Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

urimum sentem, concedo : non esse principium simpliciter, nego. Obseravat doctissimus Petavius L 7. de Trinitate cap. 17. n. ra. hanc principii ,

pro primo iste, notionem apud Graecos esse pervulgatam. Objicies s. S. Ioannem Damascenum L. r. de siue orthodoxa, ubi ait a Spiritum Sanctum ex Patre esse statuimus, Patris Spiritum appeHamus rat vero eum non ex Filio esse dicimus , sed Filii Spiritum nominamus . Ergo in mente S. Damasceni, Spiritus Sanctus non ex Filio, sicut ex Patre, procedit. Ita sibi Objicit S. Thomas I. p. q. 36. art. a. Obj Mne q. Respondet I. S. Thomas loco mox citat O , Damascenum errorem muliatorum hic sequutum esse , adeoque ejus sententiae flandum non esse. Ouam , addit, a quibusquam dicatur, quod Damasenus, sicut non coaretuνυ ritum Sanctum esse a Firio, ita etiam non negat ex vi tuorum verborum. Responderi ergo a. potest, S. Damascenum nigne in sensum Catholi- ut mens ejus haec dumtaxat sit, Spiritum Sanctume Filio non procedere , tanquam ex primario originis suae sonte, qui Pater est ; unde non raro clicitur Spiritus Sanctus procedere a Patre : per Filium , quem loquendi modum probat S. Thomas citata q. 26. art.

Cum enim , inquit, Filius a Patre habeat , quod ab eo Spiritus Sanctus procedat , Pater per ipsum Filium spirare Spiritum Sanctum dicitur . T. t. par. Lt Vero S. Damascenus ibidem comparat Patrem Soli, Filium radio, Spi-x t. A. Titum amem Sanctum splendori, qui ex radio oritur . Capite i8. statuit Spiritum Sanctum esse imaginem Filii , scut Filius imago est Patris . Imago Patris, inquit, est Fidius, ae Fitii Spiritus. S.Thomas q. 3 .art.2.

Obiervat Graec per imaginem intellisere persectam Spiritus Sancti cum 'rsi.B. Patre , & Filio in natura seu substantia divina similitudinem , ivin vero limaginem proprie dictant , sive respectu Filii , sive respectu Patris : non rei pectu Filii, quia, inquit, imaginis non est imago: non respectu Patris,

quia imago refertur immediate ad id , cultus est imago ; Spiritus autem Sanctus refertur ad Patrem per Fitium . P, eque etiam es imalo Patris , F of, quia H esset una imago duorum, quod videtur imi sebile. Objicies 6. Leo III. Summus Pontifex processionem Spiritus Sancti a Filio, quam Latini mordicus tuebantur , improbasse videtur , cum jussit nabolum Constantinopolitanum , cui particula Filioque inserta fuerat , alique tali additione, ad perpetuam rei memoriam , juxta Consessionem S. Petri in duabus tabulis argenteis desicriptum assigi. Rei p. Summum Pontificem Leonem III. nusquam improbasse dogma Catholicum de procellione Spiritus Sancti a Filio ; sed dumtaxat additionem , quae Symbo O facta fuerat particulae FiIioque . aegre serebat Potiti-ie X, nulla exigente necessitate , Symbolum inter Sacrorum solemnia publice decantati cum illa addi: ione particulae , Filioque: Leonem Vero cum lagatis Ecclesiae Gallicanae, de Caroli Magni Imperatoris contensisse circa Fa, , . procςssionis Spiritus bancti a Filio, constat eκ Aciis Legationis , quae Abbate Smaragdo Sirmondus descripsit Tom. a. Conciliorum Galliae, dc Εἰ .paris Cointium in Annalibus Ecclesiae Francorum ad annum 8io. Objicies Theodoretum, quem Bellar milius, Petavius, Leo Allatius, &T Hugonem Etherianum, erroris Graecorum circa processio in is seq. nem Filii patronum, aliqui primum auctorem ac parentem suisse assirmant. Itaque ex Theodoreto haec opponunt . I. Cum S. Cyrillus Anathematismo nono anathema dixisset iis , qui

negabant Spiritum Sanctum esse Filii ptoprium ; doctrinam hanc, in confutar

282쪽

DE TRINITATE.

Putatione hujiis noni Anathematismi , carpit , ae redarguit Theodo. eius his verbis: Proprium vero Spiritum FiIii, bi quia natura fit, im eu Patre exeat, dixit, consentiemus , O' ut piam vocem aecipimus: sin autem quia ex Filio, veI per Filium habeat existentiam , id ut blasphemiam

tre procedit. Igitur tanquam blaspherniam habet Theodoretus , Spiritu in Sanctum ex Filio, vel per Filium existentiam habere , idest procedere. II. Εκ Epistola Theodoreti ad Monasteria, Hugo Etherianus ista verba opponit : BDobemat , inquit S. Cyrillus, m in Spiritum Sanctum , dum non ex Patre solo illum asserit procedere, Iuxta Domini vocem , sed ex Fuio eumdem habere existentiam . m sunt AE tii partus, malo pa

tre deterιora germina. - ἐ

III. His duobus testimoniis doctissimus Garne ius in opere posthumo , quod Auctarium Theodoreti dicitur, & quintum jam essicit Operum illius

Tomum, Dissertatione 3. quae est de fide Theodoreti, addit I. Theodore- tum in Epistola ad Ioannem Antiochenum, asserere in Anathematismis S.Cyrilli multas propositiones suppressas aut retractatas fuisse , eam imprimis, 1. quae processionem Spiritus Sancti a Filio spectabat. a. In Expositione Epistolae ad Roman. cap. 8. n. II. ad haec verba: Quod si Diritus ejus, qui suscit amit Jesum a mortuis habitat in nobis ire. sic loqui Theodoretum: Docuit nos in bis verbis unam divinitatis naturam: Sanctum enim Spiritum irmi appellavit ἐν Christi; non quod, ut volunt Haeretici execrandi, ex Deo peν FiIium creatus fit, sed quia est ejusdem cum Patre ἐν Filiosubstantiae; is ex Patre quidem procedit juxta Evangelieam doctrinam : ejas autem

gratia iii , qui digni sunt , per Christum si neditatur .

G I . Denique in Expositione capitis 2. I. ad Corinth. V. I a. ad haec verba, spiritum mundi accepimus , sed Spiritum, qui ex Deo est, sic loqui

tur : Dei nomen in nomen Patris commutat ad excludendam processionem a Filio , sed ipse , qui a Parre procedit, viritus occusta miseria nos docuit. Rei p. haec tametsi prima fronte explicatu dissicilia videantur, posse tamen in rectum lentum adduci, maxime cum gravia nobis non desint m

menta, quibus hic Theodore tum vindicare possimus. I. Neque Sanctus Cyrillus reprehensus unquam legitur, quod Spiritum Sanctum a Filio procedere docuisset; neque Theodore ius, quod oppositum errorem propugnaverit. Certe S.Cyrillus in detegendis, ac arguendis The doreti lapsibus oculatus, ac solers, istum procul dubio errorem ipsi exprobrasset, si illius reum existimasset Theodoretum . Conqueritur dumtaxat Sanctus Doctor , de imposita sibi a Theodoreto calumnia, quasi divinitatem Spiritus Sancti in dubium revocasset , de qua tunc temporis exardebat controversia , nullatenus vero de processione illius a Filio t unde mirum videri non deli et si neque Cyrillus respondens ad confutationem sui Anathematismi noni, I heodoretum non arguat negatae processionis Spiritus Sancti a Filio ; neque Theodoretus ad hanc Cyrilli replicam, in qua diserte

asserit: Verbum omnia commvn a babere cum Patre , una excepta paternitate , non repotuerit, falso prorsus asserere Cyrillum , verbum excepta paternitate , omnia eum Patre communia habere , quandoquidem communem

cum iplb non habeat vim spirandi i eu producendi Spiritum Sanctum, Neque satisfacit, quod reponunt Petavius, Garnerius & alii , nimirum S. Cyrillum, qui totus intentus erat refellendo Nestoris errore , levi

rem istam processione Spiritus Sancti a Filio praetermisisse : namque

283쪽

ardentior erat inter illos aemulatio , quam. ut sibi. invicem. quidquam dis,uando parcerent ac condonarent.

Od. addit Garneriu3 metuisse Scriptores Catholicos , ne , si Theodoretum accusarent, Graecorum partes tanti viri auctoritate adjuvare viderentur, parum urget; nihil profecto huiusmodi reformidarunt in negotio Nestorii , cui tam aperte favere, Theodore tum omnes noverant , quem tamen in gravissimam erroris susticionem adductum , plurimum exagitaintum fuisse, ignorat nemo.. DII. Etsi disertis dc expressis verbis Theodoretus non dicat, Spiritum, Sanctum a Filio procedere, ea tamen passim adstruit doctrinae principia, ex quibus processio Spiritus Sancti a Filio aperte, ac necessario colligitur. . Lib. s. haeretic. sabul. cap. docet Patrem esse fontem Spiritus Sancti , rum, . ρ. adeoque Spiritum Sanctu in Deum esse ejusdem cum Patre substantiae , animarum procedit: quod enim procedit, inquit, non potes. ab eo separarι, a quo procedit. Divinus vero Apostosis de Spiritu haec dicit: Spiritus enim omnia scrutatur , etiam. profunda Dei . ne quis ignorantiam a putaret esse scrutruionem, subJunxit: etquitas hominum novιt, quie sunt bo-

minis , nisi spiritus hominis , qui in ruo est : ita is, quae Deij sunt nemperenosit, nisi Spiritus Dei. Ita cum de ejus cognitione testimonium tulisset, Uenit aliam undenam babeat existentiam . Vos enim , nquit, non spiri-tAm huius. mundι accepimus , sed Spiritum, qui ex Deo est . Hae ratione

cum Patre Frtio illum. semper conjungit; cum creatura autem nunquam comunxit. Non enim creaturae partem illum esse novit , nee primam fa--, duram nomInat, fecundum Arti bi Eunomii on Macedomi blasphemiam . Ex quo sic argetimus. Idcirco, juxta Theodoretura , Spiritus Nanctus est Patri divino, consubstantialis, quia, procedit a Patre et atqui , eodem docente Theodoreto, Spiritus Sanctus utpote verus Deus , Filio est consubstantialis: ergo a Filio scut a Patre procedit. Deinde , in positione.Epist. ad. Roin. . cap. 8. num. II. docet.' idem.

Theodoretus, Spiritum Sanctum eme Spiritum Dei & Christi, illi utque gratiam seu dona a Christo & per Christum . dispensari: atqui duo haec veram:

Processionem arguunt. Quare enim diceretur Spiritus Christi 3 nisi quia esta. Christo; .& quomodo Christus dona ejus dispensaret, s eum non mitte-- si autem mittit, eum producit . . Ad testimonia igitur, quae Opponuntur, Resp. His in locis Theodore tum non negare Spiritum Sancti ima Filio proin cedere, nulla etenim tunc temporis erat ea de re mota quaestio) sed negare dumtax teum faettim seu creatum esse a Filio, aut per Filium existentis mhabere , ut delirabant Eunomius &Macedonius, quam evecrandam haeresimi Theodoretus appellat. Hanc esse illius mentem . aperte ostendit vel ipse

locus, qui objicitur ex Commentario Epist. ad Romanos. Revera quidem Theodoretus disputationis aestu longius abreptus, Cyrillo imeonit , . quasi

reus soret negatae divinitatis Spiritus Sancti: at cum s. errore facti detulum intellexit , accusationi non institit amplius, neque calumniae hac in parte in Concilio Chalcedonensi replehelisus legitur. Hinc immerito certe Graeci in Seir. 23. Conc. Florent.eκ Theodoreto assirmante Spiritum Sanctum per Eilium, non lubsistere, & ex Concilio Ephesino errorem istum non improbante, Tioxantur ac disputant; atque incassum Bessarion objectionem ex silentio Concilii Ephesnt i solvere laborat: facilis enim ac prompta responsio est , nec notaretum docere, quod ipsi imponitur, nec de ici Concilium Ephesi

num.

284쪽

'num errorem consulare, de quo tunc raon erat quaestio. Nec te moveat, ruod Bessarion Theodoretum ab illo errore non vindicet, sed eum Graecis imittat, sorte in ea opinione, quae subinde nonnullorum peritorum , ac criticorum 1uit, Theodore tum eo in errore versatum suisse, a quorum sententia, salva quae ipsi debetur reverentia, recedimus.

Quod vero Hugo Etherianus laudat ex Epistola ad Monasteria , ubi Theodoretus blasphemiam vocat, non assirmare Spiritum Sanc Um a sbio Patre procedere, paulo durius videtur: verum si consulatur illius Epistolae, aut potius fragmenti illius teκtus , qualis resertur m. s. Conciliorum Labbaei pag. 3 . & in Auctario Garnerii pag. 62. omnis evanescit dissicultas: exclusio enim a Dio Patre, non legitur ; sed simpliciter, a Tuire, idque apposite ad errorem Eunomii, qui negabat Spiritum Santium pro cedere a Patre, sed ab uno Filio illum factum & creatum esse contende--bat, quem errorem Theodoretus errore facti S. Cyrillo assingebat. particula: Filioque merito addita fuerit Sambolo Constantinopotitano, ἐν quando.

Diuturna de quaestione praesenti disceptatio habita suit Graecos inter , di Latinos in Concilio Florentino a n. t 38. in 1 nullis Sessionibus , nihil

ex utraque parte omissum , ut quisque sitam defenderet, & adversam im- pugnaret sententiam absque ulla verborum acerbitate , servata semper, ut decet, charitatis lege. Eunomiani , , ut jam observavimus, volebant Spiritum Sanctum a solo Filio, non a Patre procedere, adversus quos Concilium Constantinopolitanum Primum , post assertam contra Macedonianos divinitatem Spiritus Sancti, eum a Patre procedere statuit e, de procedone vero illius a Filio , quia nulla suerat excitata quaestio, silet. Duo ergo hic pertractanda. Primum, an illa particula : FiΓάque, jureae merito addita suerit Symbolo Constantinopolitano. Secundum, quandonam addita fuerit.

- . particula Filioque 'ure ae merito addita fuerit Symbolo constantinopolitano . 'conquesti sunt Graeci, additionem hane primam suisse causam & originem schismatis, ae dissensionum inter Ecclesiam utramque , Graecam re

Latinam.

At prorius immerito, reponebant Latini: iure enim ac merito iacta illa fuit , ad confirmationem & expositionem Catholici dogmatis de processione Spiritus Sancti a Filio : Be, inquiebat Andreas Rhodi Archipraesul Sess. 3.

Concilii Florentini, tot imperatores, tot Pistriarchas , 'ac Patres omni scien-riarum genere 'Praeditos hoc latuisse, male fciAcet esses actum additamentumῖ sed nunquam hoc demonstrare Graeci maluerunt r ideirco etiam iuud expunctum non est . Frustra ergo is, vos Romanam accusatis Ecclesiam. Non moror, quod ibidem Sess. 6. contendebat Rhodius, proprie additio-Nem vocandam non esse , sed expositionem , expianationem seu declaratio 'nem. Quod enim, inquiebat, alicui additur, extrinsecus additur .... ex planatio vero On explicatio nonfit extrinsecus . Particula. eidicet: Filioque an Symbolo continetis in altera voce , scilicet ex Patre. Ergo, concludebat

non est additio, sed expositio seu explicatio.

I S. C.

285쪽

In eo , inquam , non immoror ; videtur enim sere tota de nomine quaestio. Conquesti etiam suere craeci , quod se inconsultis additio haec facta

fuisset.

Observandum I. Additionem quamlibet seu explicationem , ut sit legistima, fieri debere ex justa di necessalia causa ; atque non ex privata cujuslitat, sed ex publica Ecclesiae auctoritate. . . . Observandum a. Quod post Sanctum Boiiaventuram observat Ioannes/- '' Episcopus, Sess. io. Concilii Florentini , triplicem scilicet distinguendam est β'' ' additionem: unam fidei adversam, quae Haeretisorum est; ut si dicas Patrem genitum, Filium insenitum. Spiritum Sanctum a nullo procedentem: alteram non quidem fidei contrariam'. sed temerariam , a cominuni usu abhorrentem: ut si dicas Patrem geometram, Filium astronomum , Spiritum arithmeticum: tertiam denique Orthodoxam , qua Mysterium aliquod fidei implicite jam in Symbolo contentum, magis evolute , ac explicite

declaratur.

Observandum denique, totius controversiae Graecos inter & Latinos camdinem in eo fuisse, an quidquam, etiam per modum explicationis , lice- .ret addere Symbolo . Explicari Symbolum non aegre serebant Greci. modo explicatio ipsi Symbolo non insereretur; econtra contendebant Latiani . Itaque sit , . -

Particula: Filioque jure ac merito addita fuit Symbolo Constantinopolitano. Probatur: Quia id Ecclesiae licuit, ac licebit semper , quod illa judicaverit necessarium ad fidem vel illustrandam, vel adversus novos Haeretic rum insultus vindicandam : est enim illa firmamentum veritatis , depositi custos fidelis, cui conservando, ne sorte ab Haereticis dirῖpiaIur , invigilare perpetuo debui . Atqui Ecclesia iudicavit necessarium esse , ac temporis circumstantiis opportunum, particula: Fitio7ae adjicere Symbolo CVirshantinopolitano, nemiae ob grassantem errorem contra processionem Spiritus Sancti a Filio. Occasione scilicet succrescentium in dies novarumhoesum solet Ecclesia fidei articulos, non quidem novos , sed de novo explicatius evolutos fidelibus ad credendum proponere quam suam auctoritate tem usu, ac praxi continua comprobavit. Concilium Nic. aenum primum Oecumenicum, Symbolo Apostolorum adjecit Vocem, consubsant agem, ου- σιο , , adversus Arian . Concilium Constatilinopolitanum primum, Nicaeno Symbolo circa Filium haec verba adjecit: Ex Patre natum ante omnia saecula; & ista r Descendit de Corsis, dc incarnatus est ex viritu Sancto, ex Maria Virgiue . Circa vero Spiritum Sanctum haec addidit: Et Spiritum Sanctum Dominum vivificantem , ex Patre procedentem eum Patre is, Fidio fimul adorandum irconglorificandum, qui Ioeutus es per Prophetas . Quod quidem additamen tum , si stricte, ac rigorose loquamur, . non tam novum additamentum est, quam mvis evoluta & explicita explanatio eorum , quae implicite contianebantur in Symbolo, seu Apostolico, seu Nicaeno. ' . Concilium Ephesinum vocem, Deipara , non quidem Symbolo adjecit, quia necessariam non judicavit ; sed in iidei prosessione seu decl. ratio 'nq

286쪽

DE TRINITATE: ar

re ad hi it, ut veritas fidei ciarius exprimeretur, ac pressius revinceretur contrarius error Nestorii.

Concilium Chale donense Nicaeno Sumbolo circa Filium haec verba adjecit: Consubstantialem Patri, fecundum deitatem ; Ο consubstantialem nobis . fecundum humanitatem: idque apposite adversus haeresim Eutychianam. Quia ct haec ipsa Synodus Chalcedonensis, postquam Symbolum Nicaenum . ac Constantinopolitanum recitavit, imo & legem in Concilio Ephesino sancitam, de non condenda seu scribenda altera fidet , seu fidei expositione, prolixam adjicit adversus peculiares Eutychetis errores fidei expositionem. Iulius Cardie lis Sess. 7. Concilii Florentini, exemplum prosert Agathznis Summi Pontificis, a quo nonnihil Nicaeno Symbolo additum fuisse observat . me aperte demonstratur, inquit, in Symbolo galboms , quod ipse on T, ia. nit: addit quippe ipse 2 eoeno Bmbolo, er quaedam adim t. Dicit enim de Fi- ω,ι. pri. io, Fihum essus unigenitum et non dicit: Et in unum Dominum Iesum Chrsum Filium Dei unigenitum. Deinde dieit , Ante omnia saecula ex ipse natum : tollit illa, Deum verum de Deo vero Amen de lumine :genitum , no factum . Interse rit; Tam quae in Coeis, quam quae in terra ; quod neque in nostra , neque in myro Symbolo habetur . Ita afectio vaec seliabarum cum δει explanatio, non est additamentum , aut decreris contraria probibentibus . Cum ergo Agatho non ine eiura Graecis , -m aliqua Constantinopolitano aseeerit Dmbolo, fastulerit aίμqua, cur a vobis in famur, quod ruud, Et ex Filio, addiderimus ; eum id fit ipsa veritas , quamvis modicum hoc adjiciatur 3 Haec Julius Cardinalis. Merito igitur Rhodius Archipraesul Seg. 6. dicebat: Cooat itaque nibia I p.ri prohibere , fierear necessitas , quominus addantur dictiones is, suasae s alioquin B. magnum profecio damnum impenderet Chrisianis. Ex orientibus enim quovis tempore mustis, ae divers haeresibus, necesse est Eeelesiam tuis obsistere praedicatione is aromentis . Probat deinde Rhodius, exemplo & facto ipsiusmet Concilii Conuantinopolitani primi, quod est secundum generale, nonnihil Nicaeno Symbolo adiectum fuime. Et Sem. . idem Archipraesul id , quod Symbolo Nicaeno a Patribus Constantinopolitanis adjectum fuit, probat veri nominis additamentum non esse ex eo, quod implicite, ac virtute continer fur in Symbolo Nicaeno. Quemadmodum, inquit, in unaquaque scientia omnia, quae ejus scientiae vel artis sunt, virtute in effusdem principii3 eontinen- νυν, ita ἐν Symbolum iEud Nicaenum implicite eontinet doctrinam omnem, fidem Christianorum ; implicite , inquam, non explicite. Denique, additionem particulae Filioque Iegitimam, ac necessariam suisse , declaravit in sua fidei definitione, cui omnes Graeci pariter, ae Latini . subscripserunt, Concilium Florentinum. Definimus , ajunt Patres, quod spi- μ' p. δε ritus Sanctus ex Tintre FUio aeternaliter est. essentiam suam, suumque esse subuens babet ex Patre ul bi Filio , b, ex atroque aeternaliter tanquam ab uno principio-unica piratione procedit .. Definimus insuper, e Iicatio- , .nem verborum tuorum , Filioque, veritatis Gelarandae gratia, imminente Τ'cunc necessitate, Ilaite, ae rationabiliter BMOlofuisse appositam. 'Solvantur Ofectisnes 4

Objicies et. Auctoritatem Concilii Ephesini, quod suit generale III. ann.q3 r. adversus Nestorii haeresim congregatum . Act. 6. severe prohibet , ne altera fides proferatur, seu quidquam Symbolo addatur. Statuit Sancta ris .ciae. Gnodus, alteram fidem nemini licere proferre, aut conscribere, aut compo ere, psso. A. Toarneo de Trinitate. Tom. II. s praeter

287쪽

DE TRINITATE.

praeter definitam a Sanctis Patribus, qui in Nicaea eum spiritu Sancto congregat' fuerunt. Qui vero ausi fuerint aut componere fidem alteram , aut proferre veI offerre conterii τοίentibus ad agnitionem veritatis , Me ex

Gentilitate , Me ex Iudaismo , sive ex qualicumque haeres , bor quidem , si sunt Episcopi aut Clerici, alienos esse Episcopos ad Discopatu, Cori-eatu decrevit. Si vero laici fuerint, anathemati subjici. Porro , qui Symbolo adficit aliquid, alteram ille fidem profert. Erat istud achillaeum Grae

corum. Rr umentum.

Res, dist. maj. Synodus Ephesina prohibuit ne altera fides, aut fidei pr

sessio proferatur; id est fides altera, seu contraria iis, quae a Patribus Nicaenis definit suerant, concedo: fides altera, id est, altera e usdem fidei exispositio, declaratio , de explanatio , nego. Prohiliat Synodus additionem quamlibet contrariam fidei, non explicationem fidei; alterius seu contrariae fidei expositionem, non alteram ejusdem fidei professionem seu declarati nem . Statim Actione r. Concilii Patres declarant hanc suam mentem esse . ut fidem Nidaenam sequantur, & quidquid ipsi oppositum est, rejiciant. - . Οιο primis , inquiunt, recitetur fides, quam trecenti decem octo Patres Epoeo-' pi Hic ede quondam eongregati exposuerunt; ut sententiis ad fidei doctrinam Doctantibus eum expositione collatis , consentientes quidem confirmentur , dissenorientes aurem reiiciantur. Non omnem expositionem rejiciunt Patres Ephelini, sed expositionem collatam cum fidei doctrina; eique consentientem admittunt, contrariam vero rejiciunt. Et vero hunc unum lati Decreti finem , aeu. . 613. scopum esse, aperte demonstrat occasio, qua conditum istud fuit, occasioneo, orae. scilicet Symboli Nestoriani, quod Charisius Praesbyter & Philadelphiae O

iconomus obtulerat , quodque a suis subscribi volebat Nestorius, de quod reipsa multi delusi subscripserant. Novitatem hanc audaciae , temeritatis .ac erroris plenam merito repressi Ephesina Synodus, prohibuitque omnem additionem & explicationem avitae fides contrariam; eam vero, quae fidei consona est, ac consormis, approbat & confirmat. Vocem , Deipara ,

ad constringendum Nestorium proponit & exigit : Prosessionem hdei , quam in signum concordiae Ioannes Antiochenus post restitutam pacem misit ad S.Cyrillum, tametsi multa Symbolo adderet majoris explicationis gratia, benigne tamen, ac cum laude inscipit S. Cyrillus; an vero sus tialat, ac laudasset, si omnis & quaelibet etiam Catholica fidei nova ex glio fuisset a Patribus Ephesnis prohibita Instabis r. Synodus Ephesina vocem, Deipara , Symbolo biserere Tl luit , quamquam necessaria maxime & opportuna foret et i Nestorii merimendo. Quare autem Synodus ab illa voce Symbolo inserenda abstinuit Z nisi quia omnem additionem , etiam explicandi causa factam , prohibuit. Resp. I. Necessariam non fuisse vocis hujus, Deipara , additionem in Symbolo, quia satis expresse, ae explicite B. Virgo De ara seu Dei mater declaratur ex duobus articulis clare & explicite in Symbolo constan, tinopolitano contentis, nempe Christiam verum esse Deum Patri consu, stantialem , eumque incarnatum is natum esse ex Maria metine. Resp. a. Synodum Ephesimam novum non condidisse Symbolum , sed movum dumtaxat Nestorii errorem damnasse : si tamen expedire judicaseset, etiam pro auctoritate sua potuisset vocem , Deipara , Symbolo adjicere, quemadmodum Nicaena Synodus Symbolo Apostolim adjecit vocem

4 μύσιαν, consubstantiaom.

288쪽

DE TRINITATE. 27s

Instabis 2. Cum Episcopo Nicaeno Sess. 8. Concilii Florentini . Synodus Ephesna non tantum alterius , sed etiam ejusdem fidei alteram expositionem prohilmit. Probat testimonio & auctoritate S. Cyrilli in Epistola ad

Acacium Melitenae Epitcopum , cujus haec Verba sunt: Sancta is, Oeetimentea Dnodus, quise Ephesi convenerat , necessario providit , non oportere Miam fidei expositionem in Ecclesias Dei i ferre , pr.eter eam, quae jam emtabat, quam beatissunt Patres nostri Sancto Spiritu locuti definierant. Rursus in Epistola ad Ioannem Antiochenum ζ Nulis modo patimur , inquit, ut ab aliquo ' fides iret sive fidei Somboum concutiatur, quod a Sanctis. quondam Patribus 2gicaenis ei m est .. eque enim aut nobis, aut utri

omnino alteri , veI unam voculam ibi positam immutare , aut unam etiam ρIIabam praeterire permIttimus ; memores effas , qui dixit transferas terminos antiquos, quos. posuerunt patres tui . .

Resp. Eumdem esse Cyrilli, ac Ephesinae Synodi mox laudatae sensum:

aliam icilicet, id est, alienam seu contrariam vel fidem, . vel fidei expo- stionem omnino rejiciendam esse, . non vero Catholicam avitae fidei expositionem. In priora ad Matium Epistola manifestum est , S. Cyrillum excludere dumtaxat perversam Nestorianorum fidei expositionem. Eos, in. quit loquens de Nestorii asseclis: qui eadem cum ipsis sentire nolunt, min, Iiti Ume Iacerant, sanctorumque Episcoporem Orientarium apougiam non absque amaruleutia proscindunt. eamdemque ad id, quod sibi gratum amicumque es detorquentes , praveque interpretantes, a Pisorii vocum novitatibus non abhorrere contendunt . Non alius prosecto est sensus Epistolae

ad Ioannem Antiochenum: illos scilicet se pati non posse declarat , qui

Sambolum concutere teritant, qui vero Symbolum catholice explicant, illud haud dubie coneutere seu convellere non cententur. Et vero , ut jam observatum est,. ipsemet Cyrillus amplam fidei expositionem Ioannis Anti cheni recepit, ac probaVIt.

Objicies a Auctoritatere, Concilii Chalcedonensis Act. a. ubi eum I udiere Imposuissent' novam condi fidei sormulam, dc quidem consonam Sy mi, is Nicaeno & Constantinopolitano, Episcopi clamaverunt, expositionem a

Ieram nudus facit, neque tentamus, neque audemus exponere . Docuerunt

enim Patres , is in Scriptis cus odiuntur . qu.e ab eis funt exposita , b, ci-Dra ea dicere non possumus. Ergo ne Concilio quidem Oecumenico licitum est novam fidei expositionem condere . Resp. distinguo conseq. Licitum non est, ubi nulla urget necessitas, con-- cedo : si necessitas urgeat, nego . Porro nulla necessitas urgebat leae pore

Concilii Chalcedonensis, novi edendi Symboli adversus errorem Eutych tis, qui satis clare, ae expresse in antecessum prosicriptus suerat in utroque Symbolo Ni no &. Constantinopolitano, ubi cum Christus Deus simul α homo declaretur, consequenter necesse est duplicem in ipso agnoscere naturam, divinam scilicet & humanam . mapropter idem Concilium n vum quidem Symbolum non condidit ; attamen 1blemniter declaravit: Firium esse consubsantialem Patri, secundum deitatem ; is consubstantialem nobis , fecundum humanitatem, quae verba in Symbolo aut Nicaeno , aut Constantinopolitano sic unita non leguntur.

Objicies 3. Epistolam Agathonis S. P.adilnperatores, quae Iecta est, ac probata Actione q. VI. Synodi generalis, in qua sic loquitur Summus Ponti ieκ . Quae regulariter a Sanctis atque . Votieis praedecessoribus , nerabilibus quinque Coneiliis definita sunt, eum plicitate cordis.fine ambiguitate a Pa-S. a. trabus

289쪽

ιribus traditae fidei conservamus, unum ac praeeipuum bonum habere semper optantes atque sudentes, ut nihil de eis, quae regulariter definita sunt, minuatur

urbiI mutetuν ve au eatur sed eadem O' Verbis θ' sensibus illibata custodiantur. T.m. r. Et Act. 7. septimae Synodi generalis post recitatam fidei definitionem C. ue. pag. Patres addunt: s leges Patrum custodimus . Nos eos , qui addunt quid 7 3. P. NI adimunt de Eecis, , anathematizamus. Res p. Eamdem hic recurrere solutionem , nempe a seκta , & septima Synodo prohiberi, ne altera fidei professio contraria iis, quae a Patribus definita fuerant, proferatur . Cum sexta Synodus duas esse in Christo voluntates definivit, nihil profecto novi fidei addidit, sed magis evolute ac explicite declaravit, quod & in Scripturis, & in Symbolo continebatur. Septima vero Synodus, quod notandum , Symbolum Constantinopolitanum legit cum addita particula Filioque ; quae certe in ipso Symbolo, quale conditum primum fuerat, non legebatur; sed adjecta subinde fuit, & quidem ante ipsam. ut patet, septiniam Synodum, ann. 787. sicut observat Iulius Cardinalis Ach. q. Concilii Florentini. Et vero vel ipsa septima Synodus fidem Ecclesiae circaeultum Imaginum confirma vir, de quo nihil edictum prius fuerat, sive in NHcaeno, sive in Constantinopolitano Symbolo .. Ergo vel ipso usu Ecclesiae ma- iii festum est, illicitum non esse, imo aliquando plane necessarium , novatui fidei expositionem seu declarationem fidei principii consonam proferre. Quod ex Leone III. S. Pontifice opponi hic QIet, paulo ante in responsione es sextam objectionem solutum suit. Studio scilicet & amore antiquitatis ductus Pontifex , Symbolum . quale a Patribus Constantinopolitanis conditum 1uerat, pissi describi, absque addita' particula Filioque ; nec probavit illud tunc temporis, nulla id exigente necessitate, inter Sacra publice decantari subinde tamen mos ille invaluit, Graecis ipsis non renuentinus imo & consentientibus, sicut ex definitione Concilii Florentini paulo ante probavimus. Ad expostulationem vero Graecorum, qui conquesti sunt, se non consultis nee vocatis additionem illam factam suisse, respondct Rhodius Sess. 7. Concilii Florentini, Ic non constare vocatos non suisse Graecos. 2. Ecclesiam Romanam nulla lege adstrictam fuisse, ut eos vocaret. Videmus enim, inquiebat, in diversis antiquis Conciliis, numero ilia inteν D differre: siquidem in

Tom. 13. primo erant trecenti decem ἐν octo; infecundo,centum, quinquaginta ; ducentis g. in tertio ; sexcenti triginta in quarto : nihilominus , qus pauciores decreve-- ant, plures fuscepere. Palilo ante dixerat, Ecclesiam Romanam coactam suisse additionem particulae probare. Iam enim, , canebaturis Gaviii , Hispaniis. Qua=e placuit Summo Pontifici cum multorum Occiden

φῖ' talium Patrum confessu , qui nee dignitate, nec modisti erant numero, ruta eriplicare quod dicimus, Hur in Dmb Io carimus . Deinde exemplo praecedentium Conciliorum, demonstrat licitum semper suime, imo dc necessariunt occasione novarum haeresum, fidem latius di elarius exponere'. suo tempore particula Filioque serebora Constantinopolitaner a ecta fuerit. Re adeo r. . Vix quidquam certi ea do ro statui posse, adeo discrecpant Ecclesiastici Tractatores. Sunt, qui additionem hane jussu Damasi S. Pontificis factam existimant: at nullum apud Veteres extat additionis hujus vestigium ; & certe aut nun quam Graeei reclamassent , aut citius reclamassent , nee Leo III. improbasset, quod a Damaso factum putasset. Sunt

290쪽

D E TRINITATE. 27

Sunt , qui iactant arbitrantur additionem circauempora sexti Concilii generalis . hoc est post annum 6OO. at nec ullum extat vestigium ., nec haud dubie tantopere recla inasset o III. Equidem in VII. Synodo generali , ut antea obtervavimus , recitatur Symbolum Constantinopolitanuidicum additione dictae particulae ; sed quae prima suerit hujus additionis origo , non satis inde perspectiim est . Praeterea vero dubium est ι an C ex ille , in quo legitur additio , optimae notae ac indubiae fidei sue rit : namque si reipsa Graeci persuasum habu alent , in VII. Synodo recitatum ac probatum fuisse Symbolum cum illa additione , qua ' i te tam pertinaciter additamentum illud impugnare , totque calumniis illius occasione Latinos subinde lacessere potuissent Quomodo Leo ipse III. S. Pontifex additionem illam improbasset 3 Adde , quod Anastasius Bibliothecarius , qui annis solummodo γα post VII. Synodum floruit , eamque latinitate donavit , hujus additionis nullam faciat mentionem. Tempore Nicolai I. anno 818. factam illam additionem suisse , innuit S. Antoninus papte 3. titulo 22. At quomodo Photius insensissimus Nic Jai hostis , hoc ipsi non exprobrasset Neque Wrro habenda est fides E- Iistolis , quae sub nomine Photii a Baronio reseruntur ad anno 8εῖ. ad edex Patriarchales Orientis scriptis , in quibus de adulterato Symbolo conqueritur : namque Epistolae illae Sisinnio Patriarchae Constantinop'litano , qui Ab anno ad annum psi . sedit , adjudicantur in Codice Collegii, quod Graeci Romae habent- Deinde Andreas Colossensis in Concilio Florentino observat , additionem hanc nusquam a Photio Nicolao vel Adriano Summis Pontificibus objectam fuisse . S. Thomas I. p. q. 36. art. 2. ad 2. ait , magni cujusdam Concilii. &.R. Pontificis auctoritate additam Symbolo suisse particulam Finoque . Verum quale sit istud

Concilium non assignat ; nec quaestionem istam criticorum more ea n-dit Doctor Angelicus . Scriptor Gallus Lib. II. Historiae schismatis Graecorum , existimat , additionem illam factam suisse a Benedicto VIII. --culo undecimo , hortante S. Henrico Imperature . Verum historica hujus aetatis monumenta nihil tale reserunt . Revera tunc temporis Romae decantari coepit Symbolum cum additione particulae Fitioque: it tunc temporis primum additionem illam iactam fuisse, male inde colligeretur; jam enim diu ante facta legitur , ad Symbolum cum ea additione publice decantatum fuisse.

- Res p. a. additionem illam in quibusdam Occidentis Ecclesiis prius obtimuisse, quam Romae; atque in Hispaniam primo inductam, tum in Germaniam dc Galliam paulatim dimanasse , ac tandem Romae receptam sui Dse . Legitur haec additio in concilio Toletano III. anno s89. sub Rege Reccaredo , qui regni sui anno decimo Gothos Arianos ad fidem Catholicam adduxit ; in Toletano IV. anno 633. Can. I. in Toletano VI. an no 638. c. I. in Toletano VIII. anno ε 13. Can. I.

Cum anno 767. excitata fuisset quaestio de processione Spiritus salusti a Filio, Symbolum cantabatur absque illa additione in Concilio Gentilia , t ste alafrido L. de rebus Ecclesiasticis e. et a. ubi ait: Apud Gothos-Germano pG abjectionem Furticis Haeretici sub gloriosissimo Carolo Francorum Rege , idemGmbolum latius iso erebrius in Misyarum Oficiis eantari coepit. In Concilio vero Francosordiensi ann. 79 . & in Forojuliensi additio recepta & probata fuit. Ibi postquam observata suere ea, quae Patres Constantinopolitani Σymbolo Nicaeno addidere, dicitur: Sed O postmodum, propter eos videri- Tourneo de Trinitate. Tom. II. S 3 cet

p. 994. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION