Severini de Monzambano Veronensis, De statu imperii Germanici, ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3o DE STA Tu IMPERII

eximii quid splendoris inesse, Reges

Germanorum isto solo nomine notari frequens erat. Cui consequens erat, ut Germania quoque, velut nobiliori nomine, Imperium Romanum inciperet vocari. Distinctionem tamen Romani imperii a regno Germa piae haut obscure arguit distincta coronatio & inauguratio. Et recentiores Caesares a Maximiliano I. post nomen Imperatoris Romanorum expresse subjungunt Regis Germaniae titulum. Quin & hodie Germanis

suam Rempubl. solenne est vocare imperium Romanorum Teutonicae . nationis. Quae tamen formula COΠ- .

trarium sibi i psi sensium videtur habere, postquam satis liquet mode

nam Germanorum rempubl. cum antiquo Romanorum Imperio unum& idem non esse. Retinent tamen receptum semel vocabulum Reges Germaniae, utut dudum & coronationem Romanam omiserint, &vix quidquam ex antiquae illius Advocatia

62쪽

GERMANICI, CAP. L 3rtiae juribus usurpaverint, quia Principibus solenne est, re citius quam titulo cedere. An ne illud quicquid est juris lapsu temporum expirer, seo

solo tituli utaconservetur, per occasionem aliam iterum exercendum. λ g. 13. Caeterum ex titulo imperii Romani non modo nihil emolumen-ri , sed & plurimum damni & incommodi in Germaniam redundasse, in

aprico est. Habent hoc omnes Saee dotes, ut manus iam per paratas gerant ad accIpiendum, nunquam ad dandum. Et cum alii clientes patronos suos muneribus demulceant, SavEerdos cliens , ni ultro donis delini tur,ringitur, suamque benedictionem in immensum imputat. Et judicavei. rim, priscos illos Principes, ut tanta opes in Clerum per Germaniam C mularent, non parum fuisse motos,

quodlibi potissimum a Deo inicinctum Crederent providere , ut isti ordiniquam lautissimh esset prospectu Sic quantas opes prodegit Germaniae B in

63쪽

DE STAT u IMPERII in profectiones ad capessendam coronam Romanam λ stuantum auri & virorum absumserunt expeditiones in Italiam, compescendis turbis a Pontifice motis, aut ad eundem contra re

fractarios protegendum λ Nec enim unquam eXtranei valde gavisi sunt Ital am tentavisse; nisi quod Hispanos, tamdiu visceribus nostris inhaerentes, depellere hactenus nequivimus. Denique nemo unquam Principum saepius anathemate fuit perstrictus, nemo crebrioribus Sacerdotum seditionibus agitatus, quam Ger manorum Imperatores. Cujus rei pro eipuae causae fuisse videntur, vel quod crederetur ad Sedem Romanam ra

tiones suas potissimum referre debere istos, qui eo titulo prae creteris super birent;vel ut alieni Imperii impatiens

Ordo abs matre sua invisam secularium auctoritatem amoliretur. Quanquam haec, salva iancti ssimae Sedis r Verentia, velim intelligi. cujus judicio haec omnia devotissime submitto.

64쪽

GERMANICI, CAP. IL 33 CAPUT I Ι. De Membris, ex quibus jam Imperium

Germanicum componitur.

g. r. Postquam igitur semel ope

A Francorum coaluere populi Germaniae , validissimum semper inter Europaeos corpus consti tuere visi sunt; quod nec hodie mole sua conspicuum esse de stit, utut non modi - .cae partes in aliorum ditionem cor cesserint, aut in separatas sese civit tes segregaverint. Quanto angustius jam, quam olim, a Germanis imperibtetur, luculenter eXsecutus est Her- mannus ConriM , Vir rerum patri

rum peritissimus , peculiari libro de Finibus Imperii Germanici. Nobis prae sentia duntaxat observasse propositum fuit. Ergo qui inter primaria ejus Imperii membra censentur, Si tuum Imperii vocabulo designantur; qui scit. sessionem, ut loquuntur,&jus suffragii ferendi in Comitiis obtinent.

65쪽

4 DE SΥΛ Tu IMPERII Quanquam sunt non pauci, qui ab

aliis eximuntur, seu quorum jus, qu immediatos sese status ferunt, alii potentiores status in dubium vocant, &eorum in Comitiis personam referunt. Id quod eo tendit, ut hi istos

inter status suos provinciales revocare velint. Sed & circa Principes potissimum observandum, regulariter

domui alicui Principali in Comitiis

certum suffragiorum numerum competere. Alite enim domus seu familiae unum duntaxat suffragium obtinent, liliae duo, aliae tria, aliae quatuor, aliae quinque. In quibusdam porro Principatibus primogenitus totam ditionem sortitur, reliqui apenagio coguntur esse contenti; in aliis omnes fratres ad aliquam, utut non semper aequalem. cum primogenito portio- nem admittuntur. Ubi prius obtinet, primogenitus reliquorum fratrum personam solus refert ; vel potius nulla eorum habetur ratio: ubi

posterius, singuli quidem venire ad Comitia

66쪽

GERMA NIC I, CAP. Π. 33 Comitia possunt, sed sust agium dum taXat unum ferent, de quo inter ipsos

est conveniendum.

g. Caeterum ut quis probet, se statum esse Imperii, duo judicantur vulgo sufficere ; ut sit inscriptus matriculae si ve albo ordinum, & ut, quae Imperio sunt solvendae collectae. eas in publicum, non autem in alterius Status aerarium inferat. Etsi planissimum heic est ad possessionem

provocare. Nam aliqui contenduntasse per errorem in alterius aerarium suam portionem intulisse; alii contra, nonnullos per meram usurpatio nem, praeterito aerario provinciali, ad pu- .

blicum provolasse; prout quisque in

ter ordines referri, aut alterum inde' excludere laborat. Nec vero ulla adhuc extat matricula, in qua nihil deficiat aut redundet, & circa quam non aliqui quid controversiae soleant movere. Et si pro authentica videatur declarata illa, quae anno superioris

67쪽

36 DR STAT ut M p E Rogara fuit. Ego judicaverim, antiquissimas illas matriculas, quaepimrimos inter ordines Imperii referunt, qui dudum k Comitiis exularunt, esse

potius recensiones eorum, qui iii Mnaitiis tunc praesentes fuerunt, quam instrumenta publica autoritate confecta, ex quibus in utramque partem indubia argumenta possint deduci. Sed & ex varietate i sta matricula rum videor liquido colligere, anti-.quissimis temporibus non fuisse ce tum ordinum numerum, sed comitia adire licuisse, quicunque alia quod in Rep. momentum, opibus . aut prudentia , se putabat facere. Postea paulatim tenuiores, quos privatarum rerum cura publico vacare

non permittebat,ultro emansisse;alios per potentiores exclusos, donec ad eum,qui nunc est, numerum fuit perventum. Nobis matriculam aliquam integram huc transcribere taedio est. Praecipuos tamenordinum recensere

nece sium fuerit, ut exinde de magnitudine

68쪽

GERMANICI, CAP. II. 37tudine totius corporis judicari queat. i ε 3. Inter Principes seculares primum locum deferimus familiae Austriacae,. non tam ob antiquitatem,

quam ob ditionum amplitudinem, dc quod fastigiumImperatorium per alia quot jam secula insederit. Hanc inusitata quaedam fati clementia ex tenuibus initiis ad invidendam magnitudinem provexit. Rudolphus erat Habspurgi Comes,modicas opes, nec supra dignitatis suae mensuram, in Helvetia & vicino tractu possidens, sed bello strenuus. Fuerat eo tempore per lustra fere quatuor, durante interregno, perturbatissimus Germaniae status. Conveniunt ergo primarii Principes, malis istis, creato Imperatore, medicinam facturi. Mentionem de Rudolia injicit Nernerus

Moguntinus, quem Romam euntem antea Rudolius comiter ab Argentina ad Alpes usque deduxerat, sapientiamque& magnanimitatem ejus

multis extollit. Mox in suam qu

69쪽

38 DE STAT u IMPERII que sententiam pertrahit Coloniensem & Trevirensem. Quid isthoc in Rudollam studio spectaverit Mo-guntinus, non dissiculter conjectabit, qui paulo profundius Sacerdotum i genia inspexit. Scilicet obnoxium sibi foretperabat, quem eminentior pro sepia ad rem suo arbitrio gerendam nondum animabat, quique ipsi

tantum beneficium erat debiturus. Sed quare ex reliquisPrincipibus eam dignitatem nemo affectaverit, mirum

videri possit; ni quosdam dicamus

absterruisse confusam Germaniae fariciem, quam abs se componi posse di fidebant. Fortasse etiam nonnulli ob aetatem nondum satis confirmatam tantae moli incapaces judicati. Episcopis ergo assensi sunt etiam Princi pes seculares, ita tamen, ut Dux B Variae , idemque Comes Palatinus,& Saxo & Burggravius Noribergicus filia; sibiRudolfi in uxores stipularentur. Hoc modo Rudolias statim primariis familiis per assinitates est in

70쪽

GERMANICI, CAP. II. 39neXus, novis suis rebus in decus simul atque subsidium. Parando dein familiae suae peculiari patrimonio sat facultatis praebuit dignitas ImperatOria. Vacante seudo aliquo, quis propior erat, quam filius, in quem id denuo conferretur λ Sibi ipsi enim dare, valde invidiosum fuerat. Hoc modo parta Austria, Stiria, Carniola, Uin-doruni Marchia, & aliae quaedam ditiones. His plura accessere aliorum Imperatorum indulgentia ; prout o pulenti frequentius donis quam tenues coluntur. Tam opimo patrimonio instructos facile erat divitum nuptiarum facultatem nancisci. Et quia puellas in amorem sponsorum non

opes tantum, sed & praefulgens dignitas inflammare solent; abs duro quoque Patre filius impetrare poterat, Ut prae reliquis Ducibus sibi sita quid eximii tituli adponeret. Et tamen laude digna Austriacorum hinc solertia. Nam ut recens familia priorem prae antiquis locum in Comitiis

SEARCH

MENU NAVIGATION