장음표시 사용
301쪽
TITVLπS VI. DE CETERIS CRIMINIBUS UΝICUIQUE COMMUNIBUS.
Oru omnia persequor hoc in loco cru-u i mina, quae legibus publicis in civili
societate damnantur, sed ea tantum, quae singularem in jure ecclesiastico poenam constitutam habuerunt. Antiquissimis canonibus, praesertim poenitentialibus, adversus duo praecipue crimina animadvertebatur, in primis
injuitas, & turpes virorum, & seeminarum conjunctiones, deinde homicidia. II. Praeprimis gravissimis poenitentiis publice plectebantur adulteri, velut ii, qui gravem Sacramento conjugii injuriam intulerunt. Et quamquam jure Quiritium adulterium diceretur dumtaxat a nupta committi, Patres tamen Ecclesiae parem vindictam sumendam de maritis voluerunt, gnari aeque a maritis,ac ab uxoribus conjugii fidem ad alterio violari ; imo addiderunt, gravius esse crimen viri, quod vir exemplo praeire uxori debeata Stuprum etiam obnoxium fuit gravibus poenitentiis, praesertim si admitteretur ab iis, qui voto continentiae sese Deo obstrinxissent
302쪽
,bominabilis insuper habitus fuit, & publice
damnatus incessus inter cognatos, & assines, quaecumque esset cognatio , sive naturalis ,
sive ci Vilis , sive spiritualis . Si quandoque
Concubinatus extra poenam in Ecclesia fuit, id te ferendum est ad ea tempora , quibus concubinatus nihil aliud erat, quam verum coniugium ad juris naturalis simplicitatem exactum , omissis iuris positivi solennitatibus. Ubi concubinatus in abusum degeneravit,& sub concubinatus specie iniri coeperunt pudendae conjunct iones, tum non sine poena esse debere statutum est, quod & Patres Tridentini Concilii confirmaverunt, Concubinatus apud veteres erat distin- ictus ab incestu , quod concubina nec assinis , nec cognata esse poterat ei, cui jungebatur . Distinctus erat a pellicatu, quod concubina non jungeretur illi, qui jam maritus alterius esset: distinctus erat ab adulterio, quod concubina alteri nupta non esset: denique distinctus erat a stupro, quod in concubinatu data esset fides perpetuae, & individuae consuetudinis . At enim quod concubinatus extra legis auxilium esset, multi eo abuti coeperunt.
Hinc ejus conjunctionis & justa , & aequa da
303쪽
Veteres poenitentiales libri in eo consonant omnes, quod diuturna aeque ac severa poenitentia publica adversus homicidas indiceretur. Cum apud Romanos ludi erant insti. tuti, quibus etiam cum vitae periculo juventus exerceretur , colluctatione , pancratio ipugillatu, venationibus ferarum in circo, Antistites Ecclesiae curaverunt apud Christianos Imperatores, ut iidem ludi penitus abo, terentur . Cum deinde succedentibus saeculii usus invaluisset singularis certaminis, quod monomachiam, sive duellum appellaverunt, Ecclesia & censuris reos terruit, & poeniten tiis damnavit. IV. Postquam frequentiores ex universs dice cesbus exhiberi coeperunt Romano Pontifici preces, atque inde plura rescripta , privilegia, atque indulta obtineri, non defuerunt qui falsas Pontificias epistolas fingerent, ea sedemque sui commodi consequendi caussa proderent , vel simile falsi crimen admitterent. Id falsi crimen debuit gravibus poenis coerceri , unde plura decreta prodierunt contra falsarum Pontificis Maximi epistolarum editores . Falsi crimen in hac re bifariam admitti dicitur ue nimirum vel falsas literas cu-
304쪽
sed aut enarrata falsitate, aut relicita veritate, quando alias Pontifex Maximus, si veritatem novisset, non fuisset rescripturus . Ubi falsitas narrata fuerit, rescriptum obreptilium dicitur, ubi veritas reticita, subreptinum: utrumque sane nullius roboris, cum volum tale Pontificis fit destitutum. Si jam olim contra editores falsarum epistolarum graves poenae conititutae fuissent, aut certae adhibitae cautiones, quibus germana monumenta ab apocryphis secernerentur, nec impune impostores prodidissent tot falsa decretalium monumenta , quot prodita novi mus, uti in priore parte traditum est , nee intueremur recentioribus saeculis adeo deturpatam fuisse ecclesiasticam disciplinam, quemadmodum deturpari potuit ex falsis monumentis , quae ex errore minuS accurata, minusve prudens, atque erudita aetas recepit.
Adversus latrones publicos multi etiam antiqui poenitentiales codices certas poenas statuerunt ..Sed nec fures occulti sine certa poena fuerunt. Olim in monasteriis,& subinde in collegiis clericorum si furto subrepta res quaedam esset, & persona furis ignoraretur, omnes de monasterio, vel collegio susceptione
305쪽
ptione sacrae Eucharistiae se se purgabant i
suamque innocentiam praesente Numine testabantur . Recentioribus saeculis etiam ob
furtum in civitate , vel in oppido admisi sum, si persona furis ignoretur , nec modis iudiciariis probari crimen, aut delegi reu possit, receptum est, ut monitoria publicae dantur auctoritate Praelatorum. Haec monitoria sunt edicta publica, quibus monetur quicumque furatus est, vel quicumque re furtivas detinet, ut res ipsas domino restituat; si non restituerit, sententiam excommu nicationis incurrat. Saepe etiam monentur qui. cumque aut furis notitiam habeant, aut conscii sint rerum furtivarum, ut quod noverint Ecclesiae pandant, sub eadem excommunicationis poena . Quando in his monitoriis, de excommunicatione agitur, certum est , eadem non esse edenda , nisi sobrie,& magna cum circumspectione . v I. Crimini furti, & rerum quocumque mod subreptarum proxime accedit crimen usurae. Definitur usura accessio sortis debita ex caussere oris. Ergo quicumque creditor exigit a suo debitore plusquam sorte continetur, idque ex sola temporis mora, is usurarius est.
Nihil plane refert, de quonam debiti genereT .gaturi
306쪽
agatur, sive ex contractu, sive ex alia caussa proficiscatur. Quos praecipue in discussione hujus criminis spectatur, est, utrum sola caussa temporis exigatur quidquam sorte amplius et nam si aliae cauliae subessent , & quidem justae, sine usurae vitio quidquam amplius praeter sortem exigitur . - Aliae caussae,& quidem justae recensentur, primo lucrum ce stans , veluti cum quis cauisa mutui dandi rem fructiferam vendat, & pretium rei fructiferae mutuo donet, tunc enim petere a mutuatario poterit, fructuum, quos amittit, pensationem. Secundo damnum emergens, veluti cum quis mutuo tradit pecuniam, quam erat in fundum fructiferum impensurus . Tertio periculum pecuniae, quod creditor in se suscipiat, quemadmodum contingit in pecunia trajectilia , seu nautico foenore.
Quidquid in contrarium ad laboraverint re Centiores non pauci, praesertim ex haereticis, certum est, Sanctos Ecclesiae Patres detestatos fuisse usuras, tanquam crimen valde reipublicae perniciosum. Patrum sententiam &Conciliorum canones , & decreta Maximorum Pontificum confirmaverunt . Ipsi etiam
Philosophi in usuris magnam reipublicae per niciem
307쪽
29 Iniciem agnoverunt. Ex his omnibus caussis etiam suis legibus Principes usurarium crimen certis poenis persecuti sunt. v III. Ingeniosa fuerunt avarorum hominum studia, quibus si non re ipsa, saltem specie tenus videremur usuram non admittere, Certos
contractus ineundo, certis etiam adjectis pactionibus, quibus aliquid amplius supra sortem exigerent praetextu aliarum caussarum, quando non nisi caussam temporis haberent. Haec usurarum pallia saepe ac saepius opportunum fuit expressa lege damnari. Saeculo Ecclesiae decimo quinto magnae concitatae fuerunt disi putationes de certa contractus specie, quam censum appellaverunt. Ita contrahi coeptum est, ut quis cerra data pecuniae quantitate emeret sibi annuam pensionem a debitore so vendam super fructibus alicujus praedii debitoris, donec debitor pecuniam restitueret. Postquam Martinus V., aliique subsequentes
Pontifices decretis suis intercesserunt, tandem Pius V. anno x 164. famigerata sua Constitutione contractum illum ab usurae nota exemtum declaravit, dummodo certae Conditiones servarentur . Praecipuae conditiones sunt, ut pecunia tempore contractus tota bona fide numeretur: ut nunquam liceat creditori
308쪽
ditori pecuniam ab invito debitore repetare liceat aurem quocumque tempore debitori pecuniam luere creditori etiam invito: ut census imponatur super re immobili, & fructifera, qua pereunte omnis obligatio cesset. Contractus ita celebrarus census consignativus hodie appellatur , ut distinguatur ab aliis censuum speciebus, quos passim invenire consuevit hominum novas contractuum forma quaerentium industria.
De modis, quibus rei criminum in Ecclesia coercentur, O primum generaἷim ..
YREs generales modi sunt, quibus ficis
clesia in reos criminum animadvertit, videlicet poenitentia, censura, & poena . In his exercendis Ecclesia non tam crimen Considerat, quam rei adfectiones. In considera-- tione eriminis, maxime expedit, ut levioribus remediis adversus leviora , gravioribus adversus graviora crimina prospiciatur . Cum cons derantur reorum adfectiones , atrocius,& durius agitur adversus contumaces, eo Feetiam magis, si vix supersit poenitentiae, atque emendationis spes; lenius agitur cum iis
309쪽
iis, qui de admisso crimine dolem, & vitae emendationem pollicentur. Hinc Ecclesia dicitur esse loco piae matris erga fideles quasi filios, quorum curam suscipit, sollicita , ut bonis moribus sint ornati; si deliquerint, ut emendentur, castigatione quadam reddantur attentiores in posterum; si pugnaces extiterint, ut terreantur; si denique desperata res sit, ut abjiciantur, ne totus fidelium coetus pravis exemplis facile corrumpatur .
ordo iste codrcendorum reorum est Ecclesiae singularis: si quidem Ecclesia hoe proprium habet, ut non solum curam gerat universitatis, sed etiam singulorum, quorum animas una uasque dirigere debet ad Deum, cui in hae vita serviatur, & perpetuo post hanc vitam ex Dei clementia adhaereatur. it. Prior coercendorum reo tum gradus est poenitentia, cui quis subjicitur, cum eandem devoto, demissoque animo ab Ecclesia petat. Equidem remittitur apud Deum quod cum que crimen, quotiescumque vere, & ex animo peccator de crimine doleat, & veniania Summo Numine imploret. Patet ad obtinendam peccatorum remissionem Sacramentum Poenitentiar a Cliristo institutum, quod Per
310쪽
per Ecclesiae administros Sacerdotes dispen satur . Verum adhuc manent in animo peccatorum reliquiae, id est pravae assectiones, quibus quodammodo peccator aegrotat, quM sane nonnisi summo labore delentur ; earn que ob rem Poenitentia a Sanctis Pallibus
laboriosus Baptismus dicta est. HI.
Alter reorum coercendorum modus est
censura. Hic adhibetur ab Ecclesia in gravioribus delictis, ubi reus contumax sit, nota
quidem ut reus puniatur, sed ut terreatur, ω metu poenarum eo adducatur, quo veniam supplex, & demisso animo ab Ecclesia imploret. Ergo ubi contumacia est, & quousque contumacia perseverat, sententia Ecclesse, qua reus terretur , censura est . Si reus inde Concutiatur, censuram Ecclesia revocat, & confugientem reum poenitentia e X-piat,& opportuno tempore ad reconciliationem admittit. Etiamsi reus devoto animo ad Ecclesiam confugiens a censura necdum fuerit absolutus certis de caussis, quia scilicet Ecclesia velit magis magisque explorare demissionem , & ceteras adfectiones rei; tunc censura quodammodo desinit esse censura, Si vim quandam habere incipit poenitentiae indictae, adeo ut cum reus deinde a censura ab solis