus etiam aliorum scriptorum. Ibd. 7, 1: et quis regum erit tutus, cuius non membra haruspices colligantp Boo est: omnium tutorum regum membra sulmino disiecta) haruspices colligenti. Atqui hoc sententiae repugnati quae haec es neminem regum fore tutum, omnium membra haruspices collecturos. Scribendum est: Ecquis sic recte edd. supBriores regum erit tutus p . Cuius non membra haruspices eolligent pIbd. 9, 1: Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestim ars incipiat; in communi quidem reipublicae gladium movit. Nihil commune rei p. significati quod principatui contrarium poni possit et superius bellorum civilium triumvira-

443쪽

Lib. VIIL cap. m.

t quo tempus notare. Ante gladi excidit nomen neces sarium simillimarum litterarum: in communi qu. rei p.

ela de gladium movit. Eodem eapite g 3 Angusti iam

principis clementia superioris temporis inclementiae eontraria sic commemoratur: Nox illi inquieta erat.

cum eo gitaret adolescentem nobilem, . . . Cn.

Pompeii nepotem, damnandum; iam unum hominem occidero non poterat, cum M. Antonio pr0- seriptionis edictum inter e cenam dictaret. Rediculum hoc extremum, si recte intelligitur; neque enim ullo modo sic intelligere licet, tanquam scriptum sit: cum antea . . . dicta 8se L Verum clarissime monstrant codices, in quibus scribitur M. Antonius. Itaque restituendum est: iam unum hominem occidere non poterat, sui M. Antonius proscriptionis edictum inter caenam die tarat. M. Antonio Seneca primas crudelitatis partes dat. dictandi, Augusto relinquit secundes, scribendi.

Ibd. 11, 4 scribendum ita esse: Quid enim est,

cur reges consenuerint ..., tyrannorum ex se rabilis ac brevis potestas sit pro est p dixi adolescens in emendati. Cic. academic. et de legg. p. 34. Paulo supra si 2 s codd. potius esticitur non comprehensibilis amor quam incompr. a. De e. 12, 2 duci vol. Ι p. 33, ubi poteram addere, Lipsium sententiam vidisse. Sed g 3 haereo, rectenedicatur: uter quo licet non minus armis valletur ;nam aut non minus de uno rege dicendum videtur fuisss squam tyrannus aut aeque de utroque. Fortasse Seneca scripsit: uterque licet dominus armis valletur. Ibd. 13, 1: gloriosusque miles publicae enim s euritati se dare operam videt, omnem laborem libens patitur. Neo per so optime de milite securitatis custode dicitur dare operam, et alio ducunt vestigia optimi codi-

444쪽

L. Senem do elementia.

eis: se dare videm omnem, ex quo emei videtur: sodaro fidem videt efficere, ut ei confidatur . Ibd. 14, 1 scribendum: nisi magnae ... iniuriae patientiam evicerunt pro evicerint , nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum. Vid. ad quaest. nat. IV, 2, 22.

Sic cod. aliquis Gueis Ibd. 15. 2: Tarium, qui filium dep-hensum

in parricidio exilio damnavit ..., nemo non suspexit, quod contentus exilio ... Massiliae parri-eidam eontinuit. Primum causa et damnatio significatur, deind0 in poena constituenda lenitas. Itaque pravum est prius exilio; et eodices ΝM. et alii consilio habent. Scribendum igitur est: in parrioidi eonsilio. Adiuvit errorem vel genuit, quod parricidi non plenum videbatur. ΙM. 16, 3: Uter autem praeceptor liberalibus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos . . . , an qui monitionibus . . . docere

malit. Scrib. malet. Ineredibile est talia incurioso transmitti.ΙM. 19, 3: Est enim illi naturae mos exere e re se in parvis et ingentium rerum documenis tam minima argere. Sic Nag. ceteri agere aut augere , geminata littera m. Scrib. documenta minima spargere. Quod Ηaasius in minima cogere scripsit, Hausius in m. urgero, debebat in minimum dici; urgere in minimum sivo minima pro eo, quod est eo gere, contrahere, omnino non dicitur.

Ibd. 22, 3 eonstituit bonos mores civitati

princeps et vitia eius, si patiens eorum est, non tanquam probet, sed tanquam invitus ... ad c

stigandum veniat, ut in Nag. et aliis scribitu6 iam fisonorius sensit verbum, quod varie suppletur, inesso in eius vel potius elu; nam a geminatione sequentis litterae

445쪽

ortum esu scribique er uit voluit; fortasse praestat Heu

aut revincia.

Lib. II, 2, 1 et 2 primum nihil est, cur non simpliciter teneatur, quod in oodicibus est: parcetur ubique manibus tuis, hoc est . ubique a tinebitur sceleribus, ne ereantur manus tuae tristes litteras scribere. Sequitur in eodicibus bonis: Diutius memorari huic patere, ubi Senecam seripsisse opinor: D. me immorari huic

noe J patere. Insta 33, ubi haec in codicibus scripta

leguntur: Ac nescio quomodo ingenia immania et invisa materia secundior, expresserunt sensus vehementes et concitatos, statim apparet ingenia poetarum perverse immania et invisa appellari, nec minus perverse materiam eam, quae hic signisscatur, in tyrannis describendis positam secundiorem appellari, ne quid dicam ds ablativi usu materia secundiore e rimere amma). Omnia recta facile fiunt: Ac nescio quomodo ingenia in immani et invisa materia secundiore ore expresserunt sensus vehementes

et concitatos. iFelieius iis in hac materia sensus se dederunt quam in ceteris. Haec correctio iam Lipsio, nisi quod in non addidit, in mentem venerat, sed cum apud Reherium omissa esset, iterum a me saeta est. Ibd. 4, 2 Seneca postquam definitionem crudelitatis posuit, qua ea ad atrocitatem in poenis exigendis revocatur, obiici fingit, esse quaedam lacinora immania, ut Busiridis et Procrustae, quae sub hanc finitionem sic enim ipse appellat) non eadant: Haec crudelitas quidem, sed quia nec ultionem sequitur non enim laesa est neo peccato alicui irascitur nullum enim antecessit crimen , extra finitionem nostram cadit. Primum omitti nullo modo in huiusmodi concessione poterat est; deinde Seneca hanc esse crudelitatem minime concedit suam enim definitionem prorsus tolleret sed in proximis Possumus dicere cet.) ostendit . quomod0

446쪽

L. Senem de eIementia.

vitari hoe possiti Itaqus excidisse apparet verbum neeessarium propter similitudinem litterarum aut latere in ipso quidem: Haec erudelitas quidem uidetur aut videtur tantum , sed, quia. Tum posι ea dit in Nagariano et Col. scribitur: sinitionem continebat Col. tenebat in poenis exigendis intemper an tiam animi; interpolando additum est quae ante finitionem, tum in deterrimis laetum finitio. Subest et paene eminet: finitio enim continebat cet. Sequitur g 3 exu. in Nagariano: Hanc crudelitatem, id est, inclinationem animi ad asperiora clementiam repellit

longius stare a fas nam severitatem illo oon venit. Efficitur: Hano clementia repellit, longe iussam ire a se; cum ae veritate illi conusnit. In extremis non ita longe a vero aberat Haratus; repelluli e distare nullam habet speciem Latinae orationis. Explicat deinde Seneca, virtutes et clementiam et severitatem esse, vitia crudelitatem et misericordiam.

Ibd. b, 3: Quod si est sui Stoicorum decretis

omnia delicta ad poenam sine spe deducantur), quidni haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit. Recte viderunt, qui inscientia mendum esse putarunt; neque enim Stoicorum decreta spropria, quibus a ceteris disserunt Latino scientiae nomine appellari possunt. Scribendum: Quidni haeo ait aententia, quae ceti, hoc est: confitendum est, hanc esse sententiam, quae est Do quidni vid. ad II do benes 10, 4. Apud Ciceronem veteresque sequi debebat: quoe iubeat . . . cludat. Eam legem licentius etiam, quameeteri huius aetatis, Seneca negligit; pauca ex infinitis exempla ponam: de viti beat. 10, 1 et 12, 3; do benes

III, 23, 2 bis, VI, 21, 4, quaesti nati. I, 3, 3, II, 26, 8 et 9: 47 init . 49; epist 30, II; 36, 2 et 3: 55, 3; 7l

2b; 108, 30 esse, quorum ... habet). Sed recte

447쪽

Lib. VIII. cap. m.

Lipsius porrum auxilio eludi prave diei sensit neque enim auxilium portum petit, scribendumque esse: portumque . . . mutui auxili cludit miseris . γΙbd. 6, 3: Ergo non miserebitur sapiens sed succurret, sed proderit, in commune auxilium natus ac publicum bonum. ex quo dabit cuique partem: etiam ad calamitosos pro portions improbandos et emendandos bonitatem

suam permittet; adflictis vero et sortis culpa addit Baasius; Pincianus et alii fortuitis laborantibus multo libentius subveniat. In his, quae praeter unum in codicibus sanorum speciem habent, multa et gravissima sunt vitia sententiae. Primum cur etiam ad calamitosos bonitatem permissurus sapiens dicitur, qui primo loco iuvandi videntur essep Meinds quaero, quid ab his ita disserant affli et i, ut eum adscensus nota verοὶ sapiens his multo libentius subventurus esse dicatur; tum scire velim, cur portionis mentio in ealamitosis fiat, quae in omnibus servanda videtur; postremo vero, quod expediri nullo pacto potest, cur ad calamitosos non iuvandos, sed emendandos bonitas sapientis permittitur

quasi calamitosi magis quam fortunati mali et omnes mali sint 8 nam quid ad calamitosos improbandos bonitate opus sit et ad eos pro portione improbandos, adeo excogitari nequit, ut prorsus ridiculum hoc siti Quid fiet igitur 3 Removendi ita sunt calamitosi illi, ut sapiens

bonitatem suam permittere dicatur etiam ad improbandos et emendandos, hoc est, ad homines minus bonos et probos atque emendatione egentes, multo vero libentius adactietos. Sio igitur scribemus: ex quo dabit cuique

Panto post quod e vestigiis codicis NM. seripseram: non

potest autem magnus esse idem ac maestus; maeroreet.. oecupavit Muptiua I p. 8. Diuiti by Cooste

448쪽

L. Seneca de elementia.

partem; etiam pro portions ad improbandos et emendandos bonitatem suam permittet; adflictis vero cet. Cum non intelligeretur, improbandos et emendandos dici per se de genere hominum πρός τοπις μεμιμους και ἐπανορθωτεους , non de actione, quaesitum est nomen, ad quod Prundiva pertinerent, additumqus calamitosos et ad id necessario praepositio retracta. In extremis scribendum videtur: adflictis vero et sortis laborantis hominibus ; id cur mutatum sit sui afflictis alter dativus adiungeretur , perspicuum est. Opusne est ad coniunctionem adiectivi et genetivi defendendam adscribers v. c. Liv. XL, b I, 4: plura et maioris usua, Suet. Iul. 75: medios et neutri partis pIM. 7, 1: At quare non ignoso et 3 Vacuam constituamus nune quoque quid sit veniam, et sciemus, dare illam a sapiente non debere. Sici M. Vacuam etiam ceteri codices habent, sed recte scientia. Opinor scriptum sessas: Uaeuo animo constituamus nunc qu., qu. s. scientia, et sciemus, dari ceti. Sed haereo in nunc quoque, quod ad quam superiorem constitutionem reseratur, non video. Fuitne constituamus in unoquoque 3 Paulo post, ubi est: ego ut breviter tanquam in alieno iudicio dicam, aut tollendum est ut aut scribendum

autem.

Quaestionum naturalium libri, ab ipso Seneca ex sarragine excerptorum sine ordine et sine intentiore cura compositi, interpositis ubique contra malos mores et

cupiditates declamationibus tumidis et contortis, a librariis iam antiquitus permalo habiti confuso suam alicubi librorum ordine et finibus, ut Baasius demonstravit) si lac nas habent ut IV, 3 init. , ubi tantum argumenta notantur et etiam in optimo, qui adhuc innotuit, codice,

449쪽

Berotinensi Mee. XIII Ε mendorum gravium, interdum ex pusillis erroribus in miram speciem detortorum, magnam vim. Ceteri codices hic quoque incredibiliter interpolandi lusibus depravati sunt, quorum initia, nec ea parea quod media aetate hoc opus lectitabatur iam sunt in eo- dies Bambergensi B , saeculi, si recte traditur, XI. cui proximi sunt Pal. 3. 4 et fragmentum Coloniense; ceteri indidem orti quod demonstrant, ut hoc utar, eadem verba omissa I, 1, 6, II, 21, 2 . multo longius progrediuntur. Sed tamen nonnullis locis verum in E oblitteratum sere rit B solus aut eum illis tribus. Αeredunt ad dubitationes augendas opiniones. quas Seneca sequitur et exponit, interdum parum notae, in quibus intelligendis et ad ipsas res

reserendis editores aliquoties longe aberrarunt. Permulta, quali nune instrumento utimur, sanari nequeunt.

Lib. I procem. ς 3: quid sit deus, totus in se

intendat an ad nos aliquando respiciat. Scribendum necessario intendatur. Deus totus in se intentus. m. ad Marc. 1, b tacebunt pro tacebuntur. ep. 85, 36 noe sat scriptum pro noceatur et alia similia non pauca.

Ibd. g 8 sie scribitur in eodicibus fide dignis Ε, Col.): Ultra Istrum Dacus non exeat; imperium seol. imperim) hemotraces includas: Parthis obstet Euphrates, cet. Interpolatio iam in B mani-sesta est: Istmium Samotraces includat. Ex illa

e nota apud Fich. p f. p. XI errore omissa est. J s 4 frustra eomparatione dissimilium corruptorumve defenditur hoc: non fuerat nasci pro eo. quod est: non opualuerat nagei. Etiam VI, 31, 1 seribendum est: quibus . . . mRle fit antibus opus non erat impelli, sed agitari. Post bus facile excidebat opus. Sensit mendum Fromondus . Dissiligod by Cooste

450쪽

L. Senem quaesiti natur.

seriptura primum Haemo, non Haemus antiquum esse apparet, desnde pravum esse, quod ex Isimium similibus- quo Gronovius exsculpsit Strymon et, cum praesertim in singulis gentibus reliquis tantum singuli termini nominentur, aut mons aut fluvius. Scripserat Seneca: imperium Haemo Thraces in eludant funam litteram in optimi codicis scriptura mutavi aut: hraae includat pro ces posui . Ibd. c. 1, 2: Si autem, quod commodissimum est, convenerit inter nos, ne alter alterum interroget, qui dicit illum respondere non posse, satius erit dB re ipsa quaerere quam mirari, quid ita Aristoteles globum ignis appellaverit capram. Sic E iC0l. quid dieit, om. non posse, Ρ 3: quid dism illud recidere non posse).

Faeile hinc eruitur Verum: ne alter alterum interro-git, quod se it illum resp0ndere non posse, cet. ins inutilibus interi ogati0nibus alter alterum vexetin. Τ--

tum bis i mutatur. Insolix fuit Hauplius II p. 17. Eodem et pila g 6 in D tet P 33 sic scribitur: Quom

admodum nubes collisae mediocriter fulguratio nos efficiunt, maiore impetu impulsae fulmina, sic quanto illas minus presseris minoresve, tanto levi 0ra fulmina emittunt. In ceteris enim codicibus omissis Verbis sic quanto . . . levi ora fulmina. quod in eo, unde omnes orti sunt, scribendo oculus aberraverat in fulmina bis posito, desider inr altera comparationis pars.) Sed mendi aliquid esse apparet in presseris; nam h0mines nubes neque magis neqtie minus premunt. Scripsisse Seneca videtur: sic, quanto illas minor pre δε it via minoresve, tanto l. s. e. Asit vis minor esse 90test aut ipsae nubes minores.

Postremo si s sio editur: Illud enim stultissimum festJ existimare aut decidere stellas aut

SEARCH

MENU NAVIGATION