P. Bertii Commentariorum rerum Germanicarum libri tres : primus est Germanie veteris, Secundus, Germaniæ posterioris, a Karolo Magno ad nostra vsq[ue] tempora, cum principum genealogiis, Tertius est præcipuarum Germaniæ vrbium cum earum iconismis et

발행: 1616년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

nino, qui alias legatus patris ei fuerat in Germania, ma-GAit, ut per Cattos, excisis continentibus Her nia siluis .i gisneue Boiohamum , id regioni inquit ) quam incolerat --:obodum nomen est duceret, ipsi a Carnunto, qui locuι Norici regni proximm ab Italia parte erat, exercitum qui in Istyrico merebat, ducere in Marcomannos orsm est; quum subita di

videretur vacua tam vicino h Zi 'talia relinquanda, prat inlitnecessaria gloriosis. Sed dum ille Pannonas & Dalmatas stibigit, concitati ab Arminio Cherusci rebellant. Relictus enim in Germania QuinctiliusVarus Consul libidine sua,

superbia, exactionibus,& saeuitia, commouit gentem fid*Iem quidem aequis rectoribus , sed iugi seruitis,imprimis sub exteris, impatientissimam. Solemne autem hoc fuit Romanis, ut quos in societatem amicitiamque pertrax rant , eos non ferendis hominibus liberis exactionibus , superbis imperiis, atque immani crudelitate per suos pro-

Curatores paterentur graUari: quae res tot tamque varia

rum defectionum caussa fuit in Germania. Praefuerat Varus ante Syriae, eamque pauper diuitem ingressus, diues pauperem reliquerat. Ausus ergo ConuentuS agere,p Cumas a Germanis, tanquam bello subachis deuictisque populis exigebat, immani ferocia, tanta vero securitate, ut in foro Praetorem urbanum agere, non in Germaniae finiabus exercitui praesse, & populum iniuriarum minime ob trium conciliare sibi humanitate velle videretur. Eum ergo ita agentem ad interiora Germaniae in Cheruscorum v '

fines ad Visiurgim pertraxit Arminius Sigimeri principis eius gentis filius, qui superioribus bellis 1 iberium in mi

litia comitatus fuerat, δύ iampridem ciuitatis Romanae iure & equestris dignitatis gradu ornatus, dux ipse fuerat popularium suorum. Pertraxit autem ea specie, Vt qui gemitus & querelas oppressorum varijs exactionibus Germanorum lictoris virgis & praeconis voce esset inhibitu-

rusi. At illi qui iampridem rubigine oblitos enses gest

bant, & inertes trahebant equos, ut primum togas, & sh-uiora ipsis etiam armis iura viderunt, duce Arminio arma corripiunt. Tanta interim Varo pacis erat fiducia, ut ne

praedicta quidem & prodita per Segestem Coniuratione

moueretur. Itaque improuidum & nihil tale metuentem eximprouiso adorti, quum ille potentissimum quemque Germanorum ad tribunal citaret, Undique inuadunt, castra rapiunt, tres legiones totidemque alas & sex cohortes

siluarum & noctis usi oppo itunitate opprimunt circa saltu Teutoburgensem, qui est in finibus Bructerorum: Var*s perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus & fato Sc animo sequutusest, ac proximos Quosque ad mortem exemplo suo multans , sibi ipsi manus intulit, paterni, ut ait Velleius , auitique exempli successor, tutius ratus suaquam hostili manu perire. Nihil ea caede per siluas momtesque & paludes cruentius,neque enim post Crassi in parthis damnum ulla in externis gentibus calamitas Romanis accidit funestior. L. Asiprenatis , qui legatus sub auunculo suo Varo militabat, consilio atque opera, seruatos multos narrat Dis Cassius : quibus ille mature ad inferiora hibe na deductis, simul copias petituras seruauit, & vacillantium etiam cis Rhenum gentium animos confirmauit. Victores iniuriarum efferati memoria, alijs oculos effod runt, alijs manus amputarunt. Fuit qui capite militi ab- . scisso linguam quoque extraxit, eamque dextra tenens,

Tandem,mquit,vrpera ibilare desisse. Ipsius quoque Cousulis corpus quod militum pietas festinante ossicio humi abdiderat, effossum est atque disiectum, delusum quoque a filio Segimeri. Caput abscissum, inunque ad Maroboduum , a quo ad Caesarem missum est. Signa & aquila duae in Germanorum venerunt po statem; tertiam signia fer hastili reuulsam abditamque ir cabalthei sui latebras. ruauit. Clades ista Variana usi te adeo Romanis grauis

32쪽

fuit, ut cum Cannensi possic conferri; Obiiu uatumque est , post quadragesimum etiam annum mvites quosdam seruitio exemptos ad suos tandem rediisse sub

Claudio. Augustum sane tantopere eius fama Conste natum ferunt, ut Sc Germanos Batavosque corporis sivi custodes protinus dimiserit, de per continuos mens es bar-ha capilloque submisso, caput interdum foribus illideret, vociferans, Quinctili Uine, redde legiones, diemque cladis quotannis moestum habuerit ac lugubrem. Moderando tamen dolori hoc fuit, quod eodem tempore Tiberius ad Danubium usque a sinu maris Hadriatici,Pannoniam, Noricum, Illyricum, Thraciamque perdomuit. Atque

Sueuorum lc Sicambrorum C C C C millia ex Germania

transtulit, & supra ripam Rheni in Gallia collocauit. A t-que haec quidem Augustus spatio annorum quinquaginta sex, tamdiu enim imperauit. Ex quibus apparet, quam irritus fuerit Romanorum in vincendis perdomandi sique Germanis labor. Offendo in Fastis Capitolinis de triumpho Tiberii verba ista, T I. CLAUDIUS TI. F. NERO Cos. ΙΙ. ANN. DCCx LVII , EX GERMANIA Κ. I A N. qui fuit annus quinctus ante natum

Christumq

continuatio rerum in GERMANIA sub Tiberio gestarum, ex Dione, Tacito, Tranquisio.

Post obitum Augusti, Caesar Germanicus Drusi sita

lius , sed adoptatus Augusti jussu a TLBERIO res in Germ nia gessit , quum ante vivo Augusto octo apud henum legionibus fuisset impositus. Porro Iegiones qu s Augustus Rhenum juxta, com- Ismune in Galloso Germanosque subsidium collocauerat, Sc quibus hactenus Tiberius dc Drusiis Delicites usi fue-rae t istae. Prima , cuius sedes initio ad opidum Vbiorum, quod postea Colonia Agrippinensis , sub Vitel- Tacit.

lio vero Bonnae. Secunda. Q incta, cuius hiberna ad Vete- xLLAura. Tertiadecima, artadecima, Sextadecima, Undevicesia nasi.ma, ct Vicesima. Harum legionum exercitus alij in inferiore Germania excubabant, primani scilicet, quintani, Vicesimani, & undevicesimani, reliqui vero In superiore, dicebanturque idcirco exercitus superior & inferior; ac modo tumultuando mala, modo obsequendo fortiterque pugnando bomam atque utilem Reip. Romanae operam

praestabant. Fuere quidem in si per & Hispanicae legio- .nes tres, de Africanae duae, & AEgyptiae totidem, dc Syraequatuor, & Pannonici duae, de Moesicae duae, & Dalmaticae duae, praeter urbanas cohortes tres, Sc Praetorias novem, sed noῖ istas pottidianam commemorauimuS, quia illarum in bellisGermanicis praecipuus usus fuit:quae siquando non sufiicerent, euocabantur ex Hispania,Italia, Britannia, Pannonia stubsidia aliarum legionum. Eranteriam praeter ordinatios istos legionum exercitus, auxilia Nemetum, VangionumQue , dc cohortes ex aliis nationibus . Alae quoque Caninefatum, Sc Batauorum . Caeterum Germanorum militum singularis semper fuit . in Principes suos fides , adeo ut etiam corporum ipsi rum custodiae adhiberentur : In pugnis quoque eX-imia fuit illorum promptitudo, in natando Vero tanta dexteritas , ut rapidi issima flumina facile in armis trana- Tent, quam artem etiam in vorticibus superandis magno suo malo interdum ostentarunt. Sed nos ad Tiberium reuertamur. Germanico igitur censium in Gallia agenti,

simul adfertur, ercessisse Augustum , & tumultuari ad Epam Rheni legiones exercitus inferioris; quibus aegre compositis, ponte tramittit duodecim millia e le-

33쪽

COMMENT. RERUM GER M.

gionibus , sex & viginti socias cohortes , Ocho equitum alas , quarum ea seditione intemerata fuerat modestia. Laeri, neque procul Germani agitabant, dum in itio G samisilam Augustum , post disicordiis Romani attinentur. Germanicas agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio captum superat; castra in limite Iocat: inde sal tus obscuros permeat, constillatque ex duobus itineriins, breuene & solitum sequatur, an impeditius & intentatum , eoque hostibus incautum. Delecta longiore via Ce tera accelerantur. Incedentes via per siluas aperta, iuuit nox sideribus illustris. Ventumque ad vicos Mar rum, quibus Germani strati per cubilia propter merdas lac bant , nullo metu, non antepositis vigili f. Caesar auidas legiones in quatuor cuneos dupertit, quinquaginta millium spatium ferro flammisque per δ' stat, non seXus, ΠΟΠartas miserationem attulit. Templum Tanfanae celeberri mum Illis gentibus solo aequat. Excividi ea taedes Bructeros , Tubantes, Vsipetes, qui manu facta fastus eos per quos exercitui regresilas erat, ins dere. Sed perrupere Ro-naani, inque hiberna superatas periculis concessere. S quenti anno Druso Caesare, C. Norbano Coss. decernitur Germanico triumphus, manente bello. Accendit impetum rumor dilii sentis dudum ab Arminio Segestis, partim ambitione publica, partim priuatas Ob Caussas, quod Arminius filiam eius alteri pactam rapuisset. Hic ille Segestes est, qui coniurationem Uaro imminentem mature Prodidit, spretusque mansit apud suos, licet faueret animo Romanis. Igitur Germanicus quatuor legiones, quinque auxiliariorum millia, & tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit ; totidem ipse legiones , duplicem sectoram numerum

ducit, positoque castello si per vestigia paterni praesidii in

monte Tauno , peditum exercitum in Cattos rapit, L.

Apronio ad munitiorata viarum & fluminum relicto. Cattis Caesiar . o improuisius aduenit, ut quod imbecillum aetate aC sexu, statim captum aut trucidatam sit; Iuuentus flumen Adranam nando transmisit, quae Romanos pontem coeptantes arcens , Gein tormentis sagittisque pulsa,

omissis pagis vicisque in siluas dispersa est. Caesar incenta

Mattio , aperta populatus, Vertit ad Rhenum; frustra nitentibus Cheruscis iuuare Cattos; nam exterruit eos Caecina, huc illuc ferens arma; qui idem quoque Marsos co-gredi auQs prospero proelio cohibuit. Nec multo post te gati a Segeste venerunt,auxilium postulantes adueritis Ar

minium , qui ipsium Circumsederat, admius vi popaearia bellum paci pra ferentium. Addiderat Segestes legatis filiunomine Segimundum, qui Rolmanos sequutus . tempord . cladis Varianae sacerdos apud aram Vbiorum creatus , ria Perat vittas, profugusq; ad suos, ductor factus fuerat Ch Tuscorum.Germanicus Segimundo in Gallica ripam mis Conuertit agmen, & in Obsidentes pugnauit. Ereptus est Segestes magna cum propinquorum & clientiu manu. In- erat & 1 erminar nobiles, inter quas Vaeor Arminij,eademq; filia Segestis,compressis intra sinum manibus grauidit ut risi intuens. Post reductu exercitum,auctus est Germanicus a Tiberio nomine Imperatoris. Armini J Vxor, virilis iniexus stirpe edidit; cui nomen datu Tumelico. Puer educatus est Rauennae, ac post triennitam in triumphu ductus ; ordinaquem sic Strabo de cribit. In triumpho, inquit Germanici Lib. VII. iunioris, ductasunt illustrium viroru capitas mulct 'minarum. Semiguntu3 Segesis sium Geruscoram auctor, O se

ror elud , Uxor Armini , cuiud caussa in Cheruscis consathmbesitim fuit: ei nomen est Thinuel . Cum ipsa emi sitim tr

rusorum ductoris , eiusque uxor Ramis, Vcromiri 'Sa,Bat uorans Principis , Deudorisque Baetor uis Melonis fratris Siacambri stim. Segesto quoque socer mini ab eo disientiens:

Dbi quoque Cattorum se risi, alii Iur. Ex quibus, si cor

34쪽

LIBERω antur ea quae alibi ex Velleio & Tacito diximus, haud fierit dissicile stemma colligere Arminii. FLAVI vs

t si Catuam, rin-IIT A L V s. Na/as ripis C etorum. Is , or habitus Rome sub amisso per vulnus C Tiberio , posea Otus oculo insignis mili , Cheruscis rex a Cait latuit diu subGer gula.

Cui ex

seus: Et

manis Euctor' is popularium Monarus etia ciuitate 1 VMEL I CVs, natus in castris Ger- INGUIOMERUS veteri apud Ro

manos aut origate.

Nie ad Maro,o- tim defecit odio Armini'cuius patrum quum est,

ia filia Segestis,

Caeterum Arminius tot malis amens cocitare Cheruscos, ac conterminas quoque gontes in Segestem Jc Caesarem accens : Tractas etiam in partes Inguiomerus, haud L. tis in Arminium aequus . Caesar distrahendo hosti Carcibus Frisiorum inducit: Ipse impositas nauibus, incertum ian in Rheno ipsio aut eius ostias eaestructis an vero e Gallia aut Britannia in Bataviam, ob faciles appulsi 1s ei rei op 'portunam adactis, qllatuor legiones per lacus vexir, t rio, neque dubium, Rheni alueo, qui Vahalis vocarur: simiailque pedes, eques , Classis apud praedictuna amnem iconuenere. Chauci quum auxilia pollicerentur , in Commilitium adsciti sunt. Bructeros sua urentes fudit L. Ste imitas , quantum lae Amisiam & Lupiam amnes inter, vallatum , haud procul Teutoburgensi saltu , in quo reliquiae Vari , legionumque insepultae jacebant. His sexto post cladem anno rite conditis, tendit in Arminium, qui ipsam siluarum & paludium Romanis ignotarum opportunitate usus eo adegit, ut reducro ad Amasia exerci- legiones classe, uti aduenerat, Oactus fuerit reportare. Pedo cum parte equitum littore Oceani Rhenum petere Jussus .est: Caecina cum cohortibus suis dissicili itinera dem magno cum discrimine ob istoccursantem ArmInium eluctatos, in castra peruenit. Tantum autem collo tium fuit periculum, ut fama circumuenti ab Arminio ercitus jamque infesto agmine Gallias petentis ipsa quoque Romanorum apud Vbios castra absente Germanico Cesare 'conturbant : ac ni Agrippina Oositum Rheno pontem solui prohibuisset, fuerint, qu ' flagitium formidine auderent. Germanicus, rium quaS nauibus vexerat secundam de quartam decimam terrestri

C iis itinere

35쪽

22 itinere P. Vitellio ducendas tradit: quo leuior classis vel vadoso mari innaret, vel reciproco sideret, qui aegre admodum superato littore, ad Rhenum , quo C r claste contenderat, peruenit. Vbi impositae Classibus legiones reductae sunt in castra haud minus miserabiles, qua si eas

hostis fugasset. Caesar suppleto ex Gallia , Hispania, &Italia exercitus damno , celerandae victoriae intentuS,

iterum in Cherucos classem parat; sed aIio , ob pericula Oceani, itinere : Naues igitur mille exstructae angusta puppi proraque, Sc lato utero, quo facilius fluctus tole

rarent: quaedam plange carinis, ut sine noxa siderent, plures appositis utrimque gubernaculis , ut hinc vel illinc ad pellerent: multae pontibus stratae, super qUae tormenta v herentur simul aptae ferendis equis, aut commeatui: Haevarijs locis exstruete, ad insulam Batauorum Conuenire

iusta sunt. Interea Caesar ex legiones in Cattos ducit, soluturus obsidione eastellum Lupiae flumini adpositum: sed obsessoribus ad famam aduentus eius dilapsis, aliud nihil ipse fecit memorabile, quam quod cuncta inter castellum , Alisonem, & Rhenum nouis limitibus aggeriabusque permuniuerat. Vbi aduenit, statim distributis in

Iegiones ac socios nauibus, fossam Drusianam primus Poth patrem,cum classe ingressus, secundo amni in. lacus, tum in Oceanum usque ad Amisiam flumen peruenlt :Expositus est miles ea in ripa, quae proxime Uisi argim specta bat. Angrivari,quod defecissent, misso Stertinio perfidiae poenas dedere. Flauius in castris Romanorum agens Arminium fratrem ad defectionem frustra sollicitat. Ipsiae quoque Germanorum acies trans visiurgim sese postri die Ostentantes, prolectant Romanos ad pugnam, in qua Cariovalda dux Batauorum Cum multis nobilibus cir-Cumuentus a Cheruscis interiit. Concurritur postea pleno utrimque exerciru in Campo cui nomen IdclauI

so, qui medius inter Visurgim de vicinos collea inaequali,

ter curuatia , prout Vel amnis vel montes cedunt. Penes Romanos 1 etit victoria: Arminius nisu corporis & impetu equi euasit , oblitas faciem cruore, Iaz nosceretur eade virtute seu fraude elapsum aiunt Inguiomerum. R

mani in loco praeli, aggerem, & in modum trophaeorum arma struxere , subscriptas victarum gentium nominibus. Qua contumelia irritati Cherusti iterum proelium pararar, sed vincuntur. Ergo Germanicus Caesar squod iam ante

ad Albim fecerat pater) tropaeum ibi cum superbo titulo

erexit,D E B E LL AT I S INTER RHENUM ALBIM-QV E NATIONIBUS EXERCITUM TIBERII CAESARIS EA MONUMENTA MARTI ET Io v IET AUGUsΤO SACRAVIsss. Mox mandatum

Stertinio bellum in Angrivarios.At illi supplices nihil eorum quae exigebantur abnuendo, veniam omn1um accepere. Itaque aestate iam adulta, legion si aliae itinere terrestri in hibernacula rentissae. plures Caesar classi impositas, perque flumen Amisiam Oceano inuectas, per fossam

Drusianam eo unde abierant reducere conatus est sed in cumbens e terris Auster,immensi nubium tractu validus, rapuit disiecitque naues littus stringentes in aperta Oce ni, aut insulas saxis asperas, sola Germanici triremi in terram Chaucorum delata: Tandem tamen relabente aestu &secundante vento, claudae naueS, raro remigio, aut intentis vestibus, quaedam a validioribus tractie reuertere ; quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas quae littori longa serie praetexuntur; eaque cura plerasque collegit. Milites multos naufragio in littoraCherustorum delatos,& interioribus Germanis venditos,redemere. Angrivari, nuper in fidem accepti, & Imperatori suo reddidere. Neque adhuc ventum in hiberna,quum Caesaris animum incessit cupiditas coercendi Germanos iam clade Romano rum Jerocientes. Ergo C. Silio G m triginta peditum,

tribus equitum millibus ire in Car .os imperat: ipse mal ribus

36쪽

LIBE R

ibus copijs Marsos irrumpit. Vtrique feliciter cessit expeditio : exscisi hostes non ausi congredi, aut si qui restiterant, statim pulsi. Reductus in hiberna miles , laetus animi quod aduersa maris prospera expeditione pensiuis.

siet. Et creditum est, potuisse bellum patrati, Germaniam que omnem in prouinciam redigi, sit proxima modo aestas praeclaris conatibus Germanici fuisset adiecta : sed reuocauit instantem Tiberius. Reduci propter aedem Saturni ob recepta signa cum Uaro amissa arcus triumphalis erecta est : Eidem quoque concessum, Vt a. d. v II. Kal. Iunias triumpharet de Cheruscis, Cattis & Angrivariis, quaeque aliae nationes usque ad Albim colunt. Uecta sipo Iia, captiui, simulacra montium, fluminum, praeliorum: Bellum, ut ait Tacitus , quia conficere prohibitus est, pro confecto accipiebatur. Triumphi allius meminit quoque Strabo,qui illo tempore vixit: Sed & Fasti Capitolia

stinatur rebus in Germania gerundis Drusus Tiberij filius ex Agrippina. Caussa belli erant Sueui auxilium aduersus

Cheruscos orantes. Arminius namque & Maroboduus dissentientes inter se, magnam Germaniae partemian bellair erant. Maroboduus, Ut refert Strabo, Iuvenis Roma

vixerat sub Augusto, beneficIisq; adfectus quum ad Marcomannos redijsset populares suos, occupauit dominatio nem priuatus, finitimosque omnes aut bello domuit,aut conditionibus suos fecit. Militem quoque perpetuis exe citi js paetae ad Romanae disiciplinae formam redactum breui in eminens Sc Romano quoque imperio timendum

perduxerat fastigium Sed Maroboduum partim inuisum apud populares regis nomen, partim Arminij pro libertate bellantis gratia & victi riae exosum secerant. Igitur

PRIMUS. 23

modo Cherusci QCijque eorum,uetusArminij miles,sum-osere bellum; sed e regno etiam Marobodui Sueuae gentes, Semnones, & Longobardi defecerunt ad eum. A M roboduo vero steterunt Marcomanni & qui praeterea e Sueuis in fide perstiterant: Iuguiomerus Arminii patruus ad Maroboduum cum manu clientium defecit . Sed Maroboduus fusus sagatusque auxilium rebus desperatis petebat a Tiberio : cui quum responsum esset, non iure illum Romanorum auxilia aduersus Arminium inuocare, qui pugnantes in eundem hostem Romanos nulla ope i uisset; non destitere Marcomanni ,& Sueui flagitare nihilominus ipsorum opem. Missus ergo est Drusus, qui illiciens Germanos ad discordias,in eo erat, ut ipsorum in ipsos arma verteret, utque fracto iam Maroboduo usquem exitium insisteretur. Forte eodem tempore Catualda, nobilis inter Gothones iuuenis, qui iam olim Marobodui vim timens profugerat, dubiis tunc rebus animos sumpserat, & valida manu fines Marcomannorum ingressus, Boiohaemum regiam ipsbru cepit,castellumque iuxta situ, in quo Prieter veteres Sueuorti praedas,lixae quoque e pro nincijs Romanorum ac negotiatores Itali reperti. Mar boduus pulsus exutusque regno ad misericordiam Tiberij confugit: receptusque in gratiam,m11sus est Rauennam,

ubi per duodeniginti annos egit inglorius, in id tantum, ut si quando insolescerent Sueui, Oasi rediturus , ipsis

ostenderetur: erat enim ipsis Marobodui nomen multo Romanorum nomine terribilius. Similis quoque Catuatidae casius fuit ε is enim pulsus haud mesto post Hermundurorum opibus, receptusque a Tiberio, Forum Iulium Narbonensis Galliae coloniam missus est. Sueuis rex datus a Druso Vannius ex gente Quadorugi, de quo plura in Claudio. Nec diu superuixit Arminius: Is enim quum pulso Maroboduo regnum adfectaret, libertatem popularium aduersam habuit, petatusque armis, postquam Varia

37쪽

fortunae certauisset, cecidit tandem dolo propinquorum. Ejus virtutibus hoc elegium merito dedit Tacitus. Liboratorem exm haud dabie false Vermanta , neque primordiai a popab Romani, sicut ali3 Deges ducesque, sed forentissimum impcrium laces fir ; praeis ambiguum , hesio non victum. Se

ptem ille tantum & trigenta annos Vitae , di decim PO

rentiae expleuit. Drui ob res bene in Germania gehas concessὰ est ovatio. Testantur id etiam Fasti Capirotini

GERMANIA: Eo postea per nefas fraudesque Tiberi, extincto, defecere, ducibus Sacroviro & Iulio Floro, Galliarum ciuitates quatuor & sexagitata, adsumtis etiam in cietatem Germanis: sed repressi si int a C. Silio, iuuante Visellio Varrone inseriosis Germaniae legato. Sexennio post, qui annus fuit a nato Domino xxv II 1 Iulio Silano& Silio Nerua Cosmi ibas, Friiij, Transrhenanus populus,

Pacem exuere, Romanorum magis auaritia, fatente Tacito,qu in Obsequit impatientia. Tributum enim ijs Drusus jusserat modicum , pro angustia rerum, ut in usus militares coria boum penderent , non intenta cuiusquam Cura, quae firmitudo, quae mensio: donec Olennius e pri mipilaribus regendis Frisiis impositus, terga urorum dele git quorum in formam acciperentur. Ac primo boueSipsos , mox agros, postremo corpora coningum aut lili rorum seruitio tradebaut. Hinc ira de questus, Jc post quam conatus i sitos irritos deprehenderrunt, remedium ex

bello: Rapti qui itibulo aderant milites, dc quod sub Augusto quoque factam, patibulo adfixi. Olennius eos fugiens receptus est Castello cui nomen Flevum, uni haud spernenda ciuium sociorumque manus littori Oceani Praesidebat. Quod ubi resciuit L. Apronius inferioris Ge maniae Propnetor , protinus vexilla legionum e superiora Prouinci peditumque & equitum axiliariam dilachos acinciuit, ac simul utrumque exercitum Rheno deuectum p i-sijs intulit: Sed iam fama eius exercitus soluto castello obsidio, ad sua tutanda dimuxerant Frasij. Quocirca illa proxuna aestuaria aggeribus & pontibus traducendo grauiori agmini firmar, atque interim repertas vadis , alam Caninefatum , 3c quod peditum Germanorum inter Romanos merebat circumgredi terga hostium iubet: At illi 1am ante Compositi pellunt turmas sociales equitesque legionum si bsidio missos . Cohortes per interualla sub

misis , ipsique poste, equites pavore fugientium abr pti sunt ; fatis validi futuri, si simul facha impressione incubuissent. Accurrere tempestiue quintani, de acri pugna hoste pulso receperunt cohortes alasque fessas Vulta ribus. L. Apronium ea. clade oppressum ferunt. Mox Compertum a transfugis , nongentos Romanorum apud lucum qui Baduhennae accolis dicebatur', pugna in post ruin extracta, confectos , & aliam quadringentorum ma num occupata Cruptoricis quondam stipendiari; villa, postquam proditio metuebatur,mutuis ictibus procubm

se . Ex ea victoria inclaruit inter Germadbs Frisiorum nomen; coeperuntque Sc ipsi de sua , sociae vero gentes docommuni libertate agitare consilia. Quae dum geruntur, obht dehone1tamentum illius seculi Tiberius, quum imperasseuannos XXII , mens S septem. Ex hoc autem res

Romanae siue Imperatorum ignauia dc vincendi desperatione amissis tot exercitibus , siue Germanoru industria coeperunt in Germania relabi . Hactenus igitur totis

annis nonagita nihil a Iulio, Augusto, Tiberio aliud effectum eli, quam quod malis suis didicerint Romani libeί-tatem Germanicam Romanis armis expugnari non posse: tantum enim temporis elapsium est inter primam C. Caesaris in Germanos expeditionem dc obitum Tiberij.

CAP. v.

38쪽

LIBER P

Vb CALIGULA nihil egregie a Romanis in Germania gestu est, nisi quod ipse consumtis pecvnijs omnibus si cepit iter in Gallias,obletu quidem belli Germanici sed spe expilandae Galliae & Hisip Atque ita quidem Dio: sed si Tranquillo est fides,

dubitandum videtur, an in hominem tam stolidum potuerit cadere consiliam astiusmodi. Ille ergo narrat, ad monitum de stupplendo tua mero Batauorum quos Circa se ad corporis siti custodiam habebat, subito expeditionis Germanicae impetum cepisse : neque distulisse; sed i gionibus & auxilijs undique excitis , delectibus actis , contracto commeatu, iter ingressium est . Postquam castia ad Rhenum attigit , deficiente belli materia Caesar, paucos de custodia Germanos traijci , Occulaque trans Rhenum jussit, ac sibi post prandium quam turn ultuosalsime adesse hostem nunciati: Quo facto proripuit secum amicis & parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque arboribus, & in modum

tropaeorum aci natis , ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non essent, timiditatem & ignauiam com1ipuit ; comites autem dc participes Victoriae nouo gener & nomine coronarum donauit, quas destinctas Solis ac Lunae siderumque specie exploratorias appellauit. Rur sus obsides Quoidam abductos e ludo litterario , clam que praemissos deserto repente conuiuio cum equitatu insecutus, veluti profugos ac deprehensos in catenis re

duxit. Postremo quum ad Oceanum venisset, quasi Per-

petraturus bellum, directa acie in littore oceani, ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro ac opinante

quidnam coepturus emct, repente ut conchas legerent,

galea sique dc sinus replerent imperauit , spolia Oceani vocans , Capitolio Palatioque debita , pronunciatoque militi donatiuo centenis viritim denariis , quasi omne exemplum liberalitatis supergressiis , Abite, inquit, laeti, abire locupletes. Conuersius hinc ad curam triumphi, praeter captiuos Sc transfugas barbaros , Gallorum quoque procerissimum quemque , dc ut ipse dicebat ἀξιοθριάμ. Jον, ac nonuullos ex principibus legit ac si

Posiuat ad pompam; Coegitque non tantum rutilare &1ubmittere comam, sed Sc sermonem Germanicum addi scere, dc nomina barbarica ferre. Praecepit etiam, triremes, quibus OCeanum introierat, magna ex parte itinere terrestri Romam deuehi. Scripsit Sc procuratoribus, Triumphum apparareiar quam minima summa, sed quantus nunquam alius fui siet : quando in omnium hominum bona ius haberent. Priusquam prouincia decederet, Consilium inijt legiones quae post excessum Augusti seditionem in Germania moueram, contrucidandi, quod & patrem suum Germanicum ducem, & se infantem cum matre Agrippina obsedissent, sicut in Tiberio narratum est. Sed destitit ab eo incepto metu imminentis seditionis, Hic tamen etiam ouans urbem ingressus est. Fasti Capitolini,

C. CAESAR GERMANICI F. TI. A V G. N. A N N. DCCXCII AUGvs TVS G E R M A N I C V S PROCOS. OVANS EX GERMANIA PRID. TAL.

SEPT. Sed is quartum intra mensem periit,confossus a Casi sio Chaerea, magna ausus, maiora moliens, postquam imperastetantios tres mens es septe, dies tredecim. Sequutus est Ch AVDIVs sub quo anno ab urbe Condita DCCXCIS

C. Valerio Asiatico , M. Valerio Messalla ConstatibUS Ais.chri Cheruscorrum gens regem Roma petiuit, amissis per iam XLVI.

D terna

39쪽

26 COMMENT R

terna beIta nobilibus , S uno reliquo stirpis regiae, qui

apud Urbem habebatur , nomine Italus. Paternum huIC genus e Flauio fratre Armini j, sicut ante ostensii est,mater ex Catumero principe Cattorum erat. Ipse forma de corus & armis equisquetra Romanum morem exercit IS. Igitur Caesar audirim pecunia, additis stipatoribus ad siuos gentiles misit, hortatus, transmissum a maioribus decus magno animo capesseret: Illum primam Romae ortum, nec obsidem, sed ciuem ire externum ad Imperium. RCpruno laetus Germanis aduentas , atque eo magiS, quod

nullis diic dijs imbutus , pari in omne; studio ageret. mox Vt Creuit potentia, coepIt suspectus haberi ris qua fr-ctionibus hactenus floruerant: Neo potuit res nisi proelio componi. Uulor rex, dehinc secanaa fortuna ad fu per biam prolapsus, pulsusque,ac rutius Langobardorum Opi LUS refictas, per laeta, per aduersa res Cheruscorum adfluctabat. Per idem tempus Chauci nulla disiensione domi,& Imperatoris socordia alacreS, dum Corbulo aduentat, inferiorem Germaniam, cui praefuerat Sanquinius ,incur sauere, duce Gannasto, qui natione Caninefas, auxiliaris do diu meritus,post transfuga, levibus ualuigijs praedabundas, Gallorum maxime oram infestabat , non ignarus, dites illos & imbelles esse. At Corbulo prouinciam in gressus triremibus ex Oceano, ad cuius defensionem excubabant , alveo Rheni, caeteris nauibus per aestuaria & fossas in Vahalem adactis, lintres hos tiam magna cura &gloris,cui principium iIta militia fuit, depressit, Gannasco

C iam extur,ato. Pollea legiones operum & laboris ob dissuetudinem ignaras, ac populationibus tantum laetan teS veterem ad morem reduxit; ne quis agmine decederet,nzc pugnam nisi iussas iniret. Stationes , vigiliae, diurna nocturnaq: munia in armis prisco more agitabatur. Qua disciplina Romanis virtus aucta, Germanis ferocia infra cta est : Circa haec tempora suspicor legatum in Germania

legionis fuisse Vespasianum, qui postea Imperator factus est: Notat hoc in ipsius vita Tranquillus. Clodia, inquit, principe, Narcissi gratia,legatus leg/onis in Germaniam Vel'

sianin m svi est,inde in Britannia transa m. Et natio Frisio, rum poli rebellionem clade L. Apronio cepta, insema sitis, aut male fide, datis obsidibus consedit' apud agros a Cor bulone destraptos. Idem senatum apsis, magistratus, leges imposivit. Ac ne tuli a exuerent, praesidum muniuit, mis sis etiam qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simulque Gannas cum dolo adgrederentur, tranS fugam dc violatorem fidei. Caede eius motae sunt Chaucorum gentes, creditusque est Corbulo semina vel occasionem

rebellioni praebuisse. Claudius sane usque adeo istud fatactum improbauit, ut referri praesidia cis Rhenum iusserit.

Paruit, tametsi inuitus , Corbulo; ac ne miles otium intadueret, inter Mosam Rhenumque trium di viginti millium spatio, siue, ut Dio stribit, stadiorum C L x x fossam Produxit, qua ut ille vult, incerta maris Vetarentur, Vt hic, amnium aestuante oceano refluentium stagnatio prohiberetur. Habent enim hoc incommodi Rheni ostia, ut pro nar in Oceanum aquae obstantibus marinis aestibus, suaque altitudine exoneratione Rheni impedientibus, praesertim

plenilunio , attollantur, haud sine aggerum periculo; quo tempore, si Caurus quoq; ex Oceano delatus Vehemerius, incumbat Rheni ostio occidentali, aquisque in alueo sto detentis , falsos insuper ex Oceano fiactas superfundat, necesie est pericusum illud augeri magis ; adeo ut non alia credatur ingentis illius inundationis fuisse causa,qua olim

narratur omnis subuersa fuisse Batauia. Conata est tamen natura etiam hoc leuare malum, molitaque est aestuaria, quibus, si uno ostro attollantur ab Oceano fuchus , pos sint per transuersam Batauiam aquae in alterum Rheni alueum, atque inde in Oceanum porro exonerati. Dequonam unquam fit aut fieri pote it, ut simul omnia Rheni ostia

40쪽

LIBER J

ostia praecludant venti. Quod quum deprehciadisset Corbulo, putauit sua quoque industria iuuandos naturae Co natus : itaque ab alveo Rheni dexter , ad silaistrum illud, quo se Rhenus ingenti Mota ostio in Oceanum exonerat, fossam transuersam molitus est, qua prohiberentur incerta ista Oceani discrimina, & ex alueo uno superstagnaturae aquae in alterum derivarentur: quae Vtrumne hodie exstet,an hausta dudum Oceano si nunc non disputo. COr- buloni a Claudio indulta triumphi insignia. Anno ab v be condita D C C C I I I Agrippina Imperatoris uxor, Caligula soror Germanico genita,quo vim suam clis quoque nationibus Ostentaret, in Opidum Ubiorum, in quo genita erat,Veteranos mitti, coloniar ae deduci imperat, Cui nomen Inditum eΚ Vocabulo ipuus. Haec fuere urbis iampridem conditae incrementa: Vbios enim C. Iulius Caeseir nondum Rhenum transgressos, postea transgrestas Agrippa in fidem acceperat. Iisdem temporibus in sup riore Germania trepidatum, aduentu Cattorum praedas a Romanis agentium. Deinde L. Pomponius legatus auxi liares Vangiones ac Nemetes addito equite alarro monuit, Vt anteirent populatores, Vel delapsis improuisi circumfunderentur i Fecere; ac alii Quidem recens reuersos, prae-d ue per luxum usos & somno graues circu muenere : li b rratis etiam quibusdam, qui iam ante annos quadraginta Variana elade Cattis fuerant venundati: alij o uio hosti

Occurrentes plus etiam cladis attulere : Omnes ad montem Taunum reuertuntar,Vbi eos Pomponius cum legio

nibus operiebatur. At illi metu ne hinc Romanus , inde Cherusci, cum quibus aeterna ipsis discordia, circumgre derentur, legatos in urbem & Obsides misere: decretusu uePomponio triumphalis honos. Per idem tempus Vannius Saeuis a Drui iam ante annos triginta datus rex, pellitur suo regno, auctoribus domesticis Iubillio Hermundurorum rege, & Vangione ac Sidone fratribas, sorore Vann

genitis quorum iste etiam sub Vespasiano vix t. Ligii quippe fama ditis regni, quCci Vannius iam mUltos an nos praedationibus Jc vectigali bras auxerat, aduentabant, quibus ille , quum praeter exiguam suorum manUm , non haberet nisi equitem e Sarmatis Iazygibus , impAr, Castellis sese defensare Zc bellum ducere statuerat. Sed ijsd gressus funditur proelio . excrptusque a classe Romana ipsiam in Danubio Operiente, saluuS eria11t: regnum Uangio & Sido inter se partiti sint, egregia semper in Romanos fide. Sub N ERO NE L. Vetus Mouellam atque Ar rim facta inter utrumque sosia Connech se parabat, Vt copiae per mare, dein Rhodano 3c Arare Gubuectae per eam .fos1am, mox fluuio Mosella in Rhenum , exin in Oceanum decurrerent , sublatisque itinerum dissicultatibus, nauigabilia inter sie occidentis septentrionisque littora fierent : sea inuidit operi AElius Gracilis Belgicie legatus, deterrendo Veterem , ne Irgiones alienae prouinciae inferret, studiaque Galliarum acis charet: eoque intermissum est. Nec multo post Curtius Rufus in agro Mati aco reclusit specus quaerendis venis argenti, Unde tenus fructus, iam in longum fuit. Huic & Veteri indullit Caesar insignia tria umphr. Paullinus quoque Pompeius aggerem coercendo Rheno ante tres de LX annos a Dru B inchoatum absoluit,

qui mea Opinione is agger est, qui medio Rheni alveo in ripa Gallica obiectus iacet. Eade tempestate Frisit limit

neos agros militum usui sepositos inuaserant, auctoribus Verrito de Malorige, qui nationem 1 lam regebant. Iam Que fixerant domos , semina amis inta erant, Utque Pa trium itum exercebant, quum Didius Aulius minitando vim Romanam ni abscederent in veteres loco S, aut ΠΟ-uam sedem impetrarent, perpulit Verritam do Malorigem cum precibus Romam proficisci. Qui dum Neronem alijs curis intentum opperiuntur, inter ea quae eYterlS Ost tantur, intrauere Pompei; theatrum, quo m)gnitudin

D ij populi

SEARCH

MENU NAVIGATION