장음표시 사용
111쪽
sorma opus eX Aegypto advectum creditur e plebiscita duo mutila , ct manca extant, & decretum gymnasiarchae , qui ludis athleticis praeerat . His adde columnas plures ex lapide peregrino , & sumtuoso sex circiter pedes altas , annulos , claves , pessulos , seras, talo S , inaures, amuleta, 'cassides , arma , & alia sexcenta his similia , pleraque aerea, unde conjicere licet, serri ducendi usum antiquissimis temporibus minus viguisse et recens arcula muliebris pulvini instar superius farta prodiit , intra quam suppellex universa, cilicet acus , forcipes , digitalia muliebribus usibus , & ministeriis apta servabantur . Quam litenter sane mulieres nostrae Ueterum matronabum industriam in hisce superistitibus monumen-ris contemplarentur, & siquid vel rectius , vel deterius factum deprehenderent, aut tristes inviderent , aut laetae reprehenderent . Ad vasa culinaria denique ventum est. Hic enim vero innumeri objecerunt sese urceoli , pelves , sartago , patellae. Ferunt alieneam patellam pedem & amplius latam inventam soco admotam , in qua ad huc inerant ei culenti coquendi reliquiae in cinerem Omnino conversae . Horum alia nostris similia sunt, alia: vel forma , vel materia, vel usa a nobis dissentiunt . Nihil mihi magis in votis est , quam ut Rex Carolus pergat regiis auspiciis , & sumtibus suis . quicquid adhuc Herculanii sub terra est , efferre & bonis artibus consulere . Scio sane quam exigua ea sint quae tibi assero , & sertasse etiam aliunde nota, prae iis quae
112쪽
rei dignitas , & monumentorum copia afferri extingit. Verum hujusce operis laudem viris duobus amplissimis , & immortalitate dignissimis scilicet Bajardo, & Antonio Gorio integram concedo, nihilque aliud a te quaero, quam ut hanc qualem cumque animi mei voluntatem pro summa tua in Societatem nostram benevolentia , & humanitate vel mediocriter probes . VIRO CLARISSIMO , ET ERUDITISSIΜO
V Eritus, ne superior epistola longior esset, retia quam Herculanensis suppellectilis hactenus elatebris erutae descriptionem in alteram epistolam rejicere malui , quam te una eademque perpetua oratione defatigare . Egit ea praesertim de signis aeneis , atque marmoreis et aget haec de pictis parietibus vel graecas sabulas , vel latinas historias , vel alia ludicra reserentibus et neque dubito , quin plus voluptatis legentibus allatura sint isthaec , quae plus habent admirationis . Antiqua monumenta marmore , & aere insculpta in Italia praesertim vulgaria tantum non sunt , Picta vero no
113쪽
item . immo non detunt , qui quantum antiquis statuariis tribuunt , tantum pictoribus de trahunt . Causis hujusce judicii minus , ut existimo , recti non una est . Tabulae veteres superstites paucae admodum sunt , eaeque nec eleganti Gsmae . Licet , ut ait ' Tullius , statuae inte reant tempestate , vi , vetullate ; tamen haec , &alia magis rebus pictis , quam insculptis citius, &maturius interitum afferunt : nec raro accidit , ut Incommuni casus periculo optima intercidant, minus elaborata , ac persecta supersint diutius . Homines nostri recentium picturarum admiratio ne defixi nolunt nisi praesentia suspicere, de iis ve- To , quae ab oculis semota sunt, ut pote quae animos non irritant , minus magnifice sentiunt . AEquumne, an iniquum hujusmodi judicium sit, pau-
cIs discutere in animo est , antequam ad rem Hemculanensem accedo . Humanitas in me tua , dciumma animi tui in latinis , ac graecis artificibus admirandis contentio hujusmodi ωάρ. b, 4, tibi ingratum esse non sinet. Aliter sane exiit imo de latinis , ac de graecis pictoribus pronuntiandum . , Nam a latinis sero admodum excoli artes cce piae. Antequam Marcellus . Flaminius , AEmi lius ae Mummius in urbem deserrent signa , ac tabulas , quibus , Syracus s expugnatis , Asa domita , capta Corintho potiti fuerant, magis rege re imperio populos , quam atra cudere , & vultus
114쪽
pingere curae suit . Romam vero exoticIs signis , ac tabulis transvectis , publicisque locis , ac priva tis aedibus ita exornatis , cepit optimos quosque , qui recte saperent , artium studium , & cura . Non quia antea Romani artificibus , ac pictoribus Praesertim omnino caruissent. Nam , ut ait Plinius , apud Romanos quoque bonos huic artimature contigit , & ante urbem conditam extabant Ardeae picturae in aedibus sacris , sicuti etiam Lanuvii , α Ccere antiquissimae aliae praedicabantur . Roma vero genuerat gentem Fabiam , quae
a pictoribus ' nomen duxit. Etiam Pacuvii poetae pictura laude non caruit. Uerum diu ars hujusmodi ignobilis quodammodo jacuit: vel quia adhuc rudis , & incompta animos non pelliceret, vel quia
aliis curis patres distentos nacta esset. Mummius cepit exoticis tabulis conciliare auctoritate minon quia ipse oculos eruditos haberet , sed miratus pretium, quo Rex Attalus tabulam in praedae venditione emerat , suspicatus est aliquid in ea esse virtutis , quam ipse nesciret , & tabulam venditam , querente,& invito Attalo , revocavit. Ex eo pictura etiam Romae magis magisque flo- Tuit , potius tamen a 3 Graecis accita ,.vel ali
13 Ibidem . a, Nobilem Virum L.Fabium miratur antiquitas qui etiam Romana seriptor Historia est , sed magis ex pictura quam ex
Iiteris nomen invenit. D. Hieronymi epist. III. ad Hesiodorum. 3ὶ Etiam Graeeos non prius tabularum, & artium s udium tenuit , quam , bellis consectis , & paee eomposita otiari cape-xint . Ut primum positis nugari Gracia bellis capit .... Marmoris aut eboris fabros , aut aris amavit , respendit picta is tum , mentemque tabella . Horat. epist. lib. a. epist. I.
115쪽
ta , quam ibi nata . Nam sicuti Roma belli eis laudibus Grajos vicit , ita ab his artificum praeliantia se vinci sivit. Qui Librum xxxv. Plinii accu-xate legunt , nae illi facile intelligunt, quid inter insit inter Latinos pictores , ac grajos. Is meminit Ludii, qui aetate Augusti amcenissimam parietum picturam Romae instituit , si modo Latinus fuit, quum AEtolus fuerit alter Ludius, qui Ardeae aedem pictis imaginibus longe ante condecorave rat. Floruit etiam Romae Atellius .paullo ante Augustum , mox An milius , Cornelius Pinus, &Λceius Priscus , de quorum laudibus pauca , aut nulla attingit, ac refert . Ubi vero ad Grajos deventum est y totus in illis est. Non modo singulos in scenam profert; sed in quo quisque maxime exeelleret, fusius docet, & exemplis luculentissimis laudem artificibus debitam probat . Plura non persequor. Nam principatus Grajorum pictorum , Latinis ipsis consentientibus , abunde constat . Ad illos itaque accedo , & quid sit reipsa sentiendum , in medium affero. Tria sunt, quae mihi Grajos homines arte pingendi praestantissimos suisse suadent, veterum scilicet scriptorum judicium, statuariorum, quae adhuc
extant , monumenta , & picturae superstites . Ueteres auctores non modo in universum Grajos pi ctores laudant, verum etiam singulorum pingendisormas, notas , & quodammodo χαρακτηραν eXPrimunt , & definiunt, hoc est eas virtutes circumscribunt, in quibus pingendi laus posita est uni- Versia, & comprehensa . Praeterea nonnulla summi
116쪽
artificii specimina , & exempla afferunt, quae a persectis pictoribus unice praestari solent. Apellis tabulas venustas , & gratia maXime commendabat, ut, quum in figurarum dispositione ac
mensura Amphioni , & Asclepiodoro victoriam
concederet, in imitanda tamen delicatiore natura reliquos omnes longe praestaret. Cura Protogenes , ratione Pamphilus , ac Melanthius , facilitate Antiphilus , concipiendis visionibus c quas φα ασtas vocant Theon Samius praestantissimus habitus est . Pluribus supersedeo . In promptu enim haec sunt. Ingentia etiam pretia , quae summi pictores ab emptoribus exigerent , admirationem graecis tabulis pariunt. Nam Attalus sexies centenis sestertium millibus , hoe est juxta Harduinum 6o oo. gallicae monetae libris tabulam emerat Aristidae . Non minus talentis viginti argenteis , hoc est juxta eumdem monetae
gallicae 48ooo. libris Ephesinis constitit Apellaea Alexandri Magni tabula in templo Dianae picta . Quod si , ut aliqua editio ' praesesert, talenta fuisse
se aurea putanda sint, & mensura , non numero tabulae, pretium acceptum , eo magis Grajorum tabulis admirandis locus aderit . Verum illa tanti non iacto , quanti veterum artis cum superstites statuas , in quibus magnum momentum inesse
existimo ad pictorum praestantiam epidicti ea dein monstratione deducendam . Ambae artes ita similes inter se sunt ; & arcto necessitudinis vinculo. invicem
117쪽
invicem iunctae, ut uno eodemque partu editae videantur. Ambae naturam sibi imitandam proponunt et ambae eorporum lineamenta , statum , figuram, ambae animi παροs, & ; υ exprimere , &referre nituntur e ambae itidem satis secundis, vel adversis usae perpetuo sunt, nec unquam,
illa jacente , illa floruit, Vel, hac florente . altera ingloria jacuit. Uno verbo artes in re scili- .cet uua, quam nosti, umbae dilis iles , ad cetera pene gemelia et nec iisdem moenibus contineri statuarii optimi sine bonis pictoribus diutius que unt . Nam pictor malus coram statuario optimo perinde se habet, ac reus coram severissimo judice , ac reprehensore. Quare, si Athenae nihil nisi mediocre , vel malum in arte graphica procreassent, statuariorum censura eosdem coegisset vel rem reprehensam perficere , vel immortalitate carere . Universa Graecia , atque adeo Europa e statuariorum judicio, vel operibus edo ista curvo dignoscere rectum , bonos a malis pictoribus facile distinxisset, nec nisi vera de eorum virtutibus, aut vitiis posteritati judicia reliqui l-set . Quum vero in statuis aeneis , atque marmoreis adhue superstitibus , cujusmodi sunt Venus Anadyomene , vulgo Medicea, Hercules F.rne-sus , Laoeoon in Vaticano, M. Aurelius , &Gladiator moriens in Capitolio, praestantissimos statuarios tulisse Graeciam satis superque constet, neque aliter scriptores de insignibus pictorum tabulis , quam de praeclaris artificum signis magnifice sentiant , vero verius existimo , utriique
118쪽
graecos homines abundasse, neque minus audiendum Plinium, ubi Phidiae Iovem Olympicum, vel Praxitelis Uenerem laudat , quam ubi Leu diis Athletam , vel Timantis Iphigeniam celebrat . Haec , tametsi nulla vetus pictura extaret , ad litem dirimendam satis videntur posse . Uerum picturae ipsae superstites suum etiam suffragium
addunt. Plerosque labores tuos pictores veteres credere tabulis consueverant, in quibus vetu stas cariem gignit, & interitum tandem affert et Propterea mirandum minime est , cur hac aetate Pictae Grajorum tabulae nullae extent, quae edam cem vetustatem fefellerint: casus etiam innume-xi , qui Grajorum imperium, atque urbes dele vere , iisdem tabulis suere fatales . His accedit imperitorum hominum inscitia fato ipso aliquando nocentior, qui quum nihili faciant ea quae ignorant, vel ultro oblata, vel casu inventa dimittunt , ac perdunt . Cur vero optimi quiquo tabulas citius , quam parietes pingerent, satis constat. Curabant videlicet, ut ipsorum opera Tes velut communis fierent, hoc est ut non modo e domo in domum , sed etiam ex urbe in aliam di ad alios dominos transferri possent. Parietes pingere serius instituit Romae Ludius , Athenis longe maturius res coepta . Euphanor , qui simul cum Zeuxi , ac Parrhasio vixerat, plura Athenis in parietibus pinxerat; quemadmodum Antia. Hercul. F Poly- D Tabula e lauee prasertim femina plerumque corast
bant , qua antea ereta dealbabantur . Useus pingendi in linteis ignorus Romanis erat autequβm
Nero Princeps in iis sapiui jussirit.
119쪽
Polygnotus ' , qui annos 42 o. ante geram vulga Tem porticum , quae vulgo dicitur Poecile , multiplicis coloris usu exornaverat. Udo tectorio , sive albario ac recenti colores induci soliti, aqua vero , & glutine , non vero oleo diluebantur , recens inventum , ineunte seculo XV. Ioannis Van-eth Belgae . Parietes picti nequeunt alio transferri, & in excidio urbium cum ipsis aedi- fetis diruuntur . Quibus vero ira victorum repercit, inscitia , vel avarities delet. Aut enim in effodiendo solo nihil pictis sernicibus , aut porticibus , quarum pretium nesciunt , consulunt . aut omnia convertunt in rudera , ut novis sub- fructionibus materies, ac cementa non desint .
Illud etiam attendas velim , picturas veterum praestantissimas prae mediocribus, ac vulgaribus fuisse paucas. Quis enim nescit, humana omnia ita esse comparata , ut paucis excellentia , pluribus mediocritas insit Verosi milius proinde est, in communi serme picturarum interitu mediocres , quam praestantes supersuisse . Nae illi sane id probe norunt, qui in conjectandi arte vel mediocriter versati sunt . Quare tametsi vel nulla excellens pictura extaret, non idcirco minus praeclare de Graiis pictoribus sentiendum e set . Verum non ita adversa sortuna usi sumus , ut paucas satis bonas ac praestantes artis hujus reliquias nobis seris inviderit. Ferunt , Rapha -
. elem i Paustrias in Atticis. min. Hs. lib. xxxv. Memoires
120쪽
elem Urbinatem Pictorem praestantissimum , qui tribus circiter abhinc seculis artem a veteri dignitate jam desciscentem penitus instauravit , atque restituit, imitandas sibi proposuisse veteris
& Tyburtina Adriani villa , & ex crypta Puteolana erutas , unde veterem pingendi formam , elegantiamque in suum veluti succum , & sanguinem convorteret. Increbuit etiam 1 ab eodem fuisse nonnullos in Graeciam missos, qui ha jusmodi fragmenta diligentissime conquirerent,
ct secum in urbem , si fieri posset , deserrent. Eadem Ioanni Utinensi , Iulio Romano, aliisque Raphaelis discipulis aliqui tribuunt, qui ne latum quidem unguem a veteri pingendi Grajorum disciplina , ut aiunt, deflectere visi sunt. Enim in vero ab iis, qui artem istam egregie callent, semper maximi habitus eli Torus Genialis, in horto Aldobrandino inventus , qui ad Raphaelis elegantiam maxime accedit , Roma Galeata in aedibus Barberinae gentis, & alia in domo Farnesia, praeter sepulebra Nasoniorum in via Flaminia , Satsνum in Collegio Romano , I Smam sedentem ex Exquiliis erutam ' , & alia , quae in Libro Camilli Μaximi Cardinalis amplissimi,& alibi memorantur . Verum harum famam, atque elegantiam longe vincunt aliquae Hercula-F a nenses Pictura antiqua sopuIehri Nasoniorum a Petro S ncto