장음표시 사용
31쪽
Successione temporum cum Constantinois politana urbs appellaretur nova Roma, &revera esset Sedes Imperialis, Episcopi ejus dem urbis certas quoque praerogativas, sal tem Patriarchales, affectare coeperunt. Res bene cessit , obtinueruntque, ut & ipsi divisis finibus, Patriarchatus honorem, pote satemque haberent . Honor urbis Hieroso tymitanae, in qua nostrae redemtionis myste via complexa sunt, visus quoque fuit postulare , ut ejus in his Antistes Patriarcharum
juribus gauderet. Istae duae Patriat chales Sedes habitae sunt tales ex privilegio, non juxta veteris disciplinae formam, quae ideo Patria rochales Sedes in Romana , Alexandrina , &Antiochena Ecclesia erexit, quod istas Ecclesias S. Petrus Apostolorum Princeps administravisset.
Hic ordo inter plures Parriarchas tandem receptus est, ut primus locus daretur Romano, secundus Constantinopolitano, tertius Alexandrino, quartus Antiocheno, quinius Hierosolymitano.Quidam alii Episcopi, praesertim majorum civitatum, aliquando Patriarcharum nomine sub Longobardorum regimine donati sunt. Sed haec appellatio fuit impropria.
32쪽
Ls tributione dignitatum Episcopalium,
postquam dioeceses inter Episcopos divisae sunt, sequebantur veteres civilem imperii formam . Postulabat Ecclesiarum utilitas, ut unus Episcopus alteri praeesset inprovincia, vel natione. Censuerunt, ut is
inter Episcopos nationis, vel provinciae Princeps haberetur , qui Episcopus esset illius civitatis, quae juxta formam imperii Metropolis & ceterarum caput existeret. Itaque ubi in natione certus esset Episcoporum Princeps designandus, designabatur Episcopus civitatis in natione majoris, ac Primas appellabatur: ubi in provincia certus esset Episcopo rum Princeps designandus, designabatur Episcopus civitatis in provincia majoris, ac Metropolitanus, vel Archiepiscopus nominabatur. Singularis fuit forma Africanae Εcclesiae; quamquam enim ibidem Primatum gereret nationis Episcopus Carthaginensis , ceu urbis in Africa majoris; is tamen erat singularum provinciarum Episcopus Princeps, qui in provincia senior esset inter comprom
33쪽
vinciales; eamque ob rem nec Metropolita omis, nec Archiepiscopus dicebatur , sed Sanctus Senex .
Et quidem ea forma designandi Metropolitas ex urbis Metropolis qualitate prioribus Ecclesiae saeculis servata est. Successione temporum constitutis, firmatisque eccle- fasticis dignitatibus, consultum fuit, ut qui semel Metropolitanus, seu Archiepiscopus eX-titisset, talis perpetuo esset, nec Metropoli-rica, seu Archiepiscopalis dignitas vicissitudinibus subjaceret. Duplex hujus rei definiendae fuit caussa : prima fuit, ut coerceretur quorundam Episcoporum ambitus, qui, ut Archiepiscopalem dignitatem haberent, totis viribus conabantur , ut ab Imperatoribus impetrarent, urbem , Cui praeerant , Metropolim creari. Altera fuit, ne ad frequentem civilium jurium mutationem, jura Metropolica Ecclesiarum huc illuc saepe trans
Episcopi provinciales Archiepiscopo, seu Metropolitae suberant: Archiepiscopi, seu Metropolitae suberant Primati, quemadmodum Primates Patriarchete, & Patriarchae omnes Pontifici Maximo. Qui suberant, Suffraganei dicti sunt . II.
34쪽
Et caussa, & modus, qua Prima tialis, qua Archiepiscopalis, seu Metropoliticae potestatis , idem fuit, qui potestatis Patriarchalis. Cum Divino jure omnes Episcopi esseot potestate pares, uno demto Pontifice Maximo; ut unus Episcopus alteri subjiceretur, utque unus alteri praeesset, opus fuit & Pontificis Maximi, & Episcoporum consensione , Pontificis Maximi, cujus intererat, potestatem suam aliis Antistitibus in parte communem fieri ; Episcoporum, quorum intererat, alteri Episcopo praeter Pontificem Maximum subjici. Hanc consensionem facile elicuit, & expressit publica Ecclesiarum utilitas emergens ex regimine nationum, & provinciarum hoc elegantissimo ordine constituto . Hinc ea potestas ex . consensione dimanans eatenus eX-
tenditur, quatenus publica utilitas postulet. Hinc proficiscitur, & Primatum,&Archiepiscoporum, seu Metropolitanorum pO- testatem, ac dignitatem ex jure positivo ecclesiastico ut ut antiquissimo originem habuisse; proindeque in hac re derogationibus,&coercitionibus locum fieri posse.
1 II. Seu Primatialis, seu Metropolitica potestas est quaedam veluti derivatio aequabilis pote-
35쪽
statis Pontificis Maximi ita, ut aequabiliter
Ptimas in Ecclesias nationis, Metropolitanus in Ecclesias provinciae potestatem eXerceat, quemadmodum Pontifex Maximus in Ecclesias universas. Hinc concludi potest ad duo summa capita exigi & Ptimatialem, & Me-rropoliticam potestatem. Primum caput est, ut Primas gerat negotia, quae Ecclesias natio-mis spectant universas uti universas Archiepiscopus, seu Metropolitanus gerat negotia, quae Ecclesias provinciae spectant universas uti universas: alterum caput est, ut Primas, item ut Metropolitanus, seu Archiepiscopus suppleat defectus, corrigaique excessus suffraga- meorum Antistitum. His enim characteribus distinguitur Pontificis Maximi auctoritas, quem
admodum notandum Hic superius lit. a. num. 3. Ad primum caput refertur potestas convocandi Episcopos nationis ad nationale Concilium, quae Primari , & convocandi Episco-Pos provinciae ad provinciale Concilium , quae Metropolitano, seu Archiepiscopo competit. Ad alterum caput spectant jura appellationum, & devolutionum . Dixi, potestatem Primatum, & Metropolitanorum esse derivationem potestatis Pontificis Maximi aequabilent, non aequalem, ut indicarem, non adeo late in natione, aut
36쪽
provincia patere. Eatenus extenditur, quatenus vel expressa constitutione canonum, vel probatis moribus receptum est , vel etiam concessum singularibus Pontificum Maximorum privilegiis. Haec eadem forma respectu Patriarcharum constituta est , uti superius
Ut exterioribus etiam symbolis demonstraretur dignitas Archiepiscopalis, & alia Archiepiscopali major, ceu e Pontificatu Ma Timo derivata ; ornamenta ipsa Pontificis Maximi concessa quoque sunt Archiepiscopis, ceterisque majoribus Praelatis . Primum ornamentum fuit, ut incedere possent praeeunte cruce intra fines administrationis sibi adsignatae . Alterum fuit, ut intra eosdem fines pallio decorati incederent. Et quidem pallium non omnibus indiscriminatim ab initio concessum
est, sed quibusdam tantum, qui illud enixe
peterent, & meritis insignibus commendarenis Iur. Successione temporum petere pallium Archiepiscopi quicumque, eisve majores Prae lati debuerunt, ita quidem , ut quousque non peterent, a pluribus Episcopalibus muneribus abstinere cogerentur.
37쪽
CuM intellexeris quorum locum in Ecclesia teneant, sive in quorum locum successerint Episcopi, tum intelliges, qui, qualesque Episcopi sint. Paucis rem demonsi ratperennis traditio, juxta quam scimus, Epi-icopos esse successores Apostolorum . Eleganter Augustinus ita scribebat in
Psalmum 44. Patres missi sunt Apostoli: pro sotra filii nati sunt tibi, eonstituti sunt Episcopi . Hodie enim Episcopi, qui sunt per torum mundum , unde nati sunt i Ipsa Ecclesia Patres illos appellat, ipsa illos genuit, ipsa illos cDnstituit in Sedibus Patrum. Non ergo te Putes defertam, quia non vides Petrum, quia non νμdes Paullum , quia non vides illos, per quos nata es: De prole tua tibi crevit paternitas e
pro patribus nati stim tibi filii. Tria complectitur haec Apostolica successio primum est missio: alterum operatio Divina rum virtutum ; postremum est regimen , &gubernatio populi christiani. Missio tendit ad praedicationem Evangelii, sive Divinae doctrinae & fidei, & morum . Operatio Di
38쪽
27 vinarum virtutum exercetur per ministeria Sacramentorum, ac Sacramentalium . Regimen , & gubernatio populi christiani consistit in disciplinae cultu, & sacra politia. Missio Christi vicarios, operario Divinarum virtutum christi ministros, regimen, & gubernatio populi christiani ecclesiasticae rei publicae curatores, moderatores, ac duces Episcopos facit . Missio , quae Vicarios Christi facit, tota Divina est, tota pendet, & modum accipit ex generali Christi mandato . Operatio Divinarum virtutum, quae facit ministros Christi tota Divina est, & modum acincipit ex Divino charactere, qui in ordinatione imprimitur. Regimen , & gubernatio populi christiani, quae facit ecclesiasticae relinpublicae curatores, moderatores, ac duces, multa habet juris Divini, quaedam etiam cum jure humano etiam gentium communia. Com. mune gentibus universis est, ut certi sint in
societate sacrorum administri, qui populum dirigant, item ut qui dirigunt, prudentia ,
aequitate singula moderentur; denique ut modus regiminis rationum humanarum vicissitudinibus congruat. Ex jure Divino repetendum est, ut hoc regimen fuerit Divina auctoritate confirmatum, item ut fuerit certo personarum
geneti commissum, nimirum Apostolis, & iis, qui
39쪽
28 qui Apostolis essent rite successuri. Hanc ob rem hoc regimen electionibus rite factis, & ex generali disciplina confirmatis adquiri potest , in modo adquirendi, in modo exercendi, in modo amittendi, suas habet vicissitudines . Cum omnia rite recteque facta fuerint, Di vino jure regimen exercet, qui ad regimen eXercendum electus est. Qui vicaria tu Christi funguntur, tales esse nequeunt, nisi Christi mandatum ac- Ceperint . Hoc mandatum generale fuit a Christo datum in Evangelio, sive cum Apostolis dixit: Sicut misit me Pater , ita ego
mitto νω ι seu cum diXit: cie in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.
Missio praecipue refertur ad praedicationem Divinae doctrinae. Cum enim doctrina Christi Divina sit, non ab alio promulgari potest , nisi ab eo, qui eam a Christo acceperit, &mandatum praedicationis habuerit, juxta illud Apostoli Paulli: quomodo praedicabunt, nisi mittantur ξ Ergo Apostoli, & Apostolorum successores in id semper conferre debuerunt operam stram, ut non alia m. quam eam, quam a Christo accepissent, doctrinam praedicarent. Equidem Apostoli ipsi in hoc munere errare minime potuerunt, praeterquamquod enim
singulari Divino affatu pollerent, ipfimet
40쪽
a oretenus a Christo ipso Divinam doctrinam acceperant. Viri apostolici, qui scilicet Apostolos ipsos, quibus successerunt, institutores habuerunt, fuerunt & ipsi testes illorum,
quae viderant, aut audierant. Quo tempora ab apostolica aetate remotiora successerunt ,
eo sedulius debuit esse studium Episcoporum, quo non aliud , quam quod traditum est, populus doceatur . Studium plane hodie laboriosum , eamque ob rem nihil magis Episcopo dignum est, quam ut ipse & Divinas li-reras,& Patrum traditiones calleat, quando Praedicationis munus praecipuum est inter Episcopalia ossicia,& ad Divinam ipsam missionis caussam pertinet. Si Divinarum literarum,& traditionum studia negligat, atque ad alias doctrinas sese Episcopus converxa I, nec ran quam a Deo missus , nec tanquam Clitisti Vicarius eloquetur . ΝOn repugnat autem, Episcopos hanc ipsam missionem aliis communem facere, dummodo semper ossicium hoc exequantur, qui ab Episcopis mandatum acceperint. Consuevit Ecclesia hoc ossicium majoribus tantum Clericis ceu gravissimum mandare, nimirum Pre byteris , & Diaconis, semper tamen extra ordinem, & cum Episcopus aut impediatur, aut praesto non sit.