Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

eet ueretieos , qai susurrant Spiritum far ritum foliur esse Patris , is, af,-D Patre procedere , additum se Qui ex Patre IiIioque procedit.

In Coiicilio vero Aquilatanensi ann. 8υ. cum eadem recruduisset conia

Moversia , & probata tuisset . additio particulae , missi sunt. ad s. Pontificem Leonem III. Bernarius dc Iuste Lpiicopi, hic Ambianensis , ille vormatiensis, cum Ada lardo Abbate Cor jensi, qui Ponti cena inducerent ad illam additionem suo consensu probandam & confirmantam .

Verum renuit Pontifex, ratus necesse esse , ut cum tali additamento publice inter Sacrorum solamnia Symbolum decantaretur. .

Tandem additio illa recepta ac probata fuit in Coi cilio .Lugdunensi sub Gregorio X. an. I et '. & in Florentino an. 3 39. sub Eugenio IV. ubi solemnis pax Graecos inter & Latinos sancita .di confirmata fuit. Pater Filius unum sint Spiritus sancti principJuis . Inter multa , quae Photius Latinis Cpponebat circa processionem Spiritus sancti a Filio, hoc unum erat, inde consequens fore, quod Pater & Filius duo essent Spiritus sancti principia. Consequentiam negarunt Patres Lug-

.mm. 14. dunenses & Florentiniis Nos, ajunt .Patres Lugdunenses, re .CMeil. p. probam J Omnes , qui temerario ausu asscrunt, quod Spiritus sanctus ex Patres13. Filio, tanquam ex duobus principiis , non tanquam ab uno procedat. De-T.m. 13, finimus, arunt Patres Florentini, quod Spiritus sanctus a Patre O Filio aetem Concit. p. nariter tanquam as uno principio unicis spiratisne procedat. Sit itaque

s . D.

CONCLUSIO.

Spiritus sanctus a Patre ac Filio tanquam ab uno principio procedit

Probatur auctoritate mox adducta Conciliorum Lugdunensis dc Florentini. Aecedunt & SS. Patres, S. Bassilius L. 2. contra Eunomium diserte assirmat, di Patrem dc Filium duo non esse, sed unum Spiritus sancti principium. S. Augustinus L. f. de Trinitate e. r. FHendum est, ait, Patrem is Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia. Anselmus L. de processione Spiritus sancti c. I 8. docet, tres personas SS. γ' . .. Trinitatis nec esse, nec dici tria .creationis principia; neque enim sunt tres =ῖ' β' creatores , sed unus creator , quia nimirum una est in tribus vis creandi . Paritet licet Pater & Filius duae sint personae , quia tamen una in illis est vis spirandi, non duo, sed unum sunt Spiritus sancti principium. Ratio .conclusionis aperta est: Quia ibi non duo, sed unum est processionis principium , ubi una est ac indivisa virtus p ucendi: atqui in Patre & Filio una est dae indivisa producendi Spiritum sanctum virtus ; Filius etenim id omne habet, quod Patris est, in quo ipsi non opponitur: at Pater vim habet spirandi Spiritum lanctum, & ratione illius Pater non opponitur Filio r ergo Pater dae Filius non duo , sed unum sunt Spiritus sancti principium.

SOIvuntur OUectiones, Objicies r. Principium quod processionis est persona ; ergo cum Pater

x Filius duae sunt personae , duo quoque sunt principia Spiritus sancti . Diqitirco by Coos

292쪽

Resp. I. simili argumento' probari' posse tres esse in Deo creatores. Dicet enim quis : Principium quod Creationis est persona r sed sunt in Deo tres perlonae ; ergo sunt tria principia creationis quod 'expreme negat S.

Anselmus mox laudatus . . - . r

Resp. a. dist..ant. Principium processionis eli perlona , simul eum rarietate relativa, concedo : sine illa , nego . Revera principium quod inam denotat; at 'non' solam, sed simul proprietatem relativam ,.seu Urmam', per quam persona a d&allam proaucit . Porro eum 'forma illa in Patre & Filio respectu Spiritus sancti unaisi nempe spiratio activa , consequenter Pater re Filius unum sunt principium Spiritus sancti . . Instabis I. Proprietas relativa, in Deo una esse noni potest; in duabus personis, siquidem perinae a se invicem distinguuntur per illas proprietates relativas 2 atqui spiratio activa est proprietas' relativa': . ergo una esse non potest in Patre & Filio. rRespe disting. maj: Proprietas relativa personalis , seu quae personam 'constituit , non potest esse in duabus personis, concedo : proprietas relativa non personalis , sed quae secundum'nostrum intelligendi modum personae iam constitutae advenit , nego . Porro spiratio activa non est proprietas relativa personalis , neque enim constituit: personam Patris , aut

personam Filii: Pater quippe per paternitatem , Filius vero per filiationem constituitur ; ergo constitutis iam personis Patris & Filii accedere a nobis intelligitur activa illa spiratio ; ergo non est personalis , nec multiplex ted una indirisa in Patre & Filio. Instabis 2: In Patre ut& in Filio duplex occurrit relatio, nempe paternitatis & spirationis activae in Patre , δε filiationis ac spirationis activae in Filio : atqui duplex illa relatio duplex principium constituere debet znamque sicut unum est principium, quia una est in Patre& Filio voluntatis altio , ita re duplex esse debet. quia i dupleκ est relatio . . Resp. nex min. Quoia relatio spirationis activae , ut diximus , personalis non est , hoc est pertinam non constituit'; unde neganda paritas : actio

enim voluntatis, cum una & simplex sit in Patre & Filio ; unteum etiam principium constituit: relatio autem spirationis proprie activa non est, u pote quae non si personalis , sed est dumtaxat conditio adjuncta , ac veluti superveniens ; unde inseres Patrem; & Filium in ' ratione principii quod spiratoris constitui per paternitatem & filiationem , quatenus sunt formae hypostaticae Patris & Filii, quae determinantur una spirandi v luntate & virtute qua fit ut Pater & Filius non duo sint , sed unum Spiritus sancti principium. Objicies a. Nonnulli ex Veteribus , qualis est imprimis S..Hilarius Lib. a. de Trinitate , Patrem &. Filium vocant auctores Spiritus sancti ;ergo sunt duo principia. Respo dist. ant. Pater dc Filius sunt auctores Spiritus sancti, adjective, id est , sunt duae personae producentes Spiritum sanctum , concedo : substantive ac proprie ,- nego . Ita S. Thom. I. pari. qu. 36. art. q. ad se ptimum , . solvit , quod ex S. Hilario nobis opponitur: Dicendum , inquit , quod qui Dirans afectivum est', oisator vero subsantivum , 'o fumus dicere , . quod Patre on Filius sunt duo pirantes , ρropter ' ΗΓ

293쪽

quod Spiritus sinctus es a Patre Fitia ductoribus , exponendum esΤ , quod ponitur subst.mtivum pro abiectivo . Objicies 3. Multi ex Veteribus afferunt Spiritum sanctum esse a Patremediate , Filium vero proxime ac immediate . Ita S. Gregor. Nymenus Epistol. ad Ablavium & L. i. contra Eunomium, Cyrillus Alexandr. L. i. Thei auri &c. Ergo Pater non eadem ratione , qua Filius , est principium Spiritus sancti; atque adeo non unum & idem stant principium . Resp. Multi ex veteribus afferunt, Filium esse proxime a Patre , Spiritum vero sanetum mediate , hoc sensu , quod Filius sit prima, Spiritus vero i anctus secunda persona, quae interposito Filio a Patre procedit, concedo : hoc sensu, quod Filius non unam & eamdem habeat cum Patre vim spirativam, nego. Objicies A. S. Augustinus L. I s. de Trinitate cap. II. & 27. & Trassi in Ioan. ait, Spiritum sanctum erincipaliter procedere a Patre : ergo non est unum & idem cum Filio principium Resp. dist. antec. principaliter est a Patre , hoc sensu , quod Pater sit fons di origo totius divinitatis , principium sine principio , Deus a se . concedo r hoc sensu , quod non sit una & eadem in utroque Patre &r a. ,, spinandi, nego. Ideo addidi principaliter , ait Augustinus, quΨa ..., tr ' cJ Fmo .... Poc quoque Pater dedit. An si Spiritus sanctus a Firio non procederet, ab ino distingueretu . Graeci Spiritum sanctum reipsa distinctum a Filio agnoscebant, etsi nega rent, cum ab ipso procedere: econtra Latini inter alia multa , isto potiis muri momento adversus illos demonstrabant, quod si a Filio non procederet, ab ipso non distingueretiir. Atque hinc nata praesens Scholae controversia , quae per hypothesim reipsa imi omibilem , fingitae supponit non procedere a Filio Spiritum sanctum ; atque hac facta hypothesi quaerit, an adhuc Spiritus sanctus a Filio distingueretur. Cujus quidem quaestionis duplex esse potest sensus: primus, an si Spiritus sanctus non procederet a Filio, & tamen idem omnino tunc effet, qualis jam est, adhuc a Filio distingueretur: secundus , an si non procederet, idem non esset, qui nune est , ideoque a Filio prorsus indistinctus foret. Prior sensus illusorius videtur ac ridiculus: si enim ea in hypothesi, quae fingitur, idem esset Spiritus sanctus, qui nune est, haud dubie distingueretur, cum reipsa jam distinctus sit. Secundo igitur dumtaxat sensu quaeritur, an si supponerctur Spiritus sanctus a Filio non m edere, ab ipso non distingueretur. Scotus , Ochamus , Gabriel, Henricus & alii nonnulli assirmant in ea etiam hypothesi adhuc Spiritum sanctum distinctiim sordia Filio: econtra T mistae , caeterique Scholae Theologi negant..

CONCLUSI O .

Si Spiritus sanctus a Filio non procederet , ab illo nullatenus'

distingueretur Probatur receptissima apud Theologos ratione ex SS. Patribas Gregoria Naaianzem, Augustino, & Anselmo deprompta, nimirum omnem in divinis distinctionem realem profluere eis oppositione relativa , & processio 'ne uniuρ personae ab alia . Omnia in divinis funi uxum idem , ait Vulgatum axioma ,.tibi non es relationis oppositio . Atqui si Spiristus in mctus non procederet a Filio , ipsi relativo non opponeretur 9 ergo nec

294쪽

ab ipso distingueretur. Unde istud consequens foret, quod si Diritus San-' ctus non procederet a Filio, nec Filius, nec Spiritus Sanctus iidem essem, qui iam sunt : non Filius , qui ea in f pothesi non haberet ea omnia , qtiae Patris sunt, vim scilicet spirandi seu producendi Spiritum Sanctum ;ac consequenter Patri in omnibus persecte similis non foret , nec a Spirit , San .sto realiter distinctus ἰ non Spiritus Sanctus , cuius persona cum periona Filii confunderetur, a quo Originem non duceret. Soreuntιν Objectiones . .

Objicies r. S. AnseImum Lib. de processione Spiritus Sancti cap. q. ubs proj, at , Filium , & Spiritum Sanctium eo ipso distingui , quod unus sit

per intellectum, seu nascatur ; & alter per Voluntis em , seu procedat . pes, inquit, per aliud non esse ηι plares Fiatus, On Spii itin Sancius, se boe solum essent dives, o a σε Rei p. Tam diserte mOκ adductum Seholae estatum a S. Amelmo pmdari, cujus ipse audior ac parens est , ut ejus mens in dubium revocari . non, possit , Loco igitur moκ citato hoc unum intendit, nempe inin Filium ψ& Spiritum Sanctum aliquam quidem oppositionem esse, ex eo quod unus. per intelletium , alter vero per voluntatem procedat ς at oppositionem illam non lassicere ad realem inter illos distinctionem , nisi interveniadunius ab altero processio originis, ex qua una realis distanctio nascitur. Instabis. Oppossitio disparata sufficit ad sundandam realem distinctionem, nec relativa - α originis oppostio necessaria videtur: atqui inter Filium , & Spiritum Sanctum , etiam sublata originis oppositione relativa , intercederet oppositio disparata; Filius enim non esset Spiritus, & vice versa

Spiritus non esset Filius. i . . Res p. nego mpi. Namque inter paternitatem V. g. ει spirationem acti vam in Patre , est oppositio disparatae paternitas etenim non est formaliter spirauis activa, nec vice versa: attamen paternitas, & spiratio activx realiter non distinguuntur in Patre - - . Objicies a. Qui distingueretur a Patre , etiam ab illo distingueretur, a quo Pater distinguitur: atqui si Spir. S. a Filio non procederet, distingueretur a Patre: ergo etiam distingueretur a Filio, qui distinguitur a Patre. Resp. dist. maj. distingueretur ab illo , a quo Pater distinguitur, ita ut ea in hypothesi Spiritus Sanctus idem foret ac Filius , nec consequenter ab illo distinctus, concedo: ita ut alius Rret a Filio, di distinctus ab illo,. nego . In ca hypotest Filius , & Spiritus Sanctus non perinna , lo nomine distinauerentur ; distinctio enim personalis tandatur in origine se a

processione unius personae ab altera . iInstabis r. In adducta hypothesi Filius procederet per intellectum , &Spiritus Mnctus per voluntatem : atqui id. sufficit ad realem utriusque

distinctionem ..

Rele. nego minor. alias inter intellectionem divinam , & yolitionem realis intercederer distinctio , quod certe falsum est: ad distinctionem rea tem Omnino requiritur oppositio realis , & relativa, landata in origine seu processione unius ab altero. Instabis 2. In ea hypothesi Filius haberet id omne , per quod a Spiritu Sancto distinguitur , nempe filiationem , per quam distinguitur a Spiritu Sancto, & conssiluitur in ratione persenae. Resp.

295쪽

Res nen ant. Equidem in adducta hypotest Filius haberet filiat onem, .sed non eamdem omnino , qu em jam .habet ideae junctam eum spirationst activa. e neque enim. Filius opponitur Spiritui Sancto & ab ipso distinguitur praecise per filiationem , hoc enim rei pectu unice Patrem respieit; sed per filiationem prout adjunctam habet spirationem achivam; unde per illam. filiationem constitueretur quidem in ration: filii, . non autem in ratione spiratoris . . Instabis 3. Etsi Filius non procedat a Spiritu Sancto, ab eo tamen distinguitur: pariter si Spiritus Sanctus a solo Filio. procederet , adhuc a Patre distingueretur; ergo pariter si a. sola Patre procederet, . nihilominus a Filio quoque distingueretur . Res p. ad i. partem , Filium a Spiritu Sancto distingui quia producit Spiritum Sanctum, M. necesseesest mutuam oppositionem relativam intercedere inter personam producentem aci personam productam . Inepta sane ac ridicula est isthaec arguendi ratio, Filius, ae Spirita Sancto non proceditia quo tame in distinguitur ; ergo si Spiritus Sanctus a Filio non procederet, ab ipso distingueretur. Perinde est ac si quis diceret, Pater distinguitur a Filio, & tamen' ab ipso. non procedit r ita quidem ; led. ideo. Pater a Filio - distinguitur , quia. Filium producit. . . Ad iecundam partem dico , quod s Spiriciis Sanctus a. solo. Filio. procederet , nihilominus a Patre distingueretur, quia mediate saltem censeretur ab illo procedere, quia Filius ipse. vim spirandu Spiritum Sanctum a Patre

accepisset ,

De cautione, qua in Mysterio SS. Trinitatis loquendum est , eerti ste vocibus in eo exponendo usurpari solitis OUo abstrusius est, & ab omni humano cantu longius remotum mysteiarium, eo major adhibenda cautio , ut castigata; & accurata, sit nostra

loquendi ratio, quod ut fiat, iis dumtaxat utendum.vocibus, quas aut Scriptura, aut Traditio, aut Ecclesiae' totius, . Vel Scholae .Catholicae usus coniecravit. 'Neque enim, ait S. Aug. L. 1. de Trinit. c. perieriosius alicubi Tm , t - ,-iaboriosius ahq id. qu,eritur, ner fructuosius auequid invenitis. Undela Io. de Civit. Dei c. et s. docet longe aliam esse, Philosophorum, re' ' Christianorum docendi rationem : Liberis enim, inquit, verbis loquuntur Thilosophi, nee in rebus as, intellimendum difficiliimis, ensione 3 religio rum m. r. surium pertimescunt. Pu obis autem ad certam reguum loqui far est I ne verbo. rum Iicentia etiam de rebus , quae bis significantur, impiam gignat opinionem. Omnis itaque verborum profana novitast hic caute declinanda 1 sola hic audienda, & consulenda Dei rcvelatio. in verbo Dei seu scripto seu tradit contenta ; neo aliae humanae rationis ac Philosophiae hic partes, esse debent, quam obsequentis fidei placitis, eaque, quantum valet, confirmantis, nusquam vero impugnanti S. Cum vero Mysterium, Trinitatis propugnandum habeamus adversus hostes triplicis ordinis, Paganos, Iudaeos, dc Christianos haereticos, pruden rer, & aceommodate ad uniuscujusque captum , animi praeparationen , . probationes&' argumenta dispensanda sunt : ad verius veros illos omneSistud prae oculis temper habendum totum Mysterium Trinitatis duobus .

296쪽

praesertim capitibus concludi, personarum scilicet cistinctione , de iratura . unitate. Igitur ubi agendum tibi erit de distinctione personarum , eas voces

fuge, quae confusionem, permixtionem, unionem , identitatem, ac comple- 'Nionem .exprimunt: ubi vero de unitate naturae, eas voces caute declina,

suae divisionem , distinctionem, separationem, partitionem, diversitatem

inaequalitatem , a numerum designant. Quod ut apprime intelligatur, dae Observetur, cognoscendi, & exPonendi sunt termini, seu vocabula, quibus uti solent Theologi in isto Trinitatis altissimo Mysterio exponendo. Termini vero illi seu vocabula, vel graeca sunt vel latina . Graeca haec sunt, εὐσία, essentia; natura, οπότασις, ωρο asis ;peroxa; exi entia; ό όσιοι, consubsantialis, ομοιούσιος

similis naturis ; περικασησιι , circumincesso.

Latina, essentia , natura , substantia , subsistentia , persona , cir min- .cessio, personalis proprietas, relatio, notio. Quid fit ἀ--, ουσαρ ι πω cyraeeos ; apud Latinos vero, essentia, natura, substantia, existentia. ουσια Vulgari ae recepto usu essentiam seu naturam in Scripturis significat, & usurpatur non solum in concreto, cum Deus dicitur a G , exGsens, Exodi 3. v. I . Ego sum, qui fume nempe ut significetur Deum peressentiam esse , seu esse ens necessarium , abistutum , 'infinitum , entis Plenitudinem , uno verbo, ens persectissimum; sed etiam in abstiacto ., cum Deo tribuitur rie τηι, divinitas, Coloss. a. vers. 9. α φύσιε, naturo. Galat. ' V. 8. 'di θύα ei su divina natura, a. Petri in 'Αρud Veteres. , . Philolphum imprimis Lib. Categoriarum cap. de substantia, μια usurpatur pro natura i individua seu singulari quam substantiam secundam ωocant , nos persisnam is seu hypostasim dicimus Tota saecularium Litto μυ- Schoia , i inquit S. Hieronymus Epist. II. ad

Damasum nihiI .isIiud ripostasim , - Uoἰαν novit .. . Hoc sensu Pierius Martyr, & Praesbyter Pamphilii Martyris praeceptor, cum de Patre, &Filio Catholico more sentiret. Patrem tamen , di Filium duas esse dicebat. Ita refert Photius codice risi. Per Οὐσῖαν hypostasim intelligebat , scut ex antecedentibus, dc consequentibus planum este idem Photius affi mat. Eodem Plane. sensu vocem eamdem usurpavere aliquando SS. Grego- ' 'mus Nyssenusta Epiphanius., Athanasius, quorum verba apud doctissimum Peruvium Lib. q. de Trinitate c. a. n. a. & 3. legi possunt..' Α-Haereticos οὐσια idem erat ac breqsam, donec tandem& substantiae is & hypostasis nomen de medio tolli voluerunt , nec Deo tribui. In Consessione quippe Constantinopoli scripta ab Acacio, Eudoxio, aliisque, qua Seleuciensis Synodi Decreto damnati ad Imperatorem consu- Urunt, prope finem , sic definiunt .apud S. Athanasium Lib. de Synodis Ariminensi, ct Seleuciensi: Nomen Iub isntia, inquiunt, quod simplicius Tom. r. a Patribus positum, a populisque minime inteluctum, offensoris causa M. p. 7 z. λιn Scripturis non contineatur, de medio roui, is, nudam omnino

subsantiae mentionem in Deo deinceps faetendam esse, Hacuit. Quo suo decreto Ariani suas priores Consessiones, quibus duxerant Filium etiamsi non ex essentia, tamen ex hypostasi Dei Patris genitum esse, resciderunt. Haec porro vocabuli ἰσιαι 'interpretatio , paucorum fuit inter orthodo- OS ; vulgo quippe cυσία pro essentia seu natura sumebatur , qui usus

297쪽

184 DE TRINITATE.

- , tandem ita invaluit, ut eum mutare amplius non liceat. Nostra Iogae8di d. e , ait S. Aug. Lib. l. de Trinitate C. 9. Iam obtinuit , ut boo '' ' intemeatur, eum dicimus essentiam , quod intemgitur , cum dieimus sub flantiam: non audemus dicere unam sentiam , tres substantias; sed unam T. . =.ε. essentis ve/ DUσntiam , trer a tem personas . suis rogo , dicebat Hie-1.',6.' ' ronymus citata jam Epist. ad Damasum , ore Deriugo tres sub amias praedicabit 3 Et vero Ariani substantiae nomine abutebantur , erroremque Ruin eo involvebant, eum tres in Deo substantias esse, idest , estentias numero ,

T. 1.Cbist. & dignitate diversas amrmabant . Cohors mereticorum , dicebat Conc.

p.694. B. Sardiqense Epist. Synodica , contendit diversas esse sepostases idest substantias Patris , im Filii, i , Spiritus Sancti , ἐν eas separaras esse . autem hanc percepimus, im didicimus , O hanc habemus Cathoricam traditionem, i , sdem atque confessionem , v am esse sepostasim, quam ipsi

haeretici inam vocant. Vide Theodoretum Lib. 2. Histor. Eccles. c. 8. ubi integram Concilii Sardicensiis Epistolam resert. φυσυ, natura, in Scripturis a. Petri I. v. q. usureatur, ac Deo tribuitur. Εκ Veteribus nonnulli tamen . .is, potius quam , Deo tribuen-74. dum esse censuerunt his de causis. I. quia derivatur a verbo, quod nasci signincat , divina porro essentia non nascitur , nee generat . nec generatur, aiunt e Schola Theologi. a. quia generatim de re quacumque etiam per se non subsistente , v. gr. de accidente , amrmatur; res enim quaelibet suam habet , qua constituitur , naturam . 3. quia Philosophus - naturam stu φύσιν definivit principium motus , quietis . Porro a Deo Iongius exulat, & alienus est motus. Nihilominus tamen sano, & recto sensu ei seu natura Deo tributi ura Veteribus SS. Patribus, sic ostendit Petavius L. q. de Trinitate c. a. n. 2. Triplex est apud Veteres φυσεω significatio . I. idem est ac Φυσἰα , essentia. a. idem ac quod reale est, non vero opinione tantum existit. 3. idem ac υ .seaestu seu persona. Prior significatio communis est ac vulgata, secunda omni caret periculo , tertia a paucis usurpata, & jam diu obi Ieta jacet: non negligenda tamen, ut nonnulla veterum dicta sano sensu intelligas, apud quos aliquando legere est, unam esse in Christo συγιν , idest unam personam, non Vero unam naturam seu essentiam.

recepto usu idem est ac rei extantia seu existentia . Apud Veteres autem duplici usurpatur sensu. I. No ipsa flatura , essentia, &existentia ; tria enim illa apud illos nonnunquam synonima sunt . Q. pro natura individua, dg singulari, seu pro persona : unde interdum una dieitur in Deo esse ι παοξu, idest una natura , essentia , & existentia ;aliquando triplex , idest persona : quae varia illorum terminorum expositio petenda est eκ subsecta materia , scopo, & doctrina eorum , qui co

vocabulo utuntur.

Idem sonant apud Latinos essentia, natura, substantia , & existentia ,

quod apud Graecos ἐυρῖα. φυσα, aram. s. Esentia derivatur a verbo esse, Ab eo, quod est esse, ait S. Aug. L. 7.pmo. F. Trinitate e. q. aneuatnr essentia. Observat idem S. Doctor, essentiae voeabulum apud antiquiores Latinos in usu non fuisse , sed eos per nomen naturae idem omnino significatum voluisse , quod per nomen essentiae subinde designatum suit . Namque SS. Patres promiscue essentiam seu naturam appellant id , quod rem

298쪽

eonstituit. Essentia , inquit S. Hilarius L. de Synodis, est res, quae es, vel ex quibus est , im quae in eo, quod maneat, subuit. Dici autem essentia , natura , ἐν genus , is subsantia uniuscurusque rei poterit. Proprie autem effentia idcirco est dictae, quiasemper est: quae idcirco etiam substantia est , quia

res, quae est, necesse est subsistat infe ; quidquid autem subsit, fine sibio iis

genere vel natura vel substantia maneat. Cum ergo essentiam dirimus gnifieare natisam velaenus veι substantiam, inteuigimus e)us rei , quae in bis omnibus semper esse sub at. Unde S. Aug. L. 7. de Trinitate c. 6. tres personas, Fnquit, Husdem essentiae, vel tres persenas unam essentiam dicimus. Licet vero . ut icue obtervat S. Hilarius loco mOκ citato , res quaelibet, v. s. accidens, qualitas, relatio dcc suam habeat peculiarem essentiam, quam suo genere, leu esse constituitur, specialiter tamen, ubi de Deo sermo est, sigii incat estentiam seu naturam de substantiam. Humana inopia , inquit S. Augustinus Lib. . de Trinitate cap. q. timuit dicere tres essentiar, ne iu-temgeretur in ilia summa aequalitate ulla ditestas o Naturae nomen veteribus SS. Patribus pro ellentia significanda familiare esse, ac levem videri eorum scrupulum , qui nomen istud a Deo excludendum idcirco esse arbitrantur, quod derivetur a verbo nasci, quod divinae essentiae convenire non potest ) jam paulo ante observavimus.

Substantia id significat, quod per se subsistit, nec alio indiget tanquam su

Iecto . qualia sunt accidentia ; quo profecto sensu Deo maxime proprium est substantiae nomen: non vero quatenus significat id, quod substat, seu sustentat aliquod accidens. Quo sentu S. Augustinus L 7. Trinit. cap. s. negat, substantiam proprie de Deo dici, quia nullum in ipso est accidens. Aliqui e Veteribus substantiam cum subsistentia confundunt; unde factum, ut tres in Deo substantias esse dixerint, idest tres subsit stentias seu tres personas. Exsentia proprie, imo & maxime proprie, Deo convenie, ibi de se ipso

ait: Ego sim, quisum, Exodi 3. v. q. Unde creaturae vel ti nihil sunt ante ipsam , substantia mea tanquam nibitam ante te , ait David Psal. 38. v. g.

Inter ista autem vocabula hoc discriminis observandum , quod essentia de natura pressius, ac significantius denotent intima rei constitutiva principia, subsantia id, quod per se eκistit:& hoc sensu minus patet quam essentra dc natura r quidquid enim est, suam habet naturam di essentiam , v. g. accidentia, qualitates occ. quae tamen substantiae nyn dicuntur. Sub entia pariter denotat proprium modum existendi substantiae, qui modus duplex est: unus, quo constituitur substantia in esse substantiae, & est independentia a subjecto, per quam substantia ab aceidente distinguitur , alter, quo substantia constituitur in ratione suppositi, & est incommunicabilitas illius substantiae alteri ta quam supposito, Perquam natura singularis non potest, ut singularis est , alteri communicari; quae quidem subsistentia in natura intellectuali vocatur persona, in aliis vero simpliciter aut substantia aut sub entia dicatis r. Pariter exsentia latius patet substantia & subsistentia ; competit enim rei cuilibet extra nihlium positae , qualia sunt accidentia.

Quid fit υποσασιι is προσώταν apud Graetas, persona &subsistentia apud Latinos. Magna animorum eontentione disputatum olim fuit de significatione

vocis huIus νεοζασις de quidem tanta, ut inde ex parte ortum fiterit grave illud luctuosom dissidium Antiochenum, versiis ann. Christia 6 qu tota

C. rima

299쪽

Oecidentis & Orientis commota & turbata. suit Ecclesia ; aliis eum Melet Iotres hypostases aliis cum Paulino unam admittentibus , sibique mutuo haeresis notam a fingentibus : qui enim unam hypostasim admittebant, ii Sabellii partes fovere ; qui vero tres, ii Arii errorem promovere accusabantur : alii per hymnasim, essentiam seu naturam : alii vero personam intelligebatit. Eo crevit dissensio, ut periculum esset, ait S. Gregor. Naaianae. Oratione de laudibus S. Athanasii. ne Orbis terrarum fines, una cum si ab s abrumperentur . Res profecto ridicula , ait ibidem ) meI sotius mi eromta . Diversae mdei peciem praebuit levis illa is Je iuna de fono vocum ahercatio. Hic deinde m Sabel ianismus ob tres personas excogitatus es , o Arianismus ob tres sepos ases , quorum utcumque pertinax contendendi studium ι xerat . . Inde perspicuum est, significationem vocis post6eos, apud Veteres fixam & ratam non fuisse , quae modo pro natura , modo pro persona sumebatur. S. Hieronymus Epistola Iq. alias 37. quae est ad Damasu ira , . asserit totam saecularium Litterarum Scholam nihil aliud isposta , nisi usiam novisse . Illustrissimus Huetius Origenianorum Lib. 2. Ac Doctissimus Petavius L. q. de Trinit. c. I. in ea esse videntur sententia , vulgo apud Veteres bypostasim pro essentia sen natura , ram pro perisnae significandae usurpari. Econtra Bullus Praesbyter Anglicanus, in defensiono fidei Nicaenae multis Veterum testimoniis demonstrat , ante dissidium Antiochenum nomine hypostasis persbnam usu communi, ae recepto fgnificatam. suisse. Dissensio porro illa de varia significatione vocis hypinos , ad fidei substantiam non pertinebat e sui enim, ut jam dixi, unam esse in Deo ripostasim , h N nomine ess entiam leu naturam ;qui vero tres ripost Mes dicesant, ii tres intelligebant personas r quibus e κυtraque parte auditis , dissidium illud in Com. Alex. an. 362. a S. Athanasio

compositum fuit. Non tamen omnino extincta, ac consepultam it controve

sa ; recruduit enim tempore Damasi S. Pontificis , de qua consultus suit S. Hieron. Troh dolor inquiebat citata moκ Epistola ad Damasum, post Vicienam fidem, post Alexandrinum , iuncto pariter Occidente. Decretum, trium ripostaseon ab Arianorum Traesule ir Campensibus, novellum a me homine

Romano nomen exigitur .... Interrogemus, quod tres postases posse arbitremiue inteiasti. Tres personas subsistentes, Munt. Respondemus nos ita credere Non sufeir fensus . ipsum nomen efflagitant, quia, nescio quid veneni inf=l bis Iaret. Cumamus , si quis tres h poases , ut tria empostata hoc est, tres sub Ventes personas non confitetur , anathema sit. Et quia vocabula non ediscimus , haeretici judicamur. Si quis autem ripostam, visam inret gens, non in tribus personis unam ripUom dicit, alienus a Christo est.. Decernite , obsecro, si placer , non timebo tres sepost es dicere. Et sub finem Epistolae sic concludit; Quamobrem obtestor Beatrtudinem tuam per erucifixum; mundi salutem, per homoason Trinitatem, ut mihi usuis tuis, sive tacendarum , Me dicenda' rum post eon detur auctoritas . Ita. vir sanctus, ac doctus , suam erga Sedem Apostolieam reverentiam & obedientiam testabatur . . Tandem significatio vocis, hypostasis fixa & determinata fuit pro denotanda persona, quem sensum invertere, ac mutare nemini amplius licet. Π οσωπον apud Graecos personam significat , seu naturam. individuam subsistentem, certis quibusdam proprietatibus & accidentibus circum Vestitam . Aliquando sumitur pro sola rei repraesentatione, aet specie et quo sensu dicimus talem in Theatro sustineri seu repraesentari personam, per fictionem nempe, ac simulationem . Non absimili serae sensu ali quando Sabelliani tria ερόσωπα non recusa

300쪽

runt admittere, idest, unam eamdemque personam sub vario nomine, aevaria quasi specie & repraesentatione multarum ossicia & munera sustianentem: ad quam Haereticorum fraudem declinandam Catholici dicebat ,

hypostasi, vel tres personas hypostaticas. Apud Latinos idem significat persona, quod apud Graecos i τὸ asu, naturam scilicet hngularem & individuam per se lubsistentem , alteri . tanquam supposito incommunicabilem , quam Boetius des nivit, naturae ra-rsonatis,individuam substantiam. dicitur id, per quod res per se subsistit; nee disserta persona , nisi tanquam abstractum a concretor subsistentia enim modus est seu forma, ver quam natura r se subsistit seu fit singularis, & redditur incommunic bilis alteri tanquam suppositor unde tot Antin Deo subsistentiae , quot personae et In crearas .Pro multiplicatione persbnae seu subsistentiae, multiplicatur natura singularis: sed in Deo, una& eadem numero essentia triplici modo distincto, qui subsistentia aut personalitas dicitur, subsistit; atque in hoc adoranda .tanti Mysterii altitudo, ac sublimitas . curiosius non scrutanda. Quid fit ἐμάσιος O,ο ιοι apud Graecos dicitur, qui similis , & ejusdem est cum altero

. essentiae seu naturae, ac substantiae. Hoc idem apud Latinos significat vox consubstantiatis ρ, quo sensu Tertullianus Lib. adversus Praxea in cap. 2. expresse dicit, Patrem Filium & Spiritum Sanctum ella unius substantiae :nihil autem aliud latine significat ranius substantiae, quam quod graece di- pcitur se ασιο . Patres Nicaeni ad praecludendain Arianis omnem elabendi, ac tergiversandi viam, Filium Dei Patri suo consubstantialem definierer nullum quippe nomen seu vocabulum est significantius, quo Filii divinitas, ae periecta cum Patre inqualitas melius exprimi. dc Ariana impietas pressius comprimi, ac constringi possit. Certe, ait S. Athanasiva L. Gm. r. p. de Synodis n. 3. eum omnia possint pro libidine ophismatibus eludere , ac σε. . c. 'detorquere , hanc solam vocem, utpote quae suam haeresim confutet, reformidant : quam Patres, quasi propugnaculum adversus impiam omnem eorum eogitationem, conscripsere . Revera etenim Ariani, qui mira fallendi, ac simulandi arte, quasque vel clarissimas fidei professiones eludebant, ac detorquebant, hac una ο κνιον voce arctati, ac conclusi effugere aliter non potuerunt, quam . contendendo supprimendam illam esse. Ariari , . est S. Ambrosius L. de fide orthodoxa, seu, de divinitate Filii e. q. fentisntes se iaboc verbo concludi, nullam omnino hujus mentionem fieri voluerunt, quam tantopere adversabantur. Ut enim serpens, ait S. Epiphanius haeresim bia T. . M.tuminis odorem refugis, aut cervae haritum , aut taratae Isidis finium, aut p- . Dc. fracis fumum, se Arius is, Sabemus eonsubstantiauis vocem illam, ac proin 3 3.A. fessonem vehementer oderunt. Quapronter in secunda Sirmiensi fidei Qrmula, . p. Voces μιαν ο A:υσιον, dc . ουσιον, silentio premendas & ab usu Ecclesiasti- 797, Rco removendas esse definiunt. Idem de voce substantiae pronuntiant in tertia sormula. Verum cum suineisonem illam a Patribus Nicaenis obtinere nunquam potuissent , quod vox illa oue ibi, sit veluti fidei Catholicae tessera, subinde toti in calumnias de criminationes effusi, objecere I. vocem hane ευα σι, in Scripturis non extare. II. obscuram illam esse dc ambiguam-

SEARCH

MENU NAVIGATION