Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

circunti insessio ex unitate emulem naturae in tribus personis inexistent s. .l: Ariani , Sabelliani , & omni im tempore postremi , impietate vero M

mi, Sociniani, terminos illos omnes tanquam novos , peregrinos, a Scripturis alienos explodunt , ac sugillant, eaque sola adhibenda esse ver- cha contendunt, quibus Scriptura utitur . . a

At incauti seipsos iugulant e quod enim contra Arianos urgebat olim IS. Athanasius, in Scripturis non legi Filium, ex non extantibus factum , tereaturam esse; quod tamen ipsi impia temeritate usurpatrant, hoc ipsum i& contra Minianos contorquere merito possumus . Conqueruntur nos Ieas usurpare voces, quae nores sunt in Scripturis r at ubinam legerunt

illi, Christum Deum non esse natura , sed Πatia ; eum non prius extitisse, quam ex Maria. Virgine nasceretur; Spiritum sanctum non esse per- sbnam divinam, sed meram Dei efficaciam 3 &c.. Nova haec , inaudita i& impia sacrilego ore illi proserunt : nos etsi multa usurpamus verba . quae non sunt in Scripturis quantum ad sonum , sunt tamen quoad sen. sum; & aliunde voces illae cum snt & usu Ecclesiae consecratae, re ex

ponendo mysterio opportunae, immerito reprehendimur : omnis quidem verborum novitas, quae fidei contraria est, prorsus, juxta monitum Apo- ω,li, removenda est, ac rejicienda; sed non ea, quae fidei patrocinatur, quam exponit, ac defendit . Quaeres i. An sano Ec catholico sensu dici possit esse in Deo tres res,

tria entia , tres existentias, tres unitates, ures veritates. bonitates .

Resp. Εκ jam dictis superius illa omnia sano & catholico sensu dici

resse, eum adjectione termini relativi id est , . tres esse res relativas ,

iria entia relativa , tres existentias. relativas, tres unitates relativas, tres veritates & bonitates relativas.

Ratio est, quia sunt in Deo tres peisonae, quae habem tres relationes realiter distinctas; illae vero' relationes seu proprietates personales sunt reales ; ergo dici possunt tres res : existunt; ergo dicr possunt habere existentiam, esse tria entia relativa : numerum faciunt ternarium; ergo dici possunt tres unitates': verae. sunt, ac persectae; ergo dici possunt tres Veritates , tres bonitates, adde semper , relativae : quamquam satius λrtasse laret ab his abstinere, ne offendiculo sint: Quaeres a. An recte dici possimi esse in Deo tria individua Resp. negative e quia plura dicuntur. individua per ordinem ad unam

specie naturam, diversam tamen numero ; at divinae natura non' tantum

specie, sed numero una & eadem est in tribus divinis personis. Quaeres 3. Utrum Ec quomodo de Deo vel divina persona haec dici possint, trinitas,. trinus, tripleκ, alius; distinctus , differens, diversus ,

Resp . Generalem hanc esse observandam regulam; ubi de Mysterio SS. Trinitatis sermo fit , ut iis dumtaxat vocibus utamur, quae 1ignificant distinctionem suppositorum, quando proseruntur vesia in plurali numero , vel important aliquam pluralitatem ab iis autem abstineamus, quae simul cum distinctione insonarum , important etiam vel distinctionem naturae, vel liuequalitatem inter personas. Hinc I. recte dicere possumus , esse trinitatem in divinis; Deum esse trinum in personis : non tamen dicere possumus esse in divinis triplicitatem , Deum esse triplicem . Quam quia prior loquendi modus personarum pluralitatem indicat , quae Vere Plures iunt; posterior, naturae, divisionem & multiplicitatem, quae tamen unies

312쪽

DE TRINITATE. 29st

. in numero in uibus personis οῦ unde si conjungatur araminus ille, triplex; aut, tripluitas, cum termino P idnae, recte dici potest triplex perib . aut triplicitas personarum in Deo. a. Non possumus dicere Filium v. g. at versum esse, discrepantem, divisum ,, alienum, differentem, disparem a Patre, quia his terminis naturae diversitas innifieatur . Dici ramea potest Filius, alius a Patre, distinctus a Patre ; quia his terminis deii, iatur personalis ejus distinctio a Patre quin & differre a Patre Filius dici potest , si tamen aliquid adjungatur, quod innuat totam differentiam repeti en personalitate, seu relativa pr rietate . Terminus solus conjungi potest termino .personalia quando praedicatum

est persbnale, & proprium ei soli personae, quae subjectum est in propositione. V. s. recte dicitur , solus Pater generat .; quia generare solius Patris proprium est . mando vero praedicatum commune seu ementiale , tunc mon potest addi , termino perso li : sic non dicitur, selus Pater Deus, solus potens solus sapiens , 'bonus &c. quia tunc excluderentur Filius & Spiritus sanctus a deitate, potentia &c. Quaeres A Qua ratione nomina essentialia praedicentur de personis divinis. Antequam respondeam, obser'a illorum nominum alia esse abstracta . quae formam ista distincte si Mificant, ut divinitas, sapientia boniras: alia esse concreata, quae sgnificant formam di subjectum , ut Deus, sapiens, bonus &c. Rursus observa , inter illa nomina alia eme substantiva , vel substantive usurpata, ut Deus, Dominus : alia eme adjectiva , ut bonus, sapiens . Sensus igitur propositae quaestionis est, an ista nomina, seu poetas res per illa sisnificatae , debeant praedicari, cum unitate , vel multitudine, de personis divinis. Resp. Nomina concreta , essentialia, substantiva, vel etiam adjectiva , substantive tamen accepta, praedicari singulariter de tribus mPnis divinis . Ita dicimus unum esse Deum, non plures deos; quia divinitas non multiplicatur, ita una est numero- Addidi miam, adjectiva nomina, suta stantive tamen accepta, singulariter Winlicari de pe nis divinis ; quia aliquando fit ut nomen, quod est adjectivum , sumatur substantive, &tune in significando & praedicando sequitur conditionem nominum suta stantivorum. Sic in Symbolo, quod S. Athanasii nomine circumsertur

dicitur, in divinis esse unum omnipotentem , unum aeternam, nos tres omni

potentes, non tres aeternos, & tamen ibid. dicuntur tres personae esse sibi coaeternae. Quid ita quia terminos istos, aeternus, omnipotens, substantive usurpat Auctor Symboli, cum .eos masculine Purpat. Resp. a. Nomina concreta essentialia , adjectiva., i vel substantiva a

jective sumpta, praedicari in olurali do personis divinis. Ratio est, quia

nomen admivum significat foemam ut ad centem alteri, & primaris aliquid subsistens, seu ut habens talem formam. Dum ierim eius signi S catio resolyitur , sic explicatur v. g. omnipotens, as qui εάbet omnipotentiam in divinis tres sunt, qui habent omnipotentiam , justitiam &α ergo dici possunt tres omnipotentes adjective; simpliciter enim & abistuleae sine ullo addito non romunt dici tres omnipotentes, sed unus Omnimitens. Istud enim discriminis est inter nomina iubstantiva & adjectiva, quod ad multiplicationem nominis substantivi necesse sit multiplicari &sormam & subjectum simul r .se v. g. licet unus & idem homo noverit multas & diversas realiter artes, vel scientias calleat, licet plura dominia

313쪽

minia possideat realiter distincta, non tamen dicitur plures artifices, nec plures domini. Gid ita quia subjectum non multiplicatur. Econtra ad multiplicationem adjectivi nominis satis est si multiplicetur subjectum :se v. g. etsi una sit in tribus personis omnipotentia, tamen multiplica tur personae habentes omnipotentiam; unde adjective dici possunt plures omnipotentes, id est plures personae habentes omnipotentiam . Neque est, quod dicas, non posse plures deos dici, licet plures sint personae habentes divinitatem; ergo pariter non posse dici plures om tu potentes, licet plures sint personae habentes omnimientiam . Ratio enim discriminis est, quia nomen istud Deus omnino substantivum est , neque secundum propriam suam significationem, exprimit ipsum habens deitatem, scut sapiens habens sapientiam ; sed exprimit tantum & inificat ex se, ens summe persectum, necessarium, per se existens, ac sit ens, atque adjective tantum significat habens deitatem : sicque propter varium mgnificandi modum , verum est in divinis tres esse habentes deitatem, de salsiun est tres esse deos; quia, ut dixi, nomen Deus substatuive usurpatur . Quaeres ultimo, utrum nomina concreta possint ista me, id est, s

mi pro personis divinis. Resp. s. Nomina essentialia abstracta non posse supponere pro personis divinis r se dici non potest, essentia generat, aut seneratur, sicut defini. tum fuit in Concilio Lateranensi sub Innoe. IIL Ratio est, quia nomen a

stractum, v. g. essentia, nullum suppositum , nullam petibnam denotat aut significat; non potest intur pro periona supponere et unde quando Vete- 'res nonnulli abstractis nominibus usi fuerunt, ea , sicut exponit S. Th

mas, loco concretorum usurpavere, & per Concreta exponenda sunt.

R . a. Nomina essentialia concreta, si non restringantur per aliquod attributum notionale , vel per aliquid simile , ad unam . vel duas ex divinis personis, sed ponantur dumtaxat secundum se in aliqua propositi me, tune supponunt pro divina essentia ut existente de substante in omnibus personis divitiis . Ita cum dicitur , Deus creat, nomine Dei divina inentia 4n trisus divinis personis subsistens intelliorer . Si autem restringantur , seu determinentur per aliquid notionale , vel per quid aequivalens notionali, tune supponunt pro ea tantum peri a , cui talis acius notionalis competit; vel pro duabus. si actus isse competat duabus personis divInis r se quando dicitur, Deus generat , Deus spirat, I sgeneratur, Deus spiratur; nomen Dear , sumnit in Drima propositione

pro Patre, qui solus generat; in secunda pro Patre dc Filio, qui spirant; in tertia m sbio Filio, qui solus generatur ε de in quarta pro Spiritu sancto, qui spiratur. Atque hare dicta sol de augustissimo M. Trinitatis Mysterio , in quo eAponendo si quid nobis incautis minus rectum aut sanum excidisse deis WAendatur, pro non dicto, ae revocato habemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION