장음표시 사용
201쪽
i9s RAPHAE Leumque verum Tusculi situm fuisse eum ex ipsa loci natura, atque ejusdem urbis vestigiis adhuc supra collem existentibus evincit,
tum ex Veterum sententiis , az praecipue ex
nummo quodam antiquo, in quo Tusculum expressum exhibetur. Idem huic libro Latii veteris tabulam topographicam adjecit, quam tamen deinde , quod in eam aliqua imprudenter irrepserant cerraverat nimirum Fabrettus in certo definiendo loco , quo via tres Latina, Lauicana, Praenestina in unum coeunt cum alia exactius elaborata commutavit: quod Cajetanus Marinius vir eruditissimus, a quo mihi multa ad Fabret tum pertinentia suppeditata suere , se pluribus in libris animadvertisse testatus est. Edidit Fa-hretius hoc Apologema, sic enim hune ille librum inscripsit . Arcadico nomine supposito , idemque licet Neapolitanos typographos
praeserat. editum tamen Romae fuit , iisdem que formis , quibus alia ejusdem opera impressa suere . Hujus opinionibus universa litteratorum respublica - statim adstipulata est;
ipsiqii e Batavi, a quibus Grono vii de sensio suscipienda videbatur , litteras Fabretto mi-
202쪽
FABRETTVs I9 tirunt gratulationum plenas, quod impudentem adversarii sui fastum contudisset , susceptisque partibus tam cumulate satis secisset . Ceterum quantopere ab insana hac ultro maledicendi licentia Fabret tus abhorreret, cunx multa ejus vitae facta satis ostendunt, tum illud praecipue , quod in ejus operibus animadvertimus , in quibus cum multorum opiniones refellere , multis refragari , multoa corrigere debeat , ita semper moderate sugerit, ut , niti si quando aut ipsa rerum in dignitas aut adversariorum improbitas postulet , animadversiones suas cum laude potius adversarii conjungat , quam ullam verborum acerbitatem praeferre patiatur. Multa sane hic proserre possem temperantiae hujusce suae documenta I unum tamen sit instar omnium, quod memini me apud eum legisse in eo liabro , quem de aquis Sc aquaeductibus scripsit . ΙΙic enim cum Athanasio Kirherio, viro cum astronomiae tum antiquitatis perilissimo, sibi nescio qua in re contradicendu iri esset, quam diligentius investigando secus se habere cognoverat , mirari se negat hominem in caelestium , atque incorporearum Ig-
203쪽
abo R A r H A E LTum eontemplatione occupatum , earumque pulchritudine abreptum ad haec infirma leterrena , atque adeo infra terram ipsam posita se demittere noluisse. Quod cum haud mediocrem Κirherii laudem continet, tum Fa.
hretti mirificam in scribendo temperantiam . atque adeo comitatem ostendit. Atque hoe
. sane alterum doctissimi viri opus est, ex quo ille Romani agri peritissimus agnosci potest, ita ut addubitandum subeat, an is de regionis illius explicatione , quam tanto studio susceperat, conficienda minus sollicitus fuerit, quod praeclariora illa, quae de Latio col- Iecta haberet, libi jampridem in hisce libris fuerint exposta. Sed ad reliqua ejus inge-
nii atque doctrinae monumenta progrediamur. Idem etiam de Nervae Trajant Imperatoris columna Syntagina edidit, quod opus omnino singulare est, tum quod multa complectitur , tum etiam quia ita de his omnibus diserit . ut nihil magis enucleate , aut exquisite fieri possit . Hunc ille librum scripsit, ut Alphon sum Ciacconium Hispanum , qui prior ejusdem columnae historiam explicaverat , a Ioannis Petri Ballorii censu iis vim
204쪽
dicaret; simulque , si quid ab eodem Ciae eonio in hujus praeclarissimi monumenti explicatione peccatum esset, emendaret. Inter autem omnia , quae apud eruditos viros maximam admirationem excitarunt , ea nimiarum sunt, quae ibi, oblata occalione, de navium Veterum insignibus , de tutelis , de ordinibus remorum , & de classiariis exponit, de quibus pauca admodum ante Fabretium noveramus. Quae sane quicumque legat , quae hominis fuerit conjectandi vis, quae dijudicandi selicitas , quae denique Ieru Momnium peritia , cognoscet ac demirabitur . De militia autem Romana in eodem libro
sic loquitur, ut nemo melius; item de sacris iis veterum , eorumque caeremoniis , de Vel alibus earumque tonsura , de machinis poliorceticis , de speculatoribus , de medicis ea strensibus, de amictu & pellibus , de cestuum figura egregie disserit . Addit etiam ibidem de ejusdem columnae anaglypho nonnulla, quae Ciacconii Belloriique diligentiam fugere: tum ex lapidum inscriptionibus , atque ex nummis antiquis gemini Daciei bellia Trajano consecti cluouolosiςam contexit hi-
205쪽
acti R A P H A E Lstoriam , atque horum monumentorum , quaa
vera habenda sint , quae filia ac supposita judicanda, callidissime disquirit. Multis aliis deinde digressionibus hoc ille opus distinguit Fquae sane ad antiquitatis monumenta rite dignoscenda maximam lucem praebent. Egregio huic operi duo alia adnectit , quae etiam plane singularia sunt; quorum primum Veteris tabulae anaglyphicae Homeri Iliadem . atque ex Stesichoro Aristino ac Lesthe Ilii exscidium exhibentis explicationem continet, eique tabula aeri incisa praefigitur ; alterum lacus Fucini emissarium a Claudio Imperato re maximis sumptibus excavatum luculenter describit . Hos etiam libros universa litteratorum virorum respublica magno plausu excepit , magnique semper habuit, iique apud posteriores antiquitatum scriptores saepius summet. cum Fabretti laude celebrati inveoniuntur. Νihil enim in illis est , quod non
maximum hominis ingenium eruditionemque commendet. Neque vero hic laboribus suis sinem imposuit Fabret tus: in scriptiones enim omnes , quas partim exscribendo , partim coarimendo colleῖerat, eas in unum Volumen or
206쪽
PA BRETTUs et o 3dinatim redigere atque explicare est aggressus. Quam sane collectionem ita semper ante oculos habuit, ut haec in omni vita unice ei cordi fuisse visa sit . Itaque quidquid animadvertebat, quidquid exscribebat, quidquid legebat , eo semper spectare videbatur, ut & rerum novarum copia , Sc perspicua ipsarum disponendarum atque explanandarum
ratione opus omnino rarum ac singulare existeret. Nec successu caruit res: opus enim Scomnium expectationi egregie respondit , Sceeterorum omnium , quae Fabretius ante
ipsunt ediderat, praeclarissimum habitum est. Et sane id illo egregie hoc opere est assecutus, ut veterum inscriptionum cognitio, quam antea nonnisi difficulter ac temere assequi poteramus, ea nunc & facile Sc ordinatim haudita magno labore ab unoquoque comparari possit. Quam ob rem multum huic litteratorum rempublicam debere nemo est qui non fateatur . Sed , qui sit hujus operis ordo , persequamur , de cujus ratione nisi aliqua docuerimus , multa sane atque praeclara 'runt, quae de eruditissimo hoc homine prorsus ignorabuntur. Neque enim Fabretius it
207쪽
224 R A P A A E Lde unaquaque re scripsit , ut in ejus unius di siquisitione in universo opere semper im moratus sit , sed multa ex occasione ibidem varia ae singularia interseruit ad alias omnino res pertinentia , quae sane dum de ejus libris loquimur, a cetero opere omnino sunt distinguenda , ne, quae praecipua hujus ope
ris ornamenta sunt , aut ignorare aut relicere videamur. Sed ad propositum redeamus . Inscriptionum opus ad classes quasdam redigit, easque ita in unaquaque classe rem censet, ut altera alteri lumen afferat. Exhi-het ille primum earum aliquam , quae apud
se asservantur , eamque ceteris Sc Roma norum numerorum nota , & lineis circum-
quaque obeuntibus distinguit. Adjicit deinde ad eam illustrandam alias permultas , quas aut ipse per se legerat, aut ex schedis Bar
herinis collectas habebat, quas inter omnes, illud mirum , pene nullam occurrere , quae aut vulgaris sit . aut non maximo adjumento ad veterum tum Ethnicorum , tum Christianorum ritus cognoscendos esse possit . In Paginae vero calce animadversiones idem ap-
Ponit suas; atque iis perpetuo sermone Gas
208쪽
FABRE P, TU, S aris parem Fabretium fratris filium instituit. Explicat ille primo tabellas illas, seu titulos . qui ollis cinerariis inscripti contractas nomis num notas exhibebant, eosque negligi debe- Te negat, cum ex iis praecipue tum ollarum ipsarum ratio , tum praenominum notitia peti possit. Tum de columbariis sive loculis illis loquitur. in quibus a veteribus ollae cinerariae condebantur, atque opinionem Reinestire sellit , qui columbaria ad loci locationem pertinere putarit, in quo columbae alerentur. Μultis deinde ad eamdem rem pertinentibus adjectis , uno inscriptionum subsidio contra Alexandrum ab Alexandro evincit, tam cremandi quam humandi ritum ita apud veteres invaluisse , ut non lege aliqua constitutus, Verum sola consuetudine in more positus esset; contenditque , quae corpora prius humi condebuntur, crebrius posthac a veteribus cremari consuesse , eamque consuetudinem usque ad Theodosii Magni tempora
permansisse. Horum autem colum hariorum ac
titulorum exhibet ille ibidem figuras diligenter expressas . Mox de operculis disserens . quibus Mettam cinerariae tunae sonteSebad
209쪽
aos R A P II A E Leur, ostendit horum soramina recipiendis parentum & conjugum lacrimis in primis inservisse , ac de mortuorum manibus ibidem multa disserit, quae ab antiquitatis amatoribus omnino perlegenda sunt . Μonumenta deinde illa exponit, in quibus mutui parentum , conjugum, atque filiorum affectus e primuntur , ibique , occasione oblata, de cohortibus praetorianis multa inserit, earumque
numerum pro temporum varietate accurate
recenset. Affert deinde vetustissimum oratio. nis fragmentum, quod e museo Carpineo de promit , ejusque partem conjectura quadam supplere studet, clarissimamque Helvidiorum stirpem indo a Cecinna Peto atque Arria accurata serie mirabiliter deducit. Multa etiam de ratione Asciae exponit, quae summo in-eila lapide eruditorum conjecturas in diverinsa studia distraxit ; multa de ristacei colligorigine , de quo nemo Veterum locutus est
ante Sextum Aurelium Victorem, M scriptorem notitiae Imperii, qui collem hunc D
lioli nomine a veteribus nuncupatum memorant. Progreditur deinde ad explanandas inscriptiones eas, quae conjugum assuetus exhi-
210쪽
PA BRETTUS ao bent, ostenditque ibidem, nullam apud veteres inscriptionem hujusmodi fuisse , quae non hyperbolica sit; multaque sun ut inserit de Vigilum militia , eorum aue cohortibus , de vicariis, de conjugibus virginiis seu uni- viris , ac de iis . in quorum vita obituque
annorum , mensum , dierumque numerus exaequatus est. Inscriptiones itidem nonnullas profert canibus atque aviculis appositas , inter quas singulare omnino est lusciniae epitaphium , quod in antiquo vase perexiguis litteris inscriptum legitur. Loquitur deinde de iis , quae invicem sibi servi , domini, atque amici sepulcris inscripsere . in quo capite duequitibus singularibus , de Castris prioribus, de Octo vitis ac Seviris augustalibus , aliisque equestri militiae cognitis multa eruditissime persequitur , iisque nonnulla etiam deviis Latina , Lauicana , Praenestina adjicit Post haec ad sacra , ministrosque sacrorum procedens lapides edit Aegyptia superstitione imbutos , horumque Romae duos, tertium Urbini inventos; postque illos Graecum Horophili epithaphium elegantia non minus , sy 3N pergrata simplicitate singulare. Tum