장음표시 사용
41쪽
3 operatio Divinarum virtutum, quae
facit Christi ministros in Sacramen iis conficiendis, ac conferendis, praecipue Episcoporum est, qui propterea characteris, sive Ordinis sacri plenitudinem habere dicuntur. EX
Sacramentis , quae ad Sacerdotum ministeria pertinent, nullum est, quod Episcopalem potestatem declinet; quamquam multa sint etiam Presbyteris concessa, quaedam etiam Diaconis. Ex eo tamen, quod duorum Sacramentorum collatio, videlicet ordinis,& Co firmationis Episcopis reservetur, perspicue liquet , Episcopatus Ordinem non a Diaconatu
modo , sed & a Presbyteratu esse distinctum. Ut in Ordine Episcopali omnia sacra mysteria, omnesque Divinae virtutes comprehendi credamur, consecratio Episcoporum ita concepta semper fuit, ut cum Episcopus conse-Cratur, tum dicatur consecratus Spiritu Sancto donari, quod idem est, ac Divina ominiata charismata recipere.
Regimen, & gubernatio populi christiani eodem jure conceditur Episcopis , quo
gentes Omnes idem regimen in praefectis sacrorum agnoscunt. Eam ob rem in Episcopis constituendis admittuntur electiones , suffragia, confirmationes, institutiones: ubi Epi
scopus jurisdictionem habuerit, haec ipsa ju- . risdictio
42쪽
risdictio ex moribus, ex consuetudinibus, ex privilegiis, ex praescriptionibus modum capit : in jurisdictione exercenda opportuna' sunt virorum prudentum consilia, aliaque hujus generis, quae origine inspecta inventa sunt humanae prudentiae, ac sapientiae, Divina etiam providentia illustratae, ac confirmatae.
bus coercetur in conspectu potestatis Pontificis Maximi, cui illi Divino jure subsunt . Et quando superius dictum eis tit. 1. num. 3. Pontificatum Maximum consistere in duo-hus summis capitibus, quorum primum est, ea gerere, quae spectant Ecclesiam universam ut universam , alterum supplere defectus, &corrigere excessus inferiorum Anti sitium ;Episcopi omnes obsequi omnino, & obtemperare debebunt Pontifici Maximo in iis, quae Ecclesiam universam ut universam spectant ;irem pati debebunr, ut cum excesserint, tum a Pontifice Maximo corrigantur; cum defecerint , tum Pontifex Maximus quod agendum ab ipsis fuisset, exerceat . AEquabiliter
Episeopi obnoxii sunt Archiepiscopo, seu Metropolitano ; quod si Archiepiscopi, seu Metropolitani sint, obnoxii sunt Primati; si Pri- , mates sint, obnoxii sunt Patriarchae; cum
43쪽
dignitates istae majores ipsam Pontificis Ma . ximi in mullis caussis, & pro virili parte deristatam exerant potestatem , quemadmodum superius dictum est tit. 4. num. a. & 3. Ut exempla tradam, Episcopi omnes advocati a Pontifice Maximo ad generale Concilium convenire tenebuntur ; sicut &Sufiraganei provinciae ad provinciale Concilium ab Archiepiscopo indictum item ad nationale, quod Patriarcha, vel Primas indixerit . Item Episcopi inferiores pati tenentur, ut ad superiores fiant devolutiones, atque a sententiis appellationes interponantur.
Ampla quoque Episcoporum potestas certis finibus coercita fuit ex utilitate publica in conspectu ceterorum Episcoporum. Ut ut Divino jure nulli Apostolis, Apostolorumque successoribus praestituti fuerint locorum fines; opportunum tamen duxerunt viri apostolici, ut ad locorum partitionem deveniretur. Dicta fuit laaec divisio dioeceseon, qua factum est, ut certa loca singulis Episcopis concederentur, intra quae pore starem exercerent, extra quae minime prosilirent. Sic consule-hatur utilitati singulorum populorum, quos egere cerius Episcopus commode posset. Sic etiam confusionis occasio an ferebatur ,
44쪽
ne plures essent, qui in solidum , & aequali
jure unum eundemque populum regerent. In hac dioeceseon tributione factum est, ut non in quibuscumque oppidis, aut vicis Episcopi constituerentur, sed in urbibus, aut oppidis frequentioribus, ubi Ecclesia major constitueretur, quam cathedralem a cathedra Episcopi dixerunt. Singulis Episcopis Sacerdotes, Diaconi, aliique Clerici in adjutorium dati, sive in urbe, sive extra urbem, quorum ossicio utilitati fidelis populi
Peropportune consuleretur, ita tamen semper, ut summum dioecesis regimen, & plena administratio penes Episcopum esset, omnesque Clerici Episcopo suo obsequerentur, quemadmodum & obsequeretur populus uni. versus . Hinc visitationes Episcopales , cura Synodorum dioece sanarum, delectus ministrorum, cura dispensationis honorum temporalium, & similia bene multa.
Summa Episcopalis auctoritatis in eo sta est, quod possit Episcopus in sua administra.
lione ea omnia gerere, quae nec Prima tui Pontificis Maximi, nec majorum Antistitum supra se positorum praerogativis ossiciani; nec aliorum Episcoporum administrationi dioece- sanae detrimentum ingerant , aut diminutio-
45쪽
nem adserant. Hac significatione passim dici solet, Episcopos habere intentionem fundatam in jure communi, quibus scilicet ea
omnia liceant, quae altis reservata non deprehendantur .
VI. Quicumque ad Episcopatus honorem promoventur, de quocumque Episcopatu agatur, etiam de Maximo Pontificatu , hoc ordine dignitatem obtinent. Primum fit electio, vel actus non absimilis , qui electioni aequi polleat: succedit confirmatio r ubi quis confirma. tus est, consecratur: consecratione facta nihil aliud superest, quam in possessionem in inductio .
Electio fit diremtione suffragiorum , eonfirmatio fit decreto illorum, qui praesident, quo decreto constet & suffragia rite facta fuisse, & electum esse dignum , atque idoneum. Consecratio est collatio Ordinis Episcopalis . Inductio in possessionem est actualis occupatio dignitatis, & jurium Episcopalium. Electio , confirmatio , & inductio in possessionem sunt actus, quorum forma EX jure gentium derivata est, & origine inspecta dici potest juris humani. Consecratio tora est juris Divini. Inde autem fit, ut electio, confirmatio, & missio in possessionem,
46쪽
jura etiam universa electionis, & electorum, confirmationis , & confirmarorum , denique captae , vel capiendae possessionis modi, &effectus regantur variis moribus nationum , ac subjiciantur certis definitionibus canonum pro adjunctorum varietate dissimilibus; consecratio autem tota regatur jure Divino , eodem modo, quo collatio ceterorum Sacrar
Primum electionis exemplar agnitum , est post Christi adscenium ad coelos in electione S. Matthiae . Illud exhibet S. Lucas in Actis. Convenit ad electionem tota multitudo, & cum sors super Matthiam cecidisset, Apostoli manum imponentes, eum Episcopum consecraverunt . Divisis provinciis ,& dioecesibus, abiit in ordinariam disciplinam, ut clerus, & populus dioece sanus elestctionem siti Episcopi facerent. Electione facta, totius Provinciae Episcopi cum Metroinpolitano ad electionis confirmationem pro cedebant , & confirmatione secuta, confirmatum ordinabant . Paullatim exclusus est populus ob turbas, quae identidem concita. hantur . Iura populi soli optimates, ac Pro. ceres eXercuerunt. Potissima habita est Principum ratio. Iura etiam totius cleri sens in coercita fuerunt ad solos clericos cathedrali
47쪽
Ecclesiis adseriptos, quos Canonicos vocant. Haec disciplina dicitur adhuc hodie jus commune Decretalium . Fiebat sustragiorum diremtio: is quem major, & sanior pars elegisset, pro electo habebatur, nisi specialiter
certis in casibus cautum esset, ut duas eX tribus partibus concurrere oporteret, ceu in
electione Pontificis Maximi, in qua speciale
illud receptum eis, ut Cardinales vice C pituli cathedralis Ecclesiae fungantur. Quandoque electio facta fuit per compromissum videlicet mandato ab eligentibus praebito , ut is, quem certi selecti viri vel omnes, vel major eorundem pars elegissent, pro electo haberetur . Si quidam designaretur , qui dignus quidem esset moribus,& scientia, non
tamen esset undecumque idoneus ob certa
Canonum impedimenta , haec non electio, sed postulatio dicta est; postulationis autem nomen signifieat libellum supplicem, quo et, gentes rogant superiorem, ut ab impedimento dispenset electum, ejusque electionem facta dispensatione confirmet . Haec communis juris disciplina recentioribus saeculis immutata pluribus in provinciis est , oh inductas varias reservationes, & ob inita inter Apostolicam Sedem, & religiosos Principes con
48쪽
Confirmatio electionis, aut pollula tionis admissio ex juris communis diiciplina a proximo superiore petebatur, nimirum ab Archiepiscopo si de Episcopo, a Ptimate si de Archiepiscopo , aliquando etiam a Pro vinciali Concilio petebatur. Idem dixeris da Prima te respectu Patriarchae, & de Patriarcha respectu Pontificis Maximi. In Ecclesia
Romana, quae maXima omnium,& Princep est, electio confirmatione non indiguit. Electio ipsa confirmationis locum tenet. Passim in consensu plurium Antistitum merita electi, vel postula ii discutiebantur , confirmabatur electio, postulatio admittebatur. Consecratio fiebat a Metropolitano,
si de Episcopo ageretur, & quidem in consessu Suffraganeorum ; quod si de Metropolitano ipso consecrando ageretur, senior ex comprovincialibus in consessu ceterorum Archiepiscopum ordinabat, ut plurimum ex Primatis, vel Patriarchae mandato. Vestigium
hujus disciplinae adhuc hodie dignoscitur in eo , quod ires Episcopi ad conlectationem
Episcopalem conveniunt. Consecratus Episcopus certiores reddebat Episcopos plures consecrationis suae, ut plurimum ipsum etiam Pontificem Maximum, praesertim si de majore Episcopo, ceu
49쪽
Primale, aut Patriarcha ageretur. Mittebat suam fidei orthodoxae professionem, Certaque ossicii sui testimonia exhibebat. In dice- Cesim adveniens, populo toti se gratiosum
muneris e Xercitione gerebat. Ex consecratione eam facultatem Episcopus consequitur, quae pendet eX Ordine Episcopali. Cetera , quae ad regimen Ecclesiae spectant, & jurisdictionis esse dicuntur, ex jure
Decretalium pendent e X electione confirmata.
VII. Quandoque Episcopi de una in aliam Ec.
clesiam transferuntur: equidem olim translationes istae canonibus improbabantur, & pene aequiparabantur reordinationi, vel rebaptizationi, can. I 7. de Consecrat. dist. 4.
Ambitus nonnullorum Episcoporum ad majores Ecclesias anhelantium severiori interdicto caussam dedit. Ubi dispensandum a censura canonum esset, voluit Innocentius III., auctoritatem Pontificis Maximi desiderari in Cap. a. de translat. Episc., qualiscumque tandem in hoc rescripto ratio adjecta fuerit. Ubi translatio fit, Episcopus postulatur, confirmatio, sive admissio postulationis accedit. Admissa postulatione, cum Episcopus nova consecratione non indigeat, nihil aliud s
Perest, quam in possessionem immissio. VIII.
50쪽
Munus Episcopale perpetuum est: proinde nec sine caussa Ecclesia potest Episcopum dimittere, nec sine caussa potest Episcopus Ecclesiam abdicare. Ubi justa caussa interocedat superioris judicium est, qui dimissio
nem , aut renunciationem adprobet.
TITULUS VLDE PRAELATIS EPISCOPO INFERIORIBUS.
PRAELAT is infra Episcopos constituendis caussam dederunt privilegia , pactiones legitima auctoritate comprobatae, praescriptiones, consuetudines, mandata, & alia hujus generis singulari a jura . Agitur in hac re non de potestate ordinis Episcopalis, sed de ea , quae dicitur potestas jurisdictionis, distincta plane a muneribus ordinis . Porro jurisdictio sacrorum, ut ut jure Divino confirmata in personis Episcoporum, longe tamen antiquior est Divinis positivis institutionibus ; atque ita Divino jure telicta fuit, ut vicissitudinibus subjaceret , a Ique ex moribus, placitisque probabilibus