장음표시 사용
2쪽
Canonici Regularis Sanctissimi Salvatoris
4쪽
Canonici Regularis Congregationis Rhenanae Sanctissimi balvatoris
NUNC PRIMUM EDITAE OPERA, ET STUDIO
Ejusdem Congregationis Canonici,
Auctoris vitam, Scriptorumque de ipso testimonia ,.α Hebraeorum Canticorum explicationem
6쪽
ABBAS, ET CANONICI REGULARES Ss. SALVATORIS BONONIAE
TISSIME PATER , dum familiariter atque amice qua tua humanitas est apud nos degebas, ut scilicet in lucem '
7쪽
emitteremus, si quos habebamus nondum evulgatos codices, aliis curis hactenus impediti nunc tandem exsequimur ,s quotquot apud nos invenimus nondum editos probabiles libros , eos upis committimus : neque eos tantum , sedes alios etiam , sane non paucos, quos in vetustis bibliothecis perquisivimus, es comparavimus . Tibi vero B. P. laborum nostrorum primitias lacratas volumus, Marci Marini eom mentarios , quos autetraphos habemus , o sanctismo Nomiani devoventes: Ecclesia scilices suprema Prodi , Bononia Principi atque Antistiti, familia vero nostra vindier praesta
tissimo, atque ad hae studia hortatori. Neque vero aut in Marci Marini, aut in horum commentariorum laudes essu demur . Nimirum Tu, qui non minus dignitate , qua reliquos homines longe antecellis , quam sapientia plurimum practas , pulcre noscis, summo in honore halendos esse comis mentarios hos , eapeditissimos quippe, perspicuos, s ipsum Psalmorum senstim exhibentes: Maratim vero Marinum sGretorii XIIL Pontificis utique doctissimi, es prastantium aliorum virorum judicio in hebraea lingua peritia primas obtinuisse . Deus D. M. Te, BEATISSIME PATER , publico eommodo natum ditatissime incolumem, ac fortuna
tissimum, nobisque lenicenti mum servet .
8쪽
CANONICI REGULARES SS. SALVATORIS BONONIAE.
Udivimus saepe exteros de Italis conquerentes, quod Codices suos hi adeo ament, ut nec evulgent ipsi, nec consuli ab aliis sinant. Falso id dici, facile assequimur ex praeclaris Venerabilis Monetae libris, quos Vir egregius I homas Ricchinius Anno 1743. e Bibliothecarum tenebris eruit , Romaeque in lucem emisit: assequimur quoque ex quinque Anec- dolorum libris , qui a Clarissimo Muratorio prodierunt: assequimur denique ex plurimis, iisque ingentibus voluminibus, quae a Muratorio pariter, & 1bciis
Palatinis , superioribus annis edita novimus. Multa quoque ex veteribus Italiae Bibliothecis eruta sunt, quihus plurimum aucta est ea Conciliorum collectio, quae Venetiis elaborata est. Multa itidem eruuntur etiamnum vel ex Ambrosiana , vel ex aliis minus celebribus Bibliothecis , quibus Italorum nomen cel hrius in dies sit. Laudabilia horum studia nos imitantes, ea omnia evulgare studebimus, quae apud nos servantur, ab eo exorsi volumine , quod ut in publicum prodeat, plurimum nostra interest: quippe est a viro egregio e nostra familia elucubra-.tum: ob dignitatem quoque suam, ac praestantiam jam pridem a bonis omnibus expetebatur. Volumen alterum latinorum Patriam, atque Ecclesiasti
9쪽
corum Scriptorum opuscula sane non contemneniada, quae summo labore perquisivimus, continebit. Graeca proferet tertium. Ecclesiae Canones, & vel
res edictiones quartum. Quod si Divinus SERUATOR , cui nostra studia sacravimus , nostris aussibus adhuc faverit, liturgica, catechistica, monastica , & historica deinceps addemus . Ad ultimum philosophica, mathematica, epistolas, orationes, &carmina. Haec sciri a te volebamus. Vale.
10쪽
S. Salvatoris Bononiae Canonie ,
Αacus MARINus magis hebraearum literarum peiaritis, quam vulgo cognitus, eximium fuit seculo sexto& decimo nostri ordinis ornamentum& decus. Huius viri memoriae pro viribus consulere certum est. Quod dum ingredior facere,
non Vereor, ut quisquam me aut rerum n
strarum, aut Marini ipsius paullo studiosiorem suspicatus, fidem his, quae scripturus sum , ne adJungat. Namque ea pauca duntaxat proferam , quae partim e Scriptoribus Marini aequalibus, aut ex libris, quos confecit ipsemet, partim ex incorruptis , quae apud nos Bononiae asservantur, monumentis , quam potui diligentissime deprompsi. II. Natus est Brixiae in Italiae urbe praeclara, antiquo,& nobili genere . In Brixianis enim familiis illustrioribus Marina n meratur; nec desunt trὶ , qui Marinos a Macrinis illis, quorum nobilitatis vetustatisque plurima exstant lapidibus incisa monumenta, oriundos putent: vere ne , an secus, nihil ad rem; quum de eo viro scribam, quem animi magis, quam generis
nobilitas illustravit. III. Avus ipsi fuit iii Petrus Iacobus, homo generosus in prumis, ac dives, magnus vero patruus Baptista Eques Auratus. Is, quum germanus frater Petrus Iacobus a Senatu Veneto b nis omnibus privatus foret, ea continuo recuperavit, ac m b riens
it in Testis eius rei est Octavius Romus tu Eue is AvuHeis Eoiκi-πum in rism, pag. 348. 1 vide Marini ipsius latinam prasationein , in Thesauro tingua foeta Venetias edito a Ioanne Degara anno 1 Is .