Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

16ς LIB. III. DE EUCHARISTIA.

eerdotibus celebrantibus eirculus capillorum, Vulgo girem, vel rerebisιto , quo a frigore sibi eaveant. Duobus quoque Sacr. Congr. Rit. decretis vetatur Sacerdotibus, etiam Canonicis, & Protonotariis apostolicis, Dcooribus 8ce. in quaeumaque Ecclesia, etiam metropolitana, celebrare eum annulo tir digitor Decreta re fert Gavantus parti a. tit. I. de praepor. sacerd. Sacerdotes ob debilitatem vii ha eulo, cui innitantur, possunt , quando celebrare nequeunt absque tali subsidio. Publice tamen isti sine urgente necessitate celebrare non debent , sed privatim

dumtaxat.

XXIX. Quaest. VIII. mox ru partes Misa tribuitur , is quae eaeremoniae inameomitantur Resp. Hactenus de iis quae Missam praecedunt: in praesentia de iis quae ipsam Missam comitantur, pauca delibanda sunt. Quatuor in partes tribui Missa solet. i. ab initio usque ad offertorium, & dicitur Missa eatechumenorum.

a. ab offertorio usque ad consecrationem. a eoniecratione usque ad commuis Dionem. q. a communione usque ad sinem.

XXX. Novatores consessionem quae ad Missam praemittitur, carpunt, quod noa Deo tantum sat, sed etiam B. virgini, & aliis Sanctis. Sed de more fingunt hostem quem seriant. Neque enim nos gratiae auxilia ab illis postulamus, aut illis

peccata nostra eonfitemur, quasi ab illis peccatorum remissionem expectemus; sed dumtaxat illorum apud Deum intercessionem enixe flagitamus, ut quae nobis necessaria sunt, impetrent. XXXI. Introitus sie nuncupatur, quia est initium Missis, & eanitur a choro eum Sacerdos aecedit ad altare. Constat ex antiphona, de psalmo cum Gloria Patri. Antiphona eantus reciprocus est, dc alternatim eompositus. Usus dleendi

Goria Patri iam antiquior Hieronymo, Et Damaso est. XXXII. Xaris eleisn voeabula Graeca sunt, quae sgnificant Domine miserere Primus huius precationis usus apud Graecos obtinuit, estque antiquissimus. XXXIII. GAria in evee s ομα hymnus angelieus dicitur: quia prima eius verba ab Angelis in nativitate Domini dicta fuerunt. Contendunt aliqui, S. Hilarium istius hymni institutorem fuisse; sed S. Hieronymus narrat Lib. do virg. sanctas virgines e suevisse a multo tempore hune hymnum canere. Alii volunt illius Auctorem fuisse Telesphorum Pontificem summum. Sed communis sententia

tenet, incertam esse eiusdem originem. XXXIV. Dominus vobiscum ad populum conversus pronuntiat Sacerdos in medio altari; &, si Episcopus sit, dicit Pax ribis: quibus verbis populum salutat ,

illi bene precatur, atque eumdem invitat ad orandum. Εκ Hebraeorum ritu sum pta est caeremonia ista, quibus familiare est in salutatione dicere, Dominus te cum, aut vobiscum. Antiquissimam esse hane eaeremoniam in Mima omnes se

532쪽

DIX S. IL DE SACR. MISSAE. so

NXXV. c.Lecta, seu oratio, quam Post salutatum per Dominus vobiscum populum Sacerdos recitat, se nuneupatur, quia supra populum collectum & con gregatum recitatur; vel, ut alii volunt, quia coinit vota populi; vel quia ad disserentiam aliarum precum recitatur in Missa, quae olim eoEecta dicebatur. An liquissimus est illius in sacrificio usus; cum fideles ad sacrificium vocentur, ut orent. Collecta haec dirigitur ad Patrem per Filium. Tota tamen Trinitas propter essentiae unitatem invocatur. Coneluditur autem collecta semper per Filium, quia ipse est advocatus noster, & mediator, per quem omnia petimus. Populus, finita oratione, respondet Amen: quae vox Hebraea est, & fgnifieat vere, ita fit, merum est, eοUentio. Interdum VOX. haec est affirmantis, aliquando desiderantis ,

vel consentientis.

XXXVI. Epistola sequitur eollectam simul eum graduali. Sumitur vel ex Pro pheta, vel ex Apostolo. Primum ad Lectorem attinebat Epistolam legere; post subdiaeonis haec lectio commissa fuit. Alii forte melius dicunt , lectionem propheticam clericis minoribus, Paulinam Subdiaconis demandatam suisse. Mos iste adhue in O. P. viget: quando siquidem duae epistolae in Missa leguntur, prophetalem Clerici minores, Paulinam Subdiaeonus Iegit. Graduale sie nuncupatur , quia tum eanebatur, cum per gradus ascendebat Diaconus in ambonem, Evangelium Iecturus. Algeluia Hebraica vox est, quae significat Laudate Deum, atque exultationis & laetitiae signum est: ideireo non canitur ieiuniorum tempore; sed tum substituitur tractus, ex Scripturae versiculis compositus, qui tractim, δέ eum asperitate voeum, & prolixitate verborum , inquit Durandus, canitur in testimonium moestitiae. αXXXVII. Evangelium in sinistra, & aquilonem versus legitur ex antiquissima consuetudine, ad denotandum lucem evangelicam illuxisse gentibus. Evangelii Iechso in omnibus liturgiis praescribitur. Multis opus non est, ut ostendatur, nihil Christiano acceptius elae posse quam heroica Christi Domini gesta, eiusque sanctissimos sermones, exhortationes, & legem illius ore prolatam audire. XXXVIII. Ombolum professio fidei est . Quadruplex , ut alias dictum est, diastinguitur , Apostolicum, Nicaenum, Constantinopolitanum , Athanasianum, quod ab Athanasio conditum dicitur . Primis quinque Ecclesiae saeculis νn Missa non recitabatur. Timotheus , ut serpentem errorem Macedonii exterminaret , anno io. legi Symbolum Nicaenum in fidelium congregationibus iussit. XXXIX. insertorium versibus Seripturae constat: Zc inde nomen accepit, quod, populo offerente materiam ad sacrificium necessaria, eaneretur. Mos iste usque ad saeculum I κ. obtinuit. Post Ecclesiis, liberalitate Principum, & fidelium reditibus dotatas, Sacerdotes ipsi ad maiorem munditiem praeparare cirperunt offerenda in sacrificium.

533쪽

XL. Traefatio est veluti praeludium, quo eXcitatur populus, ut animum mentemque sursum in Deum erigat, seseque disponat ad consecrationem corporis, &sanguinis Christi . Praelationi adiungitur hymnus, quem Graeci earmen triumphais appellant, Sanctus, Sanctus, Sanctus &e. XLI. Canon, qui idem ae regula sonat, complectitur ritum sacrificii immolan di. Incipit ab illis verbis, Te igitur, dc pertingit usque ad orationem dominicam. Appellatur etiam eratio, qua omnium donorum excellentissimum, Christus nempe, a Deo efflagitatur. A Valafrido dicitur antonomastice Actio , quod sit omnium actionum praestantissima ; & ab Optato Lib. II. adversus Parmenianum

voeatur legitimum . Ampla eruditione de hoc sacro canone scribunt Durandus Lib. II. cap. XXXI x. Menardus in Sacrament. S. Gregorii Magni , & Cardinalis Bona Lib. II. eap. II. Collectus autem est ea non iste ex verbis Christi Domini, apostolicis traditionibus, & summorum Pontificum institutionibus . Submissa voce recitatur e quia decet sacra mysteria in occulto servare dignitatem suam. Plures alias rationes producunt Auctores laudati. XLII. Oratio dominica omnium excellentissima est, quam Tertullianus appellat Breviarium totius Evangent: continet enim quaecumque petere a Deo debemus ,

ut implere officia nostra possimus tam erga Deum, quam erga nos ipsos, & erga proximum . Habetur in omnibus Christianorum liturgiis , in quibus ex Chriasti. & Apostolorum institutione legitur ; ut scribit S. Hieronymus Lib. III. adversus Pelagianos. Plura de hae oratione alibi di eam. XLIII. Fractio hostiae plures praesert significationes , quas explicat S. Thomas

III. Part. quaest. Ixxx III. art. s. & Auctores supra citati. Item Sylvius in eitatum articulum S. Thomae . Plura contra hane fractionem opponit Lutherus, quae perdocte more suo resolvit Bellarminus. Tempore confractionis bestiae recitatur Agnus Dei eκ institutione Sergii Ι. Romani Pontificis . Apud Graecos tamen id prius obtinuit. Post Agnus Dei sequuntur tres orationes ante communionem zqua peracta , reeitantur orationes in gratiarum actionem , quibus Missa claudiatur, di populus dimittitur per haec verba, Ite, Musa est.

534쪽

DISS.IL DE SACR. MISSAE.

CAPUT X.

Nonnullae a me quaesiui leuia circa RI bricas , Misse celebrandae.

I. Uaest. I. o ne peeeatum mortale ncingere Rubricas in Missa celebranda e a Resp. Sententia adfirmans communis est, nisi materiae parvitas excuset . ia gravi praecepto a S. Pio V. dc aliis Pontificibus summis illarum observantia iubetur . Duplex Rubricarum genus distinguitur. Aliae appellantur praeceptia vae, aliae directivae . Dicuntur praeceptivae illae quae aut iure , aut legitima consuetudine iubentur; ut celebratio in loco sacro, in ara, in vasis, Ac cum vestiabus sacris, in materia, & forma praescriptis, ieiunio praecedente, de alia plura . Directivae dicuntur illae quae iuxta communem Theologorum sensum non praecipiuntur sub culpa letali; ut orare ante & post Missam , collectarum numerus , genu flexiones , cruces , manuum extensiones , dc alia id genus plura , quorum omisso non est mortalis , sublato contemptu, & scandalo . Negligentia crassa , qua quis nihil curat easdem addiscere, & servare, si sit continuata, non videtur carere implicito saltem contemptu. II. Quae st. II. sui omittit aliquam Missae partem , peceat ne mortanter e Resp. Partes Missae aliae sunt veluti intrinsecae & ordinariae ipsius Missae, quatenus sen per dicuntur ; ut consessio, oratio, Epistola, Evangeliu', offertorium, praefatio , Canon, oratio dominica, Agnus Dei. Non ordinariae sunt Gloria, orationum n metus, Credo, pluralitas Epistolarum, Praefationum diversitas, sequentiarum, tra-ctuum, & quorumdam Canonis verborum varietas . Qui omittit partem ordina riam, puta Epistolam, Evangelium, partem notabilem Canonis, & similia, peceat mortaliter. Qui omitteret materiam levem, etiam in Canone, pecearet venialiter, puta si omitteret aliquod ex Sanctorum nominibus . Qui tamen voluntarie in Canone omitteret aliquam orationem, aut verba, quae corrumperent senissum , peccaret mortaliter. Pa squaligus quaest. ec I 1..docet, eum mortaliter peccaturum qui omitteret Pater noster , vel Agms Dei: quia quaelibet harum pamtium efficit functionem gravem . Mortalem quoque eulpam existimant plures omissionem fractionis hostiae , aut illius cum calice commixtionem , infusionem aquae in calicem : quia haec omnia mysticas de graves praeserunt signiseationes . Mortalem quoque censet Pasqualigus quos. ccvrii. omissionem purificationis calicis & patenae post communionem . Quae omnia intellige de eo qui deliberate

haec omitteret ,

535쪽

sio LIB. III. DE EVC HARISTI A.

III. Culpam venialem communiter reputant omittere unam ex partibus non ordinariis , puta Gloria, credo. Qui tamen unum horum voluntarie omitteret in magna solemnitate, peccaret mortaliter. Omiss Onem sequentiarum, Lauda Sion , mctimae paschali, Veni ereator Spiritus, venialem culpam reputant. Similiter veis nialis culpa est, omistere quatuor temporibus Flectamus genua cum secundariis collectis, & seeundariis Epistolis , vel praelationem specialem , vel Communicantes, quae leguntur certis tantum diebus, vel aliquas benedictiones, eruces, deos. culationes altaris, ἰnclinationes, easdem nimis celeriter agere, dummodo non omittantur quae simul sumptae constituant materiam 'gravem . t Oinissionem primcipalis collectae uno tantum in loco non excedere culpam venialem , docent '' plures; eam vero omittere tribus in locis culpam gravem esse defendunt. Uti

sola aqua , omisso vino , in purificatione, & ablutione, nisi celebrans fit abste ratus , venialem eulpam esse aiunt; deficiente tamen vino, nulla culpa est. In Missa solemni ea omnia legi debent quae a choro cantantur; dc omissio partis rio. tabilis eorum quae ad talem Missam requiruntur, non excusatur a gravi culpa. IV. Qui peragere omnia valet, excepta elevatione hostiae, & calicis, celebrare privatim potest e quia tanti momenti non reputatur desectus iste, ut abstinere a celebratione Sacerdos debeat . Probabile iudicat La-Cmix non peccare graviter eum qui praesciens se non posse recitare illa qtiae praecedunt Evangelium, vult celebrare: quia, inquit, qui non audit ea quae praecedunt Evangelium, integram Missam audit: ergo etiam vere legit Missam qui reliqua legit ; cum impotentia excuset a praecedentibus. Consesso, introitus, Gloria, collectae, Epistola eum graduali videntur constituere notabilem Missae partem . mare qui praevideret se haec omnia omissurum, ut mihi videtur, abstinere a Missa deberet . Nee paritas Laaeroix arridet : quia, admisso etiam quod satisfaciat praecepto ille qui audit Missam ab Evangelio usque ad finem s tamen in eelebrante omissio partis adeo notabilis videtur gravis deformitas. V. Quaest. III. Licet ne aliquid addere, vel immutare in Missa Resp. Qui adderet in Missa novas preces publieas, peccaret mortaliter: quia ritum variaret . Qui unam collectam adderet ultra praescriptas, facile excusaretur ab omni culpa, si occurreret aliqua caussa, vel devotio. Satius tamen est abstinere, & exacte ritum, & rubricas observare. Veniale esset recitare aut Gloria, aut credo, diam omittendum est. Si quis Ioeo Episcopi, nominandi in canone Misse, nominaret Generalem propriae Religionis, ex deelaratione Cardinalium , inquiunt plures , peccaret mortaliter: non quia res de se gravis st; sed quia videtur id fieri in Episcopi contemptum. Inversia orationum, ut si recitetur secundo quae primo I co recitari debet, venialis culpa est. Qui tamen Evangelium ante epistolam legeret , a mortali non excusaretur: quia esset magna desormitas. VI.

536쪽

DIIS IL DE SACR. MISSAE. so

VI. Qtiaest. IV. Quid de verborum expressione dicendum Resp. Multipliciter de linquere circa verborum expressionem' Sacerdos potest in Missa . Principio,.qui notabilem Missae partem intra labia, & dentes ita mussitando recitaret, ut, sublato omni impedimento, nec ille seipsum, nec audientes illum intelligerent, peccaret mortaliter: quia vocaliter Missam non recitaret. Plura laxa, ad hoc quod attinet, docent Tamburinus, Caramuel, & alii. Qui omnia submissa voce recitat quae alte pronuntiari debent, hunc peccare venialiter docent plures. Convenit penes omnes, Missam esse officium publicum, in quo communicat populus, qui eκ- eitandus ad devotionem est. Circa vocis altitudinem, nulla praetcribi regula potest. Extrema ea venda sunt. Cavendum ne nimia V eis elatio offendat, turbetque alios celebrantes. Vitanda quoque nimia vocis depresso. Non est necesse ut omnis populus voeem audiat; sed sat est ut adstantes attenti percipere voeem que ant. Pa squaligos quaest. ccxxx. ait sat esse ut Sacerdos ita alte verba exprimat ut excedant limites orationis secretae; licet audire populus nequeat: quia rubrica id praescribens, est tantum directiva, non praeceptiva. Ego assero , inhaerendum rubricae esse, missis privatorum arbitrariis commentis. VII. Communiter Auctores docent, graviter peccare illos qui notabilem partem eorum quae secreto, dc submissa voce legi debent, alte recitarent. Disputant vero, quanta voeis elatio requiratur ut culpa gravis perpetretur. Plures dicunt, veniale tantum esse, si ita alte proserantur consecrationis verba, ut audiantur ad sex, vel octo passius; si vero audiantur ad quadraginta passus, communiter aiunte me mortale. Quin addunt, si intra decem passus populi magna pars contineretur, dc verba tam alte pronuntiata essent, ut audiri intra idem spatium possient ;tum quoque mortalis emet culpa: quia ratio ob quam prohibetur alta horum verborum prolatio, est, ne populus verba memoria retineat, & ad iocos adhibeat . Nullum tamen peccatum esse aiunt, si ita alte proserantur, ut ministri illa audiant. Ego sententiam peccati mortalis super hac vocis elatione, quae ad octo vel decem passus audiri possit , pronuntiare non audeo . Illud dico , eum peccare qui alta voce praelata verba pronuntiat. Quando autem contingat peccatum mortale nec ne, penitus ignoro . Sacerdoti devote celebranti sat est scire se peecare, dum alta voce haec verba profert . Qui enim in tam sancta actione quodlibet peceatum etiam veniale non horret, illudque cavere non curat , indigne

eelebrat.

VIII. in id de scrupulosis dicendum Qui nolunt, aut nequeunt submissa voce haec sancta verba proferre , suspendendi sunt ab altari, nulla adhibita indulgentia. Quia aut stulti sunt, aut mali, quando servare Eeclesiae ritum recusant . Indulgentia fovet istorum stultitiam, aut superbiam. IX. Quaest. V. Quantum temporis insumere Sacerdos debet in Missa celebranda ρResp.

537쪽

ue i, LIB. III. DE EUCHARISTI A.

Resp. Pontifex suininus BENEDICTUS XIV. notis eii. g. 6. fusa oratione seve re detonat in Sacerdotes nimia celeritate Missam celebrantes , seu mussitantes Pauca hue transcribam latine versa. is Sunt inquit Sacerdotes qui magnam , diei matutinae partem 'prodigunt in profanis negotiis, in plateis, in ossicinis , is sermpnes inutiles , otiososque miscentes . Adveniente celebrationis hora , illico is ad sacristiam percurrunt, & induti sacris vestibus vix ad altare pedem intuleia se re, ut paucis post momentis redeant ad sacristiam, & rursus ad plateam, adis officinam . Utinam hoc verum non esset. Sunt Ecclesiae quas laici frequenis tant, optime gnari ibidem Missas brevissimas agi, aliasque Ecclesias declinant , is veriti ne Missae longiores sint. Ab hominibus fide dignis accepimus , repertosis Sacerdotes esse qui, cum capellani Nobilium esse cuperent, ut in eorum priis vatis Oratoriis celebrarent, inter alia merita dc praerogativas , illud in primis is exposuere , quod paucis minutis Missam expedirent. De his cum Tertulliano is merito dici valet et Sacrifieat, an insistat e X. Rubrica Missalis haec praescribit. Sacerdos autem maxime curare debet ut e quae elara voce dicenda sunt, distincte, an te proferat : non admodum fest-nanter, ut advertere possit quae legit i nec nimis morose, ne audientes taedio ab

ciat . Pius doctusque Cardinalis Bona trast ascet. de Missa 1. 3. Sacerdotem celebraturum instruens, haec addit. Omnia verba quae sive elata , sive submissa voee proferuntur , clare , disincte , ferventer, is absque vita festinatione pronuntiabis ,

nihil inde mente revolvens , quantumvis bonum, is fanctum videatur, quod a pr mia is litterati verborum significatione aliennm fit, is menti Ecclesiae non conforme, quae omnes Missae preces, lectiones, is sententias magno eum delectu ad Sacerdotis, is adstantium instructionem, b devotionem felegit. lXI. Duplicem in Missa Auctores distinguunt longitudinem. Intimam illam vocant quae dc verborum distinctam , claram , ac maturam pronuntiationem , dc actionum , inclinationum , aliarumque caeremoniarum gravem devotamque executioneni spectat. Extimam appellant quam Sacerdos ipse ex sita peculiari devotione adiicit. S. Philippus Nerius , divini luminis affluentia mirum in modum perfusus , cuius praeclarum institutum vel ipsi haeretici admirantur , cum Sacerdotes, insolito servore succensos, Missas nimium protrahentes videret, dicere solitus erat, ut ex eiusdem Mict. Lib. I. cap. x IX. nam. 9. colligitur: In cubiculo hanc

devotionis redundantiam vellem . Quibus vel bis indicabat , dpvote utique & diligenti l ludio celebrandam Missam esse ; at vitandam simul nimiam prolixitatem , quae audientes taedio afficiat. XII. Congruum temporis intervallum quo celebrari Missa debet, brevius esse non debet tertia horae parte , nec dimidiam horam excedere ; sed ad dimidiam circiter horam declinare, di veluti artingere, ut communiter Theologi etiam be

538쪽

DIS S. II. DE SACR. MISSAE. 113

nimi .docent. Vix erum, inquit Vel Jpse P. GObat tradi. III. cap.XXIII. De. 3. num.8 i. breviori spatio possunt Omnia in communibus Missis peragi cum debito decore, aede votione: cum tamen sit necessario tanta mora tribuenda sacrificio, quanta nece iasaria est ad rite, ac devote Omnia peragenda. Nec facile mihi persuadebis, te com

muniter cum pietatis sensu, & sine multis imperfectionibus intra horae quadrantem snire Missam posse, inquit P. Gobat: euius iudicio subscribo. Cardinalis Baronius adan. qis. num. 33. narrat, ipsum S. Augustinum declamasse adversus eos qua quererentis de moliaeitate Missarum. Christiani maiori ex parte vellent exteriorem christianae religionis sermam prosteri, peccata confiteri quater, aut septies in anno, Eucharistiam sumere, mysteria eredere, Missas festinanter audire, & eetera eκteriora officia peragere, dempto incommodo, &absque ullo interiore spiritus fervore, sed da xatis appetitionibus suis habenis . Dei Ministri non pauci, ut 'uie Christianorum generi indulgeant, sacramenta Deillime administrant, & Missas ipsas sestinanter e lebrant . Ut hanc honestent corruptelam, illos minime pudet abuti textu sancto Exodi, Comedetis festiηanter; ubi celeris comestura praescribitur, quia celeriter Hebraei ab urgentibus AEgyptiis transire mare cogebantur. Quae festina agni comestio nimis impudenter, & temere detorquetur ad celerem Missae celebrationem. Plura dicenda forent adversus permultos Sacerdotes, qui vi κ duodecim, ne di eam decem, minuta insumunt in Missa legenda. Hi enim ut mimi& comoedi potius quam Dei ministri habendi sunt. Lectionem sacrorum verborum demptione sillabarum ,

Crueis sanctae signa tanta deformitate conficiunt, & ceteras caeremonias ita profa innant, & deturpant, ut animae indevotionem, ne dicam pravitatem, satis evidenter patefaciant. Deo isti relinquendi iunt : vi κ enim verbis instrui possunt . Saeri scii actio est omnium praestantissima: ergo studio summo&diligentia maxima exercenda. XIII. Quaest. VI. Quae distractio mentis reputanda est mortalis in Missae celebratioηὸρ Resp. P. Thomas Tamburinus Lib. II. de Sacris cap. III. num. 8. docet, distractionem, quamvis longam , extra canonem, & sumptionem , esse tantum venialem ; asserit tamen diuturnam sub canone esse mortalem, saltem ob periculum committendi eo rores. Sermo est de distractione voluntaria. Nam ab involuntariis quis est immuni, Nimis laxa,&falsa mihi videtur opinio P. Claudii a Croix qui Lib. pari. ii. num 4 3. haec scribit. se Probabile tamen est, quamcumque distractionem intςrnam, et iam sub consecratione , vel communione fore veniale tantum Iuxta hane Pt babilismi sententiam Sacerdos potest integram Missam celebrare, consecrare, communicare, deliberato ηnimo alio diitractus, quin transiliat culpae venialis confinia Haee doctrina, ut mihi videtur, salvoque obsequio erga P. La-Croix, aliosque Auctores qui illam de sendunt, sacrosanctum Eucharistiae sacrificium ad externam repraesentationem reducit. Ipse communis Christianorum sensus scandalum patitur , audiens Sacerdotem per integram Missam animo libero alia quaecumque negotia Tom. VIII. . Κ E .re-

539쪽

si LIB. III. DE EUCHARISTI A. '

revolventem , immunem esse a gravi culpa. Quo,. quaeso, pertinent illa verba Sursum corda, Habemus ad Dominum. Opinio haec P. La-Croiκ nititur alteri opinioni quam defendit Lι b. IV. a num. II. I. videlicet , attentionem non attinere adessentiam Orationis. Quam ut evincat, hoc inter alia promit argumentum. - POnis lifices sciunt. sententiam quae eiusmodi obligationem cattentionis internae ne- ω gat, defendi; & tamen, cum facile possent, non contradicunt. Ergo agnoscunt, o Iegem illam non esse certam : ergo nec obligat; sed libertas nostra est in possesis sione contra eam. En latus Probabi mi. Undenam didicit Auctor iste, Pontisces seire omnes laxas opiniones quas in dies edunt Casu istae non pauei Si haec opinio P. La.Croix, docentis non esse nisi venialem culpam quamcumque distractionem internam deliberatam in Missae celebratione , deserretur Pontifici summo, ego puto illum eam damnaturum. Nam nimis absona videtur, & tanto sacrificio iniuriosa : huic quippe sacrificio incruento, cordis nostri sacrificium, & animi no

stri vota coniungenda sunt. Si nulla est necessaria attentio interna eκ, divino praecepto, nulla quoque devotio interna necessaria erit. Ergo poterunt Sacerdotes integram Missam celebrare animo voluntarie distracto, dc indevoto, quin mortaliter peccent. An haec Probabilismi suco honestari valeant, iudicent Sapientes. Sed si-bertas nostra est in possessione eontra eam, obligationem scilicet attente, atque ad p. devote celebrandi, clamat P. La Croi κ. verum ego respondeo, possessionem hane chimaericam esse, & purum putumque Probabilismi istum. Sacerdotes Iegunt eiusmodi opiniones : dc postea miramur, si Missas celebrari sestinanter , praecipitan ter, balbe, atque confuse videamus t XIV. Plura mihi dicenda forent adversus celebrantium Sacerdotum corruptelam, & quorumdam Casu istarum Iaxas opiniones. Plura quoque dicenda essent de aliis Rubricis, de Missis votivis. Sed maioris momenti argumenta tractanda supersunt. Haec ergo de sacrosancto Eucharistiae sacramento dicta sufficiant. Sacerdotes memoriae infixas habeant obvias illas litteras A. B. QD E. id est Missam esse eele. brandam alte, breviter, clare, devote, exacte. Minus exacte quam par erat, de augustissimo hoc Sacrificio scriptum a me est. A te, lector optime, peto, est agitoque ut in tuis sacrificiis orare in expiationem inertiae, ignorantiae, di oscitantiae meae apud. Deum velis, ut si sorte in multis erraverim , lumen insundere dignetur, quo retractare aberrationes meas valeam . Si quid boni a me lucubratum

est, id omne in sanctissimae Trinitatis gloriam, post in honorem S. Thomae Aquinatis, qui prae ceteris tam alte, tam perspicue, & tam in eredibili profunditate de hoc augustissimo sacramento scripsit, cedat. Amen.

540쪽

INDEX

RERUM, ET VERBORUM

in hoc Tomo continentur.

Blutio pedum an sit sacramen-

Ablutio materia proxima baptismi. pag. I 2Duum. I.Qualis aquae infusio si in ablutione facienda. Issa. num. R. Ablutio uteri materni num sufficiat ad validum baptisma. I 32. num. I. Vide In fans.

Abrenuntiationis suae fit in baptismo,

vis de significatio . pag. I92. num. q. Quis eam violet. num. V tum eam appellant Patres. pag. Is num. 8. Num strictam voti rationem habeat. pag. Is . num. 2.Aeademia Parisiensis laxam Casu istarum opinionem de confirmatione proscri

Accidentia quid in Eucharistia significent. pag. 293. num.8. An sine subiecto possint lubsistere . ibid. num. An corrumpi, &. nutrire possint. pag. 296. num. Q. Quantum temporis interfluere debeat , ut accidentia in Eucharistia corrumpantur. 'M. 297. numro. An si accidentibus vini consecrati vinum misceatur non consecratum ,

desinat sub illis adesse sanguis Christi. ibid. num. II. Adulti rationis compotes non satis est si mere passive se habeant ad validam receptionem sacramentorum . pet. IOInum. r. Quam dispositionem debeant afferre accedentes ad baptisma. pM.

Affectus ad venialia num impediat fructum Eucharistiae. pM. 33 . num. P. Agape nomen quomodo Eun aristiae conveniat. pa . 236. num. 2. Quando Α-

rape habebatur a fidelibus primis Eeclesiae saeculis. 'a . 36s. num. ΙΣ. Αlapa cur impingitur confirmato. pag.

Alba, vestis sacerdotalis, quid significet.

yre. O . num. 7. Vide ornamenta.

Alvum mulieris desperatae sanitatis persecare non licet , ut insans baptizetur. pag. I 36. num. Ir. Altare requiritur ad sacrificium. U.49 num. in Quomodo debeat esse constructum. ibid. mando dicatur exsecratum. ibid. num. 2. Amictus quid significet. par scio. num.6. Vide ornamenta. Angeli boni si in eorpore assumpto Sacramenta ministrent , rata habenda. sunt. pag. εα num. I. Aqua naturalis est materia remota baptismi. pag. rati num. 2. Cur a Christo Domino assia mpta ad spirituale lavacrum . pre. Iaa. num. s. usus aquae benedictae in baptismo antiquus , &probandus. p. g. I 27. mina dc pet. I 8T. num. 1. Quaenam dicenda aqua naturalis. yre. Ias. num. 2. Quando uisti liceat aqua corrupta in baptismate. ibid. num3. Una vel altera aquae gutta non satis est ad baptisma. pag. 26. nam. An aqua eκ sale liquato idonea sit ad baptismum. ibid. num. s. An resoluta eκ nive , glacie , gelu , rore. ibid. num. L A qua ex vite vel arboribus distillans inepta ad baptismum. pv. 127. Gm. 8. Aqua quae ex Christi latere monuit, num potuerit esse idonea ad baptismum. ibid. n. IO. Ex floribus distillata inepta ad bapti- Eandum. st . I 28. num. Ia Aqua miscenda est vino in Euchartitia . pag. 2s2. num.s. Quo iure, vel praecepto. pag. 233. num. II. Quλlis, & quanta .

SEARCH

MENU NAVIGATION