Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rei criminum expiantur. o4.

Titulus IX. De eensuris, quibus rei

criminum coercentur. 3o8.

Titulus X. De poenis, quibus rei cri minum puriuntur . 3 37. conclusis. 3 39.

12쪽

SUMMA

IURIS ECCLESIASTICI

DE PERSONIS ECCLESIAM COMPONENTIBUS.

TITULUS L. GEΝERALIS PERSONARUM TRIBUTIO.

UNT in Ecclesia, uti in omni societate, ossicia, munera, jura , atque onera . FLec autem vel communia omnibus sunt, vel specialia quorundam . Quae specialia quorundam sunt, caussam praebent tributioni personarum.

Instit. Pars II. A II.

13쪽

1 I. Ecclesia Christi Divinas accepit leges certo

testimonio palam proponendas, atque explicandas . Quandoque etiam accepit extra O

dinem Divina mandata singularia simili ratione edita, vel edenda. Sive leges generales, live mandata singularia, saepe , ac siepius indigent certorum virorum scientia , qui cum 1llas memori studio didicerint, ac calluerint, tum easdem factis, prout incidunt, applicent,&, si opus sit, interpretentur. Praeter haec sunt in Ecclesia ministeria sacra , per qua sanctum ineffabile inter Deum, & homines Commercium exercetur, Divinaque dona ju- sificationis, & gratiae hominibus communi- Cantur . Ut Divina virius etiam sensibilibus signis eluceat, quandoque Deus per pios homineS praeter naturae ordinem miracula edit.

Insuper in multiplici personaru in genere, &numero firmiores infit mi oribus praesidium , patrociniumque suppeditant, imo & omnes, quicumque sint, se se mutuis operis adjuvant,

atque confirmant: digniores ad certum munus adlecti inferioribus jura & dictant, &reddunt caussa stabiliendae, curandaeque publicae politiae. Denique ut Divinae, ecclesasticaeque leges certis formulis conceptae populis omnibus longe lateque diffusis comperiae fiant

14쪽

siant, varia linguarum genera necessaria sunt; quemadmodum & ut unitas variarum gentium, imo & plurium iaculorum magis magisque servetur, opus est interpretatione seris monum, quibus aut usi veleres fuere, aut alienigenae utuntur. Sunt haec singula ossicia, iuxta quae auspicatus est Apostolus Paullus in epist. i. ad Corinth. cap. o. partitionem

exactissimam personarum , quibus Ecclesia constat, his verbis: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo

Prophetas , tertio Doctores , deinde virtutes, exinde gratias curationum , Opitulationes, gubernationes , genera linguarum , interpretationes

sermonum . Numquid omnes Apostoli t numquid

Omnes Prophetae t numquid omnes Doctores inumquid omnes virtutes t numquid omnes gratiam habent curationum t numquid omnes linguis loqtiuntur Θ numquid omnes interpretantur Z Tri-hutio is haec personarum eximia est, atque

Apostolo digna, juxta quam nemo unquam debeat alienum ossicium sibi vindicare, nisi

Divina voluntate multa uni commissa ossicia demonstrentur. Tantum illud unicuique Q. perest Paullo eodem mandante exequendum praeceptum . AEmulamini eharismata meliora.

Similis ferme tributio conspiciebatur in vetere Synagoga Iucisorum. Multi in ea A i fuerunt

15쪽

4 fuerunt a Deo missi palam edituri Divina mandata, uti Moses, Esdras, aliique, quorum miniiterium dici quodammodo apostolicum potuisset. Multi Prophetae, ex eo praesertam , quod tum opus esset vaticinio grandium Divinarum rerum futurarum . Multi quoque legis Doctores, sacramentorum, ac sacramentalium Administri in Aaronica , &Levitica Ttibu . Non deerant, qui praesidium, Operamve conferrent. Miracula passim perpetrata . Quandoque etiam linguarum periti interpretes adhibebantur, ut ut horum officium non adeo necessarium videretur, propterea quod Iudaica lex singularis esset, edira ad usum unius populi, non gentium uni

versarum .

Itaque Apostoli Divinam legem, sive Evangelium, quod a Christo ipso didicerunt,

populis an nunciarunt . Et quando haec annunciario perpetua esse debebat, in hoc officio successores habuerunt, quales sunt Episcopi, S qui Episcoporum adjutores sunt Presbyteri. Propheta Divina oracula pandere identidem visi sunt, ceu singularia quaedam Divina mandata . Horum nulla successio est , cum extraordinem selecti a Divino Spiritu fuerint, &seligantur etiam sine sexus discrimine ; eam ob rem in cap. ai. Actorum commemoravit

16쪽

S. Lucas quatuor Philippi Diaconi filias virgines prophetantes. Dixeris jure optimo, Prophetas identidem extra ordinem a Deo excitari. Doctorum officium tamdiu in Ecclesia fuit, est, eritque, quamdiu necessa rium est, ut sint, qui jura calleant,& prout res incidit, exponant. Quando vero ossicium hoc ex ingenio, ex anteactis studiis, atque ex quaesita prudentia pendet, non certo alicui personarum generi, sive conditioni mandatum unquam est, sed iis, quos ii characteres exornaverunt. Virtutes, quarum no

mine ego intelligo operationes Divinorum mysteriorum, quae fiunt per Sacramenta, &Sacramentalia, ex vi suscepti sacri ordinis pendent. Divinus in certis ministris in ordinatione impressus character signum est , quo Deus rata habet quaecumque administri Divino nomine operantur . Munus sane per Petuum est, eodem jure, quo perpetuo Sacramenta sunt in Ecclesia administranda . Gratia curationum ad censetur miraculis, quo rum editione Deus identidem palam testatur,

se Ecclesiae suae adesse speciali ratione , &hoc ministerium extra ordinem eXcitatur,

nullo habito personarum discrimine : Deus ipse personatum delectum sibi reservavit. Opitulationes ab illis in Ecclesia expectantur,

A 3 qui

17쪽

ε qui potentiores in Ecclesia sunt, ac possunt

Ecclesiam ipsam patrocinio, tutela, defensione, operaque fovere, ac tueri. Inter istos eminent religiosi Principes , magistratus , dignitatesque universae, Optimates, proceres, illique omnes , quos posterior aetas Ecclesiarum patronos, aut advocatos nominavit. Horum omnium ossicium perpetuum in Ecclesia est ea significatione, ut perpetuo esse debeant, qui parati sint ad tuendam Ecclesiam, prout opus fuerit, non ita, ut perpetuo ossicium illud exerceatur . Gubernatis- num munus ordinarium est ; cura enim sacrae

politiae fere quotidiana esse debet: quomodo vero tribuenda sit, id totum Ecclesiae placitis datum est, imo & siepe moribus populoruin; quarnobrem variam in hac re diversis temporibus, & provinciis disciplinam fui Lia conspicimus. Quod de Doctoribus dictum est, id ipsum dicere oportet de generitus linguarum , O interpretationibus sermonum. Debent perpetuo esse in Ecclesia , qui his ossi-eiis fungantur; id tamen artis,& peritiae est

opus.

Ad summa tria capita referri possunt sngula haec ossicia : alii enim, ut ita loquar, plantant, ac serunt, cujusmodi sunt Apostoli, Prophetae, Doctores : alii irrigant, cujusmo

18쪽

di sunt virtutes, gubernationes: alii deniqus dirigunt, muniunt, ac fovent, cujusmodi sunt gratiae eurationum , opitulationes , gedera linguarum , & interpretationes sermonum . Quamquam hujus generis officia distincta per se sint, quandoque tamen unum alteri aut necessario cohaeret, aut cohaererebelle potest, aut etiam cohaerere maxime deincet. Apostolorum personas insignivit Deus gratia Prophetiae, gratia coelestis doctrinae, gratia curationum , generibus linguarum, &Perceptione sermonum . Successoribus Apostolorum necessario competunt & vir Iulum,& gubernationum officia : ut etiam Doctores sint, canonibus jubetur; ut generibus linguarum , & interpretatione sermonum pol istant, consilium datur. Prophetae concitantur eX quocumque genere Divino afflatu ;non semper tamen aut Apostolicum munus gerunt, aut Doctores sunt, aut virtutum cha

racteribus praediti, aut aliis praerogativis donati . Doctores non ordinatio , sed doctrina , ac prudentia facit. Ubicumque & doctrina , & prudentia est, ibi Doctorum munus

belle constituitur. Virtutes sequuntur perpe tuo sacrae ordinationis characterem pro modo singulorum , ita ut in ordine Episcopali singulae jungantur, in ceteris inferioribus di-A vidantur.

19쪽

vidantur. Gratia curationum Divinum munus est, & ex quocumque genere 1 eligi a Deo possunt, imo & consueverunt, qui mirabilia praestent. OpHulariones sequuntur potestatem : in quocumque genere potestas sit, in eo locum habere opitulatio potest. Gubernatio Pontificiae ordinationi cohaeret, ita tamen, ut Doctorum consilio indigeat, imo& duce prudentia exerceatur; eamque ob rem vicissitudinibus subjacet pro adjunctorum varietate , quod in caussa est, ut gubernationes quandoque adscriptae sint illis, qui Episcopalem characterem non habent. Genera linguarum, & interpretationes sermonum . in quocumque etiam genere inveniuntur penes eos, qui arte, & peritia polleant.1 II.

Vulgatissima aeque ac celeberrima est partitio personarum Ecclesiam componentium, inter clericos, & laicos . Clerici dicuntur, quos sacra ordinatio distinguit, ceteri laici nominantur . Clericorum ei iam nomine donati sunt, qui nomen suum ita Ecclesiae dederunt, ut probationis causa in tyrocinium admissi sint Episcoporum auctoritate, & facto , spe concepta brevi futurum , ut Ordinentur . Initiantur isti, cum tondentur, &incipiunt ecclesiasticis inferioribus ministeriis assue

20쪽

assuescere. Inter clericos, & laicos medium quendam locum tenent monachi, qui olim, ut ut ordinibus ecclesiasticis insigniri non essent, adhuc tamen a laicorum coetu secerinnebantur ob assiduam Divinarum rerum meditationem , cui uni vacui ceteris curis dediti erant. Quodammodo etiam dici poteram, esse in probatione clericatus instar eorum,

qui hodie prima tonsura initiantur. Quippe frequentissime contingebat, ut Episcopi ad

clerum promoverent illos, qui vitam monasticam diu cum laude transegissent. Huic consuetudini morem gerens S. Hieronymus sic Rusticum quendam monachum alloquebatur in can. 26. cau. r6. qu. i. Sic vive in monasterio, ut clericus esse merearis: multo tempore disce, quin postmodum doceas. Hodie monachi in clero connumeran- ςtur, postquam & ipsi clericalibus ordinibus insigniti sunt.

Potiore jure clericis ad censentur regulares illi, qui clericalem vitam cum monastica ex sui institutione junXerunt. IV.Clericorum tot numerantur gradus, quot ordines. Quae singulis ordinibus competant, discretae singularum ordinationum formulae aperte demonstrant. In Episcopatu gradus

omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION