Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

omnes cumulantur: Presbyteri constituti sunt ceu adjutores Episcoporuin : Diaconi in Presbyterorum aeque ac Episcoporum ministerium dati : Suhdiaconi ideo constituti , ut amplissimam, & laboriosam Diaconorum Curam levarent: Acolyihi, Exorcistae, Lectores, Ostiarii, ut minora Ecclesiae ossicia gererent . Posterioribus olim adnumerabantur etiam Cantores, Psalmistae, quandoque etiam Notarii, nisi dixeris, Notarios electos fuisse inter Diaconos, aut Subdiaconos , sicut &oeconomi, sive Curatores bonorum temporalium ad Ecclesias pertinentium. Veteres numero plures ordinationum clericalium formulas recensuit Gratianus in

Neque laicorum omnium una est rario , idemque singulorum modus sine discrimine. Ut enim omittam memorare aut illos , qui adhuc in catechumenatu consistunt, aut illos, qui catechumenatum emensi necdum Sacramentum Confirmationis susceperunt , aut illos, qui in statione poenitentium consistunt; dixero, tot esse laicorum gradus, quot sunt ossicia conditioni etiam laicorum competen tia . Generatim electiones sacrorum admin, strorum

22쪽

strorum olim non cleri modo consilio , sed& consensu laicorum omnium fiebant. Interis veniebant etiam laici, ubi ea negotia agerentur, quorum e Xecutio omnium sine discrimine intererat ; quo spectat sententia Nicolai I. in can. 4. dist. 96. Quae ex superius commemorata Apostoli Paulli doctrina ad opitulationes pertinent, indicant singularia in Ecclesia jura Principum religiosorum , qui& Ecclesiae, & ecclesiasticorum canonum tutores, ac vindices sunt. Idem dixeris de magistratibus, de proceribus, de optimatibus, qui omnes dignitate sua inter laicos ei iam in Ecclesia praecellunt. Sua quoque singularia jura a communibus apprime distincta habent advocati, & patroni Ecclesiarum , sua unicuique pro virili parte adtributa , ac cano.

nibus confirmata . 'VI. Est alia personarum tributio, qsae non ex Sacramentorum, ac Sacramentalium ministerio repetitur, id est ex virtutibus, quae inestabile commercium inter Deum ,& homines, juXta memoratam Apostoli Paulli doctrinam constituunt ; sed repetitur ex gubernatione Ecclesiae, qualem a virtutibus Paullus idem distinxit, pertinetque ad regimen societatis sacrorum publicum , quale inter homines constitui

23쪽

eonstitui debuit. In hac rerum specie a ministeriis ordinum distinguuntur jurisdictiones,& ossicia quaecumque ecclesiastica , quamquam saepe numero ordinibus ipsis aut jurissidictiones, aut ossicia vel ' cohaereant, vel cohaerere necessario debeant. Hanc ob rem

alii in Ecclesia dicuntur jurisdictionem, alii ossicium habere : alii & jurisdictione, & ossicio carent. Ex istis qui jurisdictione , & ossicio carent , alii nihilominus jurisdictiones ,

aut ossicia adjuvant aut potestate, aut consit io ; alii & potestatis, & consilii sunt prorsus eX pertes.

Iurisdictionis nomine hoc in loco intelligitur facultas decernendi, jura constituendi, formam regiminis inducendi, moderandi res sacras, judicandi, & poenarum canonicarum indictione curandi executionem illius, quod rite deliberatum, Constitutum, decretum, judicatumque fuerit. Νomine ossicii intelligitur certum munus alicui competens , singulare, sine ulla jurisdictione, seu publica decernendi, coercendique potestate. Potestate adjuvant jurisdictiones , aut ossicia, quotquot idonei sunt, ut praesidio , patrocinioque suo & jurisdictiones, & ossicia tueantur, quo libere suum munus exequi possint. Con-

24쪽

MConsilio & jurisdictiones, & ossicia

adjuvant, quotquot doctrina , prudentiaque

praestant.

Iurisdictionem praeter Pontificem Maximum habent Episcopi universi , pro modo

administrationis unicuique commissae post divisionem Dic eleon, ac Provinciarum . Invicem ipsi ita se respiciunt, ut unus alteri subsit: Divino jure Omnibus praeest Pontifex Maximus: ecclesiastico jure ita ordinata res e st ad amplitudinem cleri totius accurarius dirigendam, ut Patriarchae Primatibus, Primates Archiepiscopis, Archiepiscopi Episcopis immineant. Cum Sedes Episcopalis vacar, jurisdictionem Episcopalem dioecesianam cle rus olim exercuit, nunc ad Capitulum Cathedralis Ecclesiae contractam . Sub Episcopis certi Praelati quandoque constituti sunt Episcoporum eorundem auctoritate, qui jurii dictionem exercerent suis tamen finibus circumscriptam, in cerrum clericorum genuS.

Certum est , jurisdiftionem hanc Episcopis ingenitam potuisse aliis mandari, & singularibus titulis adquiri . Sic in collegiis clericorum constituti sunt Praeposti, Decani, Ahbates, vel Priores , inter Plesbyteros Archipresbyteri, inier

25쪽

Diaconos Archidiaconi, inter Notarios Ptimicerit . His adjici possunt Praelati regulares. Hodie tamen Episcopi, & quidem iamdiu

maluerunt uti opera illorum, quos modo Vicarios Generales, modo officiales vocant.

v III. Sunt in officio , & quidem sine iurisdictio

ne , quotquot in clero constituti singulate munus gerendum susceperunt. Sic in Ecclesiis conventualibus instituta sunt officia Theologorum, Scholasticorum , Poenitentiariorum , Caniorum, & similia r in Ecclesiis simplicibus officia Parochorum, & alia. IX. Et prisci canones, & vetera Patrum monumenta perpetuo tradiderunt, ab Ecclesia spem magnam collocari in patrocinio religiosorum Principum . Isti propterea jure ac merito dicuntur potestate Ecclesiam adjuvare . Ad ipsos prope accedunt cujusque rei publicae Optimates, & P coceres. In Ecclesiis minoribus patrocinium quoque suum exhibent Advocati Ecclesiarum, ac Patroni.

Consilium praebent Doctores, & pro mo do rei, de qua agendum sit, disciplinarum periti . Et quando cautum lactis canonibus

est,

26쪽

est, ut nonnisi viri docti, ac prudentes in clericorum coetu, praesertim in Cathedrali Ecclesia apud Episcopum, adicribantur ; verus fuit Ecclesiae consuetudo, qua clerici omnes in id opus eligerentur, aut saltem canonici Cathedralis Ecclesiae ab Episcopi, cui in promtu esse possunt, consiliis essent. Haec plane consilia totius cleri adhuc hodie in Epitcopalibus Synodis in usu sunt, aut esse debent quemadmodum extra Synodos in usu sunt, atque esse debent consilia canonicorum . Gratulandum semper erit Ecclesiis, quoties tales clerici, aut saltem canonici Cathedralis Ecclesiae seligantur , quales esse valeant praebendo consilio pares. XI. Itaque ut partitionem illam personarum,q ne hodie in Ecclesia certo discrimine conspiciuntur, paucis colligam, dixero, hunc esse ordinem. Videlicet primo recensetur Pontifex Maximus; inde Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Praelati inferiores, parochi, ceteri Clerici, Monachi, aut Regulares ; Vicarii Papae. Vicarii Episcoporum,

Vicarii Parochorum. Hi Omnes clerum constituunt. Extra clerum sunt in ptimis religiosi Principes . deinde Proceres, Optimates, Patroni, & Advocati Ecclesiarum , laici denique universi. De

27쪽

De his personis singillatim in hoc libro agitur . Quae vero personae Collegium conitituunt, in secundo libro indicabuntur.

TITULUS ILDE PONTIFICE MAXIMO.

CURAM Ecclesiae suae, & ecclesiastici regiminis universi commisit Christus Dominus electis Apostolis; Apostolorum autem constituit Principem S. Petrum . Sicut ergo Apostolorum dignitas, potestas, & ossicium debuit esse perpetuum in successores veluti per gradus transferendum ; ita perpetuus debuit esse Petri Principatus, adeo ut in persona Petri datus censeri debeat Petri ejusdem successoribus universis. Haec prima fuit Ecclesiae forma a Christo ipso praestituta , ideoque perenni S, atque immutabilis. Ita docent sacrae literae, quibus constans traditio su Sagatur. 1 I. Postquam Petrus diu Antiochenam Sedem tenuisset, transtulit se Romam , Romanoque Episcopatu erecto, ibi Pontificatum Maximum gestit, ejusdemque Maximi Pontificatus reliquit succetates. Ergo Romanus Episcopus Petri

28쪽

γPetri successor est, ideoque Divino jure Primatum in Ecclesia tenet.

Principatus hujus potestas duobus summis capitibus constat. Primum caput est ea gerere , quM universam Ecclesiam uti universam spectant. Alterum caput est Antillitum universorum supplerς defectus, vel excessus

corrigere. l

Primum caput facile eruitur ex foris mulis evangelicis, quibus Christus allocutus est Petrum. Postquam enim ipse Apostolis omnibus quaecumque solvendi aeque ac ligandi facultatem concessisset, singulari seris mone conversus ad Petrum, quaecumque ligandi, solvendique quasi novam facultatem ςoncessu . Et si vero expressae illae formulae deficerent ; ipsa natura regiminis postulat, ut quae societatem universam respiciunt, a Principe pendeant. Profecto certa sunt nego-

ita in quacumque republica , quae si non a principe gerantur, irrito conatu ab gliis fierent. Quid enim, si publica celebranda comitia sint i nonne ab eo indicenda, qui Princeps est, & universos advocare, & ςogere ad conventum possit ξ Multa alia esse possunt hujus generis exempla.

Instis. Pars II. B Alterum

29쪽

28 Alterum caput perspicue ex Evangelio ipso deducitur. Chri itus enim Petrum alloquens, ei mandavit, ut aliquando conversus

confirmaret fratres suos. Quid aliud est aliquando confirmare fratres, quam si excesserint , cohibere, aut si defecerint, eorundem oscitantiae presto esse t Hinc profluunt devolutio nes, appellationes, & alia hujus generis.

TITULUS II LDE PATRIARCHIS.

VETus fuit consuetudo , qua singulari

nomine, imo & potestate insignirentur illi Episcopi, qui eam Sedem tenerent , quam S. Petrus Apostolo tum Princeps olim tenuisset. Tres autem fuere Episcopales Petri Sedes; primum Antiochena, quam dimisit, ut Romam pergeret, deinde Alexandrina, quam tenuit ministerio S. Marci, tandem Romana, in qua obiit, Pontificatu Maximo in aevum decorata. Tres istas Sedes ad ho- notem Petri Patriarchales dixerunt, & eos, qui eas tenerent, Patriarchas. II. Non honor solum concessus est Patriarchis,

sed jurisdictio etiam singularis. Nam cum tributae

30쪽

19 tribulae inter Episcopos dioeceses fuerint , constitutique varii Episcoporum gradus, Cautum fuit, ut singulis Patriarchis late dissuta adminiitratio quaedam concederetur, ut non Episcopis modo, sed & Archiepiscopis, ac Primatibus praeessent, ipsi autem neminem, quam Pontificem Maximum superiorem agno

scerent.

In hac constitutione singularis pote statis non jus Divinum intercessit, sed jus positivum ecclesiasticum. Utilitas publica su sit, ut inter Episcopos quidam seligerentur, atque isti in majori gradu collocarentur, ita consentientibus universis Episcopis, ac Pontifice Maximo . Quippe Episcoporum intererat consentire : qui alias inter se pares potestate fuissent, uno demto Pontifice Maximor intererat etiam Pontificis Maximi consentire; Patriarchica enim potestas erat derivatio quaedam potestatis Pontificatus Maximi, cui uni Episcopi omnes sine discrimine suberant inspecta Christi institutione. Inde fluit non aliam majorem potestatem Patriarchis competere, quam quae aut expressa canonum definitione, aut diuturna probata consuetudine demonstretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION