Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

4, 6 LIB. IIL DE EUCHARISTI A.

CAPUT VIII.

De praecepto quo Sacerdos celebrare Uringitur cum minisero.

I. cri est. L As sacerdotes reηeantur Missae Der cium efferre i Resp. Omnes

fideles praeeepto naturali, divino, oe ecclesiastico offerre per publicqs ministros Missae sacrificium astringuntur. Supra ostensum est adversus novatores, s Ios Sacerdotes consecrandi potestate instructos esse. Iure autem naturali altringi fideles omnes ad offerendum Deo sacrificium per Sacerdotes, quo eius supremum dominium recognoscant, & pro acceptis beneficiis gratias rependant, inde patet quod in omni naturae statu semper oblatum Deo fuerit sacrificium. Eodem ergo iure eligere Sacerdotes debent, ut id praestent. Porro non aliud in christiana Iem

est sacrifieium, nisi incruentum Missae. Igitur si iure naturali fideles obligati sunt Deo offerre sacrificium, etiam divino iure ad id astringuntur. Quod natura ipsa imperat, hoc & ita divinum fieri mandat. De praecepto ecclesiastico susius alibi dictum est. Tandem qua lege fideles urgentur interesse sacrificio, eadem Sacerdotes tenentur offerre ; eum haec duo reciproca sint. Divinum mandatum, obligans Sacerdotes ad sacrificandum, habetur Luc. xx II. Hoe facite in meam commemorati nem. Et rursus Apostolus Paulus ad Hebr. v. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, Derificia pro peccatis. II. Perspicue more suo S. Thomas debitum quo astringuntur Meerdotes sacrificandi, III. Part. quaes. lxxx tr. arti ro. decIarat. Dicendum, quod quidam dixerunt, quod Sacerdos potes omnino a conseratione deite abstinere, nisi teneatur ex eura fiahi commissa celebrare populo, ἐν sacramenta praebere. Sed hae irrationabiliter diei- Iur : quia unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum fuerit opportunum; secundum iEud II. ad cor.v I. Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Opportunitas autem Derificium clerendi non solum attenditur per comparationem ad fideles Chri- Ii, quibus oportet saeramenta ministrari;sed principanter per comparationem ad Deum. cui conseratione huius sacramenti faeri tum offertur. Unde Saeerdoti, etiamsi non habeat curam animaram, non licet omnino a eelebrattolle cessare; sed fastem videtur quod celebrare teneatuν in praeeipuis festis, ἐγ maxime in tuis diebus in quibus f deles communicare consueverunt. Et bine est quod II. Macbab. Iv. contra quosdam Sacerdotes dieitur, quod iam non circa altaris escia dediti erant, contempto templo.

ἐν sacrificiis neglectis . III.

522쪽

DISS. II. DE SACR: MISSAE . 49ν

4II. Caietasus suis in citatum articulum commentariis docuit, Tenialiteν dumta alat peccare Sacerdotes qui ram, aut numquam sacris operantur. Hanc opinio nem, ut nimium laxam, dc salsam . expungi S. Pius V. ex Caietani commentariis mandavit. IV. Parochi, & omnes curam animarum gerentes tenentur per seipsos, & si fuerint impediti, per alios toties celebrare, quoties fideles astringunti ir Missae imteresse . Plures alii tituli occurrunt, vi quorum Pastores teneantur offerre. Concilium Tridentinum fess. xxi Ir. cap. I. inquit: Praecepto divino mandatum est omnibus quibus animarum cura eommissa est, oves suas agnoscere, pro bis sacrificium offerre , verbique divini praedicatione , facramentorum admini rationν , bonorum omnium operum exemplo pascere. Pastores, ut mihi videtur, aut per se, aut si impediti revera sint, per alios sacrificare debent, sin quotidie, saltem frequenter , praeter dies festos, ut exemplo suo parochia nos invitent, de alliciant ad sacrum audiendum, suoque modo cum semetipsis offerendum . Si synagoga ipsa ex di vino mandato quotidie iuge sacrificium offerebat; quanto magis Ecclesiae christianae praecipuae, quales sunt parochiales, quotidianum sacrificium offerre Deo debenti V. Sacerdotes quibus nulla est animarum commissa cura, ad determinatum numerum Missarum divina Iege non obstringuntur. Quid . ergo illis agendum Z E trema vitanda sunt. Sacerdotes qui quotidie eo quo par est cordist servore, animique pietate sacris operantur, summa laude digni sunt; quemadmodum improbari illi debent qui raro sacrificant. S. Bonaventura Lib. de ma . ad Missam cap.

v. exclamat : O quam graves angvst e me uηdique affligunt i Accedere indigne , horrendum est iudicium: non aecedere ex notabigi neeligentio, me contemptu, damηa

bilis est culpa.v1. amvis divina lege non astringantur Sacerdotes ad certum sacrificiorum numerum; lege tamen ecclesiastica frequenter celebrare astringuntur . Siquidem Innocentius III. in Concilio Lateranensi IV. in eos Sacerdotes invehitur qui vix quater in anno celebrant. Sunt ἐγ alii qui Missarum fosemnia viae cedebrant quater in anno .... Haec igitur, im similia sub poena suspensionis penitus inbibemus. Suia pensionis gravitas gravem praesupponit culpam. Concilium Tridentinum sil xxiit. eaμ i . haec prae cribit. Curet Episcopus ut ii fallem diebus dominicis, o festi Dalemnibus, fi tamen curam habuerint animarum, tam frequenter, ut suo muneri fati Deiant, Missas celabrent. S. Carolus in suo Concilio Mediolanensi I. haec part. a. statuit. Tridentiri etiam Concilii auctoritatem securi, praecipimus Saeerdotibus, eui cumque gradus, conditionis, dignitatis tui sint, ut dominicis, ἐν ren is festis diebus Missam celebrare non omittant. Plura reserre alia Concilia possem, quae frequenter Sacerdotes, & ut minus diebus dominicis, dc festis, celebrare praescribunt

523쪽

4,8 LIB. III. DE EUCHARI STIA.

vii oppon., , , liquos sanctitate & doctrina celebres aut raro, aut numqvam celebrasse. Verum habet. Sed quid inde Abstinuerunt Hieronymus, & Vincentius a celebratione ob prosundam humilitatem , & reverentiam erga augustissimum sacrificium. . Num unius dc alterius exempla praevalere universali Eceseiasiae disciplinae debent Numquid qui istorum exempla Opponunt , istorum virtutes, & vitae sanctitatem aemulantur Numquid miraculis coruscant rVIII. P. Dominicus Viva quo. v. art. . num. q. docet cum Diana, & aliis Pr babilistis, Sacerdotes satisfacere celebrandi praecepto, si ter aut quater in annoeelebrent; ut in die Natalis Domini, Resurrectionis, & Pentecostes . Haec opi nio salsa, & laxa est : quia intentioni Ecclesiae, & Conciliorum statutis, & San

ctorum doctrinae adversa . Haec sunt verba P. Viva Quamvis autem D. Tho- is mas quaest. lxxx M. art. IO. cum Soto putet, debere Sacerdotes celebrare in prae is cipuis festis, in quibus fideles solent communicare . . . communius tamen d

is cent apud Dianam, satisfieri huic obligationi, si ter vel quater in anno cele-- brent; prout dicitur in cap. Dolentes, praecipue in die Natalis Domini, Resur is rectionis, Pentecostes. IX. Quamvis S. Thomas putet, debere Sacerdotes celebrare diebus dominicis , & sestis praecipuis ; quamvis Concilium Lateranense Iv. suspensionis poena mutatet Sacerdotes qui vix quater in anno celebrent ἔ quamvis Tridentinum Concialium , quamvis S. Carolus Borromaeus in Concilio Mediolanensi , quamvis innumera alia Concilia praescribant ut Sacerdotes dominicis, & festis celebrent ; communius tamen apud Dianam docent DD. Casu istae , satisfieri huic obligationi, si ter vel quater in anno celebrent Sacerdotes Unde Diana, unde ceteri Calaistae Doctores colligunt , Sacerdotes sola trina in annum celebratione implere praeceptum istud ὶ Εκ solo fundo auctoritatis plurium Calaistarum . Sed nobis sufficit asserere , unum solum Concilium praevalere Dianae , Oramuelis , Tamburini . aliorumque similium opinionibus.

X. Qtiaest. II. .an Saeerdos fine ministro relebrare valeat e Resp. Olim persecutionis tempore absque ministro sacris operari licitum erat. At disciplina illa continuo obsolevit; ut eonitat eκ S. Laurentio, S. Sixtum ad martyrium properantem ita allocuto : Tu numquam fine ministro sacrificium offerre consueveras . Neque in necessitatis casu seminis permitium est ad altare accedere , vel Presbytero celebranti ministrare. XI. Leander dis vii. quaest. li . defendit In gravi necessitatis casu, puta ad dandum viaticum, licitum esse sine ministro celebrare. Et pro hac opinione allegat Suaret , Sotum , Ioannem a Cruce , Villa lobos , Dianam , & alios : quia piaeceptum divinum ministrandi viaticum praevalere debet praecepto huic ecclesiastico . Quam opinionem reiicere absolute non audeo . Idem fieri posse asserunt ,

524쪽

D S. II. DE SACR. MISSAE. 'V

runt, ne populus in die festo Missa careat. Feminas quoque ex loco remoto reo spondere posse Sacerdoti offerenti aiunt; licitamque esse subdunt Montalium con suetudinem e choro Sacerdoti respondentium.

De ritu seu caeremoniis quibus celebrari Mi Fudebet .

perstitiones, & ex procacitate natas, inquit Calvinus Inst. cap. x. f.8 humanae confidentiae , quae se eontinere non potest , quin in Dei mysteriis Iudat, & lasciviat . Lutherus , qui realem Christi praesentiam agnoscit , aliquas admittit, plures vero improbat; & more suo debacchatur. Κemnitius plura diis cheria eructat in suo exam. adversus Romanae Ecclesiae ritus. Verum omnium istorum deliria praetereo ; cum penitus illa labefactaverint Theologi nostri. & praesertim doctissimus, unaque piissimus Cardinalis Bellarminus. II. Concilium Tridentinum fessi xx II. cap. v. de sacris. Missae , haec de caeremoniis generatim acceptis statuit . cum natura hominum ea fit, ut non faciis queat fine adminieriis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustom ἱ propterea pia mater Ecelsa ritus quosdam , ut seisiret quaedam submissa voce , abo ero elatiore in Missa pronuntiarentur , instimis . caerimonias item adbibuit , ut m Meas benedictiones, lumina, tismiamata, vestes, aliaque id genus musta ex πο- solica diseiplina , traditione et quo ἐν maiestas tanti saerificii commendaretur

mentes fidelium per baee vi ilia religionis , is pistatis signa ad rerum altissi'marum quae in boe saerificis latent , eo templationem excitarentur. His breviter praelibatis praecipua de hoc argumeato capita dispiciam. II l. Quaest. I. Quotvlex est eaeremoniarum ussa genas e Resp. Ad duo revocantur capita . Aliae praecedunt, aliae comitantur Missam . Quae praecedunt, spectant locum , tempus, & personam . Aliae consistunt in actionibus , quae respiciunt Deum, populum, di ipsum sacrificium . Ad personam attinent vestes s erae. Nomine loci intelliguntur templa , altaria , vasa sacra , lumina . Tempus indicat dies sestos, & horam celebrandi. Quae Missam comitantur , sunt ipsa partes sacrae liturgiae IV. Quaest. II. Quot sunt ornamenta sacerdotalia st Re . Sex numerantur . Amicius, alba, cingulum, manipulus, stola seu orarium , casula seu Planeta . Sacrarum istarum vestium usus antiquissimus . Christum Dominum , Apostolos

525쪽

3oo . LIB. III. DE LUCHARISTI A.

ceterosque Sacerdotes persecutionis tempore vulgaribus vestimentis usos suisse , nemo inficiatur . Verum, ut a persecutione respiravit Ecclesia, continuo disciplina sacrarum vestium ordinata fuit : & quidem congruenter . Nam, si Reges , Principes, & Magistratus non communi, & vulgari ornatu incedunt; sed augustiore, & splendidiore vestitu prodeunt ad publica peragenda ossicia; quanto magis decet ut Dei Sacerdotes sacro apparatu in publica Ecclesiae actione utantur . tum ad mysterii reverentiam, tum ad populi devotionem, & obsequium excitandum Nonne dc in ipso veteri testamento Sacerdotes peculiares in sacrifieiis vestes adhibebant Sed, missis rationibus, auctoritas Ecclesiae, Dei lumine illustratae, sat nobis est, ut sacra Sacerdotum ornamenta veneremur.

V. Quaest. III. Quaenam sunt sacrarum vestium Usticae significationes e Re p.

Rubricarum interpretes suis calamo argumenta ista versant . Illorum origine iri exponunt, & incrementum . De Veltibus sacris ex instituto scripserunt Albinu, Flaccus , Alculnus , Amalaricus Fortunatus , Rabanus Maurus , Innocentius III. Guillelmus, Durandus. Paucis singula perstringam. VI. Amictus, veluti spiritualis galea, spem praesert, firmamque in Deum fiduis eiam ad propulsandos diaboli incursus. Idcirco dicitur : Impone Domine eapiti meo galeam salutis ad expugnandos omnes diabolieos incursus. Αmictus appellatur quoque, inquit Cardinalis Ilatia , superhumerale , amboletium , anabolarium per quam dam analogiam ad ephod Iegalium Sacerdotum. VII. Alba, a candore sic nuncupata, quae etiam eam a , subueuia linea, da matica vocatur, munditiem, vitae innocentiam, & virtutum ornamenta significat . 1 Iulus meminere Concilium Carthaginense IV. an. 398. Hieronymus adve sus Pelagianos, S. Gregorius Magnus, adiique plures. VIII. cingulum, quod baltheam, & zonam etiam vocant, tumbos renesque Sacerdotis stringendo, significat coercendos esse concupiscentiae motus ad castitatem custodiendam . Heine Ecclesia praescribit hanc orationem, in eiusdem usu adhibendam . Praecinge me , Domine , cingulo puritatis , is extingue in lumbis meis

omnem humorem libidinis , ut maneat in me virtus continentiae, eastitatis. IX. Manipulum substitutum dicunt loco mantilis, quo tergebantur manus ministrorum, & quandoque lacrymarum a iuuentia ; ut in Martyrologio Bedae IV. Kal. Augusti legitur . Manipulum appellabant quoque panouem , manulam , dc supermanicale . Mystice significat poenitentiam , humilitatem , patientiam , dot rem, & fletum manipulo detergendum. X. Stola usurpata fuit a veteribus pro quolibet indumento . Communius stolae nomine significatur splandidom ornamentum . Patritii Veneti stolam vocant panni segmentum oblongum sinistro humero superpositum . Rerum ecclesiasticaruim Scriptores nomiae stolae significant tum pallium arebi iscopale , tum fasiam ai

526쪽

DIXX. II DE SACR. MISSAE. sor

gustam, quam & Diaconi, & Presbyteri in humeris deserunt, quamque vete res orarium appellabant. In Ecclesia stola signum est iurisdictionis : ideireo sum reus Pontifex semper in publicum procedit stola ornatus . Significat etiam evania gelieasi praedicationis ministerium . Ex oratione quam recitamus illam induentes , symbolum est iustitiae , & immortalitatis , quae in Adami praevaricatione amissa est. XI. Planeta olim totum corpus tegebat, ideoque casula vocabatur, veluti pa va casa , quae totum hominem circumdabat. De hac casula suis sermone scribit praeter alios Stephanus Durandus Lib. IL de ritib. eccc east. I x. Mystice repraesenatat caritatem, quae omnibus virtutibus supereminet, easque custodit, illustrat, &aeterna vita dignas emcit. XII. Vestes elusenodi benedicantur oportet ab habente facultatem , ut iisdem Saeerdotes valeant in Misis celebratione uti. ae benedictionis consuetudo vim leti, habet, sub mortali obligantis . Benedictionem amittunt per stactionem, &immutationem , quae priorem formam destruat. Detritae converti nequeunt in profanos usus; sed igne sunt comburendae. XIIL Quaest. IV. Licitum ne aliquando est a que sacris vestibus celebrare e Resp. Communis Theologorum sententia est, numquam licere in prosano vestitu eele brare tum 'b r verentiam debitam sacramento , tum ob scandalum quod inde oriretur. Soluti, c, necessitatis Missae audiendae, aut ministrandi viatici. celebrari Ss,isia cingulo, aut manipulo, vel adhiberi posse manipu luna pro stola. Ceterum, nisi graVis urgeat necessitas, satius est abstinere quam

indecenter celebrare . .

XIV. maest. V. Urget ne praeceptum recitandi prsscriptas preces in vestibus D eri, aduendis P Resp. Communis sententia Theologorum defendit, preces ista, ex praecepto recitandas esse . nee negligi sine peccato posse : quia expresse prae seribuntur in Missali. Materiae parvitas excusare a graVi culpa valet. Quare Sa eerdotes illi qui se parantes ad Missam .celebrandam , sermones miscent, hune , ct illum alloquentes, & simul sacras preces recitantes, a culpa immunes non sunt, tum quod mente distracta easdem recitant, tum quod ritum sacrum pro sanant , & opere contemnunt ψ. indicantque animo indevoto se aecingere ad sacrifieandum. xv QuaeILVI. Licitum ne est ad evitandam mortem fine vestibus saerit celebrare o Resp. Adfirmant aliqui Probabilistae . Sed dicendum , numquam id licere ob mortem evitandam : quia mors intentari nequit, quin religionis eontemptus a cedat e quo in casu etiam laxiores Calaistae negant licitum esse absque sacris vestibus celebrare . De colore sacrarum vestium nihil dico , eum Rubrica obvia

ii iii

527쪽

1--DE E CHARISTI A.

XVI. Dei templis, & estaribus dictum est supra. De vasis saeris pauea adiicienda . Nec ssaria esse vasa saera ad licitam Missae celebrationem , Catholici omnes latentur , illorumque usum semper obtinuisse in Ecclesia constat. Ἀ-lix , di patena ab Episcopo, vel ab iis qui privilegio fruuntur, eoniserari deis bent . Potest enim summus Pontifex talem saeuitatem impertiri simplici Saceria doti .

XVII. Disputant Auctores, ex qua materia eonstare hare sacra vasa debeant . p. V a dist. r. haee habentur. Quando Sacerdotes aurei Iigneis calicibus utebantur ; nune e contrario lignei Sacerdotes utuntur aureis calicibus . . . . deeus

matris Ecclesiae imminuatur , sed magis cumuletur , amplificetur , statuimus ut deinceps nullus Sacerdotum sacrum Usterium eorporis sanguinis Domini nostrivsu Christi in Rigneis vasufix ulla modo conficere praesumat . Rursus cap. in ea-δεω , de eonsec. dist. I. dicitur et in calix Domini eum patena , fi non ex auro , Omnino ex argento fiat . Si quis autem tam pauper es , saltem vel stanneum ea-ficem babeat . De aere , aut aurichalco non fiat ealta , quia ob vini virtutem aeruginem parit , quAE UOTitum provocat . Nullus autem in ligneo , aut vitreo eatice praesumat Missam cantare . Callais pedem fieri posse ex cupro , aut aere concedunt omnes ; dummodo cuppa sit argentea , intus inaurata simul cum

patena .

XVIII. Praeter sacra vasa requiruntur linteamina, nempe corporale, palla, &purificatorium, quae pariter sacra sunt, & a superiore habente saeuitatem benedicta . Corporale lineum esse debet , & quidem album , nitidumque . Iulla olim unita erat corporali, quod supra eaIicem replicabatur. Nunc ad malu commodum seiuncta est. Linea esse debet, & benedicta , cum sit veluti pars Prporalis. Eidem tamen immisceri aliquid pretiosi panni potest, ut firmior, & eoru podior fiat, cum calici superponatur , ne quidquam in eam is dat quoque purificatorium lineum , vel ex cannabe meliori consectum, &. benςdictum, quo interior calicis cuppa extergatur. XIX. Tobaleae, seu mappae super altare debent esse tres ; ut dissi II. ean. Si per ner figentiam de consecrat. habetur. Et Rubrica haec praescribit. Altare operiatur tribus mappis , seu lobaleis mundis, ab Episcopo, vel alio facultatem habente benedictis, superiori saltem oblonga, quae usque ad terram pertingat, duabus agit brevioribus, veI una dupfiteata. Circa longitudinem usque ad terram usus obtinet oppositus . Sine ulla mappa celebrare peccatum grave est ἱ urgente necessitate gravi, nulla culpa est. Pars anterior altaris tegi pastio debet, nisi marmorea . vel aliquo alio modo ornata sit. Crux in medio altaris sit oportet, quae imaginem Crucifixi gerat, non picta , sed sculpta a quolitit alio eorpore seiuncta . Plures tamen contendunt , sufficere solam Crucem destitutam Crucifixi imagine .

528쪽

DISS. II. DE SACR. MISSAE. 1o 3

Tamburisus ait, sat esse Crucem , Vel Crucifixum depictum in pariete , aut in tabula ad latus . Gobat requirit ut saltem depictus sit in tabernaculo . Sed haee arbitraria eommenta sunt, & Rubricis standi im est. Huius tamen Rubrieae ob servatio non est tantae necessitatis, ut sine Cruce, de Crucifixo nequeat celebrari ex rationabili caussa . Quando expositum est Venerabile, non esse opus Cru-ee, plures asserunt, sed ab aliis refertur haec saerae Congregationis declaratio diei . Maii I7o7. Quando super astare expolium est Venerabile , debet etiam in eo colAeari crux cum imagine Crucifixi. XX. Sacra vasa tangi nequeunt a laicis. Illa tangere posse Clericos prima tonsura initiatos, docent plures. Si sacra vasa contineant corpus Christi a solo S cerdote, & Diacono tangi possunt. Laici ordinum mendicantium , dum Saeristae munus obeunt, tangere omnia sacra vasa, corporalia, purificatoria possunt, sive ex privilegio , sive ex consuetudine. XXI. Requiritur praeterea velum cum bursa, quae tangi ab omnibus possunt rneque debent ex necessitate esse benedicta . Hostia debet esse apud Latinos figurae orbicularis, tam magna, quam parva . Graeci utuntur quadrangulari figura in hostia maiori, in minori triangulari. Plures docent, licitum esse uti minori hostia, si desit maior, ob solam devotionem , omni necessitate. sublata. Hanc opinionem ego non probo . Quoniam absque rationabili caussa non potest ritus Ecclesiae mutari . Sola autem devotio non videtur esse eaussa su ens. Si post oblationem Sacerdos advertit hostiam esse stactam , lieite eam consecrare va

Iet, nisi timeatur scandalum e quo in casu alia petatur, & prior osa post a

tutionem sumatur. -

XXII. Nemo fidens memoriae suae absque Missali celebrare debet a Non est ne cesse ut Missale si benedictum . Si Missale, desit sat est ut Sacerdos habeat Mis iam in charta descriptam . Plures etiam docent, posse Sacerdotem ex memoria Missam celebrare; sed, nisi adsit aliqua iusta caussa, non est permittendum. Qui Iegere nequeunt ob desectum visus, uti Missali debent, ac si viderent, ob sta datum vitandum . Requiritur tamen ut Sacerdos possit videre hostiam, & ealiacem , ut absit periculum irreverenter tractandi sacramentum . Qui caeci evadunt . nequeunt celebrare, nisi privilegium obtineant. Quisque uti debet Missali iuxta proprium ritum. Si desit hoe Missale, uti quisque potest Romano ; immo quandoque ob vitandam populi turbationem , vel admirati nem debent Sacerdotes , ut Dominieani , se se ad ritum Romanum conformare , saltem in iis quae emtrinsecus apparent. Sacerdotes ritus Romani nequeunt uti Missali alterius ritus . neque in Ecclesiis Regularium . Qui ritum Romanum servant, uti possunt Misesali illius dioeeesiis, in qua peregrinantur.

529쪽

16. LIB. III. DE EUCHARCISTIA.

a sit Missa, ut voeant, Sotiva , Vel de requie . iniisque celebrare Missam potis est secundum publicum officium illius Esclesiae in qua celebrat; tametsi non conis veniat cum ossicio quod ipse recitat : quia tenetur se conformare publico ritui Ecclesiae . XXIV. Si Moniales habeant ossicium proprium de Beato Ordinis , debet Sacerdos illis legere Missam de tali Beato , in Missali tamen Romano , ut decIaravit Sac. Congreg. 9. Ian. I 663. celebrat Missam in aliqua Ecelsa Regularium , etiam Montanum , in qua fit de festo duplici habente Missam propriam quae non fit concessa Omvibus , Missam quiήem dicat de festo , fed eum Musuli Ro

mano .

XXV. Lumina quoque duo requiruntur: necessitate tamen urgente, unum susficit. Immo Pasqualigus defendit, in necessitate celebrari posse absque ullo lumine. Sed probabilior est opposita sententia. Si tamen producta Missa sit usque ad os sertorium inclusive, & utrumque lumen extinguatur, nec possit rursus accendi , Missa continuanda est; ut probabilior opinio docet. Si inter celebrandum candela una extinguatur, reaccendi debet; continuanda tamen Missa est. Si utraque tali dela extinguatur ante consecrationem, expectandum est, donec reaccendatur. Si post consecrationem hoc contingat, pergendum est, quia continuatio Missiae magis curanda est, utpote intrinseca, quam externa decentia luminis . Lumen eκ cera procurari debet. Deficiente cera, sebum praeferri oleo debet. Profanis etiam ean delabris candelae imponi valent; immo sine candelabris adhiberi lumina possunt necessitate urgente. Post dictum, Ite Missa es, non debent continuo extingui Iumina, sed tantum recitato Evangelio b. Ioannis. Nullum peccatum est non a cendere candelam post Sanctus, aut sub elevatione. Accendi quoque candelae debent, dum distribuitur communio. Campanula quae pulsatur in Missa, non benedicitur.

XXVI. Quaest. VII. Quid diresdum de .sibus ipsius Saeerdotis, de eapillitio .unnulo, em baculo Resp. Sacerdotes saeculares veste propria talari ad Ecclesiam Recedere debent, ut cuiuscumque dioecesis Synodi, & Episcoporum decreta praecipiunt. S. CamIMAEL Ecel. Medio pari. rv. 1 et ut Sacerdotes vestibus non fordidis, σπt inquinatis, nee dilaeeratis, sed mundis, On ad talos usque descendentibus, ordia ist e suo iuxta protinetalia nostra deereta congruentibus induantur. Advertit is Pienter Pontifex summus BENEDICTUS XIV. TOm. II. notis. xiv. s. q. Sacerdotes non Rudere se ante aliquem Magnatem sistere absque talari veste: re postea illos non Rudet domo discedere, ni sacrosanctum sacrificium Altissimo immolent, veste breviore indutos' In praelata notificatione praeter alias poenas inflictas Sacerdotibus, absque propria talari veste celebrantibus, minatur quoque suspensionem, non

modo sacerdoti celebranti, sed etiam saetistis qui serrant vestes talares in sacri stia i

530쪽

DISS.IL DE SACR. MISSAE. sos

stia, easque commodant Sacerdotibus advenientibus. Quare Sacristae eiusmodi Epi scoporum decreta, quibus praecipitur ut Sacerdotes veste talari ad Ecclesiam ae cedant, eludunt, ipsique is tamquam transgressis res, merito plectendi essent. Nee a peccato transgressionis. immunes evadunt, propterea quod sint Regulares. Nam &ipsis sane cooperari non licet, ut Episcoporuin decreta violentur; immo eontra curare, quoad possunt, ut observentur, debent. XXVIL Debent quoque Sacerdotes nudato capite celebrare, & calceatis, non nudis pedibus. Sporer, Diana, & alii dicunt, lassicere aliqualem caussam, ut Sa. cerdotes celebrent capite tecto. Isti quoque Auctores cum aliis doeent, Episcopum dare posse licentiam tegendi capitis in celebratione. Sed aperte falluntur; cum in Missali Romano iussa Urbani VIII. reformato haec habeantur: audeat uti pistola in eelebratione , sine expressia licentia Sedis υερι uicae, non Osistante quacumque contraria eonsuetudine. Idem potiori iure dicendum est de eapillitio, seu coma ficta vulgo parveea , cuius usus vetitus est ab Innocentio XI. litteris ency clicis, datis ad Apostolicae Sedis Nuntios die ar. Martii an. i 689.tem Sanctitatis suae, quod Nuntiis Apostolicis, aut Episcopis ficeat licentiam Saeerd tibus eoneedere eiusmodi comas in actu celebrationis gestandi. Integram litteram pontificiam refert P. La-Croix Lib. VI. pari. I t. num. Mi. Postea subdit . is Non ob-- stantibus illis, videmus quotidie Sacerdotes celebrantes in capillitio ficto, quiis putant se per hoc satis facere conscientiae, si ita celebrent, habito truncio unius se vel alterius prudentis medici, quod aliter non possint absque periculo gravis A incommodi. Nee P. La.Croix verbum aliquod reponit contra tantam laxitatem, di corruptelam . Ad unius ergo, vel alterius medici iudicium in fumum oecidunt summorum Pontificum decreta Si gravi incommodo laborant Sacerdotes, ad sanis Etam Sedem scribant pro dispensatione. Ideo quippe sancta Sedes sibi hane faeultatem reservavit, ut abusum emcacius tolleret. Sacerdotes quotidie cum capillitio celebrant Capitis ne peste aliqua, quae so communicet sere omnibus divitibus, aut nobilibus Sacerdotibus, laborant comati isti celebrantes, qui communiter iudicio medici egent capillitio in ipsa celebrationis actione 3 mi sic eomati ad altare accedunt, animum ad mundi, & medicinae de cute fovenda, & dentuleeada regulas paratum, non ad Ecclesiae christianae leges dispositum, se habere pridunt, & patefaciunt. XXVIII. Episeopi igitur neque capillitii, neque birreti, quo caput in celebra da Missa tegatur, facultatem impertire valent. Addit BENEDICTUS XIV. occit. sub Alexandro VIII. in peculiari Congregatione hanc dissicultatem fuisse diccussam; decisamque suisse, nullum adesse fundamentum oppositum sentiendi: H-que legi potest apud Advoeatum Ursata Lib. I. tit. x. f. 4. num. Fr. In Concilio Romano sub BENEDICTO XIII. celebrato tit. xvi. cap. s. prohibetur quoque Sa

SEARCH

MENU NAVIGATION